Epistola Joannis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7226 Epjoii
1.1
Epistola Joannis II
1.1
Senior Electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui cognoverunt veritatem, propter veritatem quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum. Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, a Christo Jesu Filio Patris, in veritate et charitate. Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum; et haec est charitas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis[ Al. audisti] ab initio, in eo ambuletis: quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor et Antichristus. Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. Salutant te filii sororis tuae Electae.
1.2
Explicit Epistola B. Joannis apostoli II.