Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
2.33.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XXXIII. De Ascensione Domini.
2.33.1
1. Ascensionis dominicae solemnitas ideo celebratur, quia eodem die, post mundi victoriam, post inferni regressum, ascendere Christus memoratur ad coelos, sicut scriptum est: Ascendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus. Quae festivitas ideo per revolutum circulum annorum celebratur, ut humanitas assumptae carnis ascendentis Domini collocata ad dexteram Patris in 401 memoriam revocetur, cujus corpus ita in coelo esse credimus, ut erat quando ascendit, quod et vox angelica protestatur, dicens: Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum, id est, in eadem carnis specie atque substantia; cujus profectio carnis immortalitatem donavit, naturam non abstulit.
2.33.1
Dextera autem Patris, ad quam idem Filius sedere creditur, non est corporea, quod nefas est de Deo sentire. Sed dextera Patris est beatitudo perpetua, quae sanctis in resurrectione promittitur, id est, universae Ecclesiae, quae est corpus Christi; sicut et sinistra ejus recte intelligitur miseria, et poena perpetua, quae impiis dabitur.
2.34.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XXXIV. De Pentecoste.
2.34.1
1. Initium sane et causa festivitatis Pentecostes paulo altius repetenda est. Pentecostes enim dies hinc accepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonantis audita est, et lex data est Moysi. In Novo autem Testamento Pentecoste coepit quando adventum sancti Spiritus, quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum, nisi ipse ascendisset in coelum.
2.34.2
2. Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito orantibus apostolis locus, et descendente Spiritu sancto super eos, inflammati sunt ita, ut linguis omnium gentium Dei magnalia loquerentur. Adventus itaque Spiritus sancti de coelo super apostolos in varietate linguarum diffusus solemnitatem transmisit in posteros, eaque de causa Pentecoste celebratur, et dies ipse proinde insignis habetur.
2.34.1
Concordat autem haec festivitas Evangelii cum festivitate legis; illic enim posteaquam agnus immolatus est, interpositis quinquaginta diebus, data est lex Moysi, scripta digito Dei; hic postquam occisus est Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, celebratur verum pascha, et, interpositis quinquaginta diebus, datur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei super centum 402 viginti discipulos Mosaicae aetatis numero constitutos, siquidem et haec festivitas aliud obtinet sacramentum.
2.34.2
Constat enim ex septimana septimanarum, sed dierum quidem septimanae generant eamdem Pentecosten, in qua fit peccati remissio per Spiritum sanctum, annorum vero septimanae quinquagesimum annum faciunt, qui apud Hebraeos jubilaeus appellatur, in quo similiter terrae fit remissio, et servorum libertas, et possessionum restitutio, quae pretio fuerant comparata. Septem enim septies multiplicati quinquagenarium ex se generant numerum assumpta monade, quam ex futuri saeculi figura praesumptam esse majorum auctoritas tradidit; fit enim ipsa et octava semper, et prima, imo ipsa est semper una, quae est Dominicus dies.
2.34.3.1
Necesse est enim sabbatismum animarum populi Dei illuc recurrere atque ibi compleri, ubi datur pars his qui octo, sicut quidam disserens Salomonis dicta sapienter exposuit. Idcirco autem totius quinquagesimae dies post Domini resurrectionem soluta abstinentia in sola laetitia celebrantur, propter figuram futurae resurrectionis, ubi jam non labor, sed requies erit laetitiae.
2.34.3.2
6. Ideoque in his diebus nec genua in oratione flectuntur, quia, sicut quidam sapientium ait, inflexio genuum poenitentiae, et luctus indicium est. Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem, quam die Dominica custodimus, in qua majores nostri nec jejunium agendum, nec genua esse flectenda, ob reverentiam resurrectionis dominicae, tradiderunt.
2.35.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XXXV. De festivitatibus martyrum.
2.35.1
1. Festivitates apostolorum, seu in honorem martyrum solemnitates antiqui Patres in venerationis mysterio celebrari sanxerunt, 403 vel ad excitandam imitationem, vel ut meritis eorum consociemuv, atque orationibus adjuvemur, ita tamen ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum sacrificemus, quamvis in memoris martyrum constituamus altaria.
2.35.1
Quis enim antistitum, in locis sanctorum corporum assistens altari, aliquando dixit: Offerimus tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, offertur Deo, qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit, quod ex ipsorum locorum admonitione major affectus exsurgat ad acuendam charitatem et in illos quos imitari debemus, et in illum quo adjuvante possumus.
2.35.2.1
Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis quo in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum esse sentimus. Sed illos tanto devotius, quanto securius post certamina superata, quanto etiam fidentiori laude praedicamus jam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes.
2.35.2.2
4. At vero illo cultu, quae Graece latria dicitur, Latine uno verbo dici non potest, cum sit quaedam propriae Divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum praecipimus, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam sancto angelo. Et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut condemnetur, sive ut caveatur, dum etiam ipsi sancti vel homines, vel angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt.
2.35.3
Apparuit hoc in Paulo, et in Barnaba, cum, commoti miraculis quae per eos facta sunt, Lycaonii, tanquam diis, immolare voluerunt. Conscissis enim vestimentis suis, confitentes, et persuadentes se deos non esse, ista sibi fieri vetuerunt. Apparuit et in angelis, sicut in Apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem, 404 ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum, et fratrum tuorum; Deum adora. Recte itaque scribitur homini ab angelo prohibitum esse adorare se, sed unum Deum, sub quo ei esset et ille conservus.
2.35.4
Non ergo sit nobis ille divinae religionis cultus in angelos, aut martyres, quia non sic habentur, ut tales quaerant honores ut Deus, quia nec ipsi volunt se coli pro Deo, sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante laetantur. Honorandi sunt ergo martyres propter imitationem, non adorandi propter religionem, honorandi charitate, non servitute.
2.36.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XXXVI. De encaeniis.
2.36.1
1. Festivitates annuas dedicationis ecclesiarum ex more veterum celebrari in Evangelio legimus, ubi dicitur: Facta sunt autem encaenia Jerosolymis. Encaenia quippe festivitas erat dedicationis templi; Graece enim caenon dicitur novum. Quandocunque enim aliquid novum fuerit dedicatum, encaenia vocatur. Illum enim diem, quo templum dedicatum est, Judaei solemniter celebrabant, et ipse dies apud eos festus agebatur, qui licet usus in illis exolevit, quia et cultu et templo caruerunt, tamen Christiani servant morem illum patrum, in quos gloria translata videtur.
2.36.2
2. Omnes autem festivitates pro varietate religionum diversoque in honore martyrum tempore ideo a viris prudentibus institutae sunt, ne forte rara congregatio populi fidem minueret in Christo. Propterea ergo dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter convenirent, ut ex conspectu mutuo et fides crescat, et laetitia major oriatur. 405
2.37.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XXXVII. De jejunio Quadragesimae.
2.37.1
1. Jejuniorum tempora secundum Scripturas sanctas quatuor sunt, in quibus per abstinentiam et lamentum poenitentiae Domino supplicandum est; et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius jejuniis et poenitentiae servire oportet. Primum enim jejunium Quadragesimae est, quod veteribus libris coepit ex jejunio Moysi et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis.
2.37.1
In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte Christus gloriosus apparuit, ut evidentius emineret, quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege, et prophetis. In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque continua dominicae passioni? Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui etiam opus est continentia, ut ab ipsius mundi illecebris jejunemus, viventes in solo manna, id est, coelestibus spiritualibusque praeceptis.
