De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7154 Desietn
69.1
DE EVANGELIIS.
69.1
Nazareth: unde et Dominus noster atque Salvator Nazaraeus vocatus est: sed et nos apud Veteres quasi opprobrio Nazaraei dicebamur, quos nunc Christianos vocant. Est autem usque hodie in Galilaea viculus contra Legionem, in quintodecimo ejus milliario ad orientalem plagam juxta montem Thabor( nomine Nazara).
69.2
Naim, oppidulum, in quo filium viduae a mortuis Dominus suscitavit, et usque hodie, in secundo milliario Thabor montis ostenditur, contra meridiem juxta Aendor.