Libri Samuelis et Malachim
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7215 Lisaetm
5.1
LIBER II SAMUELIS.
5.1
[ Cap. I.] Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg dies duos. In die autem tertia, apparuit homo veniens de castris Saul, veste conscissa, et pulvere aspersus caput, et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi. Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? Indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt, sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt. Dixitque David ad adolescentem[ h. puerum], qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathan filius ejus? Et ait adolescens, qui narrabat ei. Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam, porro currus et equites appropinquabant ei, et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum, dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites sum. Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est. Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam, et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel, quod corruissent gladio.[ T. LXXXIII.] Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum. Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? Vocansque David unum de pueris[ Vulg. add. suis], ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit eum, et mortuus est. Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. Planxit autem David planctum[ h. planxit autem David lamentatione] hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus.. Inclyti, Israel, super montes tuos[ h. super excelsa tua] interfecti sunt: quo modo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant[ Ms. veniat] super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. Quomodo ceciderunt fortes in praelio: Jonathan in excelsis tuis occisus est. Doleo super te, frater mi Jonathan, decore nimis[ h. Decor enim], et amabilis super amorem mulierum[ Ms. mulieris]. Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica.
5.2
Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Ahinoem Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Charmeli: sed viros, qui erant cum eo, duxit David singulos, cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron.[ T. LXXXIV.] Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod feceritis verbum istud.[ T. LXXXV.] Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis. Licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda regem sibi. Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Hisboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra[ h. in mahnaim, quod interpretatur, castra], regemque constituit super Calaad et super Gesuri[ h. Assuri], et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum. Quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. Et fuit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum, et sex mensium. Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Hisboseth filii Saul, de castris[ h. de mahnaim] in Gabaon. Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt, hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Hisboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.[ T. LXXXVI.] Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. Et ortum est bellum durum satis[ Ms. tacet satis] in die illa, fugatusque est Abner, et viri Israel, a pueris[ h. a viris] David. Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit[ h. porro Asael velocissimus in pedibus fuit], quasi unus ex capreis, quae morantur in silvis[ h. in agris]. Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram neque[ Ms. sive] ad sinistram omittens persequi Abner. Rexpexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum. Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus[ h. de pueris], et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asael omittere, quin urgeret eum. Rursumque locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. Qui audire contempsit, et noluit declinare.[ T. LXXXVII.] Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum[ Ms. tacet eum] et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant. Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner[ h. post Abner], sol occubuit, et venerunt usque ad Collem aquae ductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner, et conglobati[ Ms. congregati] in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. Et exclamavit Abner ad Joab et ait: Num usque ad internecionem tuus[ h. non habet, tuus] mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio?[ h. an ignoras quod amarus erit finis?] usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos, et ait Joab: Vivit Deus si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus[ h. populus], nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa, et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth- Oron, venerunt ad castra[ ad mahnaim]. Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum, et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele. Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta Viros, qui et mortui sunt. Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Beth- Leem, et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
5.3
Audivit autem[ Vulg. addunt Hisboseth] filius Saul, quod cecidisset Abner in Hebron, et dissolutae sunt manus ejus, omnisque Israel perturbatus est. Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitae de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata[ Ms. reportata] est in Benjamin. Et fugerunt Berothitae in Getthaim, fueruntque ibi advenae usque in tempus illud.[ T. XC.] Erat autem Jonathae filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezrael. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth.[ T. XCI.] Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Hisboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus, et fugerunt. Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectulum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, et attulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam, et dedit Dominus domino meo regi ultiones[ Vulg. ultionem] hodie de Saul, et de semine ejus.[ T. XCII.] Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitae, dixit ad eos: vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia: quoniam eum, qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul, qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi[ Vulg. addunt eum] in Siceleg, cui oportebat me[ Vulg. tacent me] dare mercedem pro nuntio. Quanto magis nunc, cum homines impii interfecerint virum innoxium, in domo sua, super lectulum suum, non quaeram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra? Praecepit itaque David pueris[ Vulg. addunt suis], et interfecerunt eos: praecidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Hisboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.
5.4
[ T. XCIII, Cap. V.] Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos, os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel. Venerunt quoque senes[ h. omnes senes] de Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israel. Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam. Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusaeum habitatorem terrae: dictumque est ad David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et claudos, et caecos odientes animam David[ h. Et dixit in die illa David, qui percusserit Jebusaeum, et tetigerit fistulam, et claudos et caecos odientes animam David]. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt templum[ h. domum]. Habitavit autem David in arce, et vocavit eam, civitatem David, et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.[ T. XCIV.] Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes, et aedificaverunt domum David. Et cognovit David quoniam confirmasset[ h. firmasset] eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super[ h. propter] populum suum Israel. Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron.[ T. XCV.] Natique sunt David[ h. et adhuc] alii filii et filiae, et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Jerusalem, Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, et Ibahar et Elisua, et Nepheg, et Japhia, et Elisama, et Eliada[ Ms. Elida], et Eliphelet. Audierunt ergo Philisthim quod unxissent David in regem super Israel, et ascenderunt universi ut quaererent David: quod cum audisset David, descendit in praesidium. Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua. Venit ergo David in Baal- Pharasim, et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. Et reliquerunt ibi sculptilia sua: quae tulit David, et viri ejus. Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. Consuluit autem David Dominum: Qui respondit: Non ascendas[ Vulg. addunt contra cos], sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum[ h. flentium]. Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum[ h. flentium], tunc inibis praelium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim. Fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus, et percussit Philisthim, de Gabee, usque dum venias Gezer.
5.5
[ T. XCVI, Cap. VI.] Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel triginta millia. Surrexitque[ Vulg. ad. David] et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in Cherubim super eam. Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem et Ahio filii Abinadab, minabant plaustrum novum. Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio praecedebat arcam. David autem et omnis Israel ludebant coram Domino, in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. Postquam autem venerunt ad Arcam Nachon, Oza extendit manum ad arcam Dei et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves. Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei Contristatus est autem David, eo quod percussisset[ h. divisisset] Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius, percussio[ h. divisio] Oza, usque in diem hanc. Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini? Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obed- Edom Getthaei. Et habitavit arca Domini in domo Obed- Edom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obed- Edom, et omnem domum ejus. Nuntiatumque est regi David: Benedixit[ Vulg. quod benedixisset] Dominus Obed- Edom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obed- Edom in civitatem David cum gaudio. Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabant bovem et arietem, et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David accinctus erat ephod lineo. Et David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti[ h. non habet, testamenti] Domini, in jubilo et in clangore buccinae. Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino, et despexit eum in corde suo. Et introduxerunt arcam Domini, et posuerunt eam in loco suo, in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, et obtulit David holocausta coram Domino, et pacifica. Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. Et partitus est multitudini universae Israel, tam viro quam mulieri, singulis colliridam panis unam[ h. laganam panis unum], et assaturam bubulae carnis unam, et similam frixam oleo, et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. Reversusque est David ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum, et quam omnem domum ejus, et praecepit mihi, ut essem dux super populum Domini in Israel, et ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo.[ T. XCVII.] Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae.
