Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
84.16
Saffarvaim, de quibus locis Assyrii transmigrantes, habitaverunt in Samaria: et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium. Meminit horum et Isaias.
84.17
Sademoth, ubi Josias rex idolorum signa combussit.
84.18
Saresta, oppidum Sidoniorum in via publica situm: ubi habitavit quondam Elias.
84.19
Saron, cujus et Isaias meminit, dicens, In paludes versus est Saron. Usque in praesentem autem diem, regio inter montem Thabor et stagnum Tyberiadis, Saronas appellatur. Sed et a Caesarea Palestinae, usque ad oppidum Joppe, omnis terra quae cernitur, dicitur Saronas.
84.20
Sephela, sicut scribit Isaias: pro quo Aquila, campestrem, Symmachus; vallem interpretatur. Usque hodie omnis regio juxta Eleutheropolim campestris et plana, quae vergit ad Aquilonem et Occidentem, Sephela dicitur.
84.21
Sennaar: pro quo Aquila, Sennam: Symmachus interpretatur, uberem. Meminit hujus et Michaeas propheta.
84.22
Sedrach, terra Damasci: legimus in Zacharia.
84.23
Sion, mons urbis Jerusalem.
84.24
Samaria, civitas regalis in Israel, quae nunc Sebaste dicitur. Sed et omnis regio quae circa eam fuit, a civitate quondam nomen acceperat.
84.25
Sor, Tyrus, metropolis Phoenicis, in tribu Nephtalim.
84.26
Soene, civitas Thebaidis, sicut scribit Ezechiel.
84.27
Sais, civitas Aegypti, cujus meminit Ezechiel: a qua et Saitis pagus.
84.28
Sadala, terminus Judaeae, sicut et scribit Ezechiel.
84.29
Sabarim, inter Damascum et Aemath, sicut scribit Ezechiel.
84.30
Salisa pro quo Aquila interpretatur, triennalem. Meminit hujus Jeremias.
84.31
279 Sichar, ante Neapolim, juxta agrum quem dedit Jacob filio suo Joseph, in quo Dominus noster atque Salvator secundum Evangelium Joannis, Samaritanae mulieri ad puteum loquitur, ubi nunc Ecclesia fabricata est.
85.1
DE GENESI.
85.1
Tigris, fluvius de paradiso exiens, juxta Scripturae fidem, pergensque contra Assyrios: et post multos circuitus, ut vult Josephus, in mare Rubrum influens. Vocatur autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae nimia pernicitate currentis.
85.2
Terebinthus, in Sicimis, sub qua abscondit Jacob idola, juxta Neapolim.
86.1
DE LIBRO JESU.
86.1
Tina, in tribu Juda.
86.2
Talem, in tribu Juda.
86.3
Tesan, in tribu Juda.
86.4
Tyrus, in tribu Nephtalim.
87.1
DE LIBRO JUDICUM.
87.1
Tabath, ubi pugnatum est adversus Madian.
87.2
Tob, terra in qua habitavit Jephte.
87.3
Topheth, in valle filiorum Ennom, ubi populus Israel gentium simulacra veneratur. Est autem locus in suburbanis Jerusalem.
87.4
Tanis, civitas Aegypti, sicut Isaias et Ezechiel scribunt.
87.5
Taphnas, civitas Aegypti. Lege Osee, Ezechiel et Jeremiam. In hac habitaverunt Judaei, qui ob metum Babyloniorum cum Jeremia fugerunt.
88.1
DE EVANGELIO.
88.1
Trachonitis regio, sive Ituraea, cujus tetrarcha fuit Philippus, juxta Evangelium Lucae. Diximus de hac et supra. Est autem trans Bostram Arabiae 282 civitatem in deserto, contra australem plagam, quasi ad Damascum respiciens.
88.2
Hucusque per T simplicem litteram legerimus. Verum quoniam quae sequuntur apud Hebraeos, non ex teth, sed ex thau, id est, theta Graeco, scribuntur, cum aspiratione legere debemus.
