Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix ad libros Regum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8203 Apadlir2
1.1
553 De unitate fidei, et charitate, quae plenitudo legis est.
1.1
1. Quid vir unus? Non solum ille unus dicitur, sed omnes competentes unus dicuntur. Unam sapientiam omnes habentes unum Christum Jesum confitentur; in uno spiritu Dei replentur; inde dicit Apostolus: Omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam.
1.2
2. Unusquisque insipientium non est unus, sed multi, quia per Scripturam insipiens, sicut luna mutatur. Luna cum videatur una esse per substantiam, per mutationem dierum semper a semetipsa alia est, et diversa; sic peccatores, qui mutantur semper scientia, et cupiunt diversa.
1.3
3. Unus autem dicitur Deus, non de numero, sed quia nunquam a semetipso alter efficitur. Ideo nunquam mutatur, ut est: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
1.1
De monte Ephraim. Id est, non de vallibus, neque de campis, non de collibus. De monte Ephraim, qui interpretatur fructificatio; id est ergo, de monte frugifero, Dominus inquit: Dominus montium, non convallium.
1.2
Elcana interpretatur possessio Dei est. Vir ille habuit duas uxores: prima nobilior Anna sterilis erat, ut fuit prima uxor sterilis Abrahae Sarra nobilior; secunda Aegyptia Agar ignobilior fuit. Et effectus est Abraham pater de ignobili, sic tamen post de nobili conjuge pater.
1.3
Ita Elcana, qui possessio Dei, prius de secunda uxore efficitur pater, quia clauserat Deus vulvam ejus Annae, ut prius vulvam Sarrae. Post partum Phenennae aperuit Deus vulvam Annae. Phenenna interpretatur conversio, Anna gratia interpretatur.
1.4.1
Qui vult effici possessio Dei ducat has duas uxores, et jungat sibi primum eam quae nobilior est, gratiam; haec enim prima per fidem conjungitur, ut Apostolus ait: Gratia enim Dei salvati estis per fidem. Secundae conjungitur Phenennae, id est, conversioni, quia post gratiam credulitatis morum emendatio fit.
1.4.2
8. Prima filios nobis generat Phenenna, quia primos nobis fructus proferimus. 554 Et nisi convertamur a malo, non poterimus effici patres de Anna. Phenenna filios habet, sed qui non assistunt; nec tamen inanes, nam de sacrificiis divinis edunt.
1.4.3
9. Unusquisque ergo, qui convertitur a peccato, ex conversione generat opera justitiae. Et postea excitata Anna per zelum bonum precem fundit Domino, ut ipsa filios generet, qui assistant Deo, hoc est, filios gratiae, qui Deo vacent. In Evangelio hujus historiae forma ostenditur.
1.4.4
10. Videlicet Martha satagit circa frequens ministerium: explet opera conversationis, et per haec velut filios conversationis generat. Et Maria sedens secus pedes verbi Domini, optimam partem dicitur elegisse, et intelligitur velut gratia gemina procreare.
1.5
Sic Anna generat filium Samuel, qui Deo assistit, de quo dicitur: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus; quod interpretatur: Ubi ipse Deus. Ubi enim spiritus gratiae, ibi dicitur Deus, ut Paulus dicit. Et cadens in faciem adoravit Deum dicens: Vere Deus in vobis est.
1.6.1
Nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona spiritus generare in Silo. Silum nomen loci, in quo offerebantur sacrificia, priusquam templum aedificaretur in Jerusalem, et purgatio fiebat peccatorum. Silum interpretatur evulsio, sive excalceatio, id est, calceamenti resolutio. Locus autem, in quo purgantur peccata, evulsio nominatur, ubi evellitur cor lapideum; et excalceatio, quia omnes, donec ad locum veniamus sanctum, calceati sumus; cum autem perveniamus ad eum, discalceari jubemur.
1.6.2
13. Ut Moysi dicitur: Solve corrigiam calceamenti tui, locus enim in quo stas terra sancta est, ut indicia mortalitatis abjiceret, quae in calceamentis pelliceis designantur. Unde Salvator dicit: Neque calceamenta in pedibus vestris, quippe qui illam viam incederent. Qui dicit: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo enim viam vitae cum indicio mortalitatis incedit.
1.7.1
Silum, ubi est Heli, vir minus laudabilis; pro peccato enim retrorsum corruens expiravit. Si quis retrorsum convertitur a fide, et veritate, necesse est ut cadat, et continuo moriatur.
1.7.2
15. Heli interpretatur extraneus; extraneus quippe a Deo, qui non tenet disciplinam, et filium non cogitat, non corripit, aut emendat, qui indulget vitiis. Filius Heli Ophni interpretatur excelsus conversionis, quia longe efficitur ab emundatione, haec convertit ad Dominum.
1.7.3
16. Duos Phinees novimus in Scriptura, illum justum filium Aaron, 555 et injustum filium Heli. significatur Phinees oris obturatio et ori parcens. Sunt in sacerdotibus hodie uterque: qui parcit ori suo, et omnis sermo malus in sacerdote non procedit, Phinei filio Aaron comparatur. Comparantur filio Heli hi sacerdotes qui obturatum os habent, sive imperitia, vel vitio, sive conscientia peccatorum.
1.8.1
Donec amoveret eum a lacte. De rationali lacte Annae Samuel depellitur, quia qui Deo offertur, offerri ante non potuit, quam depelleretur a lacte; quandiu puer est sensibus, Paulus dicit: Lac vobis potum dedi, non escam.