5.6
Igitur post haec fecit sibi Absalom currum, et equites, et quinquaginta viros qui praecederent eum[ h. ante eum currerent]. Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portae in via, et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israel ego sum[ h. non habet] servus tuus. Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom: Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? Sed et cum accederet ad eum homo[ h. vir] ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum. Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad judicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel.[ T. CXV.] Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem[ Vulg. addunt David]: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron. Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo[ h. serviam] Domino. Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Iarael, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. Accersivit quoque Absalom Ahitophel Giloniten consiliarium David, de civitate sua Gilo, cum immolaret victimas. Et facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom.[ T. CXVI.] Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus, neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos et impellat super nos ruinam[ h. malum], et percutiat civitatem in ore gladii. Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quaecumque praeceperit[ h. elegerit] dominus noster rex, libenter exsequemur[ Ms. exsequimur] servi tui. Egressus est ergo rex, et universa domus ejus, pedibus suis, et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. Egressusque rex et omnis[ h omnis populus] Israel, pedibus suis stetit procul a domo, et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones[ h. non habet legiones] Cherethi et Phelethi, et omnes Getthaei, sexcenti viri, qui secuti eum, fuerant pedites de Geth, praecedebant regem. Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo: heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere et reduc tecum fratres tuos, quoniam ostendisti gratiam et fidem[ h. ostendisti misericordiam et veritatem]. Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivat[ Ms. vivit] dominus meus rex: quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Getthaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. Omnesque flebant[ h. omnisque terra flebat] voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam, quae respicit ad desertum. Venit autem et Sadoc[ h. etiam et Sadoc] sacerdos, et universi levitae cum eo portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei: ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum[ h. et glorificabo eum]. Si autem dixerit mihi: Non places: praesto sum, faciat mihi[ Vulg. tacet mihi] quod bonum est coram se[ h. quod bonum est in oculis ejus]. Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns revertere[ h. Si videtur tibi, revertere] in civitatem in pace: Ahimaas filius tuus, et Jonathan filius Abiathar, hi duo filii vestri, sint vobiscum. Ecce ego abscondar[ h. morabor] in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. Porro David ascendebat clivum olivarum, ascendens et flens, et operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite, ascendebat plorans. Nuntiatum est autem David, quod et Ahitophel esset in conjuratione[ h. rebellione] cum Absalom, dixitque David: Infatua, quaeso, consilium Ahitophel, Domine. Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Deum, ecce occurrit ei Husai Arachites, scissa veste[ h. tunica], et terra pleno[ h. sparso] capite.[ T. CXVII.] Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri: sin autem in civitatem revertaris, et dixeris, Absalom: Servus tuus sum ego[ Ms. et Vulg. tacent ego], rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Ahitophel. Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes, et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. Sunt autem cum eis duo filii eorum, Ahimaas[ Vulg. ad. filius], Sadoc et Jonathan, Abiathar: et mittetis per eos[ h. per manus eorum] ad me omne verbum quod audieritis. Veniente ergo Husai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.
5.7
Nuntiatum est autem Joab, quod rex fleret, et lugeret filium suum[ h. et lugeret super Absalon], et versa est victoria[ h. salus] in die illa in luctum omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. Et declinabat populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus[ Ms. aversus] et fugiens de praelio.[ T. CXXV.] Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi[ Vulg. tac. fili mi]! Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt[ h. qui eruerunt] animam tuam, et animam filiorum tuorum, et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. Diligis[ Ms. Diligens et odio habens] odientes te, et odio habes diligentes te, et ostendisti hodie, quia non curas de ducibus tuis, et de servis tuis[ h. nuntiasti hodie quia non sint tibi duces et servi], et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi[ h. in oculis tuis]. Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum[ h. juravi enim in Dominum], quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus hoc tibi erit, quam omnia mala quae venerunt super te, ab adolescentia tua usque in praesens. Surrexit ergo rex, et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta: venitque universa multitudo[ h. omnis populus] coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua.[ T. CXXVI.] Omnis quoque populus certabat[ h. judicabat] in cunctis tribubus Israel, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom. Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem? Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis[ Ms. venistis] novissimi ad reducendum regem in domum suam?( Sermo autem omnis Israel pervenit[ Ms. et Vulg. pervenerat] ad regem in domo ejus.) Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem? Et Amasae dicite: Nonne os meum es, et caro mea[ Vulg add. es]? Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore[ h. omnibus diebus] pro Joab. Et inclinavit cor omnium virorum Juda, quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes; Revertere tu, et omnes servi tui. Et reversus est rex et venit usque ad Jordanem, et[ Vulg. add. omnis] Juda venit in Galgala, ut occurreret regi, et transduceret eum Jordanem. Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul, et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant[ h. non habet] cum eo, et irrumpentes Jordanem, ante regem transierunt vada, ut transducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus[ h. juxta quod bonum in oculis regis][ T. CXXVII.] Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transisset Jordanem, dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum[ Ms. injuriam] servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo. Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus veni de omni[ Ms. tac. omni] domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. Respondens vero Abisai filius Sarviae, dixit: Numquid pro his[ h. propter hoc] verbis non occidetur Semei, quia maledixit Christo Domini? Et ait David: Quid mihi, et vobis, filii Sarviae? cur efficiamini[ h. eritis] mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israel? an ignoro[ h. Quia nonne novi] hodie me factum regem super Israel? Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei. Miphiboseth quoque Filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus[ h. pedibus infectis], et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum, Miphiboseth? Qui respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixi ei ego famulus tuus, ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus. Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei[ Vulg. add. es], fac quod placitum est tibi[ h. in oculis tuis]. Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae: quid igitur habeo justae querelae, aut quid possum ultra vociferari ad regem? Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum, tu et Siba dividite possessiones[ h. Dixi, tu et Siba dividite agrum]. Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam. Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim transduxit regem[ h. et transiit cum rege] Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum[ h. ad transmittendum eum]. Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse praebuit alimenta regi, cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis. Dixit itaque rex ad Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus[ Ms. secure] mecum in Jerusalem. Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Jerusalem? Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave, aut amarum[ h. bonum, vel malum]? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum, atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: nec indigeo hac vicissitudine: sed obsecro, ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea[ Vulg. add. et sepeliar], juxta sepulcrum patris mei, et matris meae.[ T. CXXVIII.] Est autem servus tuus[ h. Ecce servus tuus] Chamaam, ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quod tibi bonum videtur[ h. quod bonum est in oculis tuis]. Dixitque rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, et omne, quod petieris a me, impetrabis. Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei, et ille reversus est in locum suum. Transivit ergo rex in Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda transduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israel. Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo? Et respondit omnis vir Juda ad viros Israel: Quia propior est mihi rex: cur irasceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt? Et respondit vir Israel ad viros Juda, et ait: Decem partibus ego sum major apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te[ h. Decem partes mihi sunt apud regem, magisque ego in David quam tu]: cur mihi fecisti injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum[ h. Nonne sermo meus prior fuit, ut reducerem regem meum]? Durius autem responderunt viri Juda viris Israel.
