Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
52.1
DE JESU NAVE.
52.1
Jerusalem, in qua regnavit Adonibesec, et postea eam tenuere Jebusaei, e quibus et sortita vocabulum est, quos multo post tempore David exterminans, totius eam Judaeae provinciae metropolim fabricatus est: eo quod ibi locum templi emerit( et impensas structurae Salomoni filio dereliquerit: Hanc esse Josephus refert), quae in Genesi scribitur Salem, sub rege Melchisedech. Fuit autem in tribu Benjamin.
52.2
Jebus, ipsa est quae et Jerusalem.
52.3
Jarim, civitas Gabaonitarum.
52.4
Jarimuth, civitas quam subvertit Jesus, in tribu Juda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, juxta villam Esthaol.
52.5
Isimoth, ubi absconditus est David: de qua et supra quid nobis videretur diximus, ponentes Bethsimuth. Sed et in Regnorum libro primo, pro Isimuth, Aquila interpretatur, dissipatam: Symmachus vero, desertam.
52.6
Jedna, in sexto ab Eleutheropoli lapide pergentibus Chebron.
52.7
Jeconam, civitas Carmeli, quam cepit Jesus, rege illius interfecto.
52.8
Jair, civitas tribus Manasse.
52.9
Jamnel, in tribu Juda, usque hodie oppidum Palaestinae Jamnia, inter Diospolim et Azotum.
52.10
Jabir, civitas litterarum in tribu Juda.
52.11
Jathur, in tribu Juda.
52.12
Jermus, in tribu Juda. Est autem usque hodie villa Jermucha, in decimo ab Eleutheropoli lapide ascendentibus Aeliam.
52.13
Jectael, in tribu Juda.
52.14
234 Jectan, in tribu Juda.
52.15
Jether, in tribu Juda, civitas sacerdotalis. Et nunc est villa praegrandis Jethira nomine, in vicesimo milliario Eleutheropoleos: habitatores quoque ejus omnes christiani sunt. Sita est autem in interiori Daroma, juxta Malathan. Diximus de hac et supra.
52.16
Janum, in tribu Juda: est villa Janua, in tertio milliario Legionis contra Meridiem. Sed non videtur ipsa esse quae scribitur.
52.17
Jetan, in tribu Juda, civitas sacerdotalis, est hodieque vicus praegrandis Judaeorum in decimo octavo lapide ab Eleutheropoli ad australem partem in Daroma.
52.18
Jesrael, in tribu Juda: sed non est ipsa quae supra.
52.19
Jezrael, in tribu Manasse: hodieque praegrandis vicus ostenditur in Campo maximo inter Scythopolim et Legionem. Fuit autem terminus Issachar. Sed et unus de posteris Ephratae, sicut in Paralipomenon legimus, vocatus est Jezrael.
52.20
Jecdaan, in tribu Juda.
52.21
Jephlethi, in tribu Joseph.
52.22
Jano, in tribu Ephraim. Hanc quoque cepit rex Assyriorum: et hodieque vicus ostenditur Jano, in Acrabittena regione, in duodecimo lapide Neapoleos contra Orientem.
52.23
Jamin: pro quo Aquila et Symmachus interpretantur, dexteram.
52.24
Jaseb: pro quo Hebraei, habitatores legunt.
52.25
Inemec: pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt, in vallem.
52.26
Jeblaam, in tribu Manasse, de qua alienigenas non valuit expellere.
52.27
Jerphel, in tribu Benjamin.
52.28
Jecnal, in tribu Zabulon, Levitis civitas separata.
52.29
Jasthie, in tribu Zabulon: nunc usque Joppe vocatur, ascensus Japho. Sed et oppidum Sycaminum nomine, de Caesarea Ptolemaidem pergentibus super mare, propter montem Carmelum Epha dicitur.
52.30
235 Jephthael, in tribu Zabulon.
52.31
Jadela, in tribu Zabulon.
52.32
Jermoth, in tribu Issachar, urbs sacerdotibus separata. Posuimus et supra Jerimuth, cujus et Osee propheta meminit.
52.33
Icoc, sortis Nephtali, in confinio trium tribuum: id est, in tribu Zabulon ad australem plagam, in tribu Aser ad occidentem, porro in tribu Juda ad solis ortum.
52.34
Jabnel, in tribu Nephtali.
52.35
Jeron, in tribu Nephtali.
52.36
Jethlam, in tribu Dan.
52.37
Jelon, in tribu Dan.
52.38
Jud, in tribu Dan.
52.39
Jerachon, aquae, in tribu Dan.
52.40
Inlechi: pro quo Aquila interpretatur, in maxilla.
52.41
Jabis Galaad, et hanc oppugnaverunt filii Israel. Nunc autem est vicus trans Jordanem in sexto milliario civitatis Pellae, super montem euntibus Gerasa.

Intertext edge

Open linked passage

Note