2.37.2
3. Numero autem quadragenario vita ista propterea figuratur, quia denarius est perfectio beatitudinis nostrae, creatura autem septenario figuratur, quae adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntiata. Et quia mundus a quatuor ventis delimatur, et a quatuor elementis erigitur, et quatuor 406 annuis temporum vicibus variatur, decem quater ducta in quadraginta consummantur, quo numero ostenditur omni tempore a delectatione abstinendum, et jejunandum esse, et caste continenterque vivendum.
2.37.3
4. Licet et aliud sacramenti mysterium exprimatur, quod quadraginta diebus eadem jejunia celebrantur. Lege enim Mosaica generaliter universo populo est praeceptum decimas et primitias offerre Domino Deo. Itaque dum in hac sententia principia voluntatum consummationesque operum nostrorum referre ad Dei gratiam admonemur, in supputatione tamen Quadragesimae summa ista legalium decimarum expletur. Totum enim anni tempus triginta sex dierum numero decimatur: subtractis enim a Quadragesima diebus Dominicis, quibus jejunia resolvuntur, his diebus, quasi pro totius anni decimis, ad ecclesiam concurrimus, actuumque nostrorum operationem Deo in hostiam jubilationis offerimus.
2.37.4
5. Cujus quidem Quadragesimae lege, sicut ait noster Cassianus, quique perfecti sunt non tenentur, nec exigui hujus canonis subjectione contenti sunt. Quem profecto illis qui per totum anni spatium deliciis ac negotiis saecularibus implicantur, Ecclesiarum principes statuerunt, ut, vel hac legali quodammodo necessitate constricti, his saltem diebus vacare Domino cogerentur, ac dierum vitae suae, quos totos quasi quosdam fructus fuerant voraturi, velut decimas Domino dedicarent. 407
2.38.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XXXVIII. De jejunio Pentecostes.
2.38.1
1. Secundum jejunium est quod, juxta canones, post Pentecosten alia die inchoatur, secundum quod et Moyses ait: Initio mensis hordearii facietis vobis hebdomadas septem. Hoc jejunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini ascensionem completur, testimonium illud dominicum historialiter accipientibus, ubi dicit: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Veniet autem dies cum auferetur sponsus ab eis, et tunc jejunabunt.
2.38.1
Dicunt enim, post resurrectionem Domini, quadraginta illis diebus quibus cum discipulis postea legitur conversatus, non oportere jejunare, nec lugere, quia in laetitia sumus. Postea vero quam tempus illud expletur quo Christus, advolans ad coelos, praesentia corporali recessit, indictum jejunium est, ut per cordis humilitatem et abstinentiam carnis mereamur e coelis promissum accipere Spiritum sanctum.
2.39.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XXXIX. De jejunio septimi mensis.
2.39.1
1. Tertium jejunium est quod a Judaeis agebatur post Tabernaculorum solemnitatem, quod decimo die septembris mensis ecclesia celebrat. Hoc enim primum in lege a Domino institutum est, dicente ad Moysen:« Loquere filiis Israel, dicens: Decimo die mensis septimi dies exorationis vocabitur. Sanctus erit vobis, et humiliabitis animas vestras in jejunio. Omnis anima, quaecunque se non 408 humiliaverit in ipso die jejunii, exterminabitur de populo suo, et omnis anima quae fecerit opus in ipso die, peribit anima illa de populo suo.»
2.39.2
2. Quo quidem jejunio usos fuisse antiquos, Esdrae liber meminit.« Postquam enim redierunt,» inquit,« filii Israel Jerusalem, et fecerunt sibi tabernaculorum laetitiam magnam, dehinc convenerunt in jejunio, et in saccis, et humus super eos, et steterunt confitentes peccata sua, et iniquitates patrum suorum, et consurrexerunt ad standum, et ad legendum, et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater in nocte confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum».
2.39.3
3. Hoc etiam mense septimo sol secundum computum incipit facere minus de die, et nox esse major, id est, octavo Kalendas Octobris, quando aequinoctium est. Ideoque et jejunium habetur in hoc mense, quia ostenditur in defectione solis et noctis augmento vita nostra deficere, adveniente morte, quae mors judicio Dei et resurrectione reparatur.
2.40.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XL. De jejunio Kalend. Novembr.
2.40.1
1. Quartum jejunium est Kalendarum Novembrium, quod divina auctoritate vel initiatum, vel institutum Jeremiae prophetae testimonio declaratur, dicente ad eum Domino:« Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversus Israel, et Judam, et adversum omnes gentes, si forte revertatur unusquisque a via sua mala, et pessima, et propitius ero iniquitatibus eorum.« Vocavit ergo Jeremias propheta Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri. 409
2.40.1
Et praecepit Jeremias Baruch dicens:« Ingredere, et lege de volumine, de quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini in die jejunii leges, si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor, et indignatio, quam locutus est Dominus adversum populum hunc. Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat Jeremias propheta, et legens ex volumine sermones Domini in domo Dei. Factum est in mense nono, praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem.» Hac ergo auctoritate divinae Scripturae Ecclesia morem obtinuit, et universali jejunium observatione celebrat.
2.41.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XLI. De jejunio Kalendarum Januariarum.
2.41.1
1. Jejunium Kalendarum Januariarum propter errorem gentilitatis instituit Ecclesia. Janus enim quidam princeps paganorum fuit, a quo nomen mensis Januarii nuncupatur, quem imperiti homines veluti Deum colentes, in religione honoris posteris tradiderunt, diemque ipsum scenis et luxuriae sacraverunt. 410
2.41.1
Tunc enim miseri homines, et, quod pejus est, etiam fideles, sumentes species monstruosas, in ferarum habitu tranformantur: alii, femineo gestu demutati, virilem vultum effeminant. Nonnulli etiam de fanatica adhuc consuetudine quibusdam ipso die observationum auguriis profanantur; perstrepunt omnia saltantium pedibus, tripudiantium plausibus, quodque est turpius nefas, nexis inter se utriusque sexus choris, inops animi, furens vino, turba miscetur.
2.41.2
Proinde ergo sancti Patres considerantes maximam partem generis humani eodem die hujusmodi sacrilegiis ac luxuriis inservire, statuerunt in universo mundo per omnes Ecclesias publicum jejunium, per quod agnoscerent homines in tantum se prave agere, ut pro eorum peccatis necesse esset omnibus Ecclesiis jejunare.
2.42.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XLII. De triduani jejunii consuetudine.
2.42.1
Triduanis autem diebus jejunare de exemplo sumptum est Ninivitarum, qui, damnatis pristinis vitiis, totos se tribus diebus jejunio ac poenitentiae contulerunt, et operti saccis Deum ad misericordiam provocaverunt.
2.43.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XLIII. De diversorum dierum ac temporum jejuniis.
2.43.1
1. Praeter haec autem legitima tempora jejuniorum omnis sexta feria propter passionem Domini a quibusdam jejunatur, sed et Sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus jacuit in sepulcro, 411 jejunio consecratus habetur, scilicet ne Judaeis exsultando praestetur quod Christus sustulit moriendo. Dominico autem die reficiendum semper esse, ut resurrectionem Christi et gaudium nostrum gentibus praedicemus, praesertim cum apostolica sedes hanc regulam servet.
2.43.2
2. Post Pascha autem usque ad Pentecosten licet traditio Ecclesiarum abstinentiae rigorem prandiis relaxaverit, tamen si quis monachorum, vel clericorum, sive etiam devotarum, vel viduarum religiosarum, jejunare cupiunt, non sunt prohibendi, quia et Antonius et Paulus, et caeteri Patres antiqui etiam his diebus in eremo leguntur abstinuisse, neque solvisse jejunium, nisi tantum die Dominico.