5.8
Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter, et consuluit David oraculum[ h. faciem] Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus et sanguinem[ h. et domum sanguinum], quia occidit Gabaonitas. Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos. Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis[ h. et in quo expiabo, ut benedicatis] haereditati Domini?[ T. CXXXII.] Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus, ut interficiatur homo[ h. vir] de Israel. Ad quos ait rex: Quid ergo vultis ut faciam vobis? Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos, et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit[ h. et ita disp erdere ut ne unus quidem de eis defi ciat] de stirpe ejus in cunctis finibus Israel. Dentur nobis septem viri de filiis ejus: et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul, quondam[ h. non habet] electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aja, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, et dedit eos in manu Gabaonitarum: qui crucifixerunt illos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi super petram, ab initio messis, donec[ h. usque] stillaret aqua super eos de coelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Aja[ Ms. Ahaja], concubina Saul.[ T. CXXXIII.] Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathan filii ejus a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Beth- San, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe: et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathan filii ejus: et colligentes ossa eorum, qui affixi fuerant, sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathan filii ejus[ h. et collegerunt ossa eorum qui affixi erant, et sepelierunt ossa Saul et filii ejus] in terra Benjamin, in latere, in sepulcro Cis patris ejus: feceruntque omnia, quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec. Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthim. Deficiente autem David, Jesbibenob[ Ms. Jesbidenob], qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel. Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph[ Ms. Seph] de stirpe Arapha, de genere gigantum. Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus, polymitarius Bethlehemites, Goliath Getthaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir[ Vulg. add. fuit] excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti et quatuor, et erat de origine Arapha,[ Al. add. et] blasphemavit Israel. Percussit autem eum Jonatham filius Samaa fratris David. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
5.9
Haec autem sunt verba[ h.] David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Jacob[ cui constituta est scala Christo Dei Jacob], egregius psaltes[ h. et alii codices, psalta] Israel: Spiritus Domini locutus est per me[ h. in me], et sermo ejus per linguam meam[ h. super linguam meam]. Dixit Deus Israel, locutus est mihi fortis Israel, dominator hominum justus, dominator[ h. dominatur] in timore Dei. Et sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra[ h. et sicut pluvia germinat herbam de terra]. Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet. Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, quae non tolluntur manibus. Et si quis tangere voluerit eas[ h. Et vir tangens eos], armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae[ h. succensi] comburentur usque ad nihilum. Haec nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahoi[ h. Eleazar filius Dodo, filius Ahoi] inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim, et congregati sunt illuc in praelium. Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit, et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat[ h. non habet, qui fugerat], reversus est ad caesorum spolia detrahenda. Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthim in statione: erat quippe ibi ager plenus lente. Cumque fugisset populus a facie Philisthim, stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos: et fecit Dominus salutem magnam. Nec non et ante descenderant[ h. Et descenderunt] tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum. Et David erat in praesidio: porro statio Philistinorum tunc erat in Beth- Leem.[ T. CXXXV.] Desideravit igitur David, et ait: Si quis mihi daret potum aquae, de cisterna quae est in Beth- Leem juxta portam? Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Beth- Leem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc[ h. Absit a me, Domine, ut faciam hoc]: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. Abisai quoque frater Joab filius Sarviae, princeps erat de tribus istis: ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit, nominatus in illis tribus, et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos[ h. non habet primos] non pervenerat. Et Banaias filius Joiadae viri fortissimi[ h. filii viri fortissimi], magnorum[ h. magister] operum, de Cabseel[ ms. Capsael]: ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna diebus nivis. Ipse quoque interfecit Aegyptium virum, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua. Haec fecit Banaias filius Joiadae. Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto[ h. non habet a secreto]. Asaal frater Joab inter triginta. Eleanan filius patrui ejus[ h. filius Dodo] de Beth- Leem, Semma de Arodi, Elica de Arodi, Heles[ Ms. Arari Helas] de Phelti, Hira filius Aces de Thequa, Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Usati, Selmon Aohites, Maarai Netophathites, Heleb filius Baana[ Ms. Heled et Banaa], et ipse[ h. non habet] Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaiau Pharathonites[ Ms. Fraronithes], Heddai de torrente[ h. torrentibus] Gas, Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, Eliaba de Salboni[ Ms. Alieba et Sabboni]. Filii Jasen, Jonathan, Semma de Orori, Aiam filius Sarar Ararites, Eliphelet filius Aasbai filii Machathi[ Ms. Borodi et Ararorites, Elfeleth f. Aaboi f. Maachathi], Eliam filius Ahithophel Gelonites, Esrai de Charmelo, Pharai de Arbi, Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, Selec de Amoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae, Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem.
