Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Excerpta de aliquot Palestinae locis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7159 Exdealp
1.1
IN CONSEQUENTEM GEOGRAPHICAM TABULAM PALAESTINAE ADMONITIO.
1.1
Perlecto Hieronymi, sive Eusebii de Palaestinae urbibus et vicis libro, nihil utilius, nihilque ad eorum mentem probe retinendam, fructumque ex iis debitum lectu percipiendum, necessarium est magis, quam Geographica Mappa totius terrae, quam describunt, situs et loca ad se invicem uno conspectu repraesentare: quae veluti Commentarii vicem suppleat, immo cujus ope, quod prolixis Commentariis aegre admodum obtineas, percurrente picturam oculo consequaris. Segnius irritant animos demissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator...... Hor. de Arte Poetic. v. 180 et seqq. Verum si ad horum modo Patrum documenta Tabulam adumbrare oporteat, solisque eorum sit vestigiis insistendum, vix uniuscujusque regionis seorsim multas describas, unam quae simul universam ἐν γραφῆς τύπῳ, ut Eusebius loquitur, Palaestinam exhibeat, ne vix quidem. Nam quod cl. Relando pridem observatum est, Eusebius, ejusque interpres Hieronymus, in unaquaque regione terrae Israeliticae intervalla locorum ab urbe illius regionis praecipua definiunt: ipsam vero urbem, quo loco sita sit, dicere praetermittunt. Exemplo sit, quod ab Eleutheropoli metiuntur plusquam viginti locorum situm, ipsa vero Eleutheropolis, utpote quae in Scripturis non memoratur, quem tractum occupet, nusquam docent. Idem de reliquis fere urbibus usu venit, quas in Judaea, a Nicopoli dimetiuntur, vel Diospoli: in Samaritide, a Neapoli et Sebaste: in Galilaea, a Diocaesarea et Legione: denique trans Jordanem, a Pella et Philadelphia. Nempe supervacaneam duxerunt esse operam, primarias eas urbes, suisque temporibus longe notissimas, quibus haberentur distantiis, designare: easque adeo vel omnino dissimulant, vel πόλεις ἐπισήμους, urbes nobiles, dixisse contenti sunt. Nunc vero quando nobiles esse desierunt, suis quasque locare sedibus, habito ad se invicem respectu, si eorum tantum indiciis nitimur, non est expeditum.
1.2
Alterum accedit huic malo incommodum, quod ipsarummet urbium, quas a praecipua uniuscujusque regionis deducto intervallo Patres collocant, non usque adeo diligens notatio sit respectu plagarum mundi, cum quatuor dumtaxat vulgaribus illis Ortu, Occasu, Septentrione, et Meridie utantur, reliquas singulis hisce intermedias negligant. Minime autem credibile fit, omnes urbes Eusebio memoratas recta eam plagam respexisse, ad quam referuntur, omnesque ad eamdem veluti lineam remotas fuisse ab ea urbe, unde distantia earum petitur. Nihil jam de caeteris dico, quae in hoc scriptorum pari desiderat laudatus Relandus, ac multis exaggerat, fortasse etiam supra verum: reipsa enim aut parum negotii facessunt, aut rectissime se habent, quemadmodum in praefixa huic tomo Praefatione ostendimus. Satis ex his duobus, quae adduximus, liquet, universae Palaestinae imaginem ad Eusebii ac Hieronymi ingenium ex hisce eorum monimentis, tametsi omnium longe luculentissimis, non posse delineari; sed quaedam necesse esse prius ex aliorum Geographorum maxime veterum auctoritate constituere, quibus demum ipsa, quae in incerto apud Eusebium sive Hieronymum haerent, asserantur.
1.3
Hoc porro est, quod in hac exstruenda Mappa supplere debui, siquidem in promptu erat ex alienis testimoniis huic descriptioni suppetias ferre; nec erit, opinor, qui studio meo veluti propositum praetergresso succenseat homo sacrae Geographiae cupidus, quoniam ut tot singulares tabulas regionum adumbrarem, a me ipso impetrare non potui, vixque aliter fructus ab eximio hoc libro poterat obtineri. Recensui autem, ac disposui suis quaeque nominibus loca, prout ex Septuragintavirali editione hoc libro enuntiantur, nec ferme alia praetermisi, quam quae appellativae, ut vocant, significationis, non propriae sunt, aut certe ignobilium sunt viculorum, quae nullis distantiis annotantur, et quae adeo satius erat praeteriisse, quam fucum lectoribus facere, si certis incerta miscerentur. Praesto autem fuit ipse Hieronymus suis aliis scriptis, et cum primis in epistola ad Dardanum, in nostra recensione 129, ubi universae possessionis Judaeorum longitudinem quidem metitur a Dan usque Bersabee, quae vix centum sexaginta millium in longum spatio tenditur: latitudinem vero a Joppe usque ad viculum Bethleem quadraginta sex millium, cui succedit vastissima solitudo plena ferocium Barbarorum. Licuit hic intelligere totidem millium regionem contra Orientem recto ad Jordanem tramite, atque a Jordane ad Chesbon, Peraeae urbem, sive, ut Eusebio placet, ad usque Philadelphiam, quae decem supra Chesbon millibus a Jordane protendebatur. Nam et si Judaeae latitudo paulo est incertior, quod quantum ultra Jordanem excurreret, non satis inter auctores conveniat: sentiebam tamen, non ex variorum, et plerumque recentium viatorum opinione, ne dicam ex Thalmude, ac Judaeorum somniis mihi fuisse describendos Palaestinae fines, sed ex hujusmodi rerum solertissimo, tum ob eruditionis laudem, tum ob loci viciniam Caesariensi episcopo, ejusque interprete magno Hieronymo, qui sedes illas et curiosius peragravit, et multos annos incoluit. Quamobrem et multi facienda sum arbitratus ipsa ex Hieronymo Excerpta, quae ad locorum intervalla faciunt, et sic satis studiose post Martianaeum collegi, ut jam sint maximam partem auctiora. Praetermisi autem alia, quae ex temetipso recolas ex epistola 108, sive S. Paulae epitaphio, a n. 8 ad 15, atque ex illa, quae de Mansionibus ad Fabiolam inscribitur, in nostra recensione 78, quae erant ferme ex integro describendae, si quae ibi de Terrae sanctae urbibus traduntur, fuisset animus exhibere.

Intertext edge

Open linked passage

Note