Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
28.1
CAPUT XXV. De baptismo.
28.1
1. Baptismi sacramentum si prima repetens ab origine pandam, baptizavit Moyses in nube, et in mari, in typo et in figura, ita enim Paulus pronuntiat. Habuit ergo mare formam aquae, nubes vero Spiritus sancti, manna panis vitae. Illic enim, sicut Patrum exempla docent, Aegyptius demergitur, Dei populus resurgit renovatus sancto Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit vestigio. Baptizavit et Joannes, sed non ex toto Judaice; non enim solum in aqua, nec tamen in Spiritu, sed hoc solum addidit, quod in poenitentiam baptizavit, sicut ait Paulus in Actibus apostolorum, Joannes baptismo poenitentiae baptizavit populum. Cui tamen ideo datum est in aqua baptizare, ut Christus, qui in aqua et spiritu baptizaturus erat, Joannis baptismate manifestaretur in Israel, quando Spiritus sancti descensione et Patris voce Filius Dei palam cunctis ostensus est.
28.2
2. Coepit ergo perfectum baptisma a Jesu; ipse enim baptizavit primum in Spiritu sancto, sicut et Joannes dicit: Ego quidem baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis, ipse baptizabit vos in Spiritu sancto et igni. Haec est perfectio baptismi: Deus est enim, qui baptizat, ut possint et qui baptizantur, fieri filii Dei. Tria sunt autem genera baptismi. Primum, quo sordes peccatorum per regenerationis lavacrum abluuntur. Secundum, quo quis sanguine suo per martyrium baptizatur, 466 quo baptismo etiam Christus baptizatus est, ut et in hoc, sicut et in caeteris, formam credentibus daret, sicut dicebat ad discipulos suos, filios Zebedaei: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, et baptismo quo ego baptizor baptizari? Itaque aqua et sanguis gemini est figura baptismatis: unum quo regeneramur ex lavacro, aliud quo consecramur ex sanguine.
28.3
3. Est tertium baptisma lacrymarum, quod laboriosius transigitur, sicut ille qui per singulas noctes stratum suum lacrymis rigat, qui imitatur conversionem Manasse, et humilitatem Ninivitarum, per quam misericordiam consecuti sunt. Qui imitatur publicani illius orationem in templo stantis a longe, et percutientis pectus suum, quique nec ausus fuit oculos ad coelum elevare. Baptismus enim aqua est, quae tempore passionis de latere Christi profluxit. Nullumque aliud elementum est, quod in hoc mundo purget universa, vivificet cuncta, ideoque cum baptizamur in Christo, per ipsam renascimur, ut purificati vivificemur.
28.4
4. Fons autem origo omnium gratiarum est, cujus septem gradus sunt: tres in descensu propter tria quibus renuntiamus; tres alii in ascensu propter tria quae confitemur; septimus vero id est, qui et quartus similis filii hominis, exstinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter. In Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto salutaria baptismi dona consistunt. Unde nequaquam baptismi sanctificatur officio, nisi qui sub Trinitatis tingitur sacramento, sicut et Dominus ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Proinde si, omissa qualibet Trinitatis persona, baptisma detur, manifeste in regenerationis solemnitate nihil agitur, nisi tota Trinitas invocetur.
28.5
5. Nam et Dominus, dum a Joanne baptizaretur, eumdem baptismum sub Trinitatis sacramento legitur peregisse. Dicente enim Deo: Hic est Filius meus, Pater in voce, Filius in corpore, 467 Spiritus autem sanctus fuisse probatur in specie columbae. Duae sunt autem pactiones credentium. Prima enim pactio est in qua renuntiatur diabolo, et pompis, et universae conversationi illius. Secunda pactio est qua se credere in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum profitetur.
28.1.1
Semel autem nos oportet in Christo lavari, quia Christus semel pro nobis mortuus est. Si enim unus Deus, et fides una est, necessario et unum baptisma sit, quia et Christi mors una pro nobis est, in cujus imaginem mergimur per mysterium sacri fontis, ut consepeliamur Christo morientes huic mundo, et ab iisdem aquis in forma resurrectionis ejus emergimur, non reversuri ad corruptionem, sicut neque est reversus ad mortem. Quod etsi postea quisque praeventus fuerit in aliquo peccato, non jam lavacri beneficio, sed poenitentiae expiatur, quae in similitudine fontis peccata mortificat.
28.1.2
7. Perfectis autem aetate baptismum vel ad purgationem originalis noxae, vel ad abolitionem actualis peccati proficere credimus; parvulis autem, ut ab originali peccato abluantur, quod ab Adam per primam nativitatem traxerunt. Qui si priusquam regenerentur transierint, procul dubio a regno Christi alieni sunt, ipso Salvatore testante: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei; quique iidem parvuli, alio profitente, baptizantur, quia adhuc loqui vel credere nesciunt, sicut etiam aegri, muti, vel surdi, quorum vice alius profitetur, ut pro eis respondeat, dum baptizantur.
28.1.3
8. Quamvis autem per regenerationem pereat originale peccatum, poena tamen mortis, quae per praevaricationem mandati introivit, manet et in eos quos a reatu originis purgat baptisma Salvatoris. Et hoc proinde, ut homo noverit, pro futurae beatitudinis spe regenerationem consequi, non ut a poena temporalis mortis possit absolvi. Illud vero, quod nec privatis nec clericis baptizare liceat, nisi tantum sacerdotibus, in Evangelio legimus sanctis apostolis tantum permissum, Jesu post resurrectionem dicente: 468 Sicut misit me pater, et ego mitto vos. Et hoc cum dixisset, inspiravit, et ait: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et in alio loco: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
28.1.4
9. Unde constat baptisma solis sacerdotibus esse tractandum, ejusque ministerium nec ipsis diaconibus explere est licitum absque episcopo, vel presbytero, nisi his procul absentibus, ultima languoris cogat necessitas: quod etiam et laicis fidelibus plerumque permittitur, ne quisquam sine remedio salutari de saeculo evocetur. Haeretici autem, si tamen in Patris, et Filii, et Spiritus sancti attestatione docentur baptisma suscepisse, non iterum baptizandi, sed solo chrismate et manus impositione purgandi sunt. Baptismus enim non est hominis, sed Christi; ideoque nihil interest haereticus, an fidelis baptizet.
28.1.5
10. Quod sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. Habet quidem haereticus baptismum Christi, sed quia extra unitatem fidei est, nihil ei prodest. At ubi ingressus fuerit, statim baptisma, quod habuerat foris ad perniciem, incipit illi jam prodesse ad salutem. Quod enim accipit, approbo: sed quia foris accepit, improbo. Dum autem venerit, non mutatur, sed agnoscitur; character est enim regis mei: non ero sacrilegus, si corrigo desertorem, et non muto characterem.

Intertext edge

Open linked passage

Note