Vita S. Pauli primi eremitae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7163 Vispapr
2.1
1 PROLOGUS.
2.1
Inter multos saepe dubitatum est, a quo potissimum Monachorum eremus habitari coepta sit. Quidam enim altius repetentes, a beato Elia et Joanne sumpsere principium: quorum et Elias plus nobis videtur fuisse, quam Monachus: et Joannes 2 ante prophetare coepisse, quam natus sit. Alii autem, in quam opinionem vulgus omne consentit. asserunt Antonium hujus propositi caput, quod ex parte verum est: non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia. Amathas vero et Macarius, discipuli Antonii, e quibus superior magistri corpus sepelivit, etiam nunc affirmant, Paulum quemdam Thebaeum principem istius rei fuisse, non 3 nominis; quam opinionem nos quoque probamus. Nonnulli haec et alia prout voluntas tulit, jactitant: subterraneo specu crinitum calcaneo tenus hominem fuisse, et multa quae persequi otiosum est incredibilia fingentes. Quorum quia impudens mendacium fuit, ne refellenda quidem sententia videtur. Igitur quia de Antonio tam Graeco quam Romano stylo diligenter memoriae traditum est, pauca de Pauli principio et fine scribere disposui: magis quia res omissa erat, quam fretus ingenio. Quomodo autem in media aetate vixerit, et quas Satanae pertulerit insidias, nulli hominum compertum habetur.