5.10
[ T. CXXXVI, Cap. XXIV.] Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israel et Judam. Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque ad Ber- Sabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi? Obtinuit autem sermo regis verba Joab, et principum exercitus: egressusque est Joab, et principes militum, a facie regis, ut numerarent[ Vulg. numerent] populum Israel. Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis, quae est in valle Gad[ h. quae est in medio torrentis Gad], et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem, transierunt prope[ Ms. propter] moenia Tyri, et omnem terram Evaei et Chananaei, veneruntque ad meridiem Juda in Ber- Sabee: et lustrata universa terra, adfuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem. Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum[ h. virorum]. Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est[ Ms. esset] populus, et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed[ h. sed nunc] precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.[ T. CXXXVII.] Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten et Videntem David, dicens: Vade, et loquere ad David. Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio, elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi. Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua: Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem. Dixit autem David ad Gad: Arctor nimis, sed melius est, ut incidam in manum Domini( multae enim misericordiae ejus sunt) quam in manum[ Ms. manus] hominum. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo, a Dan usque Ber- Sabee, septuaginta millia virorum. Cumque extendisset manum[ Vulg. add. suam] angelus Domini[ h. non habet, Domini] super Jerusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus[ h. poenituit Dominum] super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit; nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei. Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei. Et ascendit David juxta sermonem Gad. Quem praeceperat ei Dominus. Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo. Et ait Areuna ad David: Accipiat, et offerat dominus meus rex, sicut ei placet; habes boves in holocaustum, et plaustrum et juga bonum in usum lignorum. Omnia dedit Areuna rex regi: dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum. Qui respondens rex, ait: Nequaquam, ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta, et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.
5.11
Expliciunt libri duo Samuel.
5.1
LIBER II SAMUELIS. [Cap. III.]
5.1
Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiens[ Vulg. proficiscens], et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.[ T. LXXXVIII.] Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon de Ahinoem Jezraelitide, et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal Charmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur. Quartus autem Adonias, filius Aggith, et quintus Saphatia, filius Abital. Sextus quoque Jethraam, de Agla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. Cum ergo esset praelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner[ h. non habet] regebat domum Saul. Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Hisboseth ad Abner. Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Hisboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum[ h. hodie feci misericordiam super domum] Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidit te in manu David: et tu requisisti in me, quod argueres pro muliere hodie? Haec faciat Deus Abner, et haec addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel, et super Judam, a Dan usque Ber- Sabee. Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicens: Cujus est terra? Et ut loquerentur: Fac mecum amicitias[ h. foedus], et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel. Qui ait: Optime: ego tecum faciam amicitias[ h. foedus]: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam, antequam adduxeris Michol filiam Saul, et sic venies, et videbis me. Misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim. Misit ergo Hisboseth, et tulit eam a viro suo[ non habet, suo] Phaltiel, filio Lais. Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim, et dixit ad eum Abner: Vade, revertere. Qui reversus est. Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos. Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim, et omnium inimicorum ejus. Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron, omnia quae placuerant Israeli et universo Benjamin. Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo convivium. Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem[ h. Surgam et vadam, ut congregem ad dominum meum regem] omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, statim pueri[ h. servi] David et Joab venerunt, caesis latronibus, cum praeda magna nimis. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit? Ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te, ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quae agis? Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit[ h. et reduxerunt] eum a cisterna Sira, ignorante David. Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portae, ut loqueretur ei, in dolo.[ T. LXXXIX.] Et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris ejus. Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum, apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Joab et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon, in praelio. Dixit autem David ad Joab et ad omnem populum, qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exsequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum. Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex[ Vulg. add. David] vocem suam, et flevit[ h. planxit] super tumulum Abner: flevit[ h. planxit] autem et omnis populus. Plangensque rex et lugens[ h. lamentans] Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner. Manus tuae non sunt ligatae, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis[ Vulg. addunt sic] corruisti. Congeminansque omnis populus flevit[ h. planxit] super eum. Cumque venisset universa multitudo[ h. universus populus] cibum capere cum David, clara adhuc die, juravit David, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem, vel aliud quidquam. Omnisque populus audivit[ h. cognovit], et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu[ h. in oculis] totius populi. Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner. Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel? Ego autem adhuc delicatus, et unctus[ h. Ego hodie tener, et unctus] rex: porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
5.2.1
LIBER II SAMUELIS. [Cap. VII.]
5.2.1
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.[ T. XCVIII.] Factum est autem in illa nocte, et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem gregem, ut esses dux super populum meum Israel, et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis, ut affligant eum sicut prius, ex die qua constitui judices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus. Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus: ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum, usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. Secundum omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.[ T. XCIX.] Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo[ h. in oculis tuis], Domine Deus, nisi loqueris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam[ h. hominis], Domine Deus. Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus[ h. Domine, Domine]. Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo. Idcirco magnificatus es, Domine Deus[ h. Domine, Domine], quia non est similis tui, neque enim est Deus extra te, in omnibus quae audivimus auribus nostris. Quae est autem, ut populus tuus Israel, gens[ h. una] in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia, et horribilia super terram, a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentem, et deum ejus[ h. gentibus et diis earum]. Firmasti enim tibi populum tuum Israel in populum sempiternum, et tu, Domine[ Vulg. addunt Deus], factus es eis in Deum. Nunc ergo, Domine Deus[ h. non habet Deus], verbum quod locutus es super servum tuum et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es, ut[ Ms. et] magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israel. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino[ h. coram te], quia tu, Domine exercituum Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: domum aedificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te[ Ms. tacet te] oratione hac. Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona haec. Incipe igitur, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
5.2.2
[ T. C, Cap. VIII.] Factum est autem post haec, percussit David Philisthim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthim. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum[ h. mensus est autem duos funiculos ad occidendum, et unum ad vivificandum]: factusque est Moab David serviens sub tributo[ h. est Moab David serviens, ferens munera]. Et percussit David Adadezer filium Roob, regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphratem. Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus. Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum: Et posuit David praesidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo[ h. serva ferens munera]: servavitque[ h. salvavit] Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. Et tulit David torques aureas, quas habebant servi Adadezer, et detulit eas in Jerusalem. Et de Bete et de Berothai[ Ms. Beroth], civitatibus Adadezer, tulit rex David aes multum nimis. Audivit autem Thou[ h. Thoi] rex Emath, quod percussisset David omne robur Adadezer, et misit Thou[ h. Thoi] Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret, eo quod expugnasset[ h. et benediceret eum eo quod pugnasset] Adadezer, et percussisset eum.[ T. CI.] Hostis quippe erat Thou Adadezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea: quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthim, et Amalec, et de manubiis Adadezer filii Roob[ Ms. Roboth] regis Soba. Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus: et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium: et facta est universa Idumaea serviens David. Et servavit[ h. salvavit] Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. Joab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Josaphath filius Ahilud erat a commentariis: et Sadoch filius Ahitob, et Ahimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: Banaias autem filius Joiadae, super Cherethi et Phelethi[ h. Saraias, scriba: et Banaias filius Joiadae, et Cherethi et Phelethi]: filii autem David sacerdotes erant.
