Libri Samuelis et Malachim
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7215 Lisaetm
9.1
MALACHIM LIBER SECUNDUS.
9.1
[ T. CVII, Cap. I.] Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Ahab. Ceciditque Ohozias[ h. Ahazias] per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbitem[ Vulg. add. dicens]: Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?[ T. CVIII.] Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias. Reversique sunt nuntii ad Ohoziam[ h. Ahaziam]. Qui dixit eis: Quare reversi estis? At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israel, mittis[ Ms. mittes] ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Qui dixit eis: Cujus figurae et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba haec? At illi dixerunt: Vir pilosus[ h. capillosus], et zona pellicea accinctus[ Ms. adcinctis] renibus. Qui ait: Elias Thesbites est. Misitque ad eum quinquagenario principem, et quinquaginta, qui erant cum eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei[ h. vir Dei], rex praecepit, ut descendas. Respondensque Elias, dixit quinquaginerio: Si homo Dei[ h. vir] sum[ h. non habet] ego[ Ms. tacet ego], descendat ignis de coelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de coelo, et devoravit eum, et quinquaginta, qui erant cum eo. Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est[ Ms. locuti sunt] illi: Homo Dei[ h. vir Dei], haec dicit rex: Festina, descende. Respondens Elias ait: Si homo Dei ego[ h. vir Dei ego] sum, descendat ignis de coelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis Dei[ Vulg. tacent Dei] de coelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.[ T. CIX.] Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta, qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei[ h. vir Dei], noli despicere animam meam, et animam servorum tuorum, qui mecum sunt. Ecce descendit ignis de coelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animae meae. Locutus est autem Angelus Domini ad Eliam, dicens[ h. non habet]: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, et locutus est ei:[ T. CX.] Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris. Mortuus est ergo juxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus[ h. non habet] pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae: non enim habebat filium. Reliqua autem verborum Ohoziae[ h. Ahaziae], quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?
9.2
[ T. CXI, Cap. II.] Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum, ibant Elias et Elisaeus de Galgalis. Dixitque Elias ad Elisaeum: Sede hic, quia Dominus misit me usque Beth- El. Cui ait Elisaeus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent[ Ms. descendisset] Beth- El, egressi sunt filii prophetarum, qui erant Beth- El, ad Elisaeum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet[ Ms. tollat] dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete. Dixit autem Elias ad Elisaeum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho, accesserunt filii prophetarum, qui erant in Jericho, ad Elisaeum, et dixerunt ei: Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Et ait: Et ego novi: silete. Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me[ Vulg. ad. usque] ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter, et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt[ Vulg. ad. eos], qui et steterunt e contra longe: illi autem ambo stabant super Jordanem.[ T. CXII.] Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. Cumque transissent, Elias dixit ad Elisaeum: Postula quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te[ h. postula quod faciam tibi antequam tollar a te]. Dixitque Elisaeus: Obsecro, ut fiat duplex spiritus tuus in me. Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti[ h. me tolli a te, erit quod petisti]: si autem non videris, non erit. Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem[ h. in turbine] in coelum: Elisaeus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes. Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei[ h. quod ceciderat super eum]: reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae, quod ceciderat ei[ h. super eum], percussit aquas, et dixit: Ubi est Dominus Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Elisaeus. Videntes autem eum[ Ms. et Vulg. tacent eum] filii prophetarum qui erant in Jericho de contra dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Elisaeum.[ T. CXIII.] Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram, dixeruntque illi: Ecce, cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possint ire, et quaerere[ Ms. et Vulg. requirere] dominum tuum[ h. eant et quaerant dominum tuum], ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit[ Vulg. add. eum] in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere. Coegeruntque eum, donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt. Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Jericho, dixitque eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere? Dixerunt quoque viri civitatis ad Elisaeum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis.[ T. CXIV.] At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod[ Ms. qui] cum attulisset, egressus ad fontem aquarum, misit in eum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas. Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc, juxta verbum Elisaei, quod locutus est.[ T. CXV.] Ascendit autem inde Beth- El: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve; ascende, calve. Qui cum post se[ Ms. et Vulg. tacent post se] respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis[ Ms. tacet ex eis] quadraginta duos pueros[ h. parvulos]. Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est Samariam.
9.3
[ T. CXVI, Cap. III.] Joram vero filius Ahab regnavit super Israel in Samaria anno octavo decimo Josaphat regis Judae. Regnavitque duodecim annis. Et fecit malum coram Domino[ h. in oculis Domini], sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas[ h. titulum] Baal, quas fecerat pater ejus. Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit, nec recessit ab eis. Porro Messa rex[ Ms. Mesa] Moab nutriebat pecora multa[ h. non habet], et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum, cum velleribus suis. Cumque mortuus fuisset Ahab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel[ h. praevaricatus est rex Moab in rege Israel]. Egressus igitur rex Joram in die illa de Samaria, recensuit universum Israel.[ T. CXVII.] Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me, veni mecum[ h. veniesne mecum] contra eum ad praelium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus: equi mei, equi tui[ h. Sicut ego sum, ita et tu, et sicut populus meus, ita et populus tuus, et sicut equi mei, ita et equi tui]. Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumaeae[ h. per viam deserti Idumaeae].[ T. CXVIII.] Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, et circumierunt per[ h. non habet] viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et jumentis quae sequebantur eos[ h. quibus sedebant]. Dixitque rex Israel: Eheu, congregavit nos Dominus[ h. Eheu quoniam vocavit Dominus] tres reges, ut traderet in manu Moab. Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur[ h. ut consulamus] Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel: Est hic Elisaeus filius Saphat, qui fundebat[ h. fudit] aquam super manus Eliae. Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Josaphat, et rex Edom. Dixit autem Elisaeus ad regem Israel: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuae. Et ait illi rex Israel: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus[ Ms. manu] Moab? Dixitque ad eum Elisaeus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto[ h. steti], quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. Nunc autem adducite mihi psalten. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: Haec dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus[ h. Facite torrentem hunc] fossas et[ h. non habet] fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam, et alveus[ h. torrens] iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra. Parumque hoc[ h. et leve] est in conspectu[ h. in ocu lis] Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras[ Ms. manu vestra]. Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.[ T. CXIX.] Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. Universi autem Moabitae, audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem, dixeruntque: Sanguis est gladii, pugnaverunt reges contra se[ h. non habet] et caesi sunt mutuo, nunc perge ad praedam, Moab. Perrexeruntque in castra Israel: porro consurgens Israel percussit Moab: at[ Ms. et] illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, et civitates destruxerunt, et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt, et universos fontes aquarum obturaverunt, et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent, et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom, et non potuerunt. Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum, et facta est indignatio magna in Israel, statimque recesserunt ab eo, reversi sunt in terram suam.
