Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
11.2
LIBER DECIMUS. VOCUM CERTARUM ALPHABETUM.
11.2
1. Licet origo nominum unde veniat a philosophis, eam teneat rationem, ut HOMO ab humanitate, SAPIENS a sapientia nominetur, quia prius sapientia, deinde sapiens, tamen claret alia specialis in origine quorumdam nominum causa, sicut homo ab humo, unde proprie homo est appellatus. Ex quibus exempli gratia quaedam in hoc opere posuimus.
11.3
A
11.4
2. Aeros, vir fortis et sapiens.
11.5
Auctor ab augendo dictus.
11.6
Auctorem autem feminino genere dici non posse existimant. Nam quaedam 458 sunt quae in feminino flecti non possunt, ut cursor.
11.7
Actor, ab agendo.
11.8
3. Alumnus, ab alendo vocatus: licet et qui alit et qui alitur, alumnus dici potest, id est, et qui nutrit, et qui nutritur, sed melius tamen qui nutrit.
11.9
4. Amicus per derivationem quasi animi custos; dictus autem proprie amicus ab hamo, id est, catena charitatis; unde et hami, quod teneant.
11.11
5. Amator turpitudinis, quia amore torquentur libidinis. Amabilis autem, quod sit amore dignus.
11.12
Amasius, eo quod sit pronus ad amorem.
11.13
6. Astutus ab astu vocatus, quod est callidi et cauti hominis, qui possit sine periculo fortiter aliquid facere.
11.14
Argutus, quia argumentum cito invenit in loquendo
11.15
Acer, in unamquamque formam vegetus ac nimius.
11.16
Alacer, a velocitate, et cursu, quasi diceret aliger.
11.17
Armiger, quod arma gerat.
11.18
Alacris, laetus, alacriter gestiens, 459 et nullius rei novitate turbatus.
11.19
Agilis, ab agendo aliquid celeriter, sicut docilis.
11.20
7. Aemulus, ejusdem rei studiosus, quasi imitator et amabilis; alias inimicus invenitur.
11.21
Aequus, est secundum naturam justus dictus, ab aequalitate, hoc est ab eo quod sit aequalis; unde et aequitas appellata ab aequalitate quadam scilicet.
11.22
Aequaevus, ab eo quod sit alteri aequalis aevo, id est, coaetaneus. Arrogans, eo quod multum rogetur, et ille fastidiosus sit. Audax, proprie pro arrogante ponitur. Animosus, quod sit animis et viribus plenus. Animatus, quasi animo auctus, et quasi animo firmatus.
11.24
8. Elatus, pro eo quod seipsum super mensuram suam elevet, dum magnus sibi videtur de his quae agit.
11.25
Attollens, quod se elevet et erigat.
11.26
Ambitiosus, quod honores ambiat.
11.27
9. Avidus dictus ab avendo, avere enim cupere est. Hinc et avarus. Nam quid est avarum esse? progredi ultra quam sufficit. Avarus ex eo dictus, quod sit avidus auri, et nunquam opibus expleatur, et quantum plus habuerit, tantum plus cupiat, Flacci super hoc concordante sententia, qui ait: Semper avarus eget..., et Sallustii: Quod avaritia neque copia, neque inopia minuitur.
11.28
10. Amarus, a sapore translatum nomen habet. Est enim insuavis, nec novit quemquam ad consortium suum aliqua invitare dulcedine.
11.29
Adulter, violator maritalis pudoris, eo quod alterius thorum polluat.
11.30
11. Anceps, huc illucque fluctuans, ac dubius, istud an illud capiat, et in quam partem declinet anxius. Atrox, quod sit tetris moribus. Abstemius, a temeto, id est, vino, quasi abstinens a vino. Ablactatus, quod sit a lacte ablatus.
11.31
12. Aeger, quod agatur infirmitate, vel tristitia ad tempus. Aegrotus, quod sit aeger frequentius, sicut iratus et iracundus. 460 Aerumnosus a rumine dictus, quod per inopiam miser factus, esurit et sitiat.
11.32
13. Auspex, eo quod avium auspicia intendat, sicut auceps, quod aves capiat.
11.33
Astrosus, ab astro dictus, quasi malo sidere natus.
11.34
14. Enormis, eo quod normam et mensuram excedat.
11.35
Abactor, est fur jumentorum et pecorum, quem vulgo abigeum vocant, ab abigendo scilicet.
