Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
65.1
DE QUINQUE MOSIS LIBRIS.
65.1
Naid, terra in qua habitavit Cain, vertitur autem in salum, id est, motum, sive fluctuationem.
65.2
Nineve, urbs Assyriorum, quam aedificavit Assur egrediens de terra Senaar. Est et alia usque hodie civitas Judaeorum nomine Nineve in angulo Arabiae( quam nunc correpte Nineve vocant).
65.3
Naaliel, juxta Arnonem castra filiorum Israel.
65.4
Nabau( quod Hebraice dicitur Nebo), mons supra Jordanem contra Jerichum in terra Moab, ubi Moses mortuus est: et usque hodie ostenditur in sexto milliario urbis Esbus contra orientalem plagam.
65.5
Nabo, civitas filiorum Ruben in regione Galaad: cujus meminit Isaias in visione contra Moab, et Jeremias. Est vero et cujusdam viri vocabulum Nabau, qui Caan( Chanaath), et caeteros vicos, qui circum eam erant, ex suo nomine nuncupavit Naboth( Nobe). Sed et usque hodie ostenditur desertus locus Naba, distans a civitate Esbus millibus octo contra meridianam plagam.
65.6
Negeb, Auster: apud Hebraeos Nageb dicitur, quod Symmachus interpretatur, meridiem.( Sciendum autem quod eadem plaga apud Hebraeos tribus vocabulis appellatur, Nageb, Theman, Darom, quod nos possumus Austrum, Africum, et Meridiem, sive Eurum interpretari.)

Intertext edge

Open linked passage

Note