5.2.3
[ T. CII. Cap. IX.] Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Sau, et[ Ms. ut] faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? Erat autem de domo Saul, servus nomine Siba: quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? et ille respondit: Ego sum[ h. non habet] servus tuus. Et ait rex. Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathan, debilis pedibus. Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir filii Amiel in Lodobar. Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Amiel de Lodobar[ Ms. Lodabar]. Cum autem venisset Miphiboseth, filius Jonathan, filii Saul, ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus: Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper. Qui adorans eum, dixit: Quis ego sum[ h. non habet] servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia quaecumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui. Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui: et inferes filio domini tui cibos[ h. panem] ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibae quindecim filii, et viginti servi. Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus: et Miphiboseth comedet super mensam tuam[ h. meam], quasi unus de filiis regis. Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sibae serviebat Miphiboseth. Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem: quia de mensa regis jugiter vescebatur: et erat claudus utroque pede.
5.2.4
[ T. CIII, Cap. X.] Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Annon[ h. Hanon] filius ejus pro eo. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Anon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui, David miserit ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te? Tulit itaque Anon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, et praescidit vestes medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter[ h. non habet] valde, et mandavit eis David[ h. rex]: Manete in Jericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini. Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David[ h. quod foedassent David], miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob[ h. Syrum domus Rohob], et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Histob duodecim millia virorum. Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum. Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum[ h. non habet, ante ipsum] in introitu portae: Syrus autem Soba, et Roob, et Histob, et Maacha, seorsum erant in campo. Videns igitur Joab quod praeparatum esset adversum se praelium, et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel, et instruxit aciem contra Syrum: reliquam autem partem populi tradidit Abisai[ h. Absai] fratri suo, qui direxit aciem contra filios Ammon. Et ait Joab[ h. non habet]: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro, et civitate[ h. et civitatibus] Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo[ h. in oculis suis]. Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros: qui statim fugerunt a facie ejus. Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri: fugierunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem. Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter. Misitque Adadezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et[ h. et venerunt in Helam] adduxit exercitum eorum: Sobach autem, magister militiae Adadezer, erat princeps eorum. Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem, et transivit Jordanem, venitque in Helam: et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum. Fugeruntque Syri a facie Israel, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militiae percussit: qui statim mortuus est. Videntes autem universi reges, qui erant in praesidio Adadezer, victos se ab Israel, fecerunt pacem cum Israel: et servierunt eis, timueruntque Syri auxilium praebere ultra[ Ms. tacet ultra] filiis Ammon.
5.2.5
[ Cap. XI.] Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere[ h. eo tempore quo reges ad bella processerant], misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba; David autem remansit[ h. habitabat] in Jerusalem.[ T. CIV.] Dum haec agerentur, accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario[ h. Et factum est in tempore vespertino ut surgeret David de stratu suo, et deambulabat in solario] domus regiae, viditque mulierem se lavantem, ex adverso[ h. non habet, ex adverso] super solarium suum[ h. desuper solario]: erat autem pulchra mulier valde. Misit ergo rex[ h. David], et requisivit quae esset mulier. Nuntiatumque est ei, quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriae Hetthaei[ h. Et dixit: Nonne ista est Bethsabee filia Heliam, uxor Uriae Hetthaei]. Missis itaque David nuntiis, tulit eam. Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est immunditia sua[ h. Et ipsa sanctificabat se ab immundita sua]: et reversa est domum suam concepto fetu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi. Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethaeum. Misitque Joab Uriam ad David. Et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Joab, et populus, et quomodo administraretur bellum. Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius[ h. secutumque est eum munusculum regium]. Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam? Et ait Urias ad David: Arca et Israel et Juda habitant in papilionibus[ h. tabernaculis], et dominus meus Joab, et servi domini mei super faciem terrae manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam, et bibam, et dormiam cum uxore mea? per salutem tuam, et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc[ h. Vivas tu, et vivat anima tua, non faciam hanc rem]. Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te[ h. mittam te]. Mansit autem Urias in Jerusalem die illa et altera et vocavit eum David, ut comederet coram se, et biberet, et inebriavit eum: qui, egressus vespere, dormivit in stratu suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam[ h. librum] ad Joab: misitque per manum Uriae, scribens in epistola[ h. in libro]: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum praelium est: et derelinquite eum, ut percussus intereat. Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit uriam in loco, in quo sciebat viros esse fortissimos. Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus. Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba praelii: praecepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem, si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur? Quis percussit Abimelech filium Jerobeset[ Ms. Hieroboseth; Vulg. Jerobaa]: nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit. Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia, quae ei praeceperat Joab. Et dixit nuntius ad David: Praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper: mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est. Et dixit David ad nuntium: Haec dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est praelii[ h. non habet], et[ h. quoniam] nunc hunc, nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos[ h. bellum tuum] adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos[ h. illud]. Audivit autem uxor Uriae, quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum[ h. lamentata est]. Transactoque luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc, quod fecerat David, coram Domino[ h. in oculis Domini].
