Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola Joannis III
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7227 Epjoii2
1.1
Epistola Joannis III
1.1
Senior Gaio charissimo, quem ego diligo in veritate. Charissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas. Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt charitati tuae in conspectu Ecclesiae: quos, benefaciens, deduces digne Deo. Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Scripsissem forsitan Ecclesiae: sed is, qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos. Propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quae facit verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant; neque ipse suscipit fratres, et eos, qui suscipiunt, prohibet, et de Ecclesia ejicit. Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
1.2
Explicit Epistola B. Joannis apostoli III.

Intertext edge

Open linked passage

Note