11.36
15. Atratus, et albatus: ille a veste nigra, iste ab alba. Advena, eo quod aliunde adveniat. Alienigena, qui ex alia gente genitus est, et non ex ea ubi est. Item alienigena quod alienae regionis sit, et non ejus ubi est.
11.37
16. Accola, eo quod adveniens terram colat.
11.38
Agricola, a colendo agro, sicut silvicola.
11.39
Assecla, eo quod sequatur aliquem lucri causa.
11.40
17 Assiduus dicebatur apud antiquos, qui assibus ad aerarii expensam conferendis erat, et in negotiis quoque publicis frequens; unde, et per s, non per d scribendus est.
11.42
18. Apparitor nominatus, quod appareat, et videatur, et praesto sit ad obsequium.
11.43
Attentus, ut aliquid audiens teneat.
11.44
19. Attonitus, veluti furore quodam instinctus, atque stupefactus; dictus 461 autem attonitus a tonitrui strepitu, quasi tonitruo stupefactus, et vicino fulgori, aut tactu proximus.
11.45
20. Allectus, quod sit palam electus. Abactus, quod sit ab actu remotus. Abortivus, eo quod non oriatur, sed aboriatur, et excidat. Adoptivus, quia est palam optatus in filium.
11.46
21. Ambo ab eo quod est ἄμφω, nomen de Graeco Latinum factum, littera tertia demutata. Alius de multis dicitur, alter vero de duobus. Aequimanus appellatus qui utraque manu gladio incunctanter utitur.
11.47
B
11.48
22. Beatus dictus, quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod velit, et nihil patiendo quod nolit. Ille autem vere beatus est, qui et habet omnia quae vult bona, et nihil vult male. Ex his enim duobus beatus homo efficitur.
11.49
23. Bonus a venustate corporis creditur dictus, postea et ad animum translatum nomen. Eum autem dicimus bonum, cui non praevalet malum; eumque optimum, qui peccat minimum.
11.50
24. Benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus, et dulcis alloquio; non autem multum distat benignus a bono, quia, et ipse ad benefaciendum videtur expositus. Sed in eo differt, quia potest bonus esse, et tristior, et bene quidem facere, et praestare quod poscitur, non tamen suavis esse novit consortio. Benignus autem sua cunctos novit invitare dulcedine.
11.51
25. Beneficus a benefaciendo alteri dictus; unde et beneficentia vocatur, quae proximo prodest. 462
11.52
26. Benivolus, quia bene vult. Non tamen dicimus benevolus, sicut nec malevolus. Saepe enim ex duabus partibus compositum nomen, aut priorem, aut sequentem litteram corrumpit; nam benevolentia absurdum sonat.
11.53
27. Blandus, dulcis et invitans ad familiaritatem sui.
11.54
28. Brutus, quasi obrutus, quia sensu caret. Est enim sine ratione, sine prudentia. Unde et ille Junius Brutus ex sorore Tarquinii superbi genitus, cum eumdem casum timeret quem frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo fuerat occisus, utilem temporis simulavit stultitiam. Unde etiam Brutus est cognominatus, dum vocaretur Junius.
11.55
29. Balbus, a balando potius quam loquendo dictus; verba enim non explicat. Inde et blesus, quia verba frangit.
11.56
30. Bucco, garrulus, quod caeteros oris loquacitate, non sensu, exsuperet.
11.57
Biliosus, quod semper sit tristis, ab humore nigro, qui bilis vocatur.
11.58
31. Baburrus, stultus, ineptus.
11.59
Biothanatus, quod est vi mortuus; θάνατος enim Graeco sermone mors dicitur.
11.60
C
11.62
32. Clarus a coelo, quod splendeat; unde et clara dies, pro splendore coeli. Celsus a coelo dictus, quod sit sublimis, et altus, quasi coelestis. 463
11.63
33. Castus, primum a castratione nuncupatus; postea placuit veteribus etiam eos sic nominari qui perpetuam libidinis abstinentiam pollicebantur.
11.64
34. Coeles dictus, quia iter sibi facit ad coelum.
11.65
Coelebs, connubii expers, qualia sunt numina in coelo, quae absque conjugiis sunt. Et coelebs dicitur, quasi coelo beatus.
11.66
Caelicola, eo quod coelum colat, est enim angelus.
11.67
35. Continens, non solum in castitate dicitur, sed et in cibo et potu; in ira quoque, et vexatione mentis, et detrahendi libidine. Et continens, quod se a multis malis abstineat.