5.2.6
[ T. CV, Cap. XII.] Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. Dives habebat oves, et boves plurimos valde. Pauper autem nihil habebat omnino, praeter ovem unam parvulam, quam emerat, et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane[ h. buccella] illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia[ Ms. filius]. Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit cibos homini[ h. viro], qui venerat ad se. Iratus autem indignatione David adversus hominem[ h. virum] illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc. Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit. Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et ego erui te de manu Saul. Et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israel et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora[ h. duplicia]. Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo[ h. in oculis ejus]? Uriam Hetthaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti tibi[ Ms. tacet tibi] uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua. Itaque[ h. non habet, itaque] haec dicit Dominus: Ecce, ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. Tu enim fecisti abscondite: ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis.[ T. CVI.] Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. Verumtamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius[ h. blasphemando blasphemasti inimicos Domini, propter verbum hoc, etiam et filius], qui natus est tibi, morte morietur. Et reversus est Nathan in domum suam.[ T. CVII.] Percussitque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus est. Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio[ Ms. jejunium]: et ingressus seorsum, jacuit super terram. Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, neque comedit cum eis cibum[ h. panem]. Accidit autem die septima ut moreretur infans[ h. parvulus]: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus. Dixerunt enim: Ecce dum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si[ Ms. tacet si] dixerimus: Mortuus est puer[ h. parvulus], se affiget? Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus[ h. parvulus]: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer[ h. parvulus]? Qui responderunt ei: mortuus est. Surrexit ergo David de terra: et lotus unctusque est: Cumque mutasset vestes, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo, quem fecisti? propter infantem[ h. parvulum], cum adhuc viveret, jejunasti et flebas: mortuo autem puero[ h. parvulo], surrexisti, et comedisti panem? Qui ait: Propter infantem[ h. parvulum], dum adhuc viveret, jejunavi et flevi, dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans[ h. Quis scit si forte misereatur mei Dominus et vivet parvulus]? Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? Numquid potero eum revocare amplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me. Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam.[ T. CVIII.] Ingressusque ad eam dormivit cum ea: quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum. Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus[ h. Et vocavit nomen Domini propter Dominum]. Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filium Ammon, et expugnabat urbem regiam. Misitque Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabbath[ h. Rabba], et capienda est urbs Aquarum. Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabba: Cumque dimicasset, cepit eam. Et tulit diadema regis eorum[ h. Melchom, quod interpretatur, rex eorum] de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde: populum quoque ejus adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David, et omnis exercitus in Jerusalem.
5.2.7
[ T. CIX, Cap. XIII.] Factum est autem post haec, ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, et deperiret propter eam, ita ut aegrotaret propter amorem ejus: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quidpiam inhoneste ageret cum ea. Erat autem Amnonis amicus, nomine Jonabab, filius Semmaa[ Ms. Semmai] fratris David, vir prudens valde. Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies: cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem Absalom fratris mei amo. Cui respondit Jonadab: Cuba super lectulum tuum, et languorem simula: cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum[ h. panem], et faciat pulmentum ut comedam de manu ejus. Accubuit itaque Amnon, et quasi aegrotare coepit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus. Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum. Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem jacebat: quae tollens farinam[ h. conspersam farinam] commiscuit: et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas. Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere: dixitque Amnon: Ejicite universos foras a me. Cumque ejecissent omnes, dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. Cumque obtulisset ei[ Ms. tacet ei] cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea. Quae respondit ei: Noli, frater mi, noli opprimere me, neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc. Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel: quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi. Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed praevalens viribus oppressit eam, et cubavit cum illa. Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat.[ T. CX.] Dixitque ei Amnon: Surge, vade. Quae respondit ei: Majus est hoc malum, quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens. Et noluit audire eam: sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. Quae induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam. Quae aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans. Dixit autem ei Absalom frater suus: Num Amnon[ Hic h. Aminon, quod interpretatur exsp... in aliis autem Amnon quod interpretatur fidelissimus] frater tuus concubuit tecum? sed nunc, soror, tace, frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re[ h. non ponas hanc rem in corde tuo]. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui. Cum audisset autem rex David verba haec, contristatus[ h. iratus] est valde. Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam[ Ms. ejus]. Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baal- Asor, quae est juxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis, venitque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondentur oves servi tui: veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum. Dixitque rex ad Absalom: Noli, fili mi, noli rogare ut veniamus omnes, et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus: dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum[ h. Cur ibit tecum?]. Coegit itaque eum Absalom, et dimisit[ h. misit] cum eo Amnon et universos filios regis. Praeceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere; ego enim sum qui praecipio vobis: roboramini, et estote viri fortes[ h. viri fortitudinis].[ T. CXI.] Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis[ h. non habet, eis] Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas[ h. mulos, suos], et fugerunt. Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus. Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cedidit super terram: et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. Respondens autem Jonadab filius Semmaa[ Ms. Semmai] fratris David, dixit: Ne aestimet dominus meus rex, quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus, ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est. Fugit autem Absalom: et levavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. Dixit autem Jonadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: juxta verbum servi tui sic factum est. Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis. Porro Absalom fugiens, abiit ad Tholomai[ h. Thalmai] filium Amiud[ Ms. Amiur] regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque David rex persequi[ h. exire post] Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
5.2.8
[ T. CXII, Cap. XIV.] Intelligens autem Joab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom, misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem; dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, ne ungaris oleo; ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum: et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit ergo Joab verba in ore ejus. Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit[ h. cecidit super faciem suam in terram, et adoravit], et dixit: Serva me, rex. Et ait ad eam rex: Quid causae habes? Quae respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus. Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum. Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum, qui percussit fratrem suum, et occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus haeredem: et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiae super terram[ h. super faciem terrae]. Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te. Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex[ Vulg. addunt sit], iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. Et ait rex: Qui contradixerit[ h. Qui locutus fuerit] tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficiant[ Ms. interficient] filium meum. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram. Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere. Dixitque mulier Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum? Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur[ Ms. revertantur]: nec vult Deus perire animam, sed retractat, cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, praesente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae. Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium[ h. viri], qui volebant de haereditate Dei delere[ h. disperdere] me, et filium meum simul. Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium[ h. quasi in requiem]. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur[ h. ut audiat bonum et malum]: unde et Dominus Deus tuus[ h. et Dominus] est tecum. Et respondens rex, dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo. Dixitque mulier: Loquere, domine mi rex. Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem animae tuae[ h. vitae tuae], domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est, ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse praecepit mihi, et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec. Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab praecepit istud[ h. fecit istud]: tu autem, domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.[ T. CXIII.] Et ait rex ad Joab: Ecce placatus feci verbum tuum[ h. verbum hoc]: vade ergo, et revoca puerum Absalom. Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit et benedixit regi, et dixit Joab: Hodie intellexit servus tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti enim sermonem servi tui. Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem. Dixit autem: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit. Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, et[ h. non habet] decorus nimis, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. Et quando tondebat capillum], quia gravabat eum caesaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico[ h. regio]. Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formae, mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.[ T. CXIV.] Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem, qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum, dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei: ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem[ h. agrum] igni. Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam[ h. agrum meum] igni? Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et[ Ms. ut] diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo, ut videam faciem regis[ h. et nunc videam faciem regis]: quod si memor est iniquitatis meae[ h. non habet, meae], interficiat me. Ingressus Joab ad regem, nuntiavit ei: vocatusque Absalom intravit ad regem[ h. In terram ad facies regis], et adoravit super faciem terrae coram eo: osculatusque est rex Absalom.
