Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
5.1
DE LIBRO JESU.
5.1
Antilibanus: ea quae sunt supra Libanum, ad orientalem plagam respicientia, Antilibanus appellantur, circa regionem urbis Damasci, quae cecidit in sortem tribus Manasse.
5.2
Azeca, civitas Chananaeorum in parte tribus Judae, ad quam usque persecutus 143 est Jesus quinque reges. Sed et hodie vocatur villa Azeca, inter Eleutheropolim et Aeliam.
5.3
Aialon, vallis atque praeruptum, super quod, orante quondam Jesu, luna stetit juxta villam quae usque nunc Ailon dicitur, contra orientem Bethelis, tribus ab ea millibus distans haud procul a Gabaa et Rama Saluis urbibus.
5.4
Achor( Hebraice dicitur emecachor: quod interpretatur Vallis tumultus, vel turbarum: eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israel), in qua lapidaverunt quondam Achan, propter furtum anathematis. Est autem ad septentrionem Jerichus: et usque hodie a regionis illius accolis sic nominatur.( Meminit hujus Osee propheta.
5.5
Asedoth, alia haec civitas( non quae supra, licet eodem nomine vocetur) quam expugnavit quondam Jesus, rege illius interfecto.
5.6
Asor, civitas regni Jabin, quam solam incendit Jesus, quia metropolis erat omnium regnorum Philistiim. Est et alia villa usque hodie Asor, in finibus Ascalonis, contra orientem ejus: quae cecidit in sortem tribus Juda, cujus et Scriptura meminit, appellans eam ad distinctionem veteris, Asor novam.
5.7
Aermon, regio Evaeorum, quam obtinuit Jesus.
5.8
Ahalae, mons quem Aquila interpretatur, dividentem montem: et Symmachus, 146 laevem montem, id est, limpidum, sive lubricum.
5.9
Aermon, mons Amorrhaeorum, de quo nunc dictum est: quem Phoenices vocant, sanior, et Amorrhaeus appellavit, sanir: diciturque in vertice ejus insigne templum, quod ab ethnicis cultui habetur e regione Paneadis et Libani: sed et terra filiorum Israel trans Jordanem ad solis ortum a praerupto Arnonis usque ad montem Aermon extenditur.
5.10
Anob, civitas quam expugnavit Jesus, et est usque hodie villa juxta Diospolim, quasi in quarto milliario ad orientalem plagam, quae vocatur Bethoannaba.
5.11
Asdod, in sorte tribus Judae, quae nunc vocatur Azotus: in qua derelicti sunt gigantes, qui appellabantur Enacim, et est usque hodie insigne oppidum Palaestinae.
5.12
Ader, urbs quam expugnavit Jesus, rege illius interfecto.
5.13
Aphec, et haec civitas est, quam, rege ipsius trucidato, expugnavit Jesus.
5.14
Acsaph, et contra hujus regem Jesus pugnasse describitur: appellaturque hodie villula Chasalus, in octavo lapide Diocaesareae, ad radicem montis Thabor, in campestribus.
5.15
Accaron, in tribu Dan( sive ut ego arbitror, in tribu Judae): ad laevam Chananaeorum: urbs una de quinque olim Satrapiis Palaestinae, et decreta est quidem tribui Judae, nec tamen tenta ab ea, quia habitatores pristinos nequivit expellere. Sed et usque hodie grandis vicus civium Judaeorum Accaron dicitur, inter Azotum et Jamniam, ad orientem respiciens.( Quidam putant Accaron turrim Stratonis, postea Caesaream nuncupatam.)
5.16
Azotus, quae supra Asdod, usque hodie non ignobile municipium Palaestinae, et una de quinque civitatibus Allophylorum: decreta quidem tribui Judae, sed non retenta ab ea, quia nequaquam veteres accolas potuit expellere.
5.17
147 Ascalon, urbs nobilis Palaestinae: quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque Satrapiis Allophylorum: separata quidem per sortem tribui Judae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores ejus superare non potuit.