2.43.1
Quis enim parcimoniam non laudet, jejunium non praedicet? Jejunium enim res sancta, opus coeleste, janua regni, forma futuri, quod qui sancte agit Deo jungitur, alienatur mundo, spiritualis efficitur. Per hoc enim prosternuntur vitia, humiliatur caro, diaboli tentamenta vincuntur.
2.44.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XLIV. De vario usu Ecclesiarum.
2.44.1
1. Haec et alia similia multa sunt quae in Ecclesiis Christi geruntur, ex quibus tamen quaedam sunt quae in Scripturis canonicis commendantur; quaedam vero non sunt quidem scripta, sed tamen tradita custodiuntur. Sed illa quidem, quae toto orbe terrarum servantur, vel ab ipsis apostolis, vel ab auctoritate principalium conciliorum statuta intelliguntur, sicut Domini passio et resurrectio, et ascensio in coelum, et adventus Spiritus sancti, quae, resoluto die anni, ob memoriam celebrantur, sed et si quid aliud, quod servatur ab universis, quacunque se diffudit Ecclesia.
2.44.1
Alia vero, quae varie per diversa loca observantur, sicuti est 412 quod alii jejunant Sabbato, alii non, alii quotidie communicant, alii certis diebus, ab aliis nullus dies praetermittitur quo non offeratur sacrificium, alibi Sabbato tantum et Dominico, alibi tantum Dominico, et si quid aliud hujusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum, ut quibuscunque placuit sacerdotibus Ecclesiae, vel religionis, cui praeerant, instituerunt, nec disciplina in his melior est gravi prudentique Christiano, nisi ut eo modo agat, quo agere viderit ecclesiam ad quam forte devenerit. Quod enim neque contra fidem, neque contra mores bonos habetur, indifferenter sequendum, et propter eorum inter quos vivitur societatem servandum est, ne per diversitatem observationum schismata generentur.
2.45.1
LIBER PRIMUS. DE ORIGINE OFFICIORUM. CAPUT XLV. De carnium usu, vel piscium.
2.45.1
1. Carnes autem et vinum post diluvium hominibus in usum concessa sunt: nam ab initio permissum non fuerat, nisi tantum illud, ut scriptum est: Lignum fructiferum et herbam seminalem dedi vobis in escam. Postea vero per Noe data sunt in esum cuncta animalia, vinique tunc attributa licentia est. Sed postquam Christus, qui est principium et finis, apparuit, hoc quod in principio suspenderat etiam in temporum fine retraxit, loquens per Apostolum suum: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum. Et iterum: Qui infirmus est, olera manducet.
2.45.1
Non igitur quia carnes malae sunt, ideo prohibentur, sed quia earum epulae carnis luxuriam gignunt, fomes enim ac nutrimentum omnium vitiorum, esca ventri, et venter escis, quia scriptum est: Deus hunc et has destruet. Piscem sane, quia eum post resurrectionem accepit Dominus, possumus manducare. Hoc enim nec Salvator, nec apostoli vetuerunt.
3
LIBER SECUNDUS. DE ORIGINE MINISTRORUM.
3
Quoniam origines et causas officiorum quae in communi ab Ecclesia celebrantur ex parte aliqua explicuimus, deinceps exordia eorum qui divino cultui ministeria religionis impendunt ordine prosequamur.
4.1
CAPUT I. De clericis.
4.1
1. Itaque omnes qui in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati sunt generaliter clerici nominantur. Cleros autem, vel clericos hinc appellatos doctores nostri dicunt, quia Matthias sorte electus est quem primum per apostolos legimus ordinatum. Sic et omnes quos illis temporibus Ecclesiarum principes ordinabant sorte eligebant. Nam cleros sors interpretatur, unde et haereditas graece cleronomia appellatur, et haeres cleronomos.
4.2
2. Proinde ergo clericos vocari aiunt, eo quod in sortem haereditatis Domini dentur, vel pro eo quod ipse Dominus sors eorum sit, sicut de eis scriptum est, loquente Domino: Ego haereditas eorum. Unde oportet ut qui Deum haereditate possident absque ullo impedimento saeculi Deo servire studeant, et pauperes spiritu esse contendant, ut congrue illud Psalmistae dicere possint: Dominus pars haereditatis meae. 414
5.1
CAPUT II. De regulis clericorum.
5.1
1. His igitur lege Patrum cavetur ut, a vulgari vita seclusi, a mundi voluptatibus sese abstineant; non spectaculis, non pompis intersint; convivia publica fugiant, privata non tantum pudica, sed et sobria colant. Usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupationes lucrorum fraudisque cujusquam studium appetant, amorem pecuniae, quasi materiam cunctorum criminum, fugiant, saecularia officia negotiaque abjiciant, honorum gradus per ambitiones non subeant.
5.2
2. Pro beneficiis medicinae Dei munera non accipiant, dolos et conjurationes caveant; odium, aemulationem, obtrectationem, atque invidiam fugiant. Non vagis oculis, non infreni lingua, aut petulanti tumidoque gestu incedant, sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitu incessuque ostendant. Obscenitatem etiam verborum, sicut et operum, penitus exsecrentur
5.1
Viduarum ac virginum visitationes frequentissimas fugiant, contubernia feminarum extranearum nullatenus appetant, castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo foederentur. Senioribus quoque debitam praebeant obedientiam, neque ullo jactantiae studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, hymnis, canticis, exercitio jugi incumbant. Tales enim esse debent, qui divinis cultibus se mancipandos student exhibere, scilicet ut dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent. 415
6.1
CAPUT III. De generibus clericorum.
6.1
1. Duo sunt autem genera clericorum: unum ecclesiasticorum sub regimine episcopali degentium, alterum acephalorum, id est, sine capite, quem sequantur, ignorantium. Hos neque inter laicos saecularium officiorum studia, neque inter clericos religio retentat divina, sed solutos atque oberrantes sola turpis vita complectitur et vaga.
6.2
2. Quique dum, nullum metuentes, explendae voluptatis suae licentiam consectantur, quasi animalia bruta libertate ac desiderio suo feruntur, habentes signum religionis, non religionis officium, Hippocentauris similes, neque equi, neque homines, mistumque( ut ait Poeta) genus prolesque biformis. Quorum quidem sordida atque infami numerositate satis superque nostra pars occidua pollet.
7.1
CAPUT IV. De tonsura.
7.1
1. Tonsurae ecclesiasticae usus a Nazaraeis, nisi fallor, exortus est, prius crine servato, denuo post vitae magnae continentiam devotione completam, caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponere jubebantur, scilicet, ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. Horum ergo exemplo usus ab apostolis introductus est, 416 ut hi qui, divinis cultibus mancipati, Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est, sancti Dei, crine praeciso, innoventur.
7.2
2. Hoc quippe et Ezechieli prophetae jubetur, dicente Domino: Tu fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duces per caput tuum, et barbam; videlicet quia et ipse sacerdotali genere Deo in ministerium sanctificationis deserviebat. Hoc et Nazareos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primum fecisse legimus, Paulum quoque apostolum, et quosdam discipulorum Christi, qui in hujusmodi cultu imitandi exstiterunt.
7.1.1
Est autem in clericis tonsura signum quoddam, quod in corpore figuratur, sed in animo agitur, scilicet, ut hoc signo in religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae, quasi crinibus, exuamur, atque, innovatis sensibus, ut comis rudibus, enitescamus, exspoliantes nos, juxta Apostolum veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, qui renovatur in agnitione Dei. Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare.