11.69
36. Clemens, misericors ab eo quod cluat, id est, protegat, et tueatur, sicut solet patronus clientem.
11.70
37. Concors a conjunctione cordis appellatus; nam sicut consors dicitur qui sortem jungit, ita ille concors dicitur qui corde jungitur.
11.71
38. Concionator, multitudinis allocutor.
11.72
Consolator, unius allocutor; et inde dictus consolator, quod soli se applicat cui loquitur, et solitudinem levat alloquio suo: hinc et solatium.
11.73
39. Consultus est qui consulitur, cui contrarius est inconsultus, qui non accipit consilium.
11.74
40. Constans dictus, quod undique stat, nec in aliquam partem declinari potest.
11.75
Confidens, quod sit in cunctis fiducia plenus. Unde et Coecilius: Si confidentiam habes, confide omnia.
11.76
41. Cautus a cavendo dictus.
11.77
Callidus, fraudulentus, quia celare novit, et male peritus. Callidum autem veteres non pro astuto tantum, 464 sed etiam pro astute docto ponebant. Hunc, et versutum, ab eo quod animum cito vertat.
11.78
42. Cupidus a capiendo multum, id est, accipiendo vocatus. Clamosus, quasi calamosus a calamo, scilicet, quod sonet. Calumniator, falsi criminis accusator a caluendo, id est, frustrando et decipiendo, dictus.
11.79
43. Calculator, a calculis, id est, lapillis minutis, quos antiqui in manu tenentes numeros componebant.
11.80
44. Compilator, qui aliena dicta suis permiscet, sicut solent pigmentarii in pila diversa mista contundere. Hoc scelere quondam accusabatur Mantuanus ille vates, cum quosdam versus Homeri transferens suis permiscuisset, et cum compilator veterum ab aemulis diceretur, ille respondit: Magnarum esse virium clavam Herculi extorquere de manu.
11.81
45. Contumax, ab eo quod contemnat.
11.82
Chromaticus, quia non confunditur, nec colorem mutat; Graece enim χρῶμα color vocatur.
11.83
46. Contumeliosus, quia velox est et tumet in verbis injuriae.
11.84
Contentiosus, ab intentione vocatus, qui non ratione aliquid, sed sola pertinacia vindicat.
11.85
47. Contemptibilis, vel quia contemptui habilis, vel quia contemptus, et vilis, id est, sine honore.
11.86
48. Crudelis, hoc est, crudus, quem Graeci ὤμον appellant per translationem, quasi non coctus, nec esui habilis; est enim asper et durus.
11.87
49. Carnifex, quod carnem efficiat.
11.88
Cruciarius, eo quod sit cruce dignus.
11.89
Collega, a colligatione societatis et amicitiae complexu dictus. Coaetaneus, quasi compar aetatis. 465
11.90
50. Complex, qui uno peccato, vel crimine alteri est applicatus ad malum; ad bonum vero nunquam dicimus complicem.
11.91
51. Consors, eo quod ad eum pars pertinet bonorum; nam sortem veteres pro parte ponebant. Consors ergo, quod sit communis sorte, sicut dissors dissimilis sortis.
11.93
52. Celer appellatus a celeritate, quia quod usus exigit velocius facit.
11.94
Confinalis, ab eo quod sit genere vel loco affinis.
11.95
Colonus a colonia, vel ab agro colendo dictus.
11.96
53. Curator, quod curam ferat pueris, qui adhuc ejus aetatis sunt ut negotia sua satis administrare non possint.
11.97
Cognitor, a cognoscendo causam dictus.
11.98
Clientes, prius colentes dicebantur, a colendis patronis.
11.99
54. Captus.....
11.100
Captivus dicitur quasi capite diminutus, ingenuitatis enim fortuna ab eo excidit, unde, et a jurisperitis capite diminutus dicitur.
11.101
55. Colomis, a columna vocatus, eo quod erectus et firmissimus sit.
11.102
56. Comptus, a coma dictus, quod sit formosus capillis, vel quia comam nutrit.
11.103
57. Calamistratus a calamistro, id est, acu ferreo in calami similitudine facto, in quo crines obtorquentur, ut crispi sint, quem in cinere calefacere solent qui capillos crispant, ut calamistrati sint.