5.18
Apheca, terminus Amorrhaeorum super Jordanem in sorte tribus Ruben: sed et usque hodie est castellum grande, Apheca nomine, juxta Hippum, urbem Palaestinae.
5.19
Agad, sita ad radices montis Aermon.
5.20
Aemath, urbs quae cecidit in sortem Ruben: sed et nunc Amathus villa dicitur trans Jordanem in vigesimo primo milliario Pellae ad meridiem. Est et alia villa in vicinia Gadarae nomine Amatha, ubi calidae aquae erumpunt. In regnorum quoque libris scribitur, Ab introitu Aemath usque ad mare Araba: hoc est, deserti, quod est mare Mortuum.
5.21
Ammon, trans Jordanem in tribu Gad. Haec est Ammam, de qua supra diximus, Philadelphia civitas illustris Arabiae.
5.22
Addara, in tribu Juda, juxta desertum. Est quoque et alia villa in finibus Diospoleos circa Thamniticam regionem, quae a Thamna villa usque hodie sic vocatur.
5.23
Accarca, vicus in deserto situs in possessione tribus Judae: pro quo Symmachus interpretatur, pavimentum.
5.24
Achor, in tribu Juda: de qua et supra dictum est.
5.25
Adommim, quondam villula, nunc ruinae in sorte tribus Judae, qui locus usque hodie vocatur Maledomim( et Graece dicitur ἀνάβασις πύῤῥων: Latine autem appellari potest, ascensus ruforum, sive rubentium, propter sanguinem qui illic crebro a latronibus funditur. Est autem confinium tribus Judae et Benjamin) descendentibus ab Aelia Jerichum, ubi et castellum militum situm est( ob 150 auxilia viatorum. Hujus cruenti et sanguinarii loci, Dominus quoque in parabola descendentis Jerichum de Hierosolyma, recordatur).
5.26
Amam in tribu Judae.
5.27
Aser, in tribu Judae, appellatur autem et nunc vicus praegrandis pergentibus Ascalonem de Azoto.
5.28
Asarsual, in tribu Judae.
5.29
Ain, in tribu Judae, urbs sacerdotibus separata. Est et usque hodie villa Bethennim nomine, in secundo lapide a Terebintho( hoc est a tabernaculo Abraham), quatuor millibus a Chebron.
5.30
Asthaol, in tribu Judae: et usque hodie villula vocabulo Astho, inter Azotum et Ascalonem permanet.
5.31
Asna, in tribu Judae.
5.32
Adollam, in tribu Judae: et usque hodie vicus non parvus ad orientem Eleutheropoleos in decimo ejus milliario hoc vocatur nomine.
5.33
Adithaim, in sorte tribus Judae. Dicitur autem et quaedam villula Adia, juxta Gazam, et alia Aditha, circa Diospolim, quasi ad orientalem plagam respiciens.
5.34
Adasa, in tribu Judae, usque hodie vicus juxta Guphnas.( Sed miror quomodo Guphnensem regionem in tribu Judae posuerit, cum perspicuum sit secundum librum Jesu in sortem eam cecidisse tribus Ephraim.)
5.35
Ather, in tribu Judae.
5.36
Asan, in tribu Judae. Est usque hodie vicus nomine Bethasan ad Aetiam pertinens, in quinto decimo ab ea milliario.
5.37
Asena, in tribu Judae.
5.38
Agziph, in tribu Judae.
5.39
Anab, in tribu Judae: nunc usque vicus 151 in finibus Elcutheropoleos. Est et alia grandis villa Judaeorum, nomine Anea, in Daroma, contra australem plagam Chebronis, novem ab ea millibus separata.
5.40
Astemoe, in tribu Judae vicus, et ipse Judaeorum, in Daroma, ad aquilonem loci Anem.
5.41
Anim, in tribu Judae. Est vicus Anea, juxta alterum, de quo supra diximus, ad orientalem plagam respiciens, cunctis habitatoribus Christianis.
5.42
Apheca, in tribu Judae.
5.43
Ammata, in tribu Judae.
5.44
Arebba, in tribu Judae.
5.45
Atharoth, juxta Rammam, in tribu Joseph.
