De fide Catholica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8206 Defica
1.1
Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus.
1.1
Quaedam, quae diversis temporibus in veteris Testamenti libris praenuntiata sunt de nativitate Domini et Salvatoris nostri secundum divinitatem, vel de incorporatione ejus, de passione quoque, et morte, sive de resurrectione, regno atque judicio, pro viribus scientiae ex innumerabilibus pauca proferenda putavi, 2 ut prophetarum auctoritas fidei gratiam firmet, et infidelium Judaeorum imperitiam probet. Haec ergo, sancta soror, te petente, ob aedificatunem studii tui tibi dicavi, ut qua consorte perfruor sanguinis, cohaeredem faciam et mei laboris.