Liber Judicum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7209 Libjud
3.1
CAPITULA LIBRI JUDICUM.
3.1
Adonibezech fugiens comprehensus est, caesis summitatibus manuum ejus ac pedum.
3.2
Habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath- Sepher, id est, civitas litterarum.
3.3
Filii Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda.
3.4
Jebusaeum habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin.
3.5
Vocavitque urbem Luzam, quae ita appellatur usque in praesentem diem.
3.6
Aser non delevit habitatores Accho.
3.7
Loquente angelo Domini ad filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt.
3.8
Dimisit Josue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam.
3.9
Iratus Dominus contra Israel, tradidit eos in manus diripientium.
3.10
Iratus est furor Domini in Israel, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, non delebo gentes.
3.11
Dimisit Dominus has nationes, et cito subvertere noluit.
3.12
Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem.
3.13
Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaeorum.
3.14
Liberator populi Othoniel filius Cenez.
3.15
Liberator populi Aod filius Gera, filii Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextra.
3.16
Samgar, filius Anath, qui percussit de Philisthaeis sexcentos viros.
3.17
Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quae judicabat populum.
3.18
Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Balac in Cades.
3.19
Nuntiatum est Sisarae, quod ascendisset Barac in montem Thabor.
3.20
Egressa Jahel in occursum Sisarae, dixit: Intra ad me, domine mi.
3.21
Canticum Debborae quod cecinit cum Barac.
3.22
Filii Israel traditi sunt in manu Madian septem annis.
3.23
Israel clamat ad Dominum auxilium postulans contra Madianitas.
3.24
Angelus Domini sedit sub quercu, quae erat in Ephra.
3.25
Signum Gedeon postulat in vellere.
3.26
De trecentis viris ad aquas probatis.
3.27
Gedeon oravit Dominum, narrante Madianita somnium proximo suo de pane subcinericio.
3.28
Trecenti viri hydrias confrigentes, et tubis sonantes clamaverunt; gladius Domini, et Gedeonis.
3.29
Immisit Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede trucidabant.
3.30
Ephraim persecutus est Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon.
3.31
Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer?
3.32
Interrogavit Gedeon Zebee et Salmana de fratribus suis, quos occiderunt in Thabor.
3.33
Fuit Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suae.
3.34
Locutus est Jonathan viris Sichem similitudinem de oliva, et vite, et rubo.
3.35
Jonathan dicit viris Sichem, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech?
3.36
Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola, filius Phua.
3.37
Jair Galaadites judicavit Israel per viginti et duos annos.
3.38
Dicit Dominus filiis Israel, non addam ultra vos liberare.
3.39
Fuit illo tempore Jephthe Galaadites, vir fortissimus atque pugnator.
3.40
Locutus est Jephthe omnes sermones coram Domino in Maspha.
3.41
Jephthe votum filia vovit pro filiis Ammon.
3.42
Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluistis?
3.43
Judicavit Israel Abessan de Bethlehem, qui habuit triginta filios, et totidem filias.
3.44
Ahialon Zabulonites judicavit Israel decem annis, mortuusque est ac sepultus in Zabulon.
3.45
Judicavit Israel Abdon filius Helel Pharatonites.
3.46
Erat vir quidam de Sara et de stirpe Dan.
3.47
Samson natus.
3.48
Samson dixit patri: hanc mulierem accipe mihi, quia placuit oculis meis.
3.49
Spiritus Domini irruit in Samson, et dilaceravit leonem.
3.50
Samson sodalibus suis proposuit problema de favo mellis ab ore leonis sumpto.
3.51
De vulpibus quas Samson cepit.
3.52
De maxilla, id est, mandibula asini.
3.53
De portis quas Samson in vertice montis tulit cum postibus et sera.
3.54
De Dalila.
3.55
Philisthaei laetantes per convivia, vocant Samson.
3.56
Michas matri suae loquitur.
3.57
De filiis Dan.
3.58
De Jonathan filio Gersan.
3.59
De Levita habitante in latere montis Ephraim.