11.104
58. Corpulentus, quod sit corpore validus, et lentis carnibus.
11.105
Crassus, a sagina corporis, a creando carnes.
11.106
Comessor, a comedendo satis. 466 Est enim gulae ac ventri immoderate deditus.
11.107
Caupo pessimus, de vino aquam faciens.
11.108
59. Candidus: canus dictus a candore, et candidus quasi candor datus; studio enim accedit candor. Nam album vocari, naturae est.
11.110
60. Clodus.... Curvus... Crispus....
11.111
Caecus appellatus, quod careat visu. Est enim luminibus amissis. Caecus est, qui utroque oculo non videt.
11.112
61. Caducus a cadendo dictus, idem lunaticus, eo quod certo lunae tempore patiatur. Confusus, a confusione sceleris appellatus, inde et confusio.
11.113
62. Convulsus dicitur, cui sua, vi aliqua adimuntur. Unde et convulsa navis, cujus eminentia vi tempestatis adimuntur; unde et Virgilius: Vix septem convulsae undis, quasi mutilatae.
11.114
63. Consumptus, totus sumptus, et dovoratus.
11.115
Conciliatrix, ob societatem flagitiosae consensionis dicta, eo quod intercurrat, alienumque nundinet corpus. Hanc etiam et laenam vocant.
11.117
64. Circumforanus, qui advocationum causa circum fora et conventus vagatur. Collegiatus.... Carpentarius....
11.119
65. Dominus per derivationem dictus, quod domui praesit.
11.120
Disertus, doctus, a disserendo dictus, disposite enim disserit.
11.121
66. Doctus a docendo, inde et doctor.
11.122
Docilis, non quod sit doctus, sed quia doceri potest; est enim ingeniosus, et ad discendum aptus.
11.123
Discipulus a disciplina dictus, disciplina autem a discendo vocata.
11.124
67. Dispensator vocatur, cui ereditur administratio pecuniarum. 467 Et ideo dispensator, quia prius qui dabant pecuniam, non numerabant eam, sed appendebant.
11.125
68. Dives ab aere vocatus. Decorus, perfectus, a decem. Dulcis.... Decens, compositus, a numero decem dictus. Hinc et decorus, et decibilis.
11.126
69. Directus, eo quod in rectum vadit.
11.127
Dilectus a diligentia. Haec sunt enim signa diligendi.
11.128
70. Delibutus, de oleo unctus, ut athletae solent, vel in ceromate pueri. Hinc, et delibutum gaudio, id est, perfusum, vel plenum.
11.129
Delicatus, quod sit deliciis pastus, vivens in epulis, et nitore corporis.
11.130
71. Defessus, semper infirmus, quasi diu fessus.
11.131
Debilis, quod per bilem factus sit fragilis. Bilis enim humor est afficiens corpus.
11.132
Decolor, quod desit illi color.
11.133
72. Desperatus, vulgo vocatur malus, ac perditus, nec jam ullius prosperae spei. Dicitur autem per similitudinem aegrorum, qui affecti et sine spe deponuntur. Consuetudo autem erat apud veteres ut desperati ante januas suas collocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo.
11.134
73. Degener, aut ignobilis, aut quod sit impari genere, aut si dum sit optimo genere natus, inhoneste tamen vivit.
11.135
74. Decrepitus, quod morti sit propior, et quasi ad mortis tenebras vertat, sicut crepusculum tempus noctis. Alii dicunt decrepitum, non qui 468 senectute avulsus est, sed qui jam crepare desierit, id est, loqui cessaverit.
11.137
75. Depretiatus, ab eo quod sit vilis, nec aliquo pretio dignus.
11.138
Dirus, praeparcus, et teter, quasi divina ira in id actus. Nam dirum dicitur quod divina infertur ira. Alias DIRUS, magnus.
11.139
76. Dehiscens, valde hiscens. Hic enim de au gentis est, ut de amare, de sidere.
11.140
Despiciens, eo quod deorsum aspiciat, vel contemptui habeat.
11.141
Dolosus, insidiosus, vel malignus, ab eo quod deludat. Ut enim decipiat, occultam malitiam blandis sermonibus ornat.
11.142
77. Dubius, incertus, quasi duarum viarum.
11.143
Delator, dictus, eo quod detegat quod latebat.
11.144
Dilator, quia differt ad proferendum.
11.145
Desidiosus, tardus, piger, a desidendo vocatus, id est, valde sedendo( idem et reses, a residendo); de enim hic augentis est.
