Chronicon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8204 Chroni14
4.1
Tertia aetas.
4.1
13.[ 3284] Abraham annorum C, genuit Isaac, ex Sara libera. Nam primum ex ancilla Agar genuerat Ismael, a quo Ismaelitarum gens qui postea Agareni, ad ultimum Saraceni sunt dicti.
4.2
14.[ 3344] Isaac, annorum LX, genuit geminos, quorum primus Esau, a quo 71 Idumaei, secundus Jacob, qui cognominatus est Israel, a quo et Israelitae sunt nuncupati. Hoc tempore regnum Graecorum inchoat, ubi primus regnavit Inachus.
4.3
15.[ 3435] Jacob, annorum XCI, genuit Joseph. His temporibus Serapis, Jovis filius, Aegyptiorum rex, moriens, in deos transfertur, et Memphis civitas in Aegypto conditur. Tunc apud lacum Tritonidem Minerva in specie virginali apparuit, quae plurimis claruisse ingeniis praedicatur. Haec enim inventrix fabricae fuisse dicitur, clypeum et arcum haec reperit, ordiri telam et colorare lanas haec docuit. Hac etiam aetate Phoroneus rex Inachi filius claruit, qui primus in Graecia leges judiciaque instituit.
4.4
16.[ 3545] Joseph vixit annos CX. Ex hoc tempore Graecia, Argo regnante, habere segetes coepit, delatis aliunde seminibus.
4.5
[ 3689] Hebraeorum servitutis in Aegypto anni CXLIV post obitum Joseph reperiuntur. His temporibus Prometheus fuisse scribitur, quem fingunt fabulae de luto formasse homines. Tunc etiam frater ejus Atlas astrologiam reperit, motumque coeli et rationem primus consideravit. Tunc fuit et Mercurius, nepos Atlantis, multarum artium peritus. 72 Et ob hoc post mortem in deos translatus. Hac etiam aetate primus Proclytus quadrigam junxit, eodemque tempore Cecrops Athenas condidit, et ex nomine Minervae Atticos Athenienses vocavit. Iste etiam bovem immolans primus in sacrificio gentili ritu Jovem adorari praecepit. Hoc tempore in Graecia Corinthus condita, ibique picturae ars a Cleanthe reperta est. Tunc primi Curetes et Corybantes modulatam in armis saltationem et consonam invenerunt. Tunc etiam fuisse scribitur in Thessalia sub Deucalione factum diluvium et Phaethontis fabulosum incendium.
4.6
17.[ 3729] Moyses annos XL in eremo rexit populum de servitute Aegyptia liberatum. Hoc tempore Judaei per Moysem simul cum lege et litteras habere coeperunt. Tunc templum Delphis constituitur; vitis in Graecia invenitur.
4.7
73 18.[ 3756] Josue, successor Moysi, regit populum annos XXVII. His temporibus primus Erichthonius, Atheniensium princeps, in Graecia quadrigam junxit.
4.8
19.[ 3796] Othoniel, annos XL. Cadmus regnat Thebis, qui primus Graecas litteras invenit. Per idem tempus Linum et Amphion primi tunc apud Graecos in musica arte claruerunt: Idaeique Dactyli ferrum metalium in Graecia eodem tempore invenerunt.
4.9
20.[ 3876] Aod, annos LXXX. His temporibus fabulae fictae sunt: de Triptolemo, quod, jubente Cerere, serpentium pinnis gestatus, indigentibus frumenta volando distribuerit; de Hippocentauris, quod equorum hominumque fuerint natura permisti; de Cerbero tricipite inferorum cane; de Phryxo et Helle ejus sorore, quod ariete vecti per mare tranaverint; de Gorgone meretrice, quod crinita serpentibus fuerit, et aspicentes se convertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pennis volante sit victus; de Amphione, quod citharae cantu, lapides et saxa commoverit. 74
4.1
[ 3916] Debbora, annos XL. Per idem tempus Apollo citharam condidit, et medicinae artem invenit. Fabula quoque tunc ficta de fabro Daedalo, et de Icaro ejus filio, quod aptatis sibi pennis volaverint. Hac aetate primus regnat Latinis Picus, qui fertur fuisse Saturni filius.
4.10
22.[ 3956] Gedeon, annos XL. Hac aetate urbs Tyria construitur. Alter quoque Mercurius lyram reperit, et Orpheo tradidit. Hoc tempore Philemon primus apud Pythium chorum instituit. Tunc etiam dicitur fuisse magister Herculis Thrax Linus, in arte musica clarus, Argonautarum quoque navigatio tunc scribitur.
4.2.1
[ 3959] Abimelech, annos III. Iste septuaginta fratres suos interfecit. Hercules Ilium vastavit, et in Libya Antheum palaestricae artis inventorem interemit.
4.2.2
24.[ 3982] Thola, annos XXIII. Hujus temporibus in Troja, post Laomedonta, regnavit Priamus. Tunc fabula ficta est de Minautoro bestia labyrintho inclusa.
4.2.3
25.[ 4004] Jair, annos XXII. Per idem tempus Hercules agonem olympicum 75 instituit. Carmentis nympha Latinas litteras reperit.
4.2.4
26.[ 4010] Jephte, annos VI. Hujus tempore Hercules, quinquagesimum secundum annum agens, ob morbi dolorem sese flammis injecit. Per idem tempus Alexander Helenam rapuit, Trojanumque bellum decennale surrexit.
4.2.5
[ 4017] Abesan, annos VII. Amazones primum arma sumpserunt.
4.2.6
[ 4025] Abdon, annos VIII. Hujus anno tertio Troja capta est, et Aeneas Italiam venit.
4.2.7
27.[ 4045] Sampson, annos XX. Ascanius Aeneae filius Albam condidit. Ulyssis quoque fabulae, sive Syrenarum, eodem tempore fictae sunt.
4.2.8
28.[ 4085] Heli sacerdos annos XL. Arca Testamenti ab alienigenis capitur. Regnum Sicyoniorum finitur.
4.2.9
[ 4125] Samuel et Saul, annos XL. Lacedaemoniorum regnum exoritur. Atque in Graecia Homerus primus poeta 76 fuisse putatur. A promissione Abrahae usque ad David anni DCCCCXL.
4.2.10
Finitur tertia aetas per annos IIIIMCXXV.