7.1.2
4. Quod vero, detonso superius capite, inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. Tiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum. Haec ex bysso confecta rotunda erat, quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsa. Corona autem latitudo aurei est circuli, quae regum capita cingit. Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, ut impleatur etiam quadam corporis similitudine quod scriptum est, Petro apostolo perdocente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium.
7.2
Quaeritur autem cur, sicut apud antiquos Nazaraeos, non 417 ante coma nutritur, et sic tondetur. Sed qui haec exquirunt advertant quid sit inter illud propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieritis ad Christum, auferetur velamen. Quod autem significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi Israel, hoc significabat illis temporibus etiam comam pro velamento succidi. Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. Proinde jam non oportet ut velentur crinibus capita eorum qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur. Quia quod erat occultum in sacramento prophetice jam in Evangelio declaratum est.
8.1
CAPUT V. De sacerdotio
8.1
1. Veniamus ergo nunc ad sacratissimos ordines, et singulariter demonstremus, quod est sacerdotii fundamentum, vel quo auctore pontificalis ordo adolevit in saeculo. Initium quidem sacerdotii Aaron fuit. Quanquam et Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac et Jacob. Sed isti spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate ista fecerunt.
8.2
2. Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit, primusque pontificali stola infulatus victimas obtulit, jubente Domino, ac loquente ad Moysen:« Accipe, inquit, Aaron, et filios ejus, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea tunica, et superhumerali, et rationali, quod constringes balteo, et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur. Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, Aaron scilicet, et liberos ejus, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mihi religione perpetua».
8.1
Quo loco contemplari oportet Aaron summum sacerdotem fuisse 418 id est, episcopum; nam filios: ejus presbyterorum figuram praemonstrasse. Fuerunt enim filii Aaron et ipsi sacerdotes, quibus merito astare debuissent Levitae, sicut summo sacerdoti. Sed et hoc fuit inter summum sacerdotem Aaron et inter filios ejusdem Aaron, qui et ipsi sacerdotes fuerunt, quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam, coronam auream, mitram, et brachiale aureum, zonam auream, et superhumerale, et caetera, quae supra memorata sunt. Filii autem Aaron super tunicas lineas cincti tantummodo, et tiarati, astabant sacrificio Dei.
8.2.1
Sed forsitan quaeritur et hoc cujus figuram faciebat Moyses. Si enim filii Aaron presbyterorum figuram faciebant, et Aaron summi sacerdotis, id est, episcopi, Moyses cujus? Indubitanter Christi. Et vere per omnia Christi, quoniam similitudo fuit mediatoris Dei, qui est inter Deum et homines Jesus Christus, qui est verus dux populorum, verus princeps sacerdotum, et dominus pontificum, cui est honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.
8.2.2
5. Hactenus de primordiis sacerdotalibus in Veteri Testamento. In Novo autem Testamento post Christum sacerdotalis ordo a Petro coepit. Ipsi enim primum datus est pontificatus in Ecclesia Christi; sic enim loquitur ad eum Dominus:« Tu es( inquit) Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non vincent eam, et tibi dabo claves regni coelorum». Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit, primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit; siquidem 419 et caeteri apostoli cum Petro pari consortio honoris et potestatis effecti sunt, qui etiam in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt.
8.2.3
6. Quibusque decedentibus successerunt episcopi, qui sunt constituti per totum mundum in sedibus apostolorum, qui non jam ex genere carnis et sanguinis eliguntur, sicut primum secundum ordinem Aaron, sed pro uniuscujusque merito, quod in eum gratia divina contulerit, sicut etiam ad Heli Dominus pronuntiavit, dicens:« Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi. Domus tua, et domus patris tui permanebunt coram me usque in aeternum; et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit spernetur».
8.2.4
7. Quatuor autem sunt genera apostolorum: unum a Deo tantum, ut Moyses; alterum per hominem et Deum, ut Josue; tertium tantum per hominem, sicut his temporibus multi favore populi et potestatum in sacerdotium subrogantur; quartum autem genus ex se est, sicut pseudoprophetarum, et pseudoapostolorum. Quid sit autem nomen apostolorum? Apostoli in Latina lingua missi interpretantur, quia ipsos misit Christus evangelizare ad illuminationem omnium populorum.
8.2.5
8. Episcopus autem, ut quidam prudentium ait, nomen est operis, non honoris. Graecum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ille qui super efficitur superintendit, curam scilicet subditorum gerens; scopus quidem intentio est. Ergo episcopos Latine superintendentes possumus dicere, ut intelligat non se esse episcopum, qui non prodesse, sed praeesse dilexerit.
8.2.6
9. Quod vero per manus impositionem a praecessoribus Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua institutio est. Isaac enim patriarcha sanctus ponens manum suam super caput Jacob, benedixit ei; similiter et Jacob filiis ejus. Sed et Moyses super caput Jesu Nave manum suam imponens, dedit ei spiritum virtutis, 420 et ducatus in populo Israel. Sic et superimpletor legis, et prophetarum Dominus noster Jesus Christus per manus impositionem apostolis suis benedixit, sicut in Evangelio Lucae scriptum est:« Et produxit eos trans Bethaniam, et elevavit manus suas, et benedixit eis, factumque est, cum benedixisset illis, discessit ab eis, et ipsi reversi sunt in Jerusalem cum gaudio magno».
8.2.7
10. Et in Actibus apostolorum, ex praecepto Spiritus sancti, Paulo et Barnabae ab apostolis manus imposita est in episcopatum, et sic missi sunt ad evangelizandum. Quod autem a trigesimo anno sacerdos efficitur, ab aetate scilicet Christi sumptum est, ex qua idem Christus orsus est praedicare. Haec enim aetas profectu jam non indiget parvulorum, sed perfectionis vi plena est, et robusta, et ad omnem disciplinae ac magisterii exercitium praeparata.
8.2.8
11. Quod vero unius matrimonii virginalis sint, qui eliguntur in ordinem pontificatus, et in veteri lege mandatum est, et plenius scripsit Apostolus, dicens: Unius uxoris virum. Sacerdotem enim quaerit Ecclesia, aut de monogamia ordinatum, aut de virginitate sanctum; digamo autem aufertur agere sacerdotium. Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis comprovincialibus episcopis ordinatur, id propter haereses institutum agnoscitur, ne aliquid contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur. Ideoque ab omnibus convenientibus instituitur, aut non minus quam a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus testimonio litterarum.
8.2.9
12. Huic autem, dum consecratur, datur baculus, ut ejus indicio subditam plebem vel regat, vel corrigat, vel infirmitates infirmorum sustineat. Datur et annulus propter signum pontificalis honoris, vel signaculum secretorum. Nam multa sunt quae carnalium 421 minusque intelligentium sensibus occultantes sacerdotes, quasi sub signaculo, condunt, ne indignis quibusque Dei sacramenta aperiantur. Jam vero quod saeculares viri nequaquam ad ministerium Ecclesiae admittuntur, eadem auctoritas apostolica docet, dicens: Manus cito nemini imposueris, et iterum: Non neophytum, ne, in superbiam elatus, putet se non tam ministerium humilitatis quam administrationem saecularis potestatis adeptum, et condemnatione superbiae, sicut diabolus, per jactantiam dejiciatur.