9.4
Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Elisaeum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum, et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Cui dixit Elisaeus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei, quo ungar. Cui ait: Vade et pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca. Et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu, et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint, tolles. Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit; Non habeo. Stetitque oleum. Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille, Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo; tu autem, et filii tui vivite de reliquo Facta est autem quaedam dies, et transibat Elisaeus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem, cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem. Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. Facta est igitur dies quaedam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit ibi. Dixitque ad Gezi puerum suum: Voca Sunamiten istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedulo in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiae? Quae respondit: In medio populi mei habito. Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quaeras: filium enim non habet, et vir ejus senex est. Praecepit itaque, ut vocaret eam: quae cum vocata fuisset, et stetisset ad ostium, dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit[ h. secundum tempus vitae], habebis in utero filium. At illa respondit: Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. Et concepit mulier, et peperit filium, in tempore, et in hora eadem, qua dixerat ei Elisaeus. Crevit autem puer[ h. parvulus]. Et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, ait patri suo: Caput meum, caput meum. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam.[ T. CXXIII.] Qui cum tulisset, et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis[ h. viri] Dei, et clausit ostium, et egressa vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam ut excurram usque ad hominem[ h. virum] Dei, et revertar. Qui ait[ Ms. cum Vulg. ad. illi]: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt kalendae, neque sabbatum. Quae respondit: Pax. Stravitque asinam, et praecepit puero: Mina, et propera, ne mihi moram facias in eundo, et hoc age quod praecipio tibi. Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Rectene agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium[ h. parvulum] tuum? Quae respondit: Recte[ h. Pax]. Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus, et accessit Giezi, ut amoveret eam. Et ait homo Dei[ h. vir Dei]: Dimitte illam, anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit me[ Vulg. a me], et non indicavit mihi. Quae dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me?[ T. CXXIV.] Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo[ h. vir], non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi, et pones baculum meum super faciem pueri. Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. Giezi autem praecesserat eos[ Vulg. ante eos], et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer. Ingressus est ergo Elisaeus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: ingressusque clausit ostium super se, et[ Vulg. et super] puerum, et oravit ad Dominum: Et ascendit, et incubuit super puerum, posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus, et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc et illuc, et ascendit, et incubuit super eum, et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamiten hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum. Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram, tulitque filium suum, et egressa est, et Elisaeus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem[ h. malvas, invenitque vitem agrestem], et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti, nesciebat enim quid esset. Infuderunt ergo sociis, ut comederent: cumque gustassent de coctione, exclamaverunt, dicentes: Mors in olla vir Dei. Et non potuerunt comedere. At ille: Afferte, inquit, farinam. Et misit in ollam, et ait: Infunde turbae[ h. populo] ut[ Ms. et] comedat. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis[ h. mali] in olla. Vir autem quidam venit de Balsalisa[ Ms. BalsaIsa] deferens viro Dei panes primitiarum[ Ms. ad. et] viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua[ h. et grana spicarum torrida]. At ille dixit: Da populo, ut comedat. Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam coram[ Vulg. tacet coram] centum viris? Rursum ille: Da, ait, populo, ut comedat: haec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit. Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.
9.5
[ Cap. V.] Naaman autem, princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriae: erat autem vir fortis et dives, sed[ h. non habet] leprosus. Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman, quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria: profecto curasset eum a lepra, quam habet. Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel. Dixitque ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras[ h. librum] ad regem Israel. Qui cum profectus fuisset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras[ h. librum] ad regem Israel, in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. Cumque legisset rex Israel litteras[ h. librum], scidit vestimenta sua, et ait: Numquid Deus ego sum[ h. non habet], ut occidere possim, et vivificare, quia iste misit ad me, ut curem hominem[ h. virum] a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quaerat adversum me. Quod cum audisset Elisaeus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel.[ T. CXXVII.] Venit ergo Naaman cum equis et curribus[ h. curru suo], et stetit ad ostium domus Elisaei: misitque ad eum Elisaeus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me. Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater[ h. pater mi], si rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis![ CXXVIII.] Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit Deus[ Vulg. alius Deus] in universa terra, nisi tantum in Israel.[ T. CXXIX.] Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo: At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto[ h. steti], quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit. Dixitque Naaman: Ut vis, sed obsecro, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum[ h. mulorum] de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur[ Ms. ingreditur] dominus meus templum Remmon, ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo[ Ms. tacet eo] in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo[ Ms. suo] pro hac re[ h. nisi Domino. Et pro hac re ignoscet mihi Dominus servo tuo, quando ingressus fuerit Dominus meus domum Remmon, ut adoret ibi, et innisus fuerit super manum meam, si adoravero in domo Remmon, adorante me in eodem loco, ignoscet mihi Dominus servo tuo pro hac re]. Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terrae tempore.[ T. CXXX.] Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia[ h. Nonne pax est]? Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te, dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes[ h. pueri] de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. Cumque venisset jam[ Ms. etiam] vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt. Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo.[ T. CXXXI.] Et dixit Elisaeus: Unde venis[ h. non habet], Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam[ Ms. quaquam]. At ille: Nonne, ait, cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo[ h. vir] de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta et vineta[ Vulg. vineas], et oves, et boves, et servos, et ancillas. Sed et lepra Naaman adhaerebit[ Ms. aderit] tibi, et semini tuo in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
9.6
Dixerunt autem filii prophetarum ad Elisaeum: Ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollamus[ Ms. et Vulg. tollam] singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna. Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Eheu, domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei[ h. vir Dei]: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum.[ T. CXXXII.] Praecidit ergo lignum, et misit[ h. et jecit] illuc: natavitque ferrum, et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit[ Ms. adtulit] illud. Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias.[ T. CXXXIII.] Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave, ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque[ Ms. tacet itaque] rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit[ h. et rapuit] eum, et observavit se ibi non semel neque bis. Conturbatumque est cor regis Syriae pro re hac: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis[ Ms. indicastis] mihi quis proditor mei sit apud regem Israel? Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Elisaeus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo. Dixitque eis: Ite et videte ubi sit: ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei[ Ms. tacet ei] dicentes: Ecce in Dothan. Misit ergo illuc equos et currus[ h. currum], et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus est, viditque exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus[ h. currum]: nuntiavitque ei[ Ms. tacet ei], dicens: Eheu, domine mi, quid faciemus? At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Cumque orasset Elisaeus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisaei. Hostes vero descenderunt[ h. non habet hostes vero, sed, descenderunt] ad eum:[ T. CXXXIV.] Porro Elisaeus oravit ad[ Ms. tacet ad] Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, juxta verbum Elisaei. Dixit autem ad eos Elisaeus: Non est haec via, nec ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem quaeritis. Duxit ergo eos in Samariam: cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Elisaeus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae. Dixitque rex Israel ad Elisaeum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi? At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: pone[ Vulg. sed pone] panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum. Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos[ h. misit eos], abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israel. Factum est autem post haec, congregavit Benadad, rex Syriae, universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.[ T. CXXXV.] Cumque rex Israel transiret per murum, mulier[ Vulg. ad. quaedam] exclamavit ad eum, dicens: Salva me[ h. non habet], domine mi rex. Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, an de torculari? Dixitque ad eam rex. Quid tibi vis? Quae respondit: Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixitque ei die altera: Da filium tuum, et comedamus eum. Quae abscondit filium suum. Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat super[ Vulg. per] murum. Viditque omnis[ h. non habet] populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. Et ait[ Vulg. addit rex]: Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si steterit caput Elisaei filii Saphat super eum hodie. Elisaeus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire[ h. et atterite eum in ostio]: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est. Adhuc illo loquente cum eis, apparuit nuntius, qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius exspectabo a Domino[ h. quid amplius deprecabor Dominum]?
