Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
46.1
DE LIBRO JESU.
46.1
Galgala, haec est quam supra posuimus Golgol, ad orientalem plagam antiquae Jerichus cis Jordanem, ubi Jesus secundo populum circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, triticeis panibus usus est Israel. In ipso loco lapides quoque, quos de alveo Jordanis tulerant, statuerunt: ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore fuit. Cecidit autem in sortem tribus Judae, et ostenditur usque hodie locus desertus in secundo Jerichus milliario, ab illius regionis mortalibus miro cultu habitus. Sed et juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur.
46.2
Gai, juxta Bethan et Bethel, quam expugnavit Jesus, rege illius interfecto, et habitavit in illa quondam citra Jordanem Amorrhaeus, nunc desertus tantum ostenditur locus.
46.3
Gabaon, unde Gabaonitae supplices venerunt ad Jesum: erat olim metropolis et regalis civitas Evaeorum, ceciditque in sortem tribus Benjamin. Et nunc ostenditur villa eodem nomine in quarto 222 milliario Bethelis contra occidentalem plagam, juxta Rama et Remmon: ubi Solomon hostiis immolatis, divinum meruit oraculum. Fuit autem et ipsa separata Levitis.
46.4
Gabe, sortis Benjamin, et haec Levitis civitas separata.
46.5
Gazer, in sorte tribus Ephraim, urbs separata Levitis: quam et ipsam expugnavit Jesus, rege illius interfecto. Aedificata est autem postea a Solomone: nunc Gazara villa dicitur in quarto milliario Nicopoleos contra septentrionem. Verumtamen sciendum, quod alienigenas ex ea Ephraim non potuit expellere.
46.6
Goson, et hanc expugnavit Jesus.
46.7
Geth, in hac gigantes, qui vocabantur Enacim, et Philistinorum accolae permanserunt. Ostenditur vicus in quinto milliario ab Eleutheropoli euntibus Diospolim.
46.8
Gesom, civitas alienigenarum, quae est in Gargasi in Basanitide: de qua filii Israel expellere non valuerunt Gesuri.
46.9
Gader, et hujus regem interfecit Jesus. Legimus quod Jacob trans turrim Gader fixerit tabernaculum suum.
46.10
Goim in Gelgel: quod Aquila et Symmachus interpretantur, gentes in Gelgel.
46.11
Gelgel, et hanc cepit Jesus: et nunc ostenditur villa nomine Galgulis, ab Antipatride in sexto milliario contra septentrionem.
46.12
Golathmaim, locus qui intepretatur possessio aquae.
46.13
Gadda, in tribu Juda. Est autem hodieque villa in extremis finibus Daromae contra orientem, imminens mari Mortuo.
46.14
Gadera, in tribu Juda: nunc appellatur villa ad regionem civitatis Aeliensis pertinens, nomine Gadora, circa Terebinthum.
46.15
Gahedur, in tribu Juda: hodieque vocatur Gedrus, vicus praegrandis in decimo milliario Diospoleos pergentibus Eleutheropolim.
46.16
Gabli, terra Allophylorum.
46.17
Gison, in tribu Juda.
46.18
Gelon, in tribu Juda
46.19
Gaderoth, in tribu Juda.
46.20
223 Getremmon, in tribu Manasse, civitas separata Levitis.
46.21
Gai, vallis, sive praeruptum.
46.22
Gehennom, quod interpretatur, vallis Ennom, et ab hac quidam putant appellatam geliennam. Cecidit autem in sortem tribus Benjamin juxta murum Jerusalem contra orientem( super qua in libris Hebraicarum Quaestionum plenius dictum est).
46.23
Gethepher, in tribu Zabulon.
46.24
Gefthael, id est vallis Efthael, in tribu Zabulon.
46.25
Gabathon, in tribu Dan, civitas separata Levitis. Est quoque oppidum, quod vocatur Gabe, in sextodecimo milliario Caesareae, et alia villa Gabatha in finibus Diocaesareae juxta grandem campum Legionis: necnon Gaba et Gabatha, viculi contra orientalem plagam Daromae. Sed et alia Gabatha in tribu Benjamin, ubi fuit domus Saul: alienigenarum quoque in Regnorum Libris quaedam Gabatha scribitur( et juxta Bethleem in tribu Juda).
46.26
Getremmon, alia civitas in tribu Dan, separata Levitis. Est autem nunc villa praegrandis in duodecimo milliario Diospoleos pergentibus ad eam de Eleutheropoli.
46.27
Galiloth, locus juxta Jordanem in tribu Benjamin: ubi altare Domino constituerunt filii Ruben.
46.28
Gaas, mons in tribu Ephraim, in cujus septentrionali plaga sepultus est Jesus filius Nave, et usque hodie juxta vicum Thamna sepulcrum ejus insigne monstratur.
46.29
Gabaath, in tribu Benjamin, urbs Phinees filii Eleazar: ubi sepultus est Eleazarus. Est autem nunc Gabatha, villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum Ambacuc prophetae ostenditur.
46.30
226 Gabaam, usque ad hanc bellatum est contra tribum Benjamin, sicut in libro Judicum scribitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note