8.2.10
13. Quomodo enim valebit saecularis homo sacerdotis magisterium adimplere, cujus nec officium tenuit, nec disciplinam agnovit? Aut quid docere poterit, cum ipse non didicit? Nunc vero saepe cernimus, plurimos ordinationem in tabulis facere, nec eligunt qui Ecclesiae prosint, sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus majorum quispiam rogaverit; et, ut deteriora dicam, qui ut ordinarentur muneribus impetrarunt. Taceo de reliquis; alii successores filios vel parentes faciunt, et conantur posteris praesulatus relinquere dignitatem. Cum hoc nec Moyses amicus Dei facere potuit, sed Jesum de alia tribu elegit, ut sciremus principatum in populo non sanguini deferendum esse, sed vitae meritis.
8.2.11
14. Interdum autem et juxta meritum plebium eliguntur personae rectorum; 422 unde noverint populi sui fuisse meriti regimen perversi suscepisse pontificis. Quod autem is qui post baptismum aliquo mortali peccato correptus sit, ad sacerdotium non promoveatur, lex ipsa testatur. Moyses enim in lege praecepit sacerdotibus, ne aliquod pecus vitiatum ad aram Dei offerant. Quod ipsum postea offerentibus, et spernentibus sacerdotibus Israel per Malachiam improperavit Deus dicens: Ad vos, o sacerdotes, qui polluistis nomen meum, et dixistis: In quo polluimus te? Offertis super altare meum panem pollutum. Nonne si offeratis caecum, et languidum, nonne malum est? Unde et in Numeris vitula rufa, cujus cinis expiatio est populi, non aliter jubetur offerri ad altare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligata.
8.2.12
15. Sed quid plura subjiciam? Si enim is qui, jam in episcopatu vel presbyterio positus, mortale aliquod peccatum admiserit retrahitur ab officio, quanto magis ante ordinationem peccator inventus non ordinetur? Quapropter quia lex peccatores a sacerdotio removet, consideret se unusquisque, et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur, retrahat se ab hoc non tam honore quam onere, et aliorum locum qui digni sunt non ambiat occupare. Qui enim in erudiendis, atque instituendis ad virtutem populis praeerit, necesse est ut in omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur. Qui enim alium de peccatis arguit, ipse a peccato debet esse alienus.
8.2.13
16. Nam cum qua fronte subjectos arguere poterit, cum illi statim possit correptus ingerere: Ante doce te quae recta sunt? Quapropter qui negligit recta facere, desinat recta docere. Prius quippe semetipsum corrigere debet, qui alios ad bene vivendum admonere studet, ita ut in omnibus semetipsum formam vivendi 423 praebeat, cunctosque ad bonum opus doctrina et opere provocet. Cui etiam scientia Scripturarum necessaria est, quia si episcopi tantum sancta sit vita, sibi soli potest prodesse sic vivens. Porro si et doctrina et sermone fuerit eruditus, potest caeteros quosque instituere, et docere suos, et adversarios repercutere, qui ni refutati fuerint, atque convicti, facile queunt simplicium corda pervertere.
8.2.14
17. Hujus autem sermo debet esse purus, simplex, apertus, plenus gravitate, et honestate, plenus suavitate, et gratia, tractans de mysterio legis, de doctrina fidei, de virtute continentiae, de disciplina justitiae, unumquemque admonens diversa exhortatione juxta professionis morumque qualitatem, scilicet ut praenoscat, quid, cui, quando, vel quomodo proferat. Cujus prae caeteris speciale officium est Scripturas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari, vigiliis, jejuniis, orationibus incumbere, cum fratribus pacem habere, nec quemquam in membris suis despicere, nullum damnare, nisi comprobatum, nullum excommunicare, nisi discussum. Quique ita humilitatem pariter et auctoritatem praestabit, ut neque per nimiam humilitatem suam subditorum vitia convalescere faciat, neque per immoderatam auctoritatem severitatis potestatem exerceat; sed tanto cautius erga commissos agat, quanto durius a Christo judicari formidat.
8.2.15
18. Tenebit quoque illam supereminentem donis omnibus charitatem, sine qua omnis virtus nihil est; custos enim sanctitatis charitas, locus autem hujus custodis humilitas. Habebit etiam inter haec omnia et castitatis eminentiam, ita ut mens Christi corpus confectura ab omni inquinamento carnis sit munda et libera. Inter haec oportebit eum sollicita dispensatione curam pauperum gerere, esurientes pascere, vestire nudos, suscipere peregrinos, captivos redimere, viduas ac pupillos tueri, pervigilem in cunctis exhibere curam, providentiam et distributionem discretam.
8.2.16
19. In quo etiam hospitalitas ita erit praecipua, ut omnes cum 424 benignitate et charitate suscipiat. Si enim omnes fideles illud evangelicum audire desiderant: Hospes fui, et suscepistis me; quanto magis episcopus, cujus diversorium cunctorum debet esse receptaculum? Laicus enim unum aut duos suscipiens implevit hospitalitatis officium, episcopus, nisi omnes receperit, inhumanus est. In negotiis autem saecularibus dirimendis oportet eum causam merito discernere, non gratia, neque enim sic debet episcopus suscipere potentem, ut contristet contra justitiam pauperem, neque pro paupere auferat justitiam a potente.
8.2.17
20. Non defendat improbum, nec sancta indigno committenda arbitretur, neque arguat, aut impugnet, cujus crimen non reprehendit. Erit quoque illi etiam juxta Apostolum mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia, sive pudicitia, ut non solum ab opere immundo se abstineat, sed etiam a jactu oculi, et cogitationis errore, ita ut dum nullum vitium in se regnare permittit, impetrare apud Deum veniam pro subditorum facinoribus valeat. Qui enim ista sectaverit, et Dei minister utilis erit, et perfectum sacerdotium repraesentabit.
9
CAPUT VI. De chorepiscopis.
9
1. Chorepiscopi, id est, vicarii episcoporum, juxta quod canones ipsi testantur, instituti sunt ad exemplum septuaginta seniorum, tanquam consacerdotes propter sollicitudinem pauperum. Hi in villis et vicis constituti gubernant sibi commissas Ecclesias, habentes licentiam constituere lectores, subdiaconos, exorcistas, acolythos; presbyteros autem aut diaconos ordinare non audeant, praeter conscientiam episcopi, in cujus regione praeesse noscuntur; hi autem a solo episcopo civitatis cui adjacent ordinantur. 425
10.1
CAPUT VII. De presbyteris.
10.1
1. Presbyterorum ordo exordium sumpsit( ut dictum est) a filiis Aaron. Qui enim sacerdotes vocabantur in Veteri Testamento, hi sunt qui nunc appellantur presbyteri, et qui nuncupabantur principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur. Presbyteri autem interpretantur seniores, quia seniores aetate Graeci presbyteros vocant. His enim, sicut episcopis, dispensatio mysteriorum Dei commissa est.
10.2
2. Praesunt enim Ecclesiae Christi, et in confectione divini corporis et sanguinis consortes cum episcopis sunt, similiter et in doctrina populorum, et in officio praedicandi. Ac sola propter auctoritatem summo sacerdoti clericorum ordinatio et consecratio servata est, ne a multis Ecclesiae disciplina vendicata concordiam solveret, scandala generaret. Nam Paulus apostolus eosdem presbyteros, ut vere sacerdotes, sub nomine episcoporum ita asseverat, 426 loquens ad Titum:« Hujus rei, inquit, gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse». Qua sententia ostendit presbyteros etiam sub episcoporum nomine taxari.