9.7
[ T. CXXXI, Cap. VII.] Dixit autem Elisaeus: Audite verbum Domini: Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere[ h. siclo] erit, et duo modii hordei statere[ h. siclo] uno, in porta Samariae. Respondens unus de ducibus[ h. respondens dux] super cujus manum rex incumbebat, homini Dei[ h. viro Dei], ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in coelo, numquid poterit esse quod loqueris[ h. Ecce Dominus faciet cataractas in coelo. Numquid poterit esse quod loquor]? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.[ T. CXXXVII.] Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae, qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo[ Ms. ut], et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus et[ Ms. tac. et] moriemur. Surrexerunt igitur vesperi[ h. mane], ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem repererunt. Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae, curruum, et equorum exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, et venerunt super nos. Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos in castris, fugeruntque, animas tantum suas salvare cupientes. Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt, et biberunt. Tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum[ h. non habet] reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: haec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis. Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriae, et nullum ibidem reperimus hominem[ Vulg. hominum], nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria. Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint[ Ms. fecerunt] nobis Syri: Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe( quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus. Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex ad[ Vulg. in] castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt. Et egressus populus diripuit castra Syriae: factusque est modius similae statere[ h. siclo] uno, et duo modii hordei statere[ h. siclo] uno, juxta verbum Domini. Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat[ Ms. incubuerat], constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portae[ h. populus in porta], et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere[ h. siclo] uno erunt, et modius similae statere[ h. siclo] uno, hoc eodem tempore cras, in porta Samariae: quando responderat dux ille[ h. non habet] viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in coelo, numquid poterit fieri quod loqueris[ h. Ecce Dominus faciet cataractas in coelo. Numquid poterit esse quod loquor]? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. Evenit ergo ei sicut praedictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.
9.8
Athalia vero mater Ahaziae, videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium. Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ahaziae, Joas filium Ahaziae, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus, de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis: porro Athalia regnavit super terram.[ T. CLIV.] Anno autem septimo misit Joiada, et assumens centuriones et duces et milites, introduxit ad se in domum Domini, pepigitque cum eis foedus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: et praecepit illis, dicens: Iste est[ Ms. tacet est] sermo, quem facere debetis: Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur[ Ms. Sir]: et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum scutariorum[ h. cursorum], et custodietis excubitum domus[ h. excubitum Domini....] Messa. Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circum regem. Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introeunte et egrediente. Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis[ h. non habet] Joiada sacerdos; et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbato, eum his qui egrediebantur e sabbato, venerunt ad Joiadam sacerdotem. Qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini. Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris et aedis, circum regem. Produxitque filium regis, et posuit super caput ejus diadema, et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex: Audivit autem Athalia vocem currentis populi: et egressa ad turbas[ h. ad populum] in domum Domini, vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores et tubas[ h. tibias] propter eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis[ h. tibiis]: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio[ h. Rebellio, rebellio]! Praecepit autem Joiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra consepta templi, et quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo[ h. domo] Domini. Imposeruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium[ h. domum], et interfecta est ibi. Pepigit igitur Joiada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. Ingressusque est omnis populus terrae templum[ h. domum] Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari[ h. altaribus]. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. Tulitque centuriones, et Chereti et Phelethi legiones, et omnem populum terrae[ h. Tulitque centuriones, et cursores, et duces, et omnem populum terrae], deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portae scutariorum[ h. cursorum] in palatium[ h. domum regis], et sedit super thronum regum. Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit:[ T. CLV.] Athalia autem occisa est gladio in domo regis. Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset.
9.9
Anno decimo septimo Phacee filii Romeliae, regnavit Ahaz filius Joatham regis Juda.[ h. Filius] Viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: non fecit quod erat placitum in conspectu Domini[ h. in oculis Domini] Dei[ Vulg. add. sui], sicut David pater ejus. Sed ambulavit in via regum Israel.[ T. CLXXXVI.] Insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola[ h. abominationes] Gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel. Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Jerusalem ad praeliandum. Cumque obsiderent Ahaz, non valuerunt superare eum. In tempore illo restituit Rasin rex Syriae, Ailam[ h. Eleth] Syriae, et ejecit Judaeos de Aila, et Idumaei et Syri venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc. Misit autem Ahaz nuntios ad Theglath- Phalasar regem Assyriorum[ Ms. Syriorum], dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me. Et cum collegisset[ h. Et tulit] Ahaz[ Vulg. tac. Ahaz] argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit[ h. et in thesauris domus regis, et misit] regi Assyriorum munera. Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen[ h. Chira]: Rasin autem interfecit. Perrexitque Ahaz in occursum Theglath- Phalasar regi[ Ms. regis] Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.[ T. CLXXXVII.] Exstruxitque Urias sacerdos altare: juxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Ahaz de Damasco. Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud, ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum, et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quae obtulerat super altare. Porro altare aereum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad Aquilonem[ h. Porro altare aeneum, quod erat coram Domino inter altare et domum Domini, transtulit de facie domus: et posuit ex latere altaris ad Aquilonem].[ T. CLXXXVIII.] Praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum, et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes: altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam. Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia, quae praeceperat rex Ahaz. Tulit[ h. abscidit] autem rex Ahaz caelatas bases, et luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aereis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. Musach quoque sabbati, quod aedificaverat in templo, et ingressum regis exterius, convertit in templum[ h. domum] Domini, propter regem Assyriorum.[ T. CLXXXIX.] Reliqua autem verborum Ahaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Dormivitque Ahaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David, et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.
9.10
[ T. CXC, Cap. XVII.] Anno duodecimo Ahaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. Fecitque malum coram Domino[ h. in oculis Domini]: sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerant. Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa[ h. munera]. Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua[ h. ad Zo] regem Aegypti, ne praestaret tributa[ h. munera] regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. Pervagatusque est omnem terram, et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuitque eos in Hala, et in Habor juxta fluvium[ h. flumine] Gozan, in civitatibus Medorum.[ T. CXCI.] Factum est autem, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt[ h. timuerunt] deos alienos. Et ambulaverunt juxta ritum gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel: quia similiter fecerant. Et operuerunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum, et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre Custodum usque ad civitatem Munitam. Feceruntque sibi statuas[ h. titulos], et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum, et adolebant ibi incensum super aras[ h. excelsa] in morem gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum. Et coluerunt immunditias, de quibus praeceperat[ Ms. praecepit] Dominus eis, ne facerent verbum hoc. Et testificatus est Dominus in Israel et Juda, per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea, et caeremonias, juxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum. Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire[ h. non crediderunt] Domino Deo suo. Et abjecerunt legitima ejus, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus testificatus[ Ms. contestatus] est eos: secutique sunt vanitates[ h. vanitatem], et vane egerunt, et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis, ut non facerent sicut et illae faciebant. Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam coeli: servieruntque Baal, et consecrabant[ Ms. add. ei] filios suos, et filias suas, per ignem, et divinationibus inserviebant et auguriis, et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino[ h. vendiderunt se ut facerent malum in oculis Domini], ut irritarent[ Ms. irritaverunt] eum. Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua: ex eo jam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Jeroboam quae fecerat: non recesserunt ab eis, usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.[ T. CXCII.] Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Ava[ Ms. Havath], et de Emath, et de Sepharvaim, et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum, et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos. Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorabant legitima Dei terrae, et immisit in eos Dominus[ h. non habet] leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae. Praecepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis, et doceat eos legitima Dei terrae. Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Beth- El, et docebat eos quomodo colerent Dominum. Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth- Benoth: viri autem Chutaei[ Ms. Chuteni] fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima. Porro Avaei[ Ms. Evei] fecerunt Nebaaz et Tharthac[ Ms. Therthac]. Hi autem qui erant de Sepharvaim comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim: et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis[ Ms. finibus] sublimibus. Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam: usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum.[ T. CXCIII.] Non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israel, et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos[ Ms. tac. eos], et non immoletis eis: sed Dominum Deum vestrum[ h. non habet], qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna, et in brachio extento: ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. Caeremonias quoque et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus, et non timeatis deos alienos. Et pactum, quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos, sed Dominum Deum vestrum timete[ h. et non timeatis deos alienos, sed Dominum Deum vestrum timete], et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum. Illi vero non audierunt; sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes[ Ms. serviebant]: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres[ Ms. parentes] sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
