Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogus contra Pelagianos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7158 Dicope
5.1
LIBER TERTIUS.
5.1
Baptismus tantum praeterita peccata dimittit.-- 781 CRITOB. Delectatus sum tuorum multiplicatione sermonum, de quibus scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum: sed quid ad causam? Certe hoc fateberis eos, qui Christi baptisma consecuti sunt, non habere peccatum. Et si absque peccato sunt, justos esse. Cumque semel justi fuerint, si egerint sollicite, posse in sempiternum justitiam custodire, ac per hoc omne vitare peccatum. ATTIC. Non erubescis explosam atque damnatam Joviniani sententiam sequi? Et ille enim his testimoniis tuisque nititur argumentis; immo tu illius inventa sectaris, in Oriente docere desiderans, quae olim Romae, et dudum in Africa condemnata sunt. Lege ergo quid illi responsum sit, et tibi responsum ducito. In dogmatibus enim et quaestionibus disserendis non persona, sed causa quaerenda est. Et tamen hoc scito, baptismum praeterita donare peccata, non futuram servare justitiam, quae labore et industria, ac diligentia, et semper super omnia Dei clementia custoditur: ut nostrum sit rogare, illius tribuere quod rogatur: nostrum incipere, illius perficere: nostrum offerre quod possumus, illius implere quod non possumus. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat[ Al. vigilabit] qui custodit eam. Unde et Apostolus praecipit: Sic currite, ut comprehendatis. Omnes quidem currunt, sed unus accipit coronam. Et in psalmo scriptum est: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Nostra enim victoria et corona victoriae, illius protectione 782 et clypeo paratur[ Al. praeparatur]: et hic currimus, ut in futuro comprehendamus: ibi accipiet coronam, qui in hoc saeculo victor exstiterit; nobisque post baptismum dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid deterius tibi contingat. Et: Nescitis quia templum Dei estis; et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit, disperdet eum Deus. Et in alio loco: Dominus vobiscum est, quamdiu vos estis cum eo: si reliqueritis eum, et ille relinquet vos. In cujus putas delubro atque sacrario Christi puritas permanet, templique serenitas nullo nubilo contristatur? Eumdem semper vultum habere non possumus; quod de Socrate falso philosophi[ Al. philosopho] gloriantur; quanto magis animum? Multae facies hominum, sic et corda diversa. Si fieri posset, ut semper aquae baptismatis mersos tenerent, volitantia nos desuper peccata non tangerent: Spiritus sanctus tueretur[ Al. tuetur]. Sed impugnat inimicus, nec victus recedit, sed semper in insidiis est, ut sagittet in occulto rectos corde.
5.2
Ex Evangelio juxta Hebraeos.-- In Evangelio juxta Hebraeos, quod Chaldaico quidem Syroque sermone, sed Hebraicis litteris scriptum est, quo utuntur usque hodie Nazareni, secundum Apostolos, sive ut plerique autumant, juxta Matthaeum, quod et in Caesariensi habetur bibliotheca, narrat historia: Ecce mater Domini et fratres ejus dicebant ei: Joannes Baptista baptizat in remissionem peccatorum: eamus et baptizemur ab eo. Dixit autem eis: Quid peccavi, ut vadam et baptizer ab eo? Nisi forte hoc ipsum quod dixi, ignorantia est. Et in eodem volumine: Si peccaverit, 783 inquit, frater tuus in verbo, et satis tibi fecerit, septies in die suscipe eum. Dixit illi Simon discipulus ejus: Septies in die? Respondit Dominus, et dixit ei: Etiam ego dico tibi, usque septuagies septies. Etenim in Prophetis quoque postquam uncti sunt Spiritu sancto, inventus est sermo peccati. Ignatius vir apostolicus et martyr, scribit audacter:« Elegit Dominus Apostolos, qui super omnes homines peccatores erant.» De quorum celeri conversione Psalmista canit. Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Quibus testimoniis, si non uteris ad auctoritatem, utere saltem ad antiquitatem, quid omnes Ecclesiastici viri senserint. Fac aliquem baptizatum, vel statim, vel in ipsis diebus morte subtractum, et concedam tibi, quod concedere non debeo, nec cogitasse aliquid, nec locutum, in quo errore et ignorantia laberetur. Num[ Al. Et] ideo sine peccato erit, quia videbitur non superasse, sed fugisse peccatum, ac non potius quia Dei misericordia de peccatorum carcere liberatus migravit ad Dominum? Hoc et nos dicimus, posse Deum quidquid voluerit; et hominem per se et propria voluntate, quod tu asseris, sine peccato esse non posse. Sin autem potest, frustra nunc jungis et gratiam, qua potens non indiget. Quod si non potest absque Dei gratia, stulte tu dixisti posse quod non potest. Quidquid enim ex alterius pendet arbitrio, non ejus est quem posse contendis; sed illius, sine quo eum non posse perspicuum est.