1.8.2
18. Omnis qui primo ab haeresi ad fidem vertitur, a lacte alitur: alienus est sermo justitiae, et non habet sensus ad discretionem boni et mali. Parvulus non potest ascendere ad templum Dei; et ad ministeria sacerdotum interesse; sed nec mater ejus ascendit, cum posset ascendere; gratia enim est mater ejus, quae servat eum, et enutrit.
1.9
Et oravit Anna, et dixit: Non invenitur orare, nisi per duo verba tantum, et dicit: Laetata sum in salutari tuo. Et aliud est: Quia non est Deus praeter te. Apostolus autem dicit: Orate sine intermissione.
1.10
Is, qui in divino versatur officio, omnia gesta ejus, dictaque ad orationem reputantur, quia justus sine intermissione quae justa sunt agit. Propter hoc sine intermissione justus orabit. Et in Psalmis dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
1.11.1
Elevat manus actus suos. Aliter, Moyse elevante manum, vincebat Israel, demittente vero, vincebat Amalech, quia donec famulus elevat actus suos ad Dominum, vincit plebs Dei; cum autem demiserit actus suos, vincit Amalech inimicus Dei.
1.11.2
22. Anna inquit: Exsultavit cor meum. Necessario addidit, in Domino. Ut Paulus dixit: Gaudete in Domino. Quia potest quis gaudere in carnalibus. Cum me homines laudant, non in Domino gaudeo; si gaudeo, pungar.
1.12.1
Propter verbum Domini cornua justorum. Id vel dicentes: In te inimicos nostros ventilabimus cornu. In Graeco laeta testatio. Quia ergo cornu petimus, vel cornu ventilabimus. Cornua justi, quia de crucis Christi apicibus justis conferuntur.
1.12.2
24. In his destruemus adversarias potestates de anima nostra. Dein plantatur in nobis vinea. Dilatatum est os meum, id est, per meditationem verbi Dei ad elevationem cordis veniamus, etiam Apostolo dicente: Os meum dilatatum est ad vos, o Corinthii. Ex altitudine enim cordis ori sapientia ministratur.
1.13.1
Quia dilatatus sum in salutari tuo, id est, si laetatus fuero in salutare Domini, tunc dilatatum est os meum. Non est sanctus, sicut Deus. Distinctione utitur: non dixit, nisi Dominus, sed nullus est, sicut Dominus. Non est Deus, praeter te, id est, nihil eorum quae sunt naturaliter. Qui solus es; cui, quod es, a nullo datum est. Nam et umbra 556 ad comparationem corporis non est, et fumus ad comparationem ignis non est.
1.13.2
26. Nolite multiplicare loqui excelsa. Ut Salomon dicit: Altiora te ne quaesiveris. De quibus praecipitur tibi haec intelligere: Nolite multiplicare loqui, nisi de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, ut plenius manifestum fiat, quod loquimur? Post haec tria nihil loquaris.
1.14.1
Non exeat inaniloquium de ore vestro, ut Apostolus ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Aliter: Angelus Satanae, qui me colaphizet. Id est, ne magna de me ipso loquar. Non exeat magniloquium de ore vestro. Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis.
1.14.2
28. Et Salomon dicit: Occasiones quaerit piger, et dicit: Leo foris. Idem dicit: Diabolus subsannabit me, ut mulier me seduxit. Justus primum accusator sui est. Injustus non est sui accusator, sed aliorum. Donec quis peccat, neque justus est, nec accusator sui. Non enim qui agit accusat.
1.15
Arcus potentium infirmatus. Si indutus sis armis Dei, scuto fidei, et galea salutis, et gladio spiritus, arcus potentium munimentis talibus firmabitur. Et infirmi accincti sunt robore, ut est: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia.
1.16
Infirmus populus est gentilis, qui alienus a Testamento Dei adeptus est fortitudinem, ut Propheta dicit: Fortitudo mea et laudatio mea Dominus; id est, fortitudo ipse Christus est. Usque sterilis mater nostra est Ecclesia. Et haec peperit septem, id est, septenarium numerum.
1.17
Et caro mea habens plurimos fructus carnis, fornicationem, immunditiam, impudicitiam, idololatriam, veneficia, contentiones, aemulationes, incitationes, dissensiones. Sterilis, id est, anima; nam aliquando non afferebat fructus justitiae; nec per fidem Christi repleta est spiritu sapientiae, et intellectus, et consilii, et fortitudinis, et scientiae, et pietatis, et timoris Dei.
1.18.1
Deus mortificat, et vivificat. Mortificat me, cum essem mortuus peccato, et tunc vivificat me, cum me facit vivere Deo. Verus David, servans oves patris sui, apprehendit leonem, et interfecit. Titulus psalmi est: Ipsi David, quando filius persequebatur eum.
1.18.2
33. Hoc factum legimus in libris Regum, illum non dilectum inique, sed humiliatum pie, accepisse a Domino disciplinam, sustinuisse medicinam, non retributionem iniquitati. Ille David laudabilis, sed alius David fortis manu Dominus Jesus Christus.
1.19
Praeterita enim illa facta figurae futurorum erant. Agnoscamus quemadmodum et Christum filius suus persequebatur. Habebat Christus filios, 557 de quibus dicebat: Non jejunant filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus. Inter hos fuit persecutor Judas.

Intertext edge

Open linked passage

Note