9.11
[ T. CXCIV, Cap. XVIII.] Anno tertio Osee filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias filius Ahaz regis Juda. Viginti[ h. Filius XXV] quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariae. Fecitque quod erat bonum coram Domino[ h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecerat David pater ejus[ Ms. suus].[ T. CXCV.] Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas[ h. titulos], et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum[ Ms. aereum], quem fecerat Moses: siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Naasthan. In Domino Deo Israel speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque[ h. custodivitque] mandata ejus, quae praeceperat Dominus Mosi. Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei. Ipse percussit Philisthaeos usque Gazam, et omnes terminos eorum, a turre Custodum usque ad civitatem Munitam[ Ms. muratam]. Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in[ Ms. tacet in] Samariam, et oppugnavit eam, et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno[ Ms. tacet anno] Osee regis Israel, capta est Samaria, et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan[ Ms. Gazan] in civitatibus[ h. et in civitatibus] Medorum: quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum ejus: omnia quae praeceperat Moses servus Domini, non audierunt, neque fecerunt.[ T. CXCVI.] Anno quarto decimo regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas. Tunc[ Ms. Et nunc] misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in[ Ms. tac. in] Lachis, dicens: Peccavi, recede a me, et omne, quod imposuerimus mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Judae trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri. Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, et in thesauris regis[ h. et in thesauris domus regis]. In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri[ h. non habet], quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum. Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen[ Ms. Rabsachen] de Lachis ad regem Ezechiam, cum manu valida, Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquaeductum piscinae superioris, quae est in via Agri fullonis. Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis. Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: quae est ista fiducia qua niteris? Forsitan inisti consilium, ut praepares te ad praelium. In quo confidis, ut audeas rebellare? an speras[ h. In quo confidisti, ut ausus fuisses rebellare mihi? sperasti] in baculo arundineo atque confracto Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur[ Vulg. ingreditur] manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo[ Ms. et Vulg. se]. Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam, nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et praecepit Judae et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem? Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum. Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam[ h. uno satrapae] de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites? Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demoliar[ Ms. et Vulg. demolirer] eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. Dixerunt autem, Eliacim filius Helciae, et Sobna[ h. Sebna], et Joahe, Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis Syriace: siquidem intelligimus hanc linguam, et non loquaris nobis Judaice, audiente populo, qui est super murum. Responditque eis Rabsaces: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum? Stetitque itaque Rabsaces, et clamavit voce magna Judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea. Neque fiduciam vobis tribuat super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum. Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris: donec veniam, et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum, et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum? Ubi est Deus Emath, et Arphad? ubi est[ Ms. tac. est] Deus Sepharvaim, Ana et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea? Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea? Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. Venitque Eliacim[ Ms. Eliachim] filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Johae filius Asaph a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
9.12
[ C. CXCVII, Cap. XIX.] Quae cum audisset Ezechias rex[ Ms. tac. rex], scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. Et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. Qui dixerunt: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae, dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis, quae audivit Dominus Deus[ Ms. tac. Deus] tuus, et fac[ h. leva] orationem pro reliquiis, quae repertae sunt: Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam.[ T. CXCVIII.] Dixitque eis Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. Ecce, ego immittam[ h. dabo] ei spiritum, et audite nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.[ T. CXCIX.] Reversus est igitur Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam[ h. Libna]: audierat enim quod recessisset de Lachis. Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes: Ecce, egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios[ h. reversus misit nuntios] ad Ezechiam, dicens: Haec dicite Ezechiae regi Juda: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam; neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum. Tu enim ipse audisti quae fecerunt[ Ms. fecerint] reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari? Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Aran, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thelassar[ Ms. Thalassar]. Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana et Ava? Itaque cum accepisset Ezechias litteras[ h. libros] de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae: tu fecisti coelum et terram. Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine[ Ms. tac. Domine], oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis[ h. non habet] Deum viventem. Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium. Et miserunt[ h. dederunt] deos eorum in igne: non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos. Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terrae, quia tu es Dominus Deus solus.[ T. CC.] Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te[ Ms. tac. te], virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem[ Vulg. add. tuam], et elevasti in excelsum oculos tuos? contra sanctum Israel. Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum, ascendi[ h. ego ascendi] excelsa montium in summitate Libani, et succidi[ h. latere Libani et succidam] sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus[ h. Et ingrediar habitaculum termini ejus], et[ Ms. tac. et] saltum Charmeli ejus ego succidi[ h. fodi]. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas. Numquid non audisti quid ab initio fecerim? Ex diebus antiquis plasmavi illud; et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae. Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt, facti sunt quasi fenum agri, et virens herba tectorum, quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem. Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam[ h. non habet] ego praescivi et furorem tuum, contra me. Insanisti[ h. Eo quod insanisti] in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque[ h. non habet] circulum in naribus tuis, et camum[ h. frenum] in labiis[ Ms. labris] tuis, et reducam te in viam, per quam venisti. Tibi autem, Ezechia[ h. non habet], hoc erit signum: Comede hoc anno quod repereris; in secundo autem anno, quae sponte nascuntur[ Ms. nascentur]; porro in anno tertio seminate et metite[ h. Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate et metite]: plantate vineas, et comedite fructum earum. Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. De Jerusalem quippe egredientur reliquiae, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc. Quamobrem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio. Per viam, qua venit, revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum[ h. diluculo surrexissent, ecce omnes corpora mortuorum], et recedens abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo[ h. domo] Nesroch[ Ms. Neserath] deum suum, Adramelech[ Ms. Adarmelech] et Sarazar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Esaraddon[ Ms. Aseraddon] filius ejus pro eo.
9.13
[ T. CCI, Cap. XX.] In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias filius Amos, propheta, dixitque ei: Haec dicit Dominus[ Ms. et Vulg. add. Deus]: Praecipe domui tuae: morieris enim tu[ Ms. tac. tu], et non vives. Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens: Obsecro, Domine, memento[ Vulg. add. quaeso] quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te[ h. in oculis tuis] fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.[ T. CCII.] Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrymas tuas; et ecce sanavi te, die tertio ascendes templum[ h. domum] Domini. Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum. Dixit Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est. Dixerat[ h. Dixit] autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia[ Ms. add. in] templum[ h. domum] Domini? Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut ascendat[ Ms. accedat] umbra decem lineis[ h. gradibus], an ut revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Facile est, umbram crescere decem lineis[ h. gradibus]: nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas[ h. gradus], quibus jam descenderat in horologio[ h. gradibus] Ahaz, retrorsum decem gradibus.[ T. CCIII.] In tempore illo misit Berodach Baladan[ Ms. tac. Baladan], filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras[ h. libros] et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias. Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit[ h. Audito autem adventu eorum, Ezechias ostendit] eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia[ h. non habet], unguenta quoque[ h. unguentum quoque optimum], et domum vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit quidquam[ Ms. tac. quidquam] quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt[ Vulg. add. ad me], de Babylone. At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quae sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.[ T. CCIV]. Dixit itaque Isaias Ezechiae: Audi sermonem Domini: Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollent[ Ms. et Vulg. tollentur] et erunt eunuchi in palatio[ h. templo] regis Babylonis. Dixitque Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini, quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam, et aquae ductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda?[ T. CCV.] Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.