89.1
DE GENESI.
89.1
Theman, regio principum Edom in terra Gebalitica, a Theman filio Eliphaz filii Esau sortita vocabulum. Sed et usque hodie est villa Theman nomine, distans ab urbe Petra quinque millibus, ubi et Romanorum militum praesidium sedet, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum. Unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem, quod omnis Australis regio Hebraice Theman dicitur.
89.2
Thamna, ubi oves suas totondit Judas: ostenditur hodieque vicus praegrandis in finibus Diospoleos euntibus Aeliam, in tribu Dan, sive Judae.
89.3
Thamna, alia civitas principum Edom; sed et concubina Eliphaz filii Esau, Thamna appellata est, quae peperit ei Amalec, unde Amalecitae.
90.1
DE DEUTERONOMIO.
90.1
Thaphol, locus in deserto trans Jordanem, in quo Deuteronomium scribit Moyses, contra Jericho.
90.2
Thaath, castra filiorum Israel.
90.3
Thara, castra filiorum Israel.
91.1
DE LIBRO JESU.
91.1
Thaffu, in tribu Juda civitas, quam expugnavit Jesus, rege illius interfecto. Diximus et supra de termino Palaestinae et Aegypti qui appellatur Bethtaphu.
91.2
Thaanach, civitas quam expugnavit Jesus, rege istius interfecto. Fuit autem in tribu Manasse separata Levitis, et nunc in quarto milliario oppidi Legionis hoc nomine vicus ostenditur.
91.3
Thenath, in tribu Joseph: hodieque 283 est villa Thena in decimo milliario Neapoleos contra Orientem, descendentibus in Jordanem.
91.4
Thaffue, in tribu Joseph.
91.5
Thaphuth, in tribu Manasse.
91.6
Theco, usque hodie juxta desertum civitatis Aeliae vicus ostenditur, unde et Amos propheta fuit.
91.7
Thesram, et hanc cum rege suo cepit Jesus.
91.8
Therama, in tribu Benjamin.
91.9
Tholad, in tribu Juda, sive Simeonis.
91.10
Thabor, terminus Zabulon. Est autem mons in medio Galilaeae campo( mira rotunditate sublimis), distans a Diocaesarea decem millibus, contra orientalem plagam: qui confinium quoque inter tribum Issachar et Nephtalim fuit.
91.11
Thalcha, in tribu Simeon: nunc vicus grandis Judaeorum vocatur Thella, quasi in sextodecimo milliario Eleutheropoleos contra australem plagam.
91.12
Thamnathsara, civitas Jesu filii Nave, in monte sita; de qua et supra sub nomine Thamnae diximus: in qua usque in praesentem diem sepulcrum ejus ostenditur in tribu Dan..................
92.1
DE LIBRO JUDICUM.
92.1
Thaanach, civitas juxta quam Debbora adversum Sisaram dimicavit, in tribu Manasse, separata Levitis, quam tenere non potuit, pristinis cultoribus nequaquam ejectis. Est autem nunc villa praegrandis distans a Legione millibus tribus.
92.2
Thebes, urbs quam cum oppugnaret Abimelech, fragmine molae ictus interiit. Est autem usque hodie vicus nomine 286 Thebes, in finibus Neapoleos pergentibus Scythopolim, quasi in tertio decimo ejus lapide.
92.3
Thamnatha: posuimus et supra Thamnam, in tribu Juda.
93.1
DE REGNORUM LIBRIS.
93.1
Thelamuge, locus in quo Abenner misit ad David. Sed sciendum quod pro hoc verbo Aquila interpretatur, extemplo: Symmachus, pro semetipso.
93.2
Thaad, juxta Galaad.
93.3
Thamsa, terminus regni Salomonis.
93.4
Thermoth, civitas quam aedificavit Salomon in deserto( cujus in libris Hebraicarum Quaestionum fecimus mentionem).