5.46
Atharoth, civitas tribus Ephraim: nunc vicus ad aquilonem Sebastae, in quarto ejus milliario, Atharus dicitur.
5.47
Adar, civitas tribus Ephraim.
5.48
Aser, civitas tribus Manasse: nunc demonstratur villa descendentibus a Neapoli Scythopolim, in decimoquinto lapide juxta viam publicam.
5.49
Atharoth, civitas tribus Benjamin. Sunt autem duae Atharoth haud procul ab Aelia.
5.50
Anathoth, civitas sortis Benjamin sacerdotibus separata, in tertio ab Aelia milliario: de qua et Jeremias Propheta fuit.
5.51
Addar, civitas sortis Benjamin.
5.52
Aelmon, civitas tribus Benjamin, sacerdotibus separata.
5.53
Amec- Casis( id est, vallis Casis), in tribu Benjamin.
5.54
Avim, in tribu Benjamin.
5.55
Aphra, in tribu Benjamin. Est et hodie vicus Effrem, in quinto milliario Bethelis, ad orientem respiciens.
5.56
Amoeniam, in tribu Benjamin.
5.57
Aphni, in tribu Benjamin.......
5.58
Arim, in tribu Benjamin. Est et villa juxta Diospolim( quae nunc usque appellatur Betariph).
5.59
Amsa, in tribu Benjamin.
5.60
Asar, in tribu Symeonis.
5.61
Asan, in tribu Symeonis.
5.62
154 Amarchabob, in tribu Symeonis.
5.63
Ain, in tribu Judae, sive Symeonis civitas sacerdotibus separata.
5.64
Asenna, in tribu Symeonis.
5.65
Amathar, in tribu Zabulon.
5.66
Anua, in tribu Zabulon. Est et alia villa Anua, euntibus de Neapoli Aeliam in decimo milliario.
5.67
Ananthon, in tribu Zabulon.
5.68
Aschaseluth, civitas tribus Issachar: appellatur autem et quidam vicus Chasalus, juxta montem Thabor, in campestribus, in octavo milliario Diocaesareae ad orientem respiciens( sicut supra diximus).
5.69
Aphraim, civitas tribus Issachar: estque hodie villa Affarea nomine, in sexto milliario Legionis contra septentrionem.
5.70
Anerith, in sorte tribus Issachar.
5.71
Aemes, in sorte tribus Issachar.
5.72
Acsaph, in tribu Aser.
5.73
Alimelech, sortis Aser.
5.74
Amath, in tribu Aser.
5.75
Abdon, in tribu Aser, civitas separata Levitis.
5.76
Aniel, in tribu Aser. Est quaedam villa nomine Betoaenea, in quintodecimo lapide a Caesarea, sita in monte contra orientalem plagam, in qua et lavacra dicuntur esse salubria.
5.77
Achran, in tribu Aser.
5.78
Amon, in tribu Aser.
5.79
155 Accho, quae nunc Ptolemais appellatur, sortis Aser, de qua habitatores pristinos non quivit expellere.
5.80
Achziph, in tribu Aser, in qua alienigenae permanserunt. Haec est Ecdippa in nono milliario Ptolemaidis pergentibus Tyrum.
5.81
Amma, sortis Aser.
5.82
Aphec, sortis Aser, in qua habitatores pristini permanserunt.
5.83
Addemme, in tribu Nephthalim.
5.84
Assemdim, in tribu Nephthalim.
5.85
Amath, in tribu Nephthalim.
5.86
Adami, in tribu Nephthalim.
5.87
Asor, in tribu Nephthalim, quam rex Assyriorum populasse scribitur.
5.88
Azanoth, terminus Nephthalim. Est autem et nunc vicus ad regionem Diocaesareae pertinens in campestribus.
5.89
Aialon, urbs sortis Dan, separata Levitis, et est hodie vicus Alus haud procul a Nicopoli. Sciendumque quod pro Aialon, Septuaginta interpretes ediderunt, Ubi erant ursi.

Intertext edge

Open linked passage

Note