9.14
Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Idida, filia Adaja de Besecath. Fecitque quod placitum erat coram Domino[ h. in oculis Domini], et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram[ T. CCIX]. Anno autem octavo decimo regis Josiae, misit rex Saphan filium Assia, filii Messulam, scribam templi Domini, dicens ei: Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia, quae illata est in templum[ h. domum] Domini, quam collegerunt janitores[ Vulg. add. templi] a populo, deturque fabris per praepositos in domo Domini: qui et distribuant[ Mss. distribuent] eam his qui operantur in templo[ h. domo] Domini, ad instauranda sartatecta templi[ h. domus]: tignariis videlicet et caementariis, et iis qui interrupta componunt, et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum[ h. domum]. Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et[ Vulg. tac. et] in fide[ h. Verumtamen non supputetur argentum his qui accipiunt quia in fide].[ T. CCX.] Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: librum Legis reperi in domo Domini: deditque Helcias volumen[ h. librum] Saphan, qui et legit illud. Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei[ h verbum] quod praeceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam, quae reperta est domo Domini[ h. non habet]: et dederunt, ut distribueretur fabris a praefectis operum templi[ h. domus] Domini. Narravitque[ h. Nuntiavitque] Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, et audisset rex verba libri Legis Domini[ h. non habet], scidit vestimenta sua. Et praecepit Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribae, et Asaiae servo regis, dicens: Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Juda[ h. et super re... et Juda], de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis. Ierunt itaque, Helcias sacerdos et Ahicam, et Achobor, et Saphan, et Asaia, ad Holdam propheten, uxorem Sellum, filii Thecuae[ h. Thiteva], filii Araas custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. Et illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: Haec dicit Dominus: Ecce, ego adducam mala super locum hunc, et super habitatores ejus, omnia verba Legis[ h. libri] quae legit rex Juda: quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum, et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non exstinguetur: Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis[ h. non habet], et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod[ Mss. duo] videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum.
9.15
[ T. CCXI, Cap. XXIII.] Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. Ascenditque rex templum[ h. domum] Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant[ Ms. habitant] in Jerusalem, cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. Stetitque rex super gradum[ h. columnam], et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta ejus, et testimonia, et caeremonias, in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis hujus, quae scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal, et luco[ Ms. et Vulg. in luco], et universae militiae coeli, et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Beth- El. Et delevit aruspices[ h. sacerdotes] quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem, et eos, qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunae, et duodecim signis, et omni militiae coeli. Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulcra[ Ms. sepulcrum] vulgi. Destruxit quoque aediculas examinatorum, quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi[ h. non habet] domunculas luci. Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant[ h. adolebant] sacerdotes, de Gabbaa[ Ms. Gaba] usque Ber- Sabee, et destruxit aras[ h. in excelsa] portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis. Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum. Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Judae, soli, in introitu templi[ h. domus] Domini juxta exedram Nathan Melech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. Altaria quoque, quae erant super tecta coenaculi, Ahaz, quae fecerant reges Juda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi[ h. domus] Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. Excelsa quoque quae erant in[ h. contra] Jerusalem ad dexteram partem montis Offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo[ h. contaminationi] Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. Et contrivit statuas[ h. titulos], et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum. Insuper et altare, quod erat in Beth- El, excelsum[ Vulg. et excelsum], quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel, et altare illud, excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum. Et conversus Josia, vidit ibi sepulcra, quae erant in monte; misitque, et tulit ossa de sepulcris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini, quod locutus est[ h. acclamavit] vir Dei, qui praedixerat verba haec.[ T. CCXII.] Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives illius urbis: Sepulcrum est[ hominis h. viri] Dei, qui venit de Juda, et praedixit verba haec, quae fecisti super altare Beth- El. Et ait: Dimitte eum, nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius, cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria[ h. Liberaverunt Ossa ejus, ossa prophetae, qui venerat de Samaria]. Insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Josias, et fecit eis, secundum omnia opera quae fecerat in Beth- El. Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem.[ T. CCXIII.] Et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus. Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae factum est Phase istud Domino[ Ms. add. Deo] in Jerusalem. Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, abominationesque, quae fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo[ h. domo] Domini. Similis illi[ Ms. tacet illi] non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua, juxta omnem legem Mosi: neque post eum surrexit similis illi. Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses. Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et projiciam civitatem hanc, quam elegi, Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi. Reliqua autem verborum[ Vulg. sermonum] Josiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda?[ T. CCXIV.] In diebus ejus ascendit Pharao Necho, rex Aegypti, contra regem Assyriorum, ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus, et occisus est in Mageddo, cum vidisset eum. Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo, et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Joahaz filium Josiae, et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. Viginti trium annorum erat Joahaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem; nomen matris ejus Amital[ h. Amutal], filia Jeremiae, de Lobna[ h. Libna]. Et fecit malum coram[ h. in oculis] Domino, juxta omnia quae fecerant patres ejus.[ T. CCXV.] Vinxitque eum Pharao Necho in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem, et imposuit mulctam terrae, centum talentis argenti et talento auri. Regemque constituit Pharao Necho Eliacim filium Josiae pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joiacim. Porro Joahaz tulit, et duxit in Aegyptum[ h. et mortuus est ibi. Sic Vulg.] Argentum autem et aurum dedit Joiacim Pharaoni, cum indixisset terrae[ Ms. tacet terrae] per singulos, ut conferretur juxta praeceptum Pharaonis, et unumquemque secundum vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terrae, ut daret Pharaoni Necho. Viginti quinque annorum erat Joiacim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaja de Ruma. Et fecit malum coram Domino[ h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecerant patres ejus.
9.1.1
MALACHIM LIBER SECUNDUS. [Cap. VIII.]
9.1.1
Elisaeus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit[ Ms. vocabit) enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. Quae surrexit et fecit juxta verbum hominis Dei[ h. viri Dei]: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthim diebus multis[ h. septem annis]. Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim, et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis[ h. agro suo]. Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quae fecit Elisaeus. Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset[ Al. suscitaret], apparuit mulier, cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis[ h. agro suo]. Dixitque Giezi: Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius ejus, quem suscitavit Elisaeus. Et interrogavit rex mulierem: quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quae sua sunt; et universos reditus agrorum[ h. agri], a die qua reliquit terram usque ad praesens.[ T. CXXXVIII.] Venit quoque Elisaeus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. Et ait rex ad Azael: Tolle tecum[ h. in manu tua] munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere[ h. Si vivere] potero de infirmitate mea hac? Ivit igitur Azael in occursum ejus, habens secum[ h. in manu sua] munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: Si sanari[ h. Si vivere] potero de infirmitate mea hac? Dixitque ei[ Ms. tac. ei] Elisaeus: Vade, et dic ei: Sanaberis[ h. vives]: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur. Stetitque cum eo, et conturbatus est ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei. Cui Azael ait: Quare dominus meus flet? At ille respondit[ Vulg. dixit]: Quia scio quae facturus sis filiis Israel mala. Civitates[ h. munitiones] eorum munitas igne succendes, et juvenes[ Ms. jumenta] eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et praegnantes divides. Dixitque Azael: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam?[ T. CXXXIX.] Et ait Elisaeus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore. Qui cum recessisset ab Elisaeo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid tibi dixit Elisaeus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies[ h. vives] sanitatem.[ T. CXL.] Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aqua, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Azael pro eo.[ T. CXLI.] Anno quinto Joram filii Ahab regis Israel, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda. Triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque in viis regum[ Ms. regis] Israel, sicut ambulaverat domus Ahab: filia enim Ahab erat uxor ejus: et fecit quod malum est coram Domino[ h. in oculis Domini]. Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus. In diebus ejus recessit[ h. praevaricatus est] Edom, ne esset sub Juda, et constituit sibi regem. Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum, populus autem fugit in tabernacula sua. Recessit[ h. Praevaricatus] ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit[ h. praevaricatus] et Lobna in tempore illo.[ T. CXLII.] Reliqua autem sermonum Joram, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ahazias filius ejus pro eo. Anno duodecimo Joram filii Ahab regis Israel, regnavit Ahazias filius Joram regis Judae. Viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia, filia Amri regis Israel. Et ambulavit in viis domus Ahab: et fecit quod malum est coram Domino[ h. in oculis Domini], sicut domus Ahab: gener enim domus Ahab fuit.[ T. CXLIII.] Abiit quoque cum Joram filio Ahab, ad praeliandum contra Azael regem Syriae in Ramoth[ Ms. Ramath] Galaad, et vulneraverunt Syri Joram: qui reversus est, ut curaretur, in Jezrael, quia vulneraverant eum Syri in Rama[ Vulg. Ramoth] praeliantem contra Azael regem Syriae. Porro Ahazias filius Joram, rex Juda, descendit invisere Joram filium Ahab in Jezrael, quia aegrotabat ibi.