93.5
Tharsis, unde aurum Salomini deferebatur: hanc putat Josephus Tarsum urbem esse Ciliciae. Porro juxta Ezechiel prophetam Carthago sentitur. Siquidem in eo loco, ubi apud Septuaginta Interpretes legimus Carthaginem, in Hebraeo scriptum habet Tharsis. Nonnulli Indiam putaverunt( et de hoc tam in libro Epistolarum, quas ad Marcellam scripsimus, quam in libris Hebraicarum Quaestionum plenius dictum est).
93.6
Thersa, ubi Asa rex Israel fuit.
93.7
Thersila, unde fuit Manaen: usque hodie est viculus Samaritanorum in regione Batanaea, qui Thersila dicitur.
93.8
Therba, unde ortus est Elias propheta, Thesbites.
93.9
Theman, juxta Ezechielem civitas Idumaeae. Porro Isaias in visione eam ponit Arabiae. Meminit hujus et Jeremias. Abdias autem scribit civitatem Esau. Sed et unus filiorum ejus Theman appellabatur sicut supra diximus.
93.10
287 Tharac, quam in terra Judaea Evaei condidere.
93.11
Thalassar, regio Syriae.
93.12
Thogarma, legimus in Ezechiel.
93.13
Taphet, legimus in Jeremia( VII, 32) aram Thaphet. Est autem in suburbanis Aeliae usque hodie locus, qui sic vocatur, juxta piscinam Fullonis, et agrum Acheldema.
94.1
DE GENESI.
94.1
Ur Chaldaeorum, ubi mortuus est Aram, frater Abrahae: cujus hodieque, sicut Josephus refert, tumulus ostenditur.
94.2
Ulammaus, pro quo in Hebraeo scriptum habet Luza. Eadem est autem quae et Bethel, sicut supra diximus. Sed et quaedam villa nomine Ulamma in duodecimo Diocaesareae lapide ostenditur contra solis ortum.
94.3
Us, unde fuit Job de regione Ausitidi, sed et unus de posteris Esau, appellabatur Us.
95
DE LIBRO JUDICUM.
95
Xil, in tribu Juda.
96
DE GENESI.
96
Zaphoim, regio Edom principum, in terra quae nunc vocatur Gebalena.
97.1
DE NUMERIS ET DEUTERONEMIO.
97.1
Zoob, civitas Amorrhaeorum sita in Arnone: de qua scriptum est. 290 Propterea dicitur in libro Bellorum Domini: Zoob inflammavit et torrentes Arnon.
97.2
Zephrona, terminus Judaeae ad septentrionem.
97.3
Zared, vallis Zared in parte deserti.
98.1
DE LIBRO JESU.
98.1
Zeph, in tribu Juda.
98.2
Zannohua, in tribu Juda, usque hodie in finibus Eleutheropoleos pergentibus Aeliam, villa Zanua nuncupatur.
98.3
Zib, in octavo milliario Chebron contra Orientem, usque in praesens vicus ostenditur, ubi absconditus est David. Fuit autem tribus Judae in Daroma in finibus Eleutheropoleos.
99.1
DE LIBRIS REGNORUM.
99.1
Ziph, mons squalidus, vel caligans, sive nebulosus, juxta Ziph, in quo sedit David prope Chermelam, quae in Scripturis sanctis Carmelus appellatur, vicus hodie Judaeorum, unde fuit Nabal Carmelius. Sed et unus de posteris Caleb dictus est Ziph. Lege Paralipomenon.
99.2
Zogora, in Jeremia civitas Moabitarum: haec est quae nunc vocatur Zoara, sive Segor, una de quinque civitatibus Sodomorum.
99.3
Zeb, civitas Amman, hodieque villa Zia ostenditur in quintodecimo lapide Philadelphiae, contra Occidentem, de qua scribit Jeremias.
99.4
Zoeleth, nomen lapidis, ubi Adonias immolavit victimas juxta fontem Rogel.

Intertext edge

Open linked passage

Note