10.3
3. Unde et ad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi scribens, de presbyteris omnino tacuit, quia eos in episcoporum nomine comprehendit. Secundus enim primo conjunctus gradus est, sicut et ad Philippenses de episcopis et diaconibus scribit, quum una civitas plures episcopos habere non possit. Et in Actibus apostolorum presbyteros Ecclesiae Jerosolymam iturus congregavit, quibus inter caetera: Videte( inquit) gregem, in quo vos Spiritus sanctus episcopos ordinavit. Unde etiam tales in Ecclesia presbyteros constituendos esse, sicut episcopos, et Apostolus ad Titum loquitur, et canones ipsi testantur.
10.4
4. Presbyteros autem merito et sapientia dici, non aetate; nam et Moysi praecipitur ut eligat presbyteros. Unde et in Proverbiis dicitur Gloria senum canities. Quae est haec canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est. Cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legimus, nullus alius appellatus est primus presbyter, id est, senior, nisi Abraham, qui multo paucioribus annis vixisse convincitur. Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur. Quod si ita est, mirum est cur insipientes constituantur. 427
11.1
CAPUT VIII. De diaconibus.
11.1
1. Diaconorum ordo a Levi tribu accepit exordium. Praecepit enim Dominus Moysi ut post ordinationem Aaron sacerdotis et filiorum ejus rursus Levi tribus in divini cultus ministeriis ordinarentur, et consecrarentur Domino pro omnibus primogenitis, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis in tabernaculo Domini, excubantes in templo die ac nocte; ipsique gestarent arcam, et tabernaculum, et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituerent, et in promovendo tabernaculo ipsi deponerent, rursus ipsi componerent.
11.2
2. A XXV annis et supra iisdem in tabernaculo servire mandatum est, quam regulam sancti Patres et in Novo Testamento constituerunt. In Evangelio primordia eorum in Actibus apostolorum ita leguntur:« Convocantes itaque XII apostoli multitudinem discipulorum, dixerunt: Non placet nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Quid ergo est, fratres? Considerate ex vobis ipsis viros boni testimonii VII, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus in hanc rem. Nos vero erimus orationi et ministerio sermonis instantes. Et placuit hic sermo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum plenum fide, et Spiritu sancto, Philippum et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochensem. Quos statuerunt ante apostolos, et cum orassent, imposuerunt illis manus, et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus credentium».
11.3
3. Ex hinc jam decreverunt apostoli, vel successores apostolorum, per omnes Ecclesias septem diaconos, qui sublimiori gradu 428 caeteris proximi circa aram Christi, quasi columnae altaris assisterent, et non sine aliquo septenarii numeri mysterio. Hi sunt enim quos in Apocalypsi legimus septem angeli tubis canentes. Hi sunt septem candelabra aurea. Hi voces tonitruorum. Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos, sive in orando, sive in flectendis genibus, sive in psallendo, sive in lectionibus audiendis, ipsi etiam, ut aures habeamus, ad Dominum, acclamant, ipsi quoque evangelizant, sine ipsis sacerdos nomen habet, officium non habet.
11.4
4. Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est, illi orare, huic psallere mandatur; ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus propter praesumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono. Levitae inferunt oblationes in altari, levitae componunt mensam Domini, levitae operiunt arcam Testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum, quae operiuntur a Levitis, ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt; quique propterea altario albis induti assistunt, ut coelestem vitam habeant, candidique ad hostias immaculatique accedant, mundi scilicet corpore, et incorrupti pudore.
11.5
5. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio, sed potius eminentia castitatis splendeant. Quales enim diaconi ordinentur, apostolus Paulus plenissime scribit ad Timotheum. Nam cum praemisisset de sacerdotum electione, continuo subjecit: Diaconi similiter irreprehensibiles, hoc est, sine macula, sicut episcopi; pudici utique, id est, a libidine continentes; non bilingues, scilicet ne conturbent habentes pacem; non multo vino dediti, quia ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor; non turpe lucrum sectantes, ne de coelesti mysterio lucra terrena sectentur. Est quoque et turpis lucri appetitio, plus de praesentibus quam de futuris cogitare. Post haec subjecit: Hi autem 429 probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Utique sicut episcopi, sic et isti ante ordinationem probari debent, si digni sunt, et postea sic ministrent.
12.1
CAPUT IX. De custodibus sacrorum.
12.1
Custodes sacrarii Levitae sunt. Ipsis enim jussum est custodire tabernaculum, et omnia vasa templi; quique ideo in lege ab anno quinquagenario eliguntur custodes vasorum, ut, post edomitum carnis conflictum, jam quieti, mundo corpore pariter et mente Deo serviant, praeferentes speciem gravitatis, ne fallantur consilio, ne fidem deserant, neque quidquam intemperantius gerant.
13.1
CAPUT X. De subdiaconis.
13.1
1. Subdiaconi, qui apud Graecos hypodiaconi vocantur, in Esdra inveniuntur, appellanturque ibi Nathinaei, id est, in humilitate Domino servientes. Ex eorum ordine fuit ille Nathanael qui, in Evangelio Joannis, divina proditione commonitus, Salvatorem Dominum meruit confiteri, quique etiam ad primum divinitatis indicium fidelis enituit, protestante Domino ac dicente: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
13.2
2. Denique isti oblationes in templo Domini suscipiunt a populis, isti obediunt officiis Levitarum, isti quoque vasa corporis et sanguinis Christi diaconibus ad altaria Domini offerunt. De quibus quidem placuit Patribus ut, quia sacra mysteria contrectant, casti et continentes ab uxoribus sint, et ab omni carnali immunditia liberi, juxta quod illis, propheta dicente, jubetur: Mundamini. 430 qui fertis vasa Domini. Hi igitur, cum ordinantur, sicut sacerdotes et Levitae, manus impositionem non suscipiunt, sed patenam tantum, et calicem de manu episcopi, et ab archidiacono scyphum aquae cum aquaemanili et manutergium accipiunt.
14.1
CAPUT XI. De lectoribus.
14.1
Lectorum ordo formam et initium a prophetis accepit. Sunt igitur lectores qui verbum Dei praedicant, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Isti quippe, dum ordinantur, primum de eorum conversatione episcopus verbum facit ad populum. Deinde coram plebe tradit eis Codicem apicum divinorum ad Dei verbum annuntiandum.
14.2.1
Qui autem ad hujusmodi provehitur gradum, iste erit doctrina et libris imbutus, sensuumque ac verborum scientia perornatus, ita ut in distinctionibus sententiarum intelligat ubi finiatur junctura, ubi adhuc pendet oratio, ubi sententia extrema claudatur. Sicque expeditus vim pronuntiationis tenebit, ut ad intellectum omnium mentes sensusque promoveat, discernendo genera pronuntiationum, atque exprimendo sententiarum proprios affectus, modo indicantis voce, modo dolentis, modo increpantis, modo exhortantis, sive his similia secundum genera propriae pronuntiationis.
14.2.2
3. In quo maxime illa ambigua sententiarum adhibenda cognitio est. Multa enim sunt in Scripturis, quae nisi proprio modo pronuntientur, in contrariam recidunt sententiam, sicuti est: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui justificat? Quod si quasi confirmative, non servato genere pronuntiationis suae, dicatur, magna perversitas oritur. Sic ergo pronuntiandum est, ac si diceret: Deusne qui justificat? ut subaudiatur non.
14.2.3
4. Necesse est ergo in tantis rebus scientiae ingenium, quo 431 proprie singula, convenienterque pronuntientur. Propterea et accentuum vim oportet scire lectorem, ut noverit, in qua syllaba vox protendatur pronuntiantis. Plerumque enim imperiti lectores in verborum accentibus errant, et solent irridere nos imperitiae hi qui videntur habere notitiam, detrahentes, et jurantes penitus nescire quod dicimus.