9.1.2
[ T. CXLIV, Cap. IX.] Elisaeus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. Cumque veneris illuc, videbis Jeu filium Josaphat filii Namsi[ h. filium Josaphat filium Namsi]: et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces interius cubiculum. Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices: Haec dicit Dominus, Unxi te regem super Israel. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes. Abiit ergo adolescens puer prophetae[ h. puer puer prophetae] in Ramoth Galaad, et ingressus est illuc: ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jeu: Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit, ad te, o princeps. Et surrexit et ingressus est cubiculum[ h. domum]: at ille fudit oleum super caput ejus, et ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini Israel, et percuties domum Ahab domini tui, ut[ Vulg. et] ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini, de manu Jezabel. Perdamque omnem domum Ahab: et interficiam de Ahab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum[ h. derelictum] in Israel. Et dabo domum Ahab, sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia. Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrael, nec erit qui sepeliat eam[ h. non habet]. Aperuitque ostium, et fugit. Jeu autem egressus est ad servos domini sui: qui dixerunt ei: Rectene sunt omnia[ h. Num pax est]? quid venit insanus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hominem[ h. virum], et quid locutus sit? At illi responderunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Haec et haec locutus est mihi, dicens[ Ms. et ait]: Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel. Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub[ h. subter] pedibus ejus, in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: regnavit Jeu.[ T. CXLV.] Conjuravit[ h. et rebellavit] ergo Jeu filius Josaphat filii Namsi contra Joram: porro Joram obsederat Ramoth Galaad: ipse et omnis Israel, contra Azael regem Syriae: et reversus fuerat, ut curaretur in Jezrael propter vulnera, quia percusserant eum Syri, praeliantem contra Azael regem Siriae. Dixitque Jeu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrael. Et ascendit, et profectus est in Jezrael. Joram enim aegrotabat ibi, et Ahazia[ Ms. Ahazias] rex Juda descenderat ad visitandum Joram. Igitur speculator qui stabat super turrem Jezrael, vidit globum Jeu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Joram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia? Abiit igitur, qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Haec dicit rex: Pacata sunt omnia? Dixitque Jeu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur. Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Haec dicit rex: Num pax est? Et ait Jeu: Quid tibi, et paci? transi, et sequere me. Nuntiavit autem speculator, dicens: Venit usque ad eos et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Jeu filii Namsi, praeceps enim graditur. Et ait Joram: Junge currum. Junxitque currum ejus, et egressus est Joram rex Israel, et Ahazia rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jeu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezraelitis. Cumque vidisset Joram Jeu dixit: Pax est, Jeu? At ille respondit: Quae pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuae, et veneficia ejus multa vigent. Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ahaziam: Insidiae, Ahazia. Porro Jeu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo. Dixitque Jeu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezraelitae: memini enim quando ego et tu sedentes in curru[ h. in curribus junctis] sequebamur Ahab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens: Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc igitur tolle, et projice eum in agrum, juxta verbum Domini.[ T. CXLVII.] Ahazias autem rex Juda, videns hoc[ h. non habet], fugit per viam domus horti, persecutusque est eum Jeu, et ait: Etiam hunc percutite[ Ms. percute] in curru suo: et percusserunt cum in ascensu Gaber[ h. Gur], qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum[ h. non habet], et tulerunt in Jerusalem: sepelieruntque[ Vulg. add. eum] in sepulcro cum patribus suis in civitate David. Anno undecimo Joram filii Ahab, regnavit Ahazias super Judam, venitque Jeu in Jezrael. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram ingredientem Jeu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zamri, qui interfecit dominum suum[ h. num pax est Zamri, qui interfecit dominum suum]?[ T. CXLVIII.] Levavitque Jeu faciem suam ad fenestram, ei ait: Quae est ista[ h. Quis est meus]? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. At ille dixit eis: Praecipitate eam deorsum. Et praecipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulae conculcaverunt eam. Cumque introgressus[ Ms. ingressus] esset, et comederet, et biberet, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est. Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus. Reversique nuntiaverunt ei( Ms. tac. ei]. Et ait Jeu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Jezrael comedent canes carnes Jezabel, et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Jezrael, ita ut praetereuntes dicant: Haeccine est illa Jezabel?
9.1.3
Erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jeu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutricios Ahab, dicens: Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis Domini vestri ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri. Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? Miserunt ergo praepositus domus, et praefectus civitatis, et majores natu, et nutricii, ad Jeu, dicentes: Servi tui sumus, quaecumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quaecumque tibi placent, fac.: Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrael. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. Cumque venissent litterae ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrael. Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portae usque mane. Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit omnem populum: Justi estis: si ego conjuravi contra dominum meum, et interfeci eum, quis percussit omnes hos? Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Ahab, et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae. Percussit igitur Jeu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Jezrael, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae. Et surrexit, et venit in Samariam. Cumque venisset ad cameram reginae: Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta cameram, quadraginta duos viros, et non dereliquit ex eis quemquam. Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum: dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum currui suo, duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. Congregavit ergo Jeu omnem populum, et dixit ad eos: Ahab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat, sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit non vivet. Porro Jeu faciebat hoc insidiose, ut perderet cultores Baal. Dixit autem: Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque, et misit in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. Dixitque his qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt[ h. protulit] eis[ Ms. ei] vestes. Ingressusque est Jeu, et Jonadab filius Rechab, templum[ h. domum] Baal, et ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal. Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta: Jeu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.[ T. CLII.] Factum est ergo, cum completum esset holocaustum, praecepit Jeu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos, ut nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces, et ierunt in civitatem templi[ h. domus] Baal, et protulerunt statuam[ h. titulos] de fano Baal, et combusserunt, et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt in ea[ Ms. et Vulg. pro ea] latrinas usque in diem hanc. Delevit itaque Jeu Baal de Israel. Verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit[ Ms. fecerat] Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Beth- El, et in Dan. Dixit autem Dominus ad Jeu: Quia studiose fecisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Porro Jeu non custodivit, ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israel. In diebus illis coepit Dominus taedere super Israel: percussitque eos Azael in universis finibus Israel, a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan.[ T. CLIII.] Reliqua autem verborum Jeu, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Et dormivit Jeu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joahaz[ Ms. Joachaz] filius ejus pro eo. Dies autem, quos regnavit Jeu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria.
9.2.1
MALACHIM LIBER SECUNDUS. [Cap. XII.]
