Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7154 Desietn
9.1
DE GENESI.
9.1
Babel, quae et Babylon, interpretatur confusio. Erat autem civitas regni Nemrod, in qua eorum qui aedificaverunt turrim, linguae divisae sunt, quorum principem Josephus Nemrod fuisse affirmat. Testem quoque ejus historiae, Sibyllam Graecam exhibens:« Locus, inquit, in quo turrim aedificavere, nunc appellatur Babylon, propter confusionem 166 sermonis eorum, qui altissimam turrim omni studio fabricabantur. Siquidem Hebraei confusionem BABEL vocant. De hac turre, et diversitate linguarum scribit et Sibylla in hunc modum: Cum omnes mortales una lingua uterentur: quidam ex his altissimam turrim aedificavere, coelum per eam cupientes scandere: dii vero turbines ventosque mittentes, evertere turrim, et propriam atque diversam unicuique tribuere linguam: unde urbem quoque appellari contigit Babylonem.»
9.2
Bethel, vicus in duodecimo ab Aelia lapide( ad dexteram euntibus Neapolim), quae primum Luza( id est amygdalon) vocabatur: et cecidit in sortem tribus Benjamin juxta Betham et Gai, quam expugnavit Jesus, rege illius interfecto.( Porro quod quidam putant secundum errorem Graecorum voluminum, Ulammaulas antiquitus nuncupatam, vehementer errant. Verbum quippe Hebraeum et nomen ipsius civitaculae pariter miscuerunt, cum ULAM significet prius, id est πρότερον, LUZA vero amygdalon: et fit sensus: vocabatur autem BETHEL prius, LUZA. Necnon et hoc quod BETHAUN aliud oppidum suspicantur, Hebraei putant eamdem esse BETHEL. Sed ex eo tempore quo ibi ab Jeroboam filio Nabath vituli aurei fabricati sunt: et a decem tribubus adorati, vocatum esse Bethaun, id est, domus idoli, quae ante vocabatur domus Dei. Sed et super hoc in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus.)
9.3
167 Bala, quae est Segor, nunc Zoara nuncupatur: sola de quinque Sodomorum urbibus( Lot precibus) reservata. Imminet autem mari Mortuo, et praesidium in ea positum est militum( Romanorum: habitatoribus quoque propriis frequentatur): et apud eam gignitur balsamum, et poma palmarum, antiquae ubertatis indicia.
9.4
Balanus( id est quercus luctus), sub qua Rebeccae nutrix sepulta est.
9.5
Barad, inter Cades et Barad, hodieque Agar puteus demonstratur.
9.6
Bethleem, civitas David in sorte tribus Judae( in qua Dominus noster atque Salvator natus est), in sexto ab Aelia milliario contra meridianam plagam, juxta viam quae ducit Chebron, ubi et sepulcrum Jesse et David ostenditur. Vocabatur autem Bethleem et filius Ephratae( id est Mariae), ut in Paralipomenon volumine plenius legimus. Lege diligenter historiam.

Intertext edge

Open linked passage

Note