14.2.4
5. Porro vox lectoris simplex erit, et clara, et ad omne pronuntiationis genus accommodata, plena succo virili, agrestem, et subrusticum effugiens sonum, non humilis, nec adeo sublimis, non fracta, vel tenera, nihilque femineum sonans, neque cum motu corporis, sed tantummodo cum gravitatis specie. Auribus enim et cordi consulere debet lector, non oculis, ne potius ex seipso spectatores magis quam auditores faciat. Vetus opinio est lectores pronuntiandi causa praecipuam curam vocis habuisse, ut exaudiri in tumultu possent. Unde et dudum lectores praecones vel proclamatores vocabantur.
15.1.1
CAPUT XII. De psalmistis.
15.1.1
Psalmistarum, id est, cantorum principes, vel auctores, David, sive Asaph exstiterunt. Isti enim post Moysen psalmos primi composuerunt et cantaverunt. Mortuo autem Asaph, filii ejus in ordinem subrogati sunt a David, erantque psalmistae per successionem generis, sicut et ordo sacerdotalis; ipsique soli continuis diebus in templo canebant, candidis induti stolis, ad vocem unius respondente choro.
15.1.2
2. Ex hoc veteri more Ecclesia sumpsit exemplum nutriendi psalmistas, quorum cantibus ad effectum Dei mentes audientium excitentur. Psalmistam autem et voce et arte praeclarum illustremque esse oportet, ita ut oblectamento dulcedinis animos incitet auditorum. Vox enim ejus non aspera, vel rauca, vel dissonans; sed canora erit, suavis, liquida, atque acuta, habens sonum, 432 et melodiam sanctae religioni congruentem, non quae tragica exclamat arte, sed quae Christianam simplicitatem et in ipsa modulatione demonstret, nec quae musico gestu vel theatrali arte redoleat, sed quae compunctionem magis audientibus faciat.
15.1.3
3. Antiqui, pridie quam cantandum erat, cibis abstinebant, psallentes tamen, legumine causa vocis assidue utebantur. Unde et cantores apud gentiles fabarii dicti sunt. Veteres, lamina pectori imposita, sub ea cantica exclamantes alendis vocibus rationem demonstravere. Solent autem ad hoc officium etiam absque scientia episcopi, sola jussione presbyteri, eligi quique quos in cantandi arte probabiles esse constiterit.
16.1
CAPUT XIII. De exorcistis.
16.1
1. In ordinatione et ministerio Ecclesiae secundum officia quae in templo Salomonis erant disposita, quaeque posterius sunt ab Esdra dispertita, invenimus eos quos Esdras actores memorat templi, eos nunc esse exorcistas in Ecclesia Dei. Fuerunt enim sub Esdra actores templi servorum Salomonis filii, qui actum templi totius sub cura sua haberent, non tamen sacerdotalibus officiis ministrarent, aut sacris oblationibus deservirent.
16.2
2. Et cum fuissent ex ordine et ministerio templi, longe fuerunt 433 ab officio altaris Dei, quia nec psalmistis, nec ostiariis, nec sacrorum servis attingere licebat munera altaris, nisi tantummodo levitis. Quid ergo est? Nulla aliam curam habebant actores templi, nisi ad sarta tecta reficienda, ut quaecunque fuissent vexata in aedificio templi, aut delapsa, per eosdem actores de thesauris dominicis reficerentur, atque excolerentur.
16.3
3. Ergo actores templi exorcistae sunt in populo Dei; quomodo enim actor prudens et bonus scit quis sit domini sui census, et omnis substantiae modus, et redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia, sic et exorcista redigit in suam diligentiam totius regni Domini secreta, ut memoriae mandet de Scripturarum sacramentis, unde exerceat donum quod illi est a Spiritu sancto concessum, secundum Apostoli praeconium.
16.4
4. Exorcistas enim memorat Apostolus, cum dicit: Nunquid omnes habent donationes sanationum? Hi enim, cum ordinantur, sicut ait canon, accipiunt de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, accipientes potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos.
17
CAPUT XIV. De acolythis.
17
1. Acolythi Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis, quando legendum est Evangelium, aut sacrificium offerendum; tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eo tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur de qua in Evangelio legitur: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 434
18
CAPUT XV. De ostiariis.
18
1. Ostiarii sunt qui in Veteri Testamento janitores templi vocabantur, qui praeerant portis templi Jerusalem, quique, ordinati per vices suas, omnia interiora templi, vel exteriora custodiebant. Hi denique inter sanctum et iniquum discernentes, eos tantum in ecclesia qui sunt fideles recipiunt. Intrare enim templum, nisi per hos non possumus; habent enim potestatem tam bonos recipiendi, quam rejiciendi indignos.
19.1
CAPUT XVI. De monachis.
19.1
1. Unde autem ad monachos studium defluxit paupertatis, vel quis hujus conversationis exstitit auctor, cujus isti habitum imitantur? Quantum attinet ad auctoritatem veterum Scripturarum, hujus propositi princeps Elias et discipulus ejus Elisaeus fuerunt, sive filii prophetarum, qui habitabant in solitudine, urbibusque relictis, faciebant sibi casulas prope fluenta Jordanis. Hujus etiam propositi in Evangelio Baptista Joannes auctor exstitit, qui eremum solus incoluit, locustis tantum et agresti melle nutritus. Jam deinde progeniti sunt conversationis hujus nobilissimi principes, Paulus et Antonius, Hilarion, Macharius, caeterique Patres, quorum exemplis per universum mundum adolevit sancta institutio monachorum.
19.2
2. Sex autem sunt genera monachorum, quorum tria optima, reliqua vero teterrima, atque omnimodis evitanda. Primum genus est 435 coenobitarum, id est, in commune viventium, instar sanctorum illorum qui temporibus apostolorum Jerosolymis, venditis ac distributis omnibus suis indigentibus, habitabant in sancta communione vitae, non dicentes aliquid proprium, sed erant illis omnia communia, et anima una, et cor unum in Deum. Horum igitur institutione monasteria sumpsere principium.
19.3
3. Secundum genus est eremitarum qui, procul ab hominibus recedentes, deserta loca et vastas solitudines sequi, atque habitare perhibentur, ad imitationem scilicet Eliae et Joannis Baptistae, qui eremi secessus penetravere. Hi quippe incredibili mundi contemptu sola solitudine delectantur, herbis tantum agrestibus victitantes, aut pane solo vel aqua contenti, quae eis per certa intervalla temporum deferuntur, sicque secretissimi penitus et ab omni hominum conspectu remoti, divino tantum colloquio perfruuntur, cui puris mentibus inserviunt, et propter cujus amorem non solum mundum, sed etiam hominum consortia reliquerunt.
19.4
4. Tertium genus est anachoretarum, qui jam coenobiali conversatione perfecti, includunt semetipsos in cellulis, procul ab hominum 436 conspectu remoti, nulli ad se praebentes accessum, sed in sola contemplatione Dei viventes.
19.5
5. Quartum genus est qui sibi anachoretarum imagine blandiuntur; isti, ut ait Cassianus, in primordiis suis fervore quodam brevi coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac vitia resecare contemnunt, nec jugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut a nemine lacessiti, mansueti vel humiles existimentur, quae institutio, imo tepor, hos quos semel infecerit ad perfectionem nunquam permittit accedere.
19.6
6. Hoc enim modo non solum non abscinduntur, verumetiam in deterius eorum vitia convalescunt, ut quoddam lethale, et intestinum virus, quod quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. Pro reverentia enim singularis cellulae nullus jam vitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit, quam curari.