5.3
Inter esse et posse quantum distet.-- C. Rogo, quae est ista pravitas, immo absque ratione contentio? Ne hoc quidem mihi das, ut egressus 784 aquas[ Al. aqua] baptismatis sine peccato sit? A. Aut ego sensum meum verbis explicare non valeo. aut, me explicante, ad intelligendum tardior es. C. Quonam modo? A. Recordare quid et tu dixeris, et ego quid loquar. Posuisti, hominem sine peccato esse, si velit. Ego impossibile hoc in homine esse respondeo, non quia statim a baptismate homo peccato non careat, sed illud tempus quando sine peccato est, nequaquam possibilitati humanae, sed Dei gratiae deputatur. Tolle igitur posse, et ego esse concedam. Quomodo enim potest, qui per se non potest? Aut quae est illa impeccantia, quae statim corporis hujus morte finitur? Aut certe si ultra vitam protraxerit, delicti et ignorantiae periculo subjacet[ Al. subjacebit]. C. Dialectica me arte concludis, et non Christiana loqueris simplicitate, nodos mihi quosdam inter esse, et esse posse concinnans. A. Egone verborum strophis ludo, cum hoc de tua processerit officina? Tu enim dicis, non esse hominem sine peccato, sed esse posse, cum e contrario ego tribuam quod negasti, esse hominem sine peccato per Dei gratiam, et tamen per se non posse. C. Frustra ergo dantur praecepta, si ea implere non possumus. A. Deus possibilia mandavit, hoc nulli dubium est. Sed quia homines possibilia non faciunt, idcirco omnis mundus subditus est Deo, et indiget misericordia ejus. Aut certe si ostendere potueris, qui universa compleverit, tunc poteris demonstrare, esse hominem qui non indiget misericordia Dei. Omne enim quod fieri potest, tribus constat temporibus, aut praeterito, aut praesenti, 785 aut futuro. Hoc quod asseris, posse hominem sine peccato esse si velit, monstra factum esse de praeterito, aut certe nunc fieri: de futuro postea videbimus. Quod si nullum potes ostendere, qui sine omni omnino peccato aut sit, aut fuerit, restat, ut de futuro tantum disputatio sit. Interim in duobus temporibus, praeterito, atque praesenti victus teneris. Si aliquis fuerit postea major Patriarchis, Prophetis, Apostolis, qui peccato careat, tunc futuris de futuro, si potueris, persuadeto.
5.4
Posse hominem pro tempore non peccare.-- C. Loquere ut vis, argumentare ut libet, numquam mihi liberum arbitrium extorquebis, quod semel concessit Deus, nec valebis auferre quod mihi tribuit Deus, posse si voluero. A. Exempli gratia, uno tantum utamur testimonio: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas. David sanctum esse, non dubium est, et tamen qui electus est, ut omnes Dei voluntates faceret, aliqua fecisse reprehenditur. Utique possibile erat ei facere, qui ad hoc electus est, ut omnes Dei voluntates faceret. Nec Deus in culpa est, qui praedixit eum cunctas suorum praeceptorum facere voluntates; sed ille qui praedicta non fecit. Neque enim dixit, invenisse se virum qui cunctas in perpetuum suae jussionis faceret voluntates; sed qui tantum cunctas faceret voluntates. Hoc et nos dicimus, posse hominem non peccare, si velit, pro tempore, pro loco, pro imbecillitate corporea; quamdiu intentus est animus, quamdiu chorda nullo vitio laxatur in cithara. Quod si paululum se remiserit, quomodo qui adverso flumine lembum trahit, si remiserit manus, statim retrolabitur, et fluentibus aquis, quo non vult ducitur; sic humana conditio, si paululum se remiserit, discit fragilitatem suam, et multa se non posse cognoscit. Putasne apostolum Paulum eo tempore quo scribebat, Lacernam, sive penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, ac libros, et maxime membranas, de coelestibus cogitasse mysteriis, et non de his quae in usu communis vitae vel corporis necessaria sunt? 786 Da mihi hominem qui non esuriat, non sitiat, neque algeat, non doleat, non febricitet, non torminibus et urinae difficultatibus torqueatur; et ego tibi concedam, posse hominem nihil nisi de virtutibus cogitare. Caeditur Apostolus a ministro, et contra Pontificem qui caedere imperaverat, sententiam dirigit: Percutiet te Deus, paries dealbate. Ubi est illa patientia Salvatoris, qui quasi agnus ductus ad victimam, non aperuit os suum, sed clementer loquitur verberanti: Si male locutus sum, argue de malo: si autem bene, quid me caedis? Non Apostolo detrahimus, sed gloriam Domini praedicamus, qui in carne passus, carnis injuriam superat et fragilitatem; ut taceam illud, quod commemorat: Alexander aerarius multa mihi mala ostendit: reddet illi Dominus in illa die justus judex.
5.5
Nec est culpanda Creatoris conditio.-- C. Cogis me, ut loquar quod jam dudum gestio, et tamen erumpentia verba non promo. A. Quis enim te prohibet, quod sentis dicere? Aut enim quod dicturus es, bonum est, et nos bono fraudare non debes: aut malum, et idcirco non nostri gratia, sed pudore siluisti. C. Dicam, dicam aliquando quod sentio. Omnis disputatio tua illuc delabitur, ut naturam accuses, et culpam referas ad Deum, qui talem hominem condidit. A. Hoc illud erat quod volebas, et nolebas dicere? dic, dic quaeso, ut omnes tua fruantur prudentia. Reprehendis Deum, quare hominem fecerit hominem? reprehendant et Angeli, cur Angeli sint. Omnis creatura causetur, quare id sit quod condita est, et non id quod condi potuit. Scilicet nunc mihi puerilibus declamantiunculis ludendum est, et a culice atque formica usque ad Cherubim et Seraphim veniam, cur non singula in meliori statu condita sint. Cumque ad excelsas venero Potestates, causabor et dicam, quare Deus solus tantum Deus sit, et non omnia deos fecerit. Aut enim impossibilitatis juxta te, aut invidiae reus erit. Reprehende eum, cur et diabolum in hoc mundo esse concedat, et aufer coronam, cum certamen abstuleris. C. Non sum 787 tam vecors, ut querar, cur diabolus sit, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum: sed hoc doleo, cur viri ecclesiastici, et qui magistrorum sibi usurpant vocabulum, tollant liberum arbitrium: quo sublato, Manichaeorum secta construitur. A. Egone liberum tollo arbitrium, qui in tota disputatione mea nihil aliud egi, nisi ut omnipotentiam Dei cum libero arbitrio conservarem? C. Quomodo servas liberum arbitrium, qui dicis hominem nihil posse facere, nisi Deus semper adjuverit? A. Si in culpa est, qui libero arbitrio jungit Dei adjutorium: ergo ille laudetur, qui Dei tollit auxilium. C. Non tollo Dei auxilium, quippe per cujus gratiam possumus omne quod possumus; sed utrumque suis finibus terminamus: ut et Dei sit gratiae quod dedit liberi arbitrii potestatem, et nostrae voluntatis, facere quid, vel non facere: et quod facientibus praemium, et non facientibus poena servetur.
