De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7154 Desietn
7.1
DE REGNORUM LIBRIS.
7.1
Armathem Sophim, civitas Helcanae et Samuelis( in regione Thamnitica), juxta Diospolim, unde fuit Joseph, qui in Evangeliis de Arimathia scribitur.
7.2
Abenezer, quod interpretatur, lapis adjutorii,( sive lapis auxiliator). Est autem locus unde tulerunt Philistiim arcam testamenti, inter Aeliam et Aschalonem, juxta villam Bethsamis.
7.3
Aphes dommim, ubi dimicavit Saul( pro quo Aquila interpretatus est) in finibus Dommim.
7.4
Annegeb, pro quo Aquila, austrum: Symmachus, meridiem transtulerunt.
7.5
Arith, ubi sedit David, est villa Arath nomine, ad occidentem Aeliae.
7.6
Ahialim pro quo Aquila transtulit, cervorum, Theodotio lapides cervorum.
7.7
Aendor, quae est in Jezraela, ubi filii Israel se ad praelium praeparantes, castra posuerunt. Et est hodieque grandis vicus Aendor, juxta montem Thabor ad meridiem in quarto milliario.
7.8
Aphec, juxta Aendor Jezraelis, ubi dimicavit Saul.
7.9
Arma, ad quem locum spoliorum partem misit David.
7.10
Athach, ad hunc quoque locum David misit partem praedae.
7.11
159 Amma, in desertum euntibus Gabaon.
7.12
Aethon Adasai, pro quo Symmachus posuit, inferiorem viam.
7.13
Area Orne, haec est Jerusalem.
7.14
Assur, civitas Judaeae, quam aedificavit Salomon.
7.15
Abelmaula, urbs unius de principibus Salomonis, unde fuit et Elisaeus Propheta. Est autem nunc vicus in Aulone, de quo supra diximus, in decimo a Scythopoli milliario( contra Australem plagam) nomine Bethaula. Sed et Abelmea villula nuncupatur inter Neapolim et Scythopolim.
7.16
Avoth Jair, civitas unius de ducibus Salomonis.
7.17
Ailath, super littus Rubri maris in terra Edom, de qua et supra dictum est.
7.18
Aheloth, quam exstruxit Azarias.
7.19
Aenda, hujus expugnator atque subversor Asa rex fuit.
7.20
Aziongaber, in hoc loco classis Josaphat, vi tempestatis attrita est. Fertur autem ipsa esse Essia, haud procul ab Aila in Rubro mari.
7.21
Alleabar Gozan, nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum montes captivus ductus est Israel.
7.22
Abana, fluvius Damasci.
7.23
Aopsithe, vel Aphusoth, quod Aquila, in libertatem vertit.
7.24
Aian, quam expugnavit rex Assyriorum.
7.25
Aia, in Assyriorum regione locus.
7.26
Amech, regio Assyriorum.
7.27
Asyma, oppidum in terra Judaea, quod aedificaverunt hi, qui ad eam venerant de Emath.
7.28
Arcem: Josephus refert, hanc esse Petram 162 urbem nobilem Palaestinae.
7.29
Adramelech, idolum Assyriorum, quod et Samaritae venerati sunt.
7.30
Aroniim, juxta Isaiam viae nomen est, in visione contra Moab. pro quo Aquila Oronaim posuit, et Symmachus Orannim.
7.31
Agallim, et hujus Isaias meminit in visione contra Moab. Est autem nunc Aegalim vicus ad australem partem Areopoleos, distans ab ea millibus octo.
7.32
Aelim, puteus Dimon, et hujus loci in eadem visione Isaias recordatur.
7.33
Ariel, hujus quoque Isaias meminit( XXIX, 1), quam Aquila et Symmachus interpretati sunt, leonem Dei. Hanc putant esse quidam Areopolim, eo quod ibi usque nunc Ariel idolum colant, vocatum ἀπὸ τοῦ ἄρεως, id est, a Marte, unde et civitatem dictam suspicantur.
7.34
Adama, in Isaia, pro quo Aquila et Symmachus humum. Theodotio terram interpretantur.
7.35
Ager fullonis, et hoc in Isaia scriptum est. Ostenditur autem nunc usque locus in suburbanis Jerusalem.
7.36
Asedech, et hanc Isaias propheta futuram in Aegypto vaticinatur. Sciendum autem, quod in Hebraeo pro hoc nomine scriptum sit, AHARES, quod a siccitate quidam interpretantur in solem, et alii in testam transferunt, volentes vel Heliopolim significari, vel Ostracinen. Sed et hujus rei disputationem, quia longior est, in libris Hebraicarum Quaestionum reperies.
7.37
Arphad, urbs Damasci, quam expugnavit rex Assyriorum, sicut in Isaia, et Jeremia, et Regnorum libris scribitur.
7.38
163 Aneugava, et hujus Isaias meminit( XXXVII, 13), quam Aquila transtulit Ane et Gava( scilicet u syllabam, quae in medio nominis posita est, in conjunctionem, Et, est interpretatus): Symmachus vero, sollicitavit et humiliavit. Legimus super hoc et in Regnorum libris.
7.39
Armenia, in Isaia, quae est Ararat.
7.40
Asael: hujus meminit Zacharias propheta.
7.41
Anameel, turris Jerusalem: sicut in Zachariae libro scriptum est( XIV, 5).
7.42
Assameroth, in Jeremia( XXXI, 40): pro quo in Hebraeo scriptum est: SADEMOTH: quod Aquila interpretatur, suburbana.
7.43
Aenioth, in Jeremia( XXXVII, 15): quod Aquila vertit, in officinas, vel tabernas.
7.44
Alaoth, in Jeremia( XLVIII, 5): pro quo in Hebraeo legitur, LUIT.
7.45
Aethan, in Jeremia( XLIX, 19): quam Aquila, validam: Symmachus interpretatur, antiquam.