Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
84.1
DE REGNORUM LIBRIS.
84.1
Sophim, mons Ephraim in monte Armathem.
84.2
Salisa, quam pertransiit Saul.
84.3
Senna, nomen petrae.
84.4
Saalim, villa quam pertransiit Saul in finibus Eleutheropoleos contra Occidentem, septem ab ea millibus distans.
84.5
Sim, ubi Samuel invenit Saulem.
84.6
Sabim, ubi Saul praeliatus est.
84.7
Sonam, unde fuit illa mulier Sunamitis. Est autem usque hodie vicus in finibus Sebastae in regione Acrabittena, vocabulo Sanim.
84.8
Sophamoth, ad quem locum misit David.
84.9
Seira, nomen putei, a quo Joab fecit reverti principem exercitus Abenner.
84.10
Suba, cujus regem percussit David.
84.11
Sarthan, quae est ad radices Jezraelae.
84.12
Sophera, quae est et Sophir, unde veniebant naves Salomonis: de qua et supra diximus. Est autem mons Orientis pertinens ad Indiae regionem.
84.13
Serora, civitas pergentibus Edom.
84.14
Saba, civitas regalis Aethiopiae, quam Josephus a Cambyse rege Meroen cognominatam ex sororis vocabulo, refert.
84.15
278 Sela, ubi percussus est Joas.
84.16
Saffarvaim, de quibus locis Assyrii transmigrantes, habitaverunt in Samaria: et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium. Meminit horum et Isaias.
84.17
Sademoth, ubi Josias rex idolorum signa combussit.
84.18
Saresta, oppidum Sidoniorum in via publica situm: ubi habitavit quondam Elias.
84.19
Saron, cujus et Isaias meminit, dicens, In paludes versus est Saron. Usque in praesentem autem diem, regio inter montem Thabor et stagnum Tyberiadis, Saronas appellatur. Sed et a Caesarea Palestinae, usque ad oppidum Joppe, omnis terra quae cernitur, dicitur Saronas.
84.20
Sephela, sicut scribit Isaias: pro quo Aquila, campestrem, Symmachus; vallem interpretatur. Usque hodie omnis regio juxta Eleutheropolim campestris et plana, quae vergit ad Aquilonem et Occidentem, Sephela dicitur.
84.21
Sennaar: pro quo Aquila, Sennam: Symmachus interpretatur, uberem. Meminit hujus et Michaeas propheta.
84.22
Sedrach, terra Damasci: legimus in Zacharia.
84.23
Sion, mons urbis Jerusalem.
84.24
Samaria, civitas regalis in Israel, quae nunc Sebaste dicitur. Sed et omnis regio quae circa eam fuit, a civitate quondam nomen acceperat.
84.25
Sor, Tyrus, metropolis Phoenicis, in tribu Nephtalim.
84.26
Soene, civitas Thebaidis, sicut scribit Ezechiel.
84.27
Sais, civitas Aegypti, cujus meminit Ezechiel: a qua et Saitis pagus.
84.28
Sadala, terminus Judaeae, sicut et scribit Ezechiel.
84.29
Sabarim, inter Damascum et Aemath, sicut scribit Ezechiel.
84.30
Salisa pro quo Aquila interpretatur, triennalem. Meminit hujus Jeremias.
84.31
279 Sichar, ante Neapolim, juxta agrum quem dedit Jacob filio suo Joseph, in quo Dominus noster atque Salvator secundum Evangelium Joannis, Samaritanae mulieri ad puteum loquitur, ubi nunc Ecclesia fabricata est.

Intertext edge

Open linked passage

Note