5.6
Quid Deus coronet in nobis.-- A. Videris mihi obliviosus esse, et quasi nihil supra dictum sit, per easdem disputationis reverti lineas. Hoc enim longa dissertione conclusum est, ut gratia sua Dominus, qua nobis concessit liberum arbitrium, in singulis operibus juvet atque sustentet. C. Quid ergo coronat in nobis, et laudat quod ipse operatus est? A. Voluntatem nostram, quae obtulit omne quod potuit, et laborem, qui contendit ut faceret, et humilitatem, quae semper respexit ad auxilium Dei. C. Ergo si non fecimus quod praecepit, aut voluit nos adjuvare Deus, aut noluit. Si voluit et adjuvit, et tamen non fecimus quod voluimus, non nos, sed ille superatus est. Sin autem noluit adjuvare, non est culpa ejus, qui voluit facere; sed illius qui adjuvare potuit, et noluit facere. A. Non intelligis διλήμματον tuum in grande blasphemiarum decidisse barathrum: ut ex utraque parte, aut invalidus sit Deus, aut invidus, et non tantum ei laudis sit, quod bonorum auctor est et adjutor, quantum vituperationis, quod mala non coercuit. Detrahatur ergo illi, cur diabolum esse permiserit, cur passus sit, et hucusque patiatur quotidie aliquid in mundo mali fieri. Quaerit hoc Marcion, et omnes 788 haereticorum canes, qui vetus laniant Testamentum, et hujuscemodi syllogismum texere consueverunt. Aut scivit Deus hominem in paradiso positum praevaricaturum esse mandatum illius, aut nescivit. Si scivit, non est in culpa is qui praescientiam Dei vitare non potuit; sed ille qui talem condidit, ut Dei non posset scientiam devitare. Si nescivit, cui praescientiam tollis, aufers et divinitatem. Hoc enim genere in culpa erit qui elegit Saul futurum postea regem impiissimum. Et Salvator aut ignorantiae, aut injustitiae tenebitur reus, cur in Evangelio sit locutus: Nonne vos duodecim ego elegi Apostolos, et unus de vobis diabolus est? Interroga eum, cur Judam elegerit proditorem? Cur ei loculos commiserit, quem furem esse non ignorabat. Vis audire rationem. Deus praesentia judicat, non futura. Nec condemnat ex praescientia, quem noverit talem fore, qui sibi postea displiceat: sed tantae bonitatis est, et ineffabilis clementiae, ut eligat eum, quem interim bonum cernit, et scit malum futurum, dans ei potestatem conversionis et poenitentiae, juxta illum sensum Apostoli: Ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Neque enim ideo peccavit Adam, quia Deus hoc futurum noverat; sed praescivit Deus, quasi Deus, quod ille erat propria voluntate facturus. Accusa ergo Deum mendacii, quare dixerit per Jonam: Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur. Sed respondebit tibi per Jeremiam: Ad summam loquar contra gentem et regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et ad summam loquar de gente et regno, ut aedificem et plantem illud, si fecerit malum in conspectu meo, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei. Indignabatur quondam et Jonas, cur Deo fuerit jubente mentitus: sed injusti moeroris arguitur, malens cum pernicie 789 innumerabilis populi verum dicere, quam cum tantorum salute mentiri. Ponitur ei exemplum: Tu doles super hedera, sive cucurbita in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret, quae sub una nocte nata est, et una nocte periit, et ego non parcam Ninive civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam. Si in parvulorum aetate et simplicium, quos certe peccatores fuisse non poteris approbare, tanta fuit hominum multitudo, quid dicemus de utriusque sexus aetate diversa, quae juxta Philonem, et prudentissimum philosophorum( Platonem in Timaeo), ab infantia usque ad decrepitam senectutem, septennario ordine devolvitur, dum sibi sic invicem aetatum incrementa succedunt, ut quando de alia transeamus ad aliam, sentire minime valeamus?
5.7
Minime peccati auctor est Deus.-- C. Tota argumentatio tua huc tendit, ut quod Graeci dicunt, αὐτεξούσιον, et nos liberum appellamus arbitrium, vocabulo tribuas, re auferas. Tu enim auctorem peccatorum facis Deum, dum asseris nihil hominem per se posse facere, sed adminiculo Dei, cui imputetur omne quod facimus. Nos autem, sive bonum, sive malum homo fecerit, per liberi arbitrii potestatem ei dicimus imputari, qui fecit quod voluit; et non ei, qui semel concessit liberum arbitrium. A. Quamvis tergiverseris, laqueis veritatis innecteris; hoc enim modo, etiam si ipse non adjuvat, tamen juxta te auctor erit malorum: quia potuit prohibere, et non prohibuit. Vetus enim sententia est, homicidam esse eum, qui cum possit hominem de morte liberare, non liberet. C. Jamjam tollo manum, cedo, vicisti: si tamen vincere est, veritatem velle subvertere, non rebus, sed sermonibus, id est, non veritate, sed mendacio. Possum enim illud tibi Apostoli respondere: Et si imperitus sermone, non tamen scientia. Quando enim loqueris coactus argumentationum strophis, tibi videor assentire, cum autem tacueris, ex animo rursus elabitur, ut liquido appareat disputationem tuam non ex fontibus veritatis 790 et christiana simplicitate, sed ex philosophorum minutiis et arte descendere. A. Vis ergo me rursum uti testimoniis Scripturarum? Et quomodo jactant discipuli tui, nullum argumentationi tuae posse et problematibus respondere? C. Non solum volo, sed et cupio. Doce me de Scripturis sanctis, ubi, sublata liberi arbitrii potestate, faciat homo, quod per se aut nolit, aut non potuit.