9.2.1
Anno septimo Jeu, regnavit Joas: quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia[ Ms. Sebai] de Ber- Sabee.[ T. CLVI.] Fecitque Joas rectum coram Domino[ h. in oculis Domini] cunctis diebus, quibus docuit eum Joiada sacerdos. Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim[ Ms. tac. enim] populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctuarii, quae illata fuerit in templum[ h. domum] Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum[ h. domum] Domini: accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.[ T. CLVII.] Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi. Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sarta tecta non instauratis[ Ms. instaurastis] templi[ h. domus]? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi[ h. domus] reddite eam.[ T. CLVIII.] Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartacteta domus[ h. nisi ad instauranda sartacteta domus]. Et tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dextram ingredientium domum Domini, mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum[ h. domui] Domini. Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini: et dabant eam juxta numerum atque mensuram, in manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum, et in caementariis iis, qui operabantur in domo Domini, et sartatecta faciebant: et in iis, qui caedebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini, in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum. Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi[ h. domus] Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae[ h. tibiae] et[ Ms. tac. et] omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini. Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instaurarent templum[ h. domus] Domini.[ T. CLIX.] Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed[ h. quia] in fide tractabant eam.[ T. CLX.] Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis, non inserebant in templum[ h. domum] Domini, quia sacerdotum erat. Tunc ascendit Azael rex Syriae, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem. Quamobrem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata, quae consecraverant[ Ms. conservaverat] Josaphat, et Joram, et Ahazias, patres[ Ms. pater] ejus, reges Juda, et quae ipse obtulerat: et universum argentum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini, et in palatio regis: misitque Azaeli regi Syriae, et recessit ab Jerusalem. Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sela. Jozachar namque filius Semath, et Jozabad filius Somer, servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David, regnavitque Amasias filius ejus pro eo.
9.2.2
Anno vigesimo tertio Joas filii Achaziae regis Juda, regnavit Joahaz filius Jeu super Israel in Samaria decem et septem annis. Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel: non declinavit ab eis. Iratusque est furor Domini contra Israel, et tradidit eos in manu Azael regis Syriae, et in manu Benadad filii Azael, cunctis diebus. Deprecatus est autem Joahaz faciem Domini: et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syriae: et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae: habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israel; in[ Vulg. sed in] ipsis ambulaverunt[ h. ambulavit]: siquidem et lucus permansit in Samaria. Et non sunt derelicti Joahaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat[ h. perdiderat] enim eos rex Syriae, et redegerat quasi pulverem in tritura areae[ h. non habet]. Reliqua autem sermonum Joahaz, et universa quae fecit, sed[ Vulg. tac. sed] et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel?[ T. CLXIII.] Dormivitque Joahaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo. Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joahaz super Israel in Samaria sedecim annis, et fecit quod malum erat[ Ms. et Vulg. est] in conspectu Domini[ h. in oculis Domini]: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit.[ T. CLXIV.] Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, sed et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? Et dormivit Joas cum patribus suis: Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.[ T. CLXV.] Elisaeus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israel, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et ait illi Elisaeus: Affer arcum, et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas, dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Elisaeus manus suas manibus regis, et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Elisaeus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Elisaeus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam[ h. usque ad consummationem]. Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo[ h. non habet] terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est contra eum vir Dei, et ait: Si percussisses quinquies aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consummationem: nunc autem tribus vicibus percuties eam.[ T. CLXVI.] Mortuus est ergo Elisaeus, et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terram in ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem[ h. virum], viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver[ h. virum] in sepulcrum Elisaei.
9.2.3
Quod ambulavit[ h. Et ambulavit], et tetigit ossa Elisaei. et revixit homo[ h. vir], et stetit super pedes suos. Igitur Azael rex Syriae afflixit[ h. attrivit] Israel cunctis diebus Joahaz: et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac, et Jacob, et noluit disperdere eos, neque projicere penitus, usque in praesens tempus. Mortuus est autem Azael rex Syriae, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. Porro Joas filius Joahaz tulit urbes de manu Benadad filii Azael, quas tulerat de manu Joahaz patris sui jure praelii, tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israel.
9.2.4
[ T. CLXVII, Cap. XIV.] Anno secundo Joas filii Joahaz regis Israel, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.[ T. CLXVIII.] Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset: Viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. Et fecit rectum coram Domino[ h. in oculis Domini], verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia, quae fecit Joas pater suus, fecit: nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit[ h. verumtamen excelsa non sunt ablata]: adhuc enim populus immolabat, et adolebat[ Vulg. add. incensum] in excelsis.[ T. CLXIX.] Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum: filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Mosi, sicut praecepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit Petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jecthel[ Ms. Jecethel], usque in praesentem diem. Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joahaz, filii Jeu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos. Remisitque Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum[ h. Transivitque bestia agri, quae est in Libano, et conculcavit carduum]. Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Juda tecum? Et non acquievit Amasias:[ T. CLXX.] Ascenditque Joas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Beth- Sames oppido Judae. Percussusque est Juda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ahaziae, cepit Joas rex Israel in Beth- Sames, et adduxit eum in Jerusalem, et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis[ h. et in thesauris domus regis], et obsides, et reversus est in Samariam. Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel?[ T. CLXXI.] Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo. Vixit autem Amasias filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joahaz regis Israel, quindecim annis. Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Factaque est contra eum conjuratio[ h. rebellio] in Jerusalem: at ille fugit in Lachis.[ T. CLXXII.] Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi. Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David. Tulit autem universus populus Judae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt cum regem pro patre ejus Amasia. Ipse aedificavit Elath[ Ms. Achilam], et restituit eam Judae, postquam dormivit rex cum patribus suis.[ T. CLXXIII.] Anno quinto decimo Amasiae filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno, et fecit quod malum est coram Domino[ h. in oculis Domini]. Non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.[ T. CLXXIV.] Ipse restituit terminos Israel, ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam[ h. in manu servi sui Jonae filii Amithai prophetae], qui erat de Geth[ h. de Geth Hepher], quae[ Ms. qui] est in Opher. Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli[ h. ad clausum et derelictum]. Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel sub coelo: sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judae in Israel, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel?[ T. CLXXV.] Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
9.2.5
[ T. CLXXVI, Cap. XV.] Anno vicesimo septimo Jeroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda. Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia[ Ms. Jecelia] de Jerusalem. Fecitque quod erat placitum coram Domino[ h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecit Amasias pater ejus. Verumtamen excelsa non est demolitus[ h. non sunt demolita]: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. Percussit[ h. Flagellavit] autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium[ h. domum], et judicabat populum terrae. Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda?[ T. CLXXVII.] Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo. Anno trigesimo octavo Azariae regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israel in Samaria sex mensibus, et fecit quod malum est coram Domino[ h. in oculis Domini], sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. Conjuravit[ h. Rebellavit] autem contra eum Sellum filius Jabes.[ T. CLXXVIII.] Percussitque eum palam[ h. in Cablaam], et interfecit, regnavitque pro eo. Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Ipse est sermo Domini, quem locutus est ad Jeu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita. Sellum filius Jabes regnavit trigesimo nono anno Azariae regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria.[ T. CLXXIX.] Et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa, venitque Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo. Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio[ h. rebellio] ejus, per quam tetendit[ h. qua rebellavit] insidias, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Tunc percussit Manahem Thapsam[ h. Thipsa], et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa. Noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes praegnantes ejus, et scidit eas[ h. et interfecit omnes, et praegnantes ejus scidit]. Anno tricesimo nono Azariae regis Juda, regnavit Manahem filius Gaddi super Israel decem annis in Samaria. Fecitque quod erat malum coram Domino[ h. in oculis Domini]; non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus ejus. Veniebat[ h. Venit] Phul rex Assyriorum in Thersa[ Vulg. terram], et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei[ Ms. tac. ei] in auxilium, et firmaret regnum ejus[ h. et firmaret regnum in manu ejus]. Indixitque[ Vulg. add. ei] Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel?[ T. CLXXXI.] Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia[ h. Phacaia] filius ejus pro eo. Anno quinquagesimo Azariae regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio, et fecit quod erat malum coram Domino[ h. in oculis Domini]: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.[ T. CLXXXII.] Conjuravit[ h. Rebellavit] autem adversus eum Phacee[ h. Pheca] filius Romeliae, dux ejus et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, juxta Argob, et juxta Ari, et cum eo quinquaginta viros[ h. viri] de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo. Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. Et fecit quod malum erat coram Domino[ h. in oculis Domini]: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus Phacee regis Israel venit Theglath- Phalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel- Domum- Maacha, et Janoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, universam terram Nephthali[ Ms. Nephthalim], et transtulit eos in Assyrios.[ T. CLXXXIII.] Conjuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela[ h. Rebellavit autem Osee filius Ela] contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziae. Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt[ h. ecce scripta sunt] in libro Sermonum dierum regum Israel?[ T. CLXXXIV.] Anno secundo Phacee, filii Romeliae regis Israel, regnavit Joatham filius Oziae regis Juda. Viginti quinque annorum[ h. Filius XXV annorum] erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc. Fecitque quod erat placitum coram Domino[ h. in oculis Domini]: juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. Verumtamen excelsa non abstulit[ h. non sunt ablata]: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam. Reliqua autem sermonum Joatham, et universa[ h. non habet], quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? In diebus illis coepit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae.[ T. CLXXXV.] Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui, et regnavit Ahaz filius ejus pro eo.
