Liber Exodi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7201 Libexo
1.1
CAPITULATIONES LIBRI EXODI.
1.1
Numerus eorum, qui ingressi sunt Aegyptum. Incrementum populi, ac depressio ejus a rege. Obstetrices convocat, et ut masculos necarent, imperat. De nativitate Moysi, ac adoptione apud filiam Pharaonis. Aegyptum percutit: a conspectu Pharaonis fugit: filiam sacerdotis Madian a pastoribus defendit: et Sephoram sortitur uxorem.
1.2
Mortuo rege Aegypti, clamorem Israel Deus exaudivit: Moyses in monte Oreb Dominum conspicit: In rubo flammante vocatus accedit: ad Pharaonem ire praecipitur. Signa deposcit, et accipit: excusat, et ineloquentem se esse pronuntiat. Iratus Dominus, ut cum Aaron pergeret, jubet.
1.3
Moysi revertenti in Aegyptum occurrit angelus Domini ob circumcisionem filii, et sponsionem sanguinum Aaron praecipitur obviam Moysi pergere. Audit ab eo quae Dominus imperarat. Signa faciunt coram populo: credunt, laetantur, exsultant, Pharaonis auribus ingerunt. Imperio Dei resultant, ac duriora populo quam ingerebat, ingessit. Flagellat principes Israel: Moysi et Aaron Dei judicium imprecantur, nec ultra eorum sermonibus credunt majore angustia coarctati.
1.4
Catalogus familiae Levitarum: et ubi Moyses a Deo Deus constituitur Pharaoni: signaque coram Pharaone faciunt; virga convertitur in draconem; aquae vertuntur in sanguinem; producuntur ranae, quae totam inquinant supellectilem: nec his tribus plagis coercetur, sed potius induratur.
1.5
Dominus jubet Pharaonem iterum convenire. Imperatur Aaron pulverem terrae percutere, ut omnis pulvis verteretur in ciniphes: itemque muscis diversi generis cuncta repletur Aegyptus, excepta terra, in qua filii Israel habitabant. Pestem super universa animantia induci jubet: gravia vulnera et vesicae turgentes in hominibus ex cineris aspersione fiunt. Grando superinducitur, qui universa virentia popularetur, et poenitentiam Pharao simulans donec requies daretur, deprecatur; cum praestaretur multo gravius, induratur.
1.6
Praecipitur Moysi ut ad eum ingrediatur, locustae ducantur. Tenebrae superinducuntur, et in omnibus his minime cohibetur.
1.7
Lex paschae praecipitur, et quod media nocte Aegyptus percutienda sit, nuntiatur. Superliminare, et postes Israel pro signo, sanguine liniuntur. In noctis medio primogenita Aegyptiorum exstinguuntur. Pharao consurgit, ac sine mora populum de terra sua exire compellit.
1.8
Profectio populi Israel de Ramesse in Sochoth: religionem paschae audiunt, et quibus comedere sit licitum. Loquitur Dominus ad Moysen, quod secuturus sit Pharao filios Israel, quique secutus est eos super mare: ac timore coarctati murmuraverunt contra Moysen; Mosique praecipitur ut mota castra mare percutiat ac dividat. De transitu eorum, et nece Aegyptiorum, et cantico triumphorum.
1.9
De mari Rubro translati in Maraht veniunt. Aquae dulcantur, et judicia proponuntur: in Elim veniunt, duodecim fontes, et septuaginta arbores palmarum inveniunt, ac deinde in Sina murmurant: panem et carnes desiderant. Manna de coelo praestatur, et modus qui sufficiat, imperatur.
1.10
Venerunt Raphidim, et non erat aqua ad bibendum: ac virga petram percussit, aquae fluxerunt. De pugna Israel et Amalech. De Jethro cognato Mosi, et de judicibus constitutis.
1.11
De Raphidim veniunt Sinai, ubi Moses montem ascendit ad Deum, jubet tertio die sanctificare populum. Decalogum proponit, populus terretur vocibus Dei, et rogat ut per Mosen praecepta Dei audiat.
1.12
Leges pro singulis rebus Dominus imperat, vel quo judicio quis plectendus sit.
1.13
Aedificato altari, Moyses offert holocaustum, et sanguine respergit populum, et librum. Praecipitur ascendere in montem, ut tabulas lapideas accipiat: jubetur a populo primitias accipere: aurum, et argentum, vel caeteras species ad tabernaculum faciendum, vel universam supellectilem ejus, vestesque sacerdotales et Leviticas, vel quo ordine in sacrificio consecretur, et jura sacrificii mandatur.
1.14
Praecipitur quod singuli pro animabus suis pretium offerant Domino, et labium aeneum sanctuario, compositio thymiamatis, oleum sanctificationis, et denominatio prudentium virorum, qui universa perficiant.
1.15
Tabulas testimonii accipit, et, tardante Mose, populus idolum fabricatur. Mosi iratus nuntiat, et ille pronus adorat: de monte descendens, tabulas frangit: vitulum arripuit, combussit, atque contrivit, et cum Levitica familia quantos potuit, interfecit: ac rursum Dominum deprecatur.
1.16
Tabernaculum foederis extra castra ponit, in quo Dominus facie ad faciem cum Mose loquitur: et rogat ostendi sibi gloriam Dei; ac deinde jubet alias tabulas praeparare, cum quibus ascendit montem, ibique quae populus custodire debeat, imperatur, et decem verba foederis conscribuntur.
1.17
Clarificato vultu, de monte descendit, ac velata facie, populo quae Dominus jusserat, enarrabat, observationem ad constructionem tabernaculi: populus sponte offerat, et prudentes viri sapientiae spiritu, ut faciant, adimplentur.
1.18
Perfecto tabernaculo, cunctus populus offert, et a sacerdote collocato, gloria Domini operitur.