5.3.1
LIBER II SAMUELIS. [Cap. XVI.]
5.3.1
Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onusti erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvae passae[ h. et centum passis], et centum massis palatharum, et utribus vini[ h. amphora vini]. Et dixit rex Sibae: Quid sibi volunt haec? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant, et panes et palathae, ad vescendum pueris: vinum autem, ut bibat si quis defecerit in deserto. Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit[ h. Ecce sedet] in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei. Et ait rex Sibae: Tua sint omnia quae fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro, inveniam gratiam coram te[ h. in oculis tuis], domine mi rex.[ T. CXVIII.] Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera, procedebat egrediens, et maledicebat, mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant. Ita autem loquebatur Semei cum malediceret: Egredere, vir sanguinum, et vir Belial. Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua[ h. Et ecce tu in malo tuo], quoniam vir sanguinum es. Dixit autem Abisai filius Sarviae, regi: Quare maledicit canis hic moriturus[ h. mortuus] domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus. Et ait rex: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim praecepit ei, ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere[ h. et quis dicet], quare sic fecerit? Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus, qui egressus de utero meo[ de visceribus meis], quaerit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? dimitte eum ut[ Ms. dimitte, ut], maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi[ Vulg. addunt Dominus] bonum pro maledictione hac hodierna. Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo[ h. non habet]. Semei autem per jugum montis ex latere, contra illum gradiebatur, maledicens et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillatus est ibi. Absalom autem et omnis populus Israel ingressi sunt Jerusalem, sed et Ahitophel cum eo. Cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve, rex, salve, rex[ h. Vivat rex, vivat rex]. Ad quem Absalom, haec est, inquit, gratia[ h. misericordia] tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? Responditque Husai ad Absalom: Nequaquam, quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel, et cum eo manebo. Sed, ut et hoc inferam, cui ego[ Vulg. ergo] serviturus sum? nonne filio regis? sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi.[ T. CXIX.] Dixit autem Absalom ad Ahitophel: Inite consilium quid agere debeamus. Et ait Ahitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus eorum tecum. Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. Consilium autem Ahitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Ahitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
5.3.2
[ T. CXX, Cap. XVII.] Dixit igitur Ahitophel ad Absalom: Eligam mihi[ h. nunc] duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. Et irruens super eum( quippe qui lassus est, et solutis manibus) percutiam eum: cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum. Et reducam universum populum, quomodo omnes reverti solent: unum enim virum tu quaeris, et omnis populus erit in pace. Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israel. Ait autem Absalom: vocate et Husai Arachitem, et audiamus quid etiam ipse dicat. Cumque venisset Husai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem[ Ms. addit quem] locutus est Ahitophel: facere debemus an non? quod das consilium? Et dixit Husai ad Absalom: Non bonum consilium, quod dedit Ahitophel hac vice. Et rursum intulit Husai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa, raptis catulis, in saltu saeviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. Et fortissimus[ h.] ipse, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis Israel, fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: ut[ Ms. et Vulg. tacent ut] congregetur ad te universus Israel, a Dan usque Ber Sabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum. Et irruemus super eum in quocumque loco fueritin ventus, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram, et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem. Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam( id est David) in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. Dixitque Absalom, et omnes viri Israel: Melius est consilium Husai Arachitae consilio Ahitophel. Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. Et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Ahitophel Absalom, et senioribus Israel, et ego tale et tale dedi consilium. Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moremini[ h. Ne permaneas] nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere; ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. Jonathan autem et Ahimaas[ Ms. Achimaas] stabant juxta fontem Rogel: abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium: non enim poterant videri, aut introire civitatem. Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas, et sic res latuit. Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: Ubi est Ahimaas et Jonathan? Et respondit eis mulier: Transierunt[ Vulg. ad. festinanter], gustata paululum aqua. At hi qui quaerebant cum non reperissent, reversi sunt Jerusalem. Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, atque dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium[ h aquam], quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Ahitophel. Surrexit ergo David, et omnis populus qui erat cum eo, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret, et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium[ h. Jordanem].[ T. CXXI.] Porro Ahitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam, et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulcro patris sui. David autem venit in Castra[ h. Mahnaim], et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israel cum eo. Amasam vero coustituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jetra de Jezreli[ h. Israelites, Ms. hiereli], qui ingressus est ad Abigail[ h. Abigal] filiam Naas, sororem Sarviae, quae fuit mater Joab[ h. matrem Joab]. Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. Cumque venisset David in Castra[ h. Mahnaim], Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, frixum cicer[ h. non habet, frixum cicer, sed polentam], et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos. Dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.
5.3.3
[ T. CXXII, Cap. XVIII.] Igitur considerato[ h. dinumerato] David populo suo, constituit super eos tribunos, et centuriones, et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abizai filii Sarviae fratris Joab, et tertiam partem[ Ms. tacet partem] sub manu Ethai, qui erat de Geth: dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum. Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit, sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt: quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio. Ad quos rex ait: Quod vobis rectum videtur, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas, centeni, et milleni. Et praecepit rex Joab, Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom: Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est praelium in saltu Ephraim. Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David[ h. a servis David], factaque est plaga magna in die illa viginti millium. Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illo.[ T. CXXIII.] Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui, et illo suspenso inter coelum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit. Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens: Vidi Absalom pendere de quercu. Et ait Joab viro, qui nuntia verat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos[ h. decem argenteis], et unum balteum? Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis, praecepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom. Sed et si[ Ms. sed si] fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso. Et ait Joab: Non sicut tu[ Ms. tac. tu] vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret[ h. cum adhuc viveret] haerens in quercu, cucurrerunt decem juvenes armigeri[ h. et cucurrerunt decem pueri] Joab, et percutientes interfecerunt eum. Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israel, volens parcere multitudini[ h. populo]. Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu[ Ms. saltum], in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque in diem hanc. Ahimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi, quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus. Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare, filius enim regis est mortuus. Et ait Joab Chusi: Vade, et nuntia regi quae vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit. Rursum autem Ahimaas filius Sadoc dixit Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere, fili mi? non eris boni nuntii bajulus. Qui respondit: Quid enim si cucurrero? et ait ei[ Ms. tac. ei]. Curre. Currens ergo Ahimaas per viam compendii, transivit Chusi. David autem sedebat inter duas: speculator vero, qui erat in fastigio portae super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum. Et exclamans indicavit regi, dixitque rex. Si solus est, bonus[ h. non habet, bonus] est nuntius in ore ejus. Properante autem illo et accedente propius, vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi homo alter currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus[ h. non habet bonus] est nuntius[ h. Etiam et iste nuntius]. Speculator autem, Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Ahimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et nuntium portans bonum, venit. Clamans autem Ahimaas, dixit ad regem: Salve[ h. Pax] rex, et adorans regem coram eo[ h. Non habet, coram eo] pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus[ Ms. tac. tuus], qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Ahimaas: Vidi tumultum magnum, cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud[ h. quid]. Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset[ Ms. transiret], et staret, apparuit Chusi, et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.[ T. CXXIV.] Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi, qui consurgunt adversus eum in malum. Contristatus itaque rex ascendit coenaculum portae, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, fili mi Absalom: quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom!