5.8
Scripturarum testimonia.-- A. Non ita, ut tu proponis, sed ut veritas poscit et ratio, Scripturarum vocibus est utendum. Loquitur Jacob in oratione sua: Si fuerit Dominus Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego pergo, et dederit mihi panem ad manducandum, et vestimentum ad operiendum, et reduxerit me cum salute in domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste quem posui in titulum, erit mihi domus Dei, et omnium quaecumque dederis mihi, decimas offeram tibi. Numquid dixit, si liberum arbitrium conservaveris, et cibum et vestimentum meo labore quaesiero, et revertero in domum patris mei? Omnia dat Domini voluntati, ut mereatur accipere quod precatur. Revertenti de Mesopotamia Jacob, Angelorum occurrit exercitus, et vocantur castra Dei. Postea pugnat cum Angelo sub figura hominis, et a Domino confortatur: de supplantatore Jacob, rectissimus Dei, nomen accepit. Neque enim ad fratrem crudelissimum audebat reverti nisi Domini praesidio roboratus. Scriptum est in consequentibus: Ortus est ei sol, postquam transivit Phanuel, quod interpretatur facies Dei. Unde loquitur et Moyses: Vidi Dominum[ Al. Deum] facie ad faciem, et salva facta est anima mea, non proprietate naturae; sed dignatione miserentis. Oritur ergo nobis sol justitiae, quando vultu Dei confirmamur. Joseph in Aegypto clauditur carcere, ibique infertur, quod custos carceris omnia potestati ejus fideique commiserit. Causaque redditur. Quia Dominus erat cum eo, et quaecumque faciebat, prosperabantur a Domino in manibus ejus. Unde et eunuchis somnia suggeruntur, et Pharao videt somnium inextricabile, ut per hanc occasionem liberaretur Joseph, pater pasceretur 791 et fratres, Aegyptus tempore famis salvaretur. Sequitur: Dixit autem Deus ad Israel in visione noctis: Ego sum Deus patrum tuorum, noli timere descendere in Aegyptum; in gentem enim magnam faciam te ibi, et ego descendam tecum in Aegyptum, et educam te inde: et ponet Joseph manus suas super oculos tuos. Ubi hic est liberi arbitrii potestas? An non totum quod ire audeat[ Al. audet] ad filium, et genti se committere Dominum nescienti, Dei patrum ejus auxilium est? Liberatur populus de Aegypto in manu forti et brachio excelso, non Moysi et Aaron, sed ejus qui signorum miraculis populum liberavit, et ad extremum percussit primogenita Aegypti, ut qui prius retinebant pertinaciter, ardenter exire compellerent. Salomon loquitur: Esto confidens in Dominum in toto corde tuo, in tua autem sapientia ne exalteris: in omnibus viis tuis cognosce eum, ut rectas faciat vias tuas. Intellige quid loquitur: Nec in sapientia nostra, nec in ullis virtutibus confidendum, sed in solo Domino, a quo gressus hominis diriguntur. Denique praecipitur, ut ostendamus ei vias nostras, et notas esse faciamus, quae non labore proprio, sed illius adjutorio atque clementia rectae fiunt. Unde scriptum est: Rectam fac in conspectu meo viam tuam, sive ut alia exemplaria habent: Rectam fac in conspectu tuo viam meam: ut quod tibi rectum est, etiam mihi rectum esse videatur, idem Salomon loquitur, Devolve super Dominum opera tua, et firmabuntur cogitationes tuae.. Tunc enim nostra cogitatio confirmatur, quando omne quod agimus, quasi super stabilem et solidissimam petram, Domini adjutorio devolvimus, eique cuncta reputamus.
5.9
Ex novo Testamento.-- Apostolus Paulus cum Dei beneficia celeri sermone narrasset, ad extremum intulit: Et ad haec quis idoneus? Unde et in alio loco dicit: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos fecit nos novi Testamenti ministros, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, 792 spiritus autem vivificat. Adhuc audemus per liberum arbitrium superbire, et abuti beneficiis Dei in contumeliam largitoris? cum idem vas electionis apertissime scribat: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut abundantia fortitudinis nostrae sit ex Deo, et non ex nobis. Unde et in alio loco, retundens haereticorum impudentiam, loquitur: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Neque enim qui seipsum commendat, ipse probatus est, sed quem Deus commendat. Et iterum: Nihil enim mihi defuit ab his, qui supra modum sunt Apostoli, licet nihil sim. Petrus loquitur ad Dominum, signorum magnitudine conturbatus: Recede a me, quia homo peccator sum. Et Dominus ad discipulos: Ego sum vitis et vos rami, qui manet in me, et ego in eo, iste affert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Sicut rami et flagella vitium illico contabescunt, cum fuerint a matrice praecisa, ita omnis hominum fortitudo marcessit et deperit, si a Dei auxilio deseratur. Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Quando dicit, nemo potest venire ad me, frangit superbientem arbitrii libertatem: quod etiam si velit ad Christum pergere, nisi fiat illud quod sequitur: nisi Pater meus coelestis traxerit eum, nequicquam cupiat, et frustra nitatur. Simul et hoc animadvertendum, quod qui trahitur, non sponte currit, sed aut retrectans et tardus, aut invitus adducitur.
