Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
47.1
DE REGNORUM LIBRIS.
47.1
Geththa, ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto: nunc vicus grandis vocatur Giththam, inter Antipatridem et Jamniam. Sed et alia villa appellatur Geththim.
47.2
Gallim, unde fuit Phalthi, qui post fugam David, Michol uxorem ejus acceperat. Meminit hujus loci et Isaias. Dicitur autem esse quidam juxta Accaron vicus, qui vocetur Gallaa.
47.3
Gelamsur, regio Allophylorum.
47.4
Gelboe, montes alienigenarum, in sexto lapide a Scythopoli, in quibus et vicus est grandis, qui vocatur Gelbus.
47.5
Gedud, ad quam descendit David: pro quo Aquila, τὸν εὔζωνον, id est, expeditum, vel accinctum; Symmachus, latronum cuneum, transtulerunt.
47.6
Gazera, ubi percussit David alienigenas. Posuimus et supra Gazer.
47.7
Gesur, regio alienigenarum in Syria.
47.8
Gilon, unde fuit Achitophel.
47.9
Gob, ubi commissum est praelium.
47.10
Galilaea: duae sunt Galilaeae, e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon viginti civitates donavit Chiram regi Tyri, in sorte tribus Nephthali: altera vero Galilaea dicitur circa Tyberiadem et stagnum Genezareth, in tribu Zabulon.
47.11
Gion, ubi Salomon est unctus in regem.
47.12
Ger, locus in quo percussit Jeu rex Israel Ochoziam regem Judaeae, juxta Jeblaam.
47.13
Gettha- Chopher, unde Jonas Propheta fuit.
47.14
Gaddi, quam percussit Azael rex Damasci. Posita est et supra Gadda.
47.15
Gemala, regio Idumaeorum, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur, vallem salis.
47.16
Gebin, meminit hujus Isaias. Et est villa Geba, in quinto milliario a Guphnis euntibus Neapolim.
47.17
227 Gozan, in regione Emath: et hujus meminit Isaias. Est autem in finibus Damasci.
47.18
Gareb, collis juxta Jerusalem, sicut scribit Jeremias.
47.19
Gebarth: pro quo Aquila interpretatur, in sepibus: Symmachus vero, in coloniis.
47.20
Gepha, nomen regionis, ut in Isaia scriptum est.
47.21
Gamem, sive Gamon, regio Moabitarum, juxta Isaiam.

Intertext edge

Open linked passage

Note