Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hildefonsus-toletanus601-667" aria-label="More works by Hildefonsus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8582 Episto145
2.1
HILDEFONSI RESPONSIO. Laudes a Quirico acceptas in Deum refundit.
2.1
Sanctissimo ac venerabili domino Quirico episcopo Hildefonsus famulus vester.
2.1
Dedi gloriam Domino Jesu meo, cum accepi epistolam beatitudinis vestrae, gratiarum orsu confectam. Dederas enim et ipse in bonis, ut devota mortalitas quivit, beatae immortalitati honorem debitum, tenens in aequalitate judicii pondus, ut illi soli laudem inferas, cujus opus agnoscis. Quia ergo gratia Dei ad te misit pro quibus a te vota laudationis accepi, benedicamus illum simul in unum, qui et per me intulit materiam piae prosecutionis, et a te accepit sibi soli debitam gloriam laudis.
2.2
In caeteris autem sto ego in memetipso in reatu conscius, in pavore anxius, ante Judicem confusus, ante adventum Judicis terrore commotus; rursum autem ex redemptione fidus redemptionis, actionis prorsus Redemptoris pietate salvandus. Cujus si quaeras opus, peccatum est; si quaeras vitae rationem, peccati confessio est; si quaeras judicium, poena peccati est. Pro quibus cunctis et peccatis et peccatorum meorum meritis, obsecro te per eum cujus judicio absolvi cupimus a reatu, ut defigas pro me manum orationis coram vultu pietatis ipsius, quo non tuis illaqueatus, sed adjutus verbis, obtineam me absolvi et erui a delictis; dari mihi vel augeri promerens, ut loquar de illo vera, diligamque pie, quae de illo dixerim, et glorificetur idem in confessionibus meis et praesentibus et aeternitate saeculis permansuris. Dicere plura vellem si miseriarum pressura sineret; sed totum satisfactum sibi reputet charitas, quod vel minimum permisit taediosa necessitas.