5.10
Ex adductis locis arguit.-- Qui non potest suis viribus et labore venire ad Jesum, quomodo potest omnia simul peccata vitare? Et vitare in perpetuum, et Dei sibi potentiae nomen assumere? Si enim ille ἀναμάρτητος, et ego ἀναμάρτητος, quae inter me et Deum erit distantia? Unum adhuc ponam testimonium, ne tibi et auditoribus fastidium faciam. Assuero quem Septuaginta interpretes Ἀρταξέρξην[ Al. Artaxersen] vocant, somnus aufertur ab oculis, ut Commentarios in se fidelium replicans ministrorum, inveniat Mardochaeum, cujus indicio de insidiis liberatus est; ut et Esther commendabilior fieret( Esther VI), et cunctus populus Judaeorum 793 imminentem vitaret necem. Certe rex potentissimus, qui ab India usque ab Septentrionem et Aethiopiam, cunctum possidebat Orientem, post largissimas epulas et cibos toto orbe quaesitos dormire cupiebat, et somno requiescere, ac liberum arbitrium implere dormiendi, nisi Dominus provisor bonorum omnium impedisset naturae ordinem, ut contra naturam, tyranni crudelitas vinceretur. Longum est si voluero cuncta sanctarum Scripturarum exempla proferre. Totus sermo Sanctorum ad Deum oratio est: tota oratio et deprecatio extorquet clementiam Creatoris, ut qui nostris viribus et studio salvari non possumus, illius misericordia conservemur. Ubi autem misericordia et gratia est, liberum ex parte cessat arbitrium, quod in eo tantum est, ut velimus atque cupiamus, et placitis tribuamus assensum. Jam in Domini potestate est, ut id quod cupimus, quod laboramus, ac nitimur, illius ope et auxilio implere valeamus.
5.11
Corporis sanitas animae sanitati comparatur.-- C. Ego simpliciter dixeram, non in singulis operibus nostris, sed in gratia conditionis et legis, sentiri auxilium Dei, ne liberum frangeretur arbitrium. Caeterum sunt plerique nostrorum, qui omnia quae agimus, dicant fieri praesidio Dei. A. Qui hoc dicit, vester esse cessabit. Aut ergo et tu ista dicito, ut noster esse incipias, aut si non dicis, alienus eris cum his qui nostra non dicunt. C. Tuus ero, si mea dixeris, immo tu meus, si adversa non dixeris. Sana corpora confiteris, et animae, quae fortior est, denegas sanitatem. Ut enim morbus et vulnus in corpore, ita peccatum in anima. Qui ergo sanum aliquando hominem confiteris ex ea parte qua caro est, quare non sanum dicas et ex ea qua spiritus est? A. Sequar propositionem tuam. Numquam hodie effugies, veniam quocumque vocaris. C. Paratus sum ad audiendum. A. Et ego ad loquendum surdis auribus. 794 Respondebo igitur ad propositum. Ex anima et corpore compacti, utriusque substantiae naturam consequimur. Quomodo corpus sanum dicitur, si nullo languore vexetur, ita anima absque vitio, si nulla perturbatione quatiatur. Et tamen quamvis corpus sanum sit integrumque et vegetum, et cunctorum sensuum integritate robustum, aut crebris, aut raris infirmitatibus condolescit, et ut firmissimum sit, interdum pituitae molestiam patitur; ita anima cogitationum et perturbationum impetus sustinens, ut superet naufragia, non absque periculo navigat, consideransque fragilitatem suam semper de morte sollicita est, secundum illud quod scriptum est: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? Quae cunctis intenta est mortalibus, non naturae dissolutione, sed morte peccati, juxta illud Propheticum: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Alioquin hanc communem mortem, qua et bruta solvuntur animalia, Enoch et Eliam nondum vidisse cognoscimus. Da mihi corpus quod numquam languerit, aut quod post languorem perpetua sanitate securum sit: et dabo tibi animam quae numquam peccaverit, nec post virtutes deinceps peccatura sit, praesertim cum vicina sint vitia virtutibus; et si paululum declinaveris, aut errandum tibi sit, aut in praeceps cadendum. Quantum enim inter se distant pertinacia et perseverantia, parcimonia et frugalitas, liberalitas et profusio, prudentia et calliditas, fortitudo et temeritas, cautela et timiditas? quorum alia ad bona, alia referuntur ad mala. Quod quidem et in corporibus invenitur. Si felli provideris temperando, pituita succrescit. Si humores siccare festines, inardescit sanguis, bile[ Al. bili] vitiatur, et luteus color ora perfundit. Certe ut cunctam medicorum adhibeamus diligentiam, et castigatis vivamus cibis, et morborum fomitibus careamus et cruditate, occultis quibusdam et soli Deo cognitis 795 causis, vel frigore inhorrescimus, vel febre exardescimus, vel torminibus ejulamus et veri medici Salvatoris imploramus auxilium, dicimusque cum Apostolis: Magister, salvos nos fac, perimus.
