Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
26.1
CAPUT XXIII. De symbolo.
26.1
1. Symbolum autem, quod iidem competentes accipiunt, tali ratione institutum majores nostri dixerunt; tradunt enim his verbis. Quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum per adventum sancti Spiritus discipuli ejus inflammati linguis omnium gentium loquerentur, quo praesagio consecutum est ut nulla illis gens extera, nulla lingua barbara, inaccessa vel invia videretur, praeceptum est eis a Domino datum, ad praedicandum Dei verbum, ad singulas quasque nationes adire.
26.2
2. Discessuri itaque ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in commune constituunt, ne, localiter ab invicem discedentes, diversum aliquid vel dissonum praedicarent his qui ad fidem Christi invitabantur. Omnes igitur in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve sibi praedicationis indicium, conferendo in unum quod sentiebant componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt.
26.1.1
Symbolum autem hoc multis et justissimis ex causis appellare voluerunt. Symbolum enim Graece et indicium dici potest, et collatio, hoc est, quod plures in unum conferunt. Id enim fecerunt apostoli in his sermonibus in unum conferendo unusquisque quod sensit. Indicium autem, vel signum, idcirco dicitur, quia illo in tempore, sicut Paulus apostolus dicit, et in Actibus apostolorum refertur, multi se simulabant esse apostolos Christi, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nuntiantes. Idcirco igitur istud indicium posuere, per quod agnosceretur is qui Christum vere secundum apostolicas regulas praedicaret.
26.1.2
4. Denique et in bellis civilibus hoc observari ferunt, quoniam et armorum per habitus, et sonus vocis idem et mos unus est, atque eadem instituta bellandi; sed ut nequa doli subreptio fiat, 461 symbola discreta unusquisque dux suis militibus tradit, quae Latine vel signa, vel indicia, nuncupantur, ut si forte occurrerit quis de quo dubitetur, interrogatus Symbolum prodat si sit hostis, an socius. Idcirco autem hoc patres nostri non scribi membranis, sed retineri cordibus tradiderunt, ut certum esset neminem hoc ex lectione quae pervenire interdum etiam ad infideles solet, sed ex apostolorum traditione didicisse.
26.1.3
5. Discessuri itaque( ut dictum est) ad praedicandum istud unanimitatis et fidei suae apostoli indicium posuere. Est autem Symbolum per quod agnoscitur Deus, quodque proinde credentes accipiunt, ut noverint qualiter contra diabolum fidei certamina praeparent, in quo quidem pauca sunt verba, sed omnia continentur sacramenta. De totis enim Scripturis haec breviatim collecta sunt ab apostolis, ut quoniam plures credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt per occupationes saeculi Scripturas legere non possunt, haec corde retinentes, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem. Est enim breve fidei verbum, et olim a propheta praedictum: Quoniam verbum breviatum faciet Dominus super terram.

Intertext edge

Open linked passage

Note