19.7
7. Quintum genus est circumcellionum, qui suo habitu monachorum usquequaque vagantur, venalem circumferentes hypocrisin, 437 circumeuntes provincias, nusquam missi, nusquam fixi, nusquam stantes, nusquam sedentes; alii quae non viderunt confingunt, opiniones suas habentes pro Deo; alii membra martyrum( si 438 tamen martyrum) venditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant, gloriam captantes ab hominibus; alii criniti incedunt, ne vilior habeatur tonsa sanctitas quam comata. Ut videlicet qui 439 eos viderit, antiquos illos quos legimus cogitet, Samuelem, et Eliam, et caeteros.
19.1
Alii honores quos non acceperunt habere se protestantur; alii parentes vel consanguineos suos in illa vel in illa regione se audisse, et videre, et ad eos pergere mentiuntur, et omnes petunt, ab omnibus exigunt aut sumptum lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis. Cum interea ubicunque in factis suis malis ac verbis deprehensi fuerint, vel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum propositum blasphematur.
19.8
9. Sextum genus est monachorum, et ipsum teterrimum atque neglectum, quod per Ananiam et Sapphiram in exordio Ecclesiae 440 pullulavit, et apostoli Petri severitate succisum est, quique ab eo, quod semetipsos a coenobiali disciplina sequestrant, suasque appetunt liberi voluptates, Aegyptiorum lingua sarabaitae, sive remobothitae nuncupantur. Construunt enim sibi cellulas, easque falso nomine monasteria nuncupant, liberique ab imperio seniorum, arbitrio suo vivunt, certatim in operibus laborantes, non ut indigentibus distribuant, sed ut acquirant pecunias, quas recondant, et sicut ait de ipsis Hieronymus, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, majoris est pretii.
19.2
Re vera( ut idem dicit) solent certare jejuniis, ut rem secreti victoriae faciant. Apud hos affectata sunt( inquit) omnia, fluxae manicae, caligae follicantes, vestis grossior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum, et si quando dies festus venerit, satiantur ad vomitum.
19.3.1
Inter coenobium autem et monasterium ita distinguit Cassianus, quod monasterium possit etiam unius monachi habitatio nuncupari, coenobium autem non nisi plurimorum. Quorum quidem conversationem, ut patrum edocet institutio, breviter intimabo. Ili quippe( ut praedictum est) contemptis primum ac desertis mundi hujus illecebris, in communi vita sanctissima congregati, simul agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus, in vigiliis, in jejuniis, nulla superbia tumidi, nulla invidia lividi, sed modesti, verecundi, placati, concordissimam vitam sectantur, cogitationesque suas alterutrum revelantes, invicem discutiunt et corrigunt.
19.3.2
12. Nemo quidquam terrenum sorte peculiari possidet, pretiosis vel coloratis vestibus non induantur, sed vilissimis atque sinceris, lavacris nunquam utuntur ad delectationem corporis, sed raro propter necessitatem languoris; inconsulto abbate, nusquam progrediuntur, neque aliquid ab eis sine nutu paternae jussionis assumitur: operantur autem manibus ea quibus corpus pasci possit, et adeo mens impediri non possit. Canunt autem manibus 441 operantes et ipsum laborem, tanquam divino celeumate, consolantur.
19.3.3
13. Opus autem suum tradunt eis quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi, ut neminem illorum cura sui corporis tangat, neque in cibo, nec in vestimento, nec si quid aliud opus est, vel quotidianae necessitati, vel mutuae, ut adsolet, valetutudini. Ipsi autem decani tradunt ea praeposito, praepositus autem, cum magna sollicitudine omnia disponens, praesto facit quidquid illorum vita propter imbecillitatem corporis postulat, rationem tamen etiam ipse reddit ei quem patrem vocant. Hi vero patres intellectu, tolerantia atque discretione insignes, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt his quos filios appellant, magna sua in jubendo auctoritate, magna illorum in obediendo voluntate.
19.3.4
14. Conveniunt autem omnes frequenter nocte dieque, dato signo, festina cum properatione, ad orationem solemnium horarum, celebrantes fixa intentione cordis, usque ad consummationem psalmorum sine fastidio persistentes. Item conveniunt, diebus singulis interpositis, dum adhuc jejuni sunt in collatione ad audiendum Patrem. Audiunt autem eum incredibili studio, summo silentio, affectusque animorum suorum, prout eos provocaverit disserentis oratio, vel gemitu, vel fletu significantes. Corpus deinde cum silentio magno reficiunt tantum quantum saluti necesse est, coercente unoquoque per parcimoniam concupiscentiam et gulam, ne gravetur eorum cor, vel in ea ipsa quae praesto sunt, parca et vilissima.
19.4
Itaque non solum a carnibus et a vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed etiam ab omnibus quae ventris et gutturis provocant appetitum. Sane quidquid necessario victui superest ex operibus manuum et epularum restrictione, tanta cura egentibus distribuitur, ut nihil remaneat, quod abundaverit. Ad cujus sanctae militiae propositum veniunt non solum 442 liberi, sed etiam plerumque et ex conditione servili, sed propter hoc a dominis liberati, vel propter hoc potius liberandi.
19.5.1
Veniunt quoque et ex vita rustica, et ex opificum exercitatione et ex plebeio labore, tanto utique felicius, quanto fortius educati. Quod si non admittantur, grave delictum est. Multi enim ex eo numero vere magni imitandique exstiterunt, nam propterea et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes, et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuentur, et non glorietur omnis caro coram Deo.
19.5.2
17. Simili quoque modo exstant et coenobia feminarum Deo sollicite casteque servientium, quae in habitaculis suis segregatae ac remotae a viris quam longissime pia tantum sanctitatis charitate junguntur, et imitatione virtutis. Ad quas juvenum nullus accessus est, neque ipsorum quamvis gravissimorum et probatissimorum senum, nisi usque ad vestibulum necessaria praebendi, quibus indigent, gratia. His praesunt singulae gravissimae ac probatissimae, non tantum instituendis componendisque moribus, sed etiam instruendis mentibus peritae, atque paratae. Lanificio etiam corpus exercent atque sustentant, vestesque ipsas monachis tradunt, ab his invicem quod victui opus est resumentes. Hos mores, hanc vitam, hanc institutionem tenere videntur coenobia virginum ac monachorum.
19.6
Monachi autem secundum humilitatem eliguntur. Multos enim ex eis cenodoxiae morbus commaculat, multos abstinentia inflat et extollit scientia. Faciunt enim nona, sed propter famam, non propter vitam aeternam, scilicet, ut aut affectent gloriam laudis, aut perveniant ad fastigium desiderati honoris. Inter hos saepius discordia oboritur, invidiaeque livor de fraternis profectibus gignitur, amor temporalium rerum grassatur, sequentes terrenas concupiscentias tanto inhianter quanto saepius et ante humanos oculos impudenter. Tales itaque nequaquam monachi vocandi sunt, quia Deo sola professione, non actione, junguntur. 443
20.1.1
CAPUT XVII. De poenitentibus.
20.1.1
Poenitentibus Job exemplum primus exhibuit, quando post funera vel flagella adhuc in sui redargutione etiam in cilicio et cinere lamenta poenitudinis sumpsit, dicens: Idcirco ago poenitentiam in favilla et cinere. Post hunc nobis David poenitentiae magisterium praebuit, quando gravi vulnere lapsus, dum audisset a propheta peccatum suum, confestim poenituit, et culpam suam poenitentiae confessione sanavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note