5.12
Respondet aliquot e Scriptura objectionibus.-- C. Esto, ut nullus potuerit omne vitare peccatum in pueritia, adolescentia, et juventute: numquid negare potes plurimos justos et sanctos viros post vitia, omni se ad virtutes animo contulisse, et per has caruisse peccato? A. Hoc est quod tibi in principio dixeram, in nostra esse positum potestate, vel peccare, vel non peccare, et vel ad bonum, vel ad malum extendere manum, ut liberum servetur arbitrium: sed hoc pro modo et tempore et conditione fragilitatis humanae; perpetuitatem autem impeccantiae soli reservari Deo, et ei qui Verbum caro factus, carnis detrimenta et peccata non pertulit. Nec quia ad breve possum, coges me ut possim jugiter. Possum jejunare, vigilare, ambulare, legere, psallere, sedere, dormire, numquid in perpetuum? C. Et quare in Scripturis sanctis ad perfectam justitiam provocamur, ut est illud: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini; et Dei loquentis ad Abraham: Ego sum Deus tuus, placeto in conspectu meo, et esto sine macula, vel querela, et ponam testamentum meum inter me et te, et multiplicabo te nimis? Si enim non potest fieri quod Scriptura testatur, frustra praecepit ut fieret. A. Diversis testimoniis Scripturarum eamdem quaestionem teris in theatrales praestigias, quae unum eumdemque hominem personarum varietate mutata, in Martem Veneremque producunt: ut qui prius rigidus et truculentus incesserat, postea solvatur in mollitiem feminarum. Hoc enim quod nunc quasi novum objicis: Beati mundo corde, et, beati immaculati in via, et, Esto sine macula, et caetera hujuscemodi, Apostolo respondente convictum est, Et ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; 796 et, Nunc per speculum videmus in aenigmate: cum autem venerit quod perfectum est, id quod ex parte fuerat destructur. Et mundum igitur cor, quod postea sit visurum Deum, et beatitudinem vitae immaculatae, et immaculatum cum Abraham vivere, in umbra possidemus et imagine. Quamvis aliquis Patriarcha sit, quamvis Propheta, quamvis Apostolus, dicitur eis in Domino Salvatore: Si vos cum sitis mali, scitis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Denique et Abraham, cui dictum est: Esto sine querela, et sine macula, conscientia fragilitatis suae cecidit pronus in terram. Cumque locutus esset ei Deus: Sarai uxor tua non vocabitur ultra Sarai, sed Sara erit nomen ejus, et dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, et erit in gentes, et reges gentium ex ipso erunt, statim infertur: Cecidit Abraham in faciem suam, risitque, et dixit in mente sua: Si centenario nascetur filius, et si Sara nonaginta annorum pariet? Dixitque Abraham ad Deum: Ismael vivat in conspectu tuo. Cui respondit Deus: Etiam. Ecce Sara uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac, et reliqua. Certe audierat a Deo: Ego sum Deus tuus, placeto in conspectu meo, et esto sine macula, quare non credidit quod Deus repromisit, sed risit in corde, putans se celare Deum, et aperte ridere non audens? Denique causas incredulitatis exponens dicit in corde suo: Quomodo potest fieri, ut centenarius de nonagenaria uxore generet filium? Vivat, inquit, Ismael in conspectu tuo, quem semel dedisti. Difficilia non quaero, contentus sum beneficio quod accepi. Quem occulta responsione arguens Deus, ait: Etiam. Et est sensus: Fiet quod existimas non futurum. Sara uxor tua pariet tibi filium, et antequam ista concipiat, prius quam ille nascatur, puero nomen imponam. Ex errore enim tuo, quo risisti tacitus, filius tuus Isaac, risus nomen accipiet. Sin autem ab his qui sunt mundo corde in hoc saeculo, putas videri Deum, quare 797 Moyses qui prius dixerat: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea: postea deprecatur, ut eum videat cognoscenter? quem quia dixerat se vidisse, audit a Domino: Non potes videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet. Unde et Apostolus, invisibilem solum Deum, qui et lucem habitat inaccessibilem, et quem nullus hominum viderit, neque possit videre, appellat. Et Joannes evangelista sacra voce testatur, dicens: Deum nemo vidit umquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit. Qui videt, et narrat, non quantus est ille qui visus est, nec quantum novit ille qui narrat: sed quantum potest mortalium sensus accipere.
5.13
Vera perfectio in coelestibus reservatur.-- Quod autem putas beatum esse, qui sit immaculatus in via, et ambulet in lege ejus, ex sequenti sensu priorem intellige. Multis testimoniis supra didicisti, legem nullum potuisse complere. Si autem Apostolus ad comparationem gratiae Christi, quae prius lucra arbitrabatur in lege, reputavit quasi stercora, ut Christum lucrifaceret, quanto magis nos scire debemus, ideo Christi et Evangelii gratiam successisse, quia in lege nemo justificari potuit? Si autem[ Al. ergo] in lege nullus justificatur, quomodo ad perfectum[ Al. perfectionem] immaculatus est in via, qui adhuc ambulat, et ad calcem venire festinat? Certe qui in cursu est, et in via graditur, minor est eo qui pervenit ad finem. Si ergo immaculatus est ille atque perfectus, qui adhuc ambulat in via, et graditur in lege, quid plus habebit ille, qui ad terminum viae legisque pervenit? Unde et Apostolus de Domino loquitur, quod in fine mundi, et in consummatione virtutum exhibeat sibi sanctam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, quam vos putatis jam in ista carne mortali et corruptibili esse perfectam, et audire meremini cum Corinthiis: Jam perfecti estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis[ Al. regnastis], atque utinam regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum: 798 cum vera et absque omni sorde perfectio in coelestibus reservetur, quando sponsus loquetur ad sponsam: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Juxta quod et illud intelligitur: Ut sitis irreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati: quod non dixerit[ Al. dixit] estis, sed sitis, in futurum differens, non in praesenti esse contestans, ut hic labor sit atque contentio, ibi laboris virtutisque praemia. Denique Joannes scribit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam eum videbimus sicuti est. Quamquam ergo filii Dei simus, tamen similitudo Dei, et vera contemplatio, tunc nobis repromittitur, quando apparuerit in claritate sua.