9.3
MALACHIM LIBER SECUNDUS. [Cap. XXI.]
9.3
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Aphsiba[ Ms. Absiba]. Fecitque malum in conspectu Domini[ h. in oculis Domini], juxta idola[ h. abominationes] gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. Conversusque est, et aedificavit excelsa, quae dissipaverat[ Ms. dissipavit] Ezechias pater ejus, et erexit aras Baal, et fecit lucos[ h. lucum] sicut fecerat Ahab rex Israel, et adoravit omnem militiam coeli, et coluit eam. Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. Et exstruxit altaria universae militiae coeli in duobus atriis templi[ h. domus] Domini. Et transduxit filium suum per ignem, et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino[ h. in oculis] Domini, et irritaret eum. Posuit quoque idolum luci, quem fecerat in templo[ h. domo] Domini[ h. non habet] super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc[ h. in domo hac], et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere[ Vulg. opera] omnia quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moses. Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel. Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens: Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis.[ T. CCVI.] Propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala[ Ms. malum] super Jerusalem et Judam: ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus. Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae, et pondus domus Ahab, et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae[ h. solet ampulla]; delens vertam, et ducam crebrius stylum[ h. non habet] super faciem ejus. Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus[ Ms. manu] inimicorum ejus: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis: eo quod fecerint malum coram me[ h. in oculis meis] et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc. Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis[ h. peccato suo], quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino[ h. in oculis Domini]. Reliqua autem sermonum Manasse, et universa quae fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum] Juda? Juda?[ T. CCVII.] Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Aza[ Mss. et Vulg. Oza], et regnavit Amon filius ejus pro eo. Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Messalemeth[ h. Messelemeth] filia Harus de Jetaba. Fecitque malum in conspectu Domini[ h. in oculis Domini], sicut fecerat Manasses pater ejus. Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus; servivitque immunditiis[ h. sordibus], quibus servierat pater ejus, et adoravit eas, et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.[ T. CCVIII.] Tetenderuntque ei[ Ms. tacet ei] insidias servi sui[ h. Rebellaveruntque ei servi sui], et interfecerunt regem in domo sua. Percussit autem populus terrae omnes, qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Sepelieruntque eum[ Sepelivitque eum] in sepulcro suo, in horto Aza, et regnavit Josias filius ejus pro eo.
9.4.1
MALACHIM LIBER SECUNDUS. [Cap. XXIV.]
9.4.1
In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, et factus est ei Joiacim servus tribus annis, et rursum rebellavit[ Ms. bellavit] contra eum. Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum, et latrunculos Syriae, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon, et immisit eos in Judam, ut disperderent eum, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat per servos suos prophetas.[ T. CCXVI.] Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se, propter peccata Manasse universa quae fecit, et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium, et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.[ T. CCXVII.] Reliqua autem sermonum Joiacim, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Et dormivit Joiacim cum patribus suis: et regnavit Joiachin filius ejus pro eo. Et ultra non addidit rex Aegypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quae fuerant regis Aegypti. Decem et octo annorum erat Joiachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Nehesta filia Elnathan de Jerusalem. Et fecit malum coram Domino[ h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecerat pater ejus. In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus. Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi ejus oppugnarent eam. Egressusque est Joiachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae: et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini juxta verbum Domini. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Joiachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus: et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem. Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores, duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo: imposuitque nomen ei[ h. vertitque nomen ejus] Sedeciam. Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem; nomen matris ejus erat Amital, filia Jeremiae, de Lobna[ h. Libna]. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joiacim. Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem, et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque[ h. rebellavit] Sedecias a rege Babylonis.
9.4.2
[ T. CCXVIII. Cap. XXVI] Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. Et clausa est civitas atque vallata, usque ad undecimum annum regis Sedeciae, nona die mensis: praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae. Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis( porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem), fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis[ h. non habet]. Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium. Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. Mense quinto septima die mensis( ipse est annus nonus decimus regis Babylonis): venit Nabuzardan princeps exercitus[ h. magister cocorum], servus regis Babylonis, Jerusalem. Et succendit domum Domini, et domum regis: et omnes domos Jerusalem omnemque domum magnam combussit igni. Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum[ h. cum magistro cocorum]. Reliquam autem populi partem[ h. Reliquum autem populum], qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus, transtulit Nabuzardan princeps militiae[ h. magister cocorum]. Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas. Columnas autem aereas, quae erant in templo[ h. domo] Domini, et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem. Ollas quoque aereas[ h. non habet], et trullas, et mortariola, et tridentes, et scyphos, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt. Necnon et thuribula et phialas; quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea, tulit princeps militiae[ h. magister cocorum]: id est[ h. non habet], columnas duas, mare unum, et bases, quas fecerat Salomon in templo[ h. non habet] Domini: non erat pondus aeris omnium vasorum. Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una, et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum, et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea: similem et columna secunda habebat ornatum. Tulit quoque princeps militiae[ h. magister cocorum] Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum et tres janitores. Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros, et quinque viros de his qui steterant coram rege[ h. videbant faciem regis], quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae, et sexaginta viros e vulgo[ h. e vulgo terrae.] qui inventi fuerant in civitate. Quos tollens Nabuzardan princeps militum[ h. magister cocorum], duxit ad regem Babylonis in Reblatha. Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath, et translatus est Juda de terra sua. Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismael filius Nathaniae, et Johannan filius Caree, et Saraia filius Theneumeth Nethophathites, et Jezionias filius Maachath, ipsi et socii eorum. Juravitque eis Godolias et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis[ h. servos Chaldaeorum]: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. Factum est autem, in mense septimo venit Ismael filius Nathaniae, filii Elisama[ Ms. Elimasa] de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui mortuus est: sed et Judaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha. Consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Aegyptum, timentes Chaldaeos. Factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Joiachin[ Ms. Joachin] regis Juda, mense duodecimo, vicesima septima die[ h. non habet] mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Joiachin regis Juda de carcere. Et locutus est ei benigne et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone. Et mutavit vestes ejus, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitae suae. Annonam quoque constituit ei absque intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae.
9.4.3
Expliciunt libri duo Malachim.