De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7154 Desietn
82.1
DE LIBRO JESU.
82.1
Someron, et hanc cepit Jesus, rege illius interfecto. Dicunt autem nunc pro ea Sebasten vocari oppidum Palaestinae, ubi S. Joannis Baptistae reliquiae conditae sunt. Legimus in Regnorum libris, quod Zamri rex Israel emerit montem Semeron, a quodam Semer, et aedificaverit in vertice ejus civitatem, quam ex nomine domini appellaverit Semeron.
82.2
Seira, et hanc cepit Jesus.
82.3
Selcha, civitas in regione Basanitide.
82.4
Sior, locus contra faciem Aegypti. Sed et hodie ostenditur villa nomine Sior inter Aeliam et Eleutheropolim in tribu Juda.
82.5
Saorth, in tribu Ruben, super Jordanem.
82.6
Sochoth, in tribu Gad, super Jordanem.
82.7
Syphon, in tribu Gad, super Jordanem.
82.8
Sacharoma, in tribu Juda.
82.9
Samem, in tribu Juda.
82.10
Saal, in tribu Juda, vel Simeon.
82.11
Sicelech, quam Achis rex alienigenarum dedit ad inhabitandum David. Est autem in Daroma sortis Judae, vel Simeonis.
82.12
Sansana, in tribu Juda.
82.13
Selei, in tribu Juda.
82.14
Saara, vicus in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Nicopolim, quasi in decimo milliario, in tribu Dan, sive Juda.
82.15
Soccho( in tribu Juda). Sunt autem usque hodie viculi duo pergentibus Aeliam de Eleutheropoli, in nono milliario viae publicae: unus in monte, alter in campo situs, qui Sochoth nuncupantur.
82.16
Sarain, in tribu Juda.
82.17
Senam, in tribu Juda.
82.18
Saphir, villa in montanis sita inter Eleutheropolim et Ascalonem, in tribu Juda.
82.19
274 Soccho, de qua et supra dictum est. Dicuntur autem Samaritani, qui de Babylone profecti sunt, hunc viculum condidisse.
82.20
Sacha, in tribu Juda.
82.21
Selo, in tribu Ephraim, in quo loco arca testamenti mansit, et tabernaculum Domini usque ad tempora Samuelis. Est autem in decimo milliario Neapoleos in regione Acrabittena. Sed et Judae Patriarchae filium Selon appellatum legimus.
82.22
Sechem, in tribu Manasses, civitas sacerdotalis et fugitivorum, in monte Ephraim, ubi sepelierunt ossa Joseph, de qua et supra diximus.
82.23
Sames, id est fons Sames, in tribu Benjamin: pro quo Aquila interpretatur, fontem solis.
82.24
Semri, in tribu Benjamin.
82.25
Sela, in tribu Benjamin.
82.26
Sabee, in tribu Simeon.
82.27
Sarith, terminus Zabulon.
82.28
Sams: pro quo Theodotio et Symmachus transtulerunt, solis.
82.29
Semerom, in tribu Zabulon.
82.30
Sunem, in tribu Issachar, et usque hodie vicus ostenditur nomine Sulem, in quinto milliario montis Thabor contra australem plagam.
82.31
Seon, sive Soen, in tribu Issachar: hodieque ostenditur villa juxta montem Thabor.
82.32
Sasima, terminus Issachar.
82.33
Sior, in tribu Aser.
82.34
Sennanim, quercus pertinens ad terminum Nephtalim.
82.35
Sorech, in tribu Dan, ubi Samson fuisse legimus, juxta Estaol( de qua jam supra diximus).
82.36
Samer, in tribu Dan: de qua et supra memoravi, sub nomine Bethsamis.
82.37
Salabim, in tribu Dan, usque hodie grandis vicus ostenditur in finibus Sebastenes nomine Salaba.
82.38
Sepheth, locus Chananaeorum.