5.14
Pelagii superbia in epist. ad Julianam.-- De hoc superbiae tumore, et illa orandi prorumpit audacia, qua scribens ad viduam, quomodo sancti debeant orare, pronuntias.« Ille enim, inquis, merito ad Deum extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere: Tu enim nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, et injuria, et rapina, quas ad te expando manus: quam justa, quam immaculata labia, et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo.» Christiani est haec, an Pharisaei superbientis oratio? qui etiam in Evangelio loquebatur: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, et sicut hic publicanus: jejuno bis in sabbatho, decimas do omnium quae possideo. Ille agit gratias Deo, quia ipsius misericordia non sit sicut caeteri homines, peccata detestans, non assumens justitiam. Tu dicis:« Domine, tu nosti quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, injuria et rapina, quas ad te expando manus.» Ille bis in sabbatho se jejunare dicit, ut affligat carnem vitiis lascivientem, et omnis substantiae suae dat decimas. Redemptio enim animae viri, propriae divitiae. Tu cum diabolo gloriaris, dicente: Super sidera ascendam, ponam in 799 coelo thronum meum, et ero similis Altissimo. David loquitur: Lumbi mei impleti sunt illusionibus; et, Computruerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae; et, Ne intres in judicium cum servo tuo; et, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Tu sanctum et innocentem et purum te esse jactas, et mundas ad Deum expandis manus. Nec sufficit tibi in cunctis operibus gloriari, nisi ab omni sermonis orisque peccato mundum esse te dicas, inferens quam justa, quam immaculata labia, et ab omni mendacio libera. Ille canit: Omnis autem homo mendax, et hoc ipsum confirmat apostolica auctoritas, ut sit Deus verax, omnis autem homo mendax: et tu ab omni mendacio immaculata et justa et libera possides labia. Isaias plangit: Heu mihi misero, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis ego habito: et postea Seraphim ignitum carbonem forcipe comprehensum defert ad prophetae labia purganda, non ut loqueris, arrogantis, sed sua vitia confitentis. Juxta illud quod in psalmo dicitur: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Et post tantum tumorem, orantisque jactantiam et confidentiam sanctitatis, quasi stultus stultis persuadere conaris, ut in extremo dicas: Quibus tibi ut mihi miserearis preces fundo. Si sanctus es, si innocens, si ab omni sorde purgatus, si nec sermone, nec opere peccasti, dicente Jacobo, Qui in verbo non peccat, iste perfectus[ Al. justus] est vir; et, Nemo potest[ Al. potens] refrenare linguam suam, quomodo misericordiam deprecaris, ut videlicet plangas te, et fundas preces, quia sanctus et purus es et innocens immaculatisque labiis, et ab omni liber mendacio, Dei similis potestati? Sic Christus oravit in cruce: Deus Deus meus, ut quid dereliquisti me? longe a salute mea, verba delictorum meorum; et rursum, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et, Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt; 800 qui pro nobis agens gratias dixerat: Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae.
5.15
Ex Oratione Dominica.-- Sic docuit Apostolos suos, ut quotidie in corporis illius sacrificio credentes audeant loqui: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Illi nomen Dei, quod per se sanctum est, in se sanctificari cupiunt; tu dicis:« Nosti, Domine, quam sanctae, et quam innocentes, et quam purae manus meae sint.» Illi inferunt: Adveniat regnum tuum: spem regni futuro tempore praestolantes, ut regnante Christo, nequaquam regnet peccatum in mortali eorum corpore, junguntque: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, ut imitetur Angelos humana fragilitas, et voluntas Domini compleatur in terra. Tu dicis:« Potest homo si voluerit omni carere peccato.» Panem quotidianum, sive, super omnes substantias, venturum Apostoli deprecantur, ut digni sint assumptione corporis Christi. Et vos per nimiam sanctitatem, securamque justitiam audacter vobis coelestia dona vendicatis. Sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. De baptismatis fonte surgentes, et regenerati in Dominum Salvatorem, impleto illo, quod de se scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, statim in prima communione corporis Christi dicunt: Et dimitte nobis debita nostra, quae illis fuerant in Christi confessione dimissa; et tu arrogans et superbus de sanctarum puritate manuum, et munditia eloquii gloriaris. Quamvis sit hominis perfecta conversio, et post vitia atque peccata virtutum plena possessio, numquid possunt sic esse sine vitio, quomodo illi, qui statim de Christi fonte procedunt? Et tamen jubentur dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: non humilitatis mendacio, ut tu interpretaris, sed pavore fragilitatis humanae suam conscientiam formidantis. Illi dicunt: Ne nos inducas in tentationem, tu cum Joviniano loqueris, eos qui plena 801 fide baptisma consecuti sunt, tentari ultra, et peccare non posse. Ad extremum inferunt: Sed libera nos a malo. Quid precantur a Domino, quod habent in liberi arbitrii potestate? O homo, nunc mundus factus es in lavacro, et de te dicitur: Quae est ista, quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum? ut lota quidem sit, sed custodire non valeat puritatem, nisi a Domino Deo sustentetur. Quomodo cupis Dei misericordia liberari, qui paulo ante liberatus es a peccatis? nisi hac ratione qua diximus, ut cum omnia fecerimus, nos inutiles esse fateamur.
5.16
Pelagiana superbia. Oratio ergo tua Pharisaei vincit superbiam, et publicani comparatione damnatur; qui de longe stans, oculos ad Deum non audebat attollere, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Unde profertur Domini sententia: Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam plus quam ille. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Apostoli humiliantur, ut exaltentur. Discipuli tui elevantur, ut corruant. Eidem adulans viduae non erubescis dicere pietatem, quae nusquam reperiatur in terra, et veritatem, quae ubique peregrina sit, in illa potissimum commorari, nec recordaris illius sententiae: Populus meus, qui beatum te dicunt, seducunt te, et semitas pedum tuorum supplantant, laudasque eam vocibus, et dicis,« O te felicem nimium, o beatam, si justitia quae esse jam non nisi in coelo creditur, apud te solam inveniatur in terris!» Docere est hoc, an occidere? Levare de terra, an praecipitare de coelo, id mulierculae tribuere, quod Angeli non audeant usurpare? Si autem pictas, veritas, atque justitia non inveniuntur in terris, nisi in una muliere, ubi erunt justi tui, quos absque peccato in terris esse jactabas? Quae duo capitula orationis et laudis, soles cum tuis jurare discipulis non esse tua, cum perspicue in eis styli tui splendor eluceat, 802 et tanta sit venustas eloquii Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae secreto doces, mittisque venalia, publice non audeas profiteri[ al. proferri]. O te felicem, cujus praeter discipulos nemo conscribit libros, ut quidquid videris displicere, non tuum, sed alienum esse contendas. Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem tui sermonis possit imitari?