5.4
LIBER II SAMUELIS. [Cap. XX.]
5.4
Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri[ h. Bichri], vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israel. Et separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba filium Bochri[ h. Bichri]: viri autem Juda adhaeserunt regi suo, a Jordane usque ad Jerusalem. Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem[ h. non habet, rex: sed, David], tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis praebens, et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes. Dixit autem rex Amasae: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto[ Ms. esto] praesens. Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum, quod ei constituerat rex. Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere post illum[ Vulg. eum], ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cherethi quoque et Phelethi, et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri. Cumque illi essent juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis[ h. Amasa veniens ad faciem illorum. Nostri codices, Amasa veniens occurrit eis]. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater[ h. Pax tibi, frater]. Et tenuit manu dextera mentum Amasae quasi osculans eum. Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab[ h. quem habebat Joab in manu].[ T. CXXX.] Qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit, et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt post[ h. ms. tacet post] Seba filium Bochri. Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasae, de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David[ h. de pueris Joab dixerunt: quisquis voluntatem habet in Joab, et obediens vult esse David, sequetur Joab]. Amasa autem conspersus sanguine, jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri. Porro ille transierat per omnes tribus Israel in Abelam, et Beth- Macha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum. Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela, et in Beth- Macha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba[ h. populus], quae erat cum Joab, moliebatur destruere muros. Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite, dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum. Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tune[ Ms. et Vulg. Tu] es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est:[ T. CXXXI.] Audi sermones ancillae tuae. Qui respondit: Audio. Rursumque illa, Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio[ h. non habet, proverbio]: Qui interrogant, interrogent in Abela, et sic perficiebant. Nonne ego sum quae respondeo veritatem in Israel, et tu quaeris subvertere civitatem, et evertere matrem in Israel? Quare praecipitas haereditatem Domini? Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc[ h. non habet, hoc] a me: non praecipito, neque demolior. Non se sic habet res; sed homo[ h. vir] de monte Ephraim, Seba, filius Bochri cognomine, levavit manum suam[ Ms. tac. suam] contra regem David; tradite illum solum, et recedemus a civitate: Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur[ h. projicietur] ad te per murum. Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab, et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israel: Banaias autem filius Joiadae super Cherethaeos[ h.] et Phelethaeos. Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis. Siva[ h. Serva] autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. Ira autem Jairites[ Ms. Hiajarites] erat sacerdos David.
5.5
LIBER II SAMUELIS. [Cap. XXII.]
5.5
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et manu Saul. Et ait:[ T. CXXXIV.] Dominus petra mea, et robur meum et salvator meus. Deus meus[ Vulg. tac. meus], fortis meus, sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meae: Elevator meus, et refugium meum, salvator meus, de iniquitate liberabis me. Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero. Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me[ Vulg. tac. me]. Funes inferi circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: Et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet[ h. non habet, veniet] ad aures ejus. Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est[ Vulg. add. eis]. Ascendit fumus in naribus ejus, et ignis de ore ejus voravit: carbones incensi sunt ab eo. Inclinavit[ Ms. Et inclinavit] coelos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus. Et ascendit super cherubim[ h. Cherub], et volavit: et lapsus est[ h. apparuit] super pennas venti. Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus coelorum. Prae fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis. Tonabit de coelis Dominus: et excelsus dabit vocem suam. Misit sagittas, et dissipavit eos, fulgur, et consumpsit eos. Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis, ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis. Liberavit me ab[ Ms. de] inimico meo potentissimo, et[ Ms. tac. et] ab his qui oderant me, quoniam robustiores me erant. Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum. Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia placui[ Vulg. complacui] ei. Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. Quia custodivi vias Domini, et non egi impie, a Deo meo. Omnia enim judicia ejus in conspectu meo: et praecepta ejus non amovi a me. Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea. Et restituet Dominus mihi secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum[ h. secundum munditiam meam], in conspectu oculorum suorum. Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus[ h. cum perfecto per fectum]. Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris[ Ms. subverteris]. Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. Quia tu lucerna mea, Domine, et[ Vulg. add. tu], Domine, illuminabis tenebras meas. In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum. Deus, immaculata via ejus, Eloquium Domini igne examinatum[ h. conflatum]: scutum est omnium sperantium in se. Quis est Deus praeter Dominum, et quis fortis praeter Deum nostrum? Deus qui accingit me fortitudine, et complanavit[ Ms. complantavit] perfectam viam meam. Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me. Docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea. Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo mea[ h. tua] multiplicavit me. Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei. Persequar inimicos meos, et conteram, et non revertar[ Vulg. convertar] donec consumam eos. Consumam eos, et confringam, ut non consurgant: eadent sub pedibus meis. Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvabis[ Vulg. incurvasti] resistentes mihi sub me. Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdam eos. Clamabunt, et non erit qui salvet: ad Dominum, et non exaudiet eos. Delebo[ h. Conteram] eos, pulverem terrae: quasi lutum platearum comminuam eos, atque confringam. Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput Gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi. Filii alieni resistent mihi[ h. negabunt me], auditu auris obedient mihi. Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus[ h. fortis meus]: et exaltetur Deus fortis salutis meae. Deus, qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me. Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo[ h. iniquitatis] liberabis me. Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus: et nomini tuo cantabo. Magnificanti[ Vulg. magnificans et faciens] salutes regis sui, et facienti misericordiam christo suo, David et semini ejus in sempiternum.