5.17
Quomodo infantes sine peccato sint.-- C. Non possum ultra differre: omnis vincitur patientia vestrorum iniquitate verborum. Oro te, quid infantuli peccavere? nec conscientia eis delicti imputari potest, nec ignorantia, qui juxta Jonam prophetam manum dexteram nesciunt et sinistram. Peccare non possunt, et possunt perire: genua labant, vagitus verba non explicant, balbutiens lingua ridetur, et aeternae miseriae cruciatus miseris praeparantur. A. Ah! nimium disertus esse coepisti, ut non licam eloquens, postquam discipuli tui versi sunt in magistros. Antonius orator egregius, in cujus laudibus Tullius pertonat, disertos se ait vidisse multos, eloquentem adhuc neminem. Noli ergo mihi oratorum et non tuis floribus ludere, per quos solent imperitorum atque puerorum aures decipi, sed simpliciter dic mihi quid sentias. C. Hoc dico, concedas mihi saltem eos esse sine peccato, qui peccare non possunt. A. Concedam si in Christo fuerint baptizati, nec illico me tenebis in assensum sententiae tuae, qua dixisti posse hominem sine peccato esse si velit: isti enim nec possunt, nec volunt: sed sine ullo peccato per Dei gratiam sunt, quam in baptismo susceperunt. C. Cogis me, ut ad invidiosum illud veniam, et dicam tibi: Quid enim peccaverunt? ut statim in me populorum lapides conjicias, et quem viribus non potes, voluntate interficias. A. Ille haereticum interficit, qui esse haereticum patitur. Caeterum nostra correptio, vivificatio est: ut haeresi moriens, vivas catholicae fidei. C. Sinos scitis haereticos, cur non accusatis? A. Quia Apostolus me docet 803 haereticum post unam et secundam correptionem vitare, non accusare, sciens quia perversus sit, et suo judicio damnatus. Alioqui stultissimum est, super fide mea, me ex alterius pendere judicio. Quid enim si te alius catholicum dixerit, statimne assensum tribuam? Quicumque te defenderit, et perversa credentem bene sentire dixerit, non hoc agit, ut te infamia liberet, sed ut se infamet perfidiae. Multitudo sociorum nequaquam te catholicum, sed haereticum esse demonstrabit. Verum haec Ecclesiastico calcentur pede, ne quasi parvulis flentibus tristior quaedam imago monstretur. Hoc nobis praestet Dei timor, ut omnes alios contemnamus timores. Proinde aut defende quod credis, aut relinque quod defendere non potes. Quemcumque in defensionem tui adduxeris, non patronum, sed socium nominabis.
5.18
Quare infantes baptizentur: et Cypriani testimonium. C. Dic, quaeso, et me omni libera quaestione, quare infantuli baptizentur? A. Ut eis peccata in baptismate dimittantur. C. Quid enim commeruere peccati? Quisquamne solvitur non ligatus? A. Me interrogas? Respondebit tibi Evangelica tuba, Doctor Gentium, vas aureum in toto orbe resplendens: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen: etiam in eos, qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adam, qui est forma futuri. Quod si objeceris dici esse aliquos, qui non peccaverunt, intellige eos illud non peccasse peccatum, quod peccavit Adam praevaricando in paradiso praeceptum Dei. Caeterum omnes homines, aut antiqui propagatoris Adam, aut suo nomine tenentur obnoxii. Qui parvulus est, parentis in baptismo vinculo solvitur. Qui ejus aetatis est, quae potest sapere, et alieno et suo, Christi sanguine liberatur. 804 Ac ne me putes haeretico sensu hoc intelligere, beatus martyr Cyprianus, cujus te in Scripturarum testimoniis digerendis aemulum gloriaris, in epistola quam scribit ad episcopum Fidum de infantibus baptizandis haec memorat:« Porro autem si etiam gravissimis delictoribus, et in Deum multo ante peccantibus, cum postea crediderint, remissio peccatorum datur, et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae, prima nativitate contraxit? Qui ad remissionem peccatorum accipiendam, hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata. Et idcirco, frater charissime, haec fuit in concilio nostra sententia, a baptismo atque gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi. Quod cum circa universos observandum sit atque retinendum, tum magis circa infantes ipsos et recens natos observandum puta, qui hoc ipso de ope nostra ad divinam misericordiam plus merentur, quod in primo statim nativitatis suae ortu plorantes ac flentes, nihil aliud faciunt, quam deprecantur.»
5.19
Laudat S. Augustinum. Scripsit dudum vir sanctus et eloquens episcopus Augustinus ad Marcellinum, qui postea sub invidia tyrannidis Heracliani ab haereticis innocens caesus est, duos libros de Infantibus baptizandis contra haeresim vestram, per quam vultis asserere, baptizari infantes non in remissionem peccatorum, sed in regnum coelorum, juxta illud quod scriptum est in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum coelorum. Tertium quoque ad eumdem Marcellinum contra eos, 805 qui dicunt idem quod vos, posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia. Et quartum nuper ad Hilarium contra doctrinam tuam, multa perversa fingentem. Alios quoque specialiter tuo nomini cudere dicitur, qui necdum in nostras venere manus. Unde supersedendum huic labori censeo, ne dicatur mihi illud Horatii: In silvam ne ligna( Lib. I, sat. 10). Aut enim eadem diceremus ex superfluo: aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio occupata sunt meliora. Hoc unum dicam, ut tamdem finiatur oratio, aut novum vos debere symbolum tradere, 806 ut post Patrem et Filium et Spiritum sanctum baptizetis infantes in regnum coelorum, aut si unum et in parvulis et in magnis habetis baptisma, etiam infantes in remissionem peccatorum baptizandos in similitudinem praevaricationis Adam. Quod si injusta vobis videtur alienorum remissio peccatorum, qua non indiget qui peccare non potuit, transite ad amasium vestrum( Origenem), qui praeterita in coelis et antiqua delicta solvi dicit in baptismo, ut cujus in caeteris auctoritate ducimini, etiam in hac parte errorem sequamini.

Intertext edge

Open linked passage

Note