11.147
78. Delirus mente defectus per aetatem, ἀπὸ τοῦ ληρεῖν, vel quod a recto ordine et quasi a lira aberret. Lira enim est arationis genus cum agricolae facta semente dirigunt sulcos, in quos omnis seges decurrit.
11.148
79. Demens, idem qui amens, id est, sine mente, vel quod diminutionem habeat mentis. Desipiens, eo quod minus sapere incipit quam solebat.
11.149
80. Damnatus, et damnabilis, quorum prior jam addictus est, sequens potest addici.
11.150
Degulator, quod gulae sit deditus.
11.151
469 E.
11.152
81. Elatus pro eo quod seipsum supra mensuram suam elevet, dum magnus sibi videtur de his quae agit.
11.153
Enormis, eo quod normam, et mensuram excedat.
11.154
82. Eloquens, profusus eloquio.
11.155
Exertus, in loquendo expeditus. Exerere enim proferre vel expedire est.
11.156
Eruditus, quia non rudis, sed jam doctus.
11.157
83. Expertus, multum peritus; ex enim hic pro valde ponitur.
11.158
Expers vero, qui est extra peritiam et intellectum.
11.159
Exornatus, valde ornatus; ex enim pro valde ponitur, sicut excelsus, quasi valde celsus.
11.160
84. Eximius, quasi valdee minens.
11.161
Efficax dictus, quia nullam difficultatem habet in qualibet re facienda; hinc, et efficiens a faciendo dictus.
11.162
Exspes, quod sine spe.
11.163
Expers, quia extra partem, caruit enim parte.
11.164
Exsors, quia extra sortem est.
11.166
85. Exsul, quia extra solum suum est, quasi trans solum missus, aut extra solum vagus. Nam exsulare dicuntur qui extra solum eunt.
11.167
86. Extorris, quia extra terram suam est, quasi ex terris. Sed proprie extorris, cum vi expulsus, et cum terrore solo patrio ejectus; et extorris, ex terra sua pulsus.
11.168
87. Extorris, extra terram: aut extra terminos suos, quia exterretur.
11.169
88. Exterminator, non ille, qui vulgo dicitur ἀφανὴς εἶναι, sed qui dejicit 470 et expellit a terminis civitatis.
11.170
Exterminatus, ab eo quod sit extra terminos suos ejectus; sic et externus, eo quod sit alienae terrae.
11.171
89. Egens, et egenus, sine gente, et sine genere, indigens.
11.172
Exiguus, multum egens. Ex enim pro valde ponitur.
11.173
Exilis, tenuis, quod possit quamvis per angustum exire( sive sine illis).
11.174
90 Exesus, quasi percomesus. Est enim aridus, tenuis et exilis.
11.175
Exhaustus, quia consumptus est, et inanis effectus.
11.176
Exsanguis, quod sit extra sanguinem.
11.177
91. Exanimis, est mortuus. Exanimis autem et exanimus dicimus, sicut unanimus, et unanimis, inermus, inermis, et hoc nostro arbitrio subjacet.
11.178
92. Exustus dicitur, de quo nihil superest, quasi valde ustus. Ex enim pro valde ponitur.
11.179
Exosus ab odio dictus; nam antiqui, et odi dicebant, et osus sum; hinc est exosus, quo utimur, licet jam osus non dicamus.
11.180
93. Effractor, quod sit expugnator claustrorum.
11.181
Exitiosus, eo quod multis exitio sit.
11.182
Exsecutor, ab exsequendo; idem et exactor.
11.183
Efferatus, mente ferina effectus, et ultra humanum modum excedens.
11.184
Effrenatus, ab eo quod sit praeceps, et pronus, et sine freno rationis.
11.185
94. Eunuchus, Graecum nomen est, quod est spado. Horum quidam coeunt, sed tamen virtus in semine nulla est. Liquorem enim habent, et emittunt, sed ad gignendum inanem atque invalidum.
11.186
95. Effeta ab eo quod sit frequenti fetu exhausta; partus enim eam assiduus debilem reddidit.
11.187
471 F.
11.188
96. Facundus dictus, quia facile fari possit.
11.189
Facetus, qui jocos et lusus gestis et factis commendat, a faciendo dictus.
11.190
Frugalis, a fruge nominatus, id est, a fructu, ve parcimonia, sive, ut alii volunt, a modestia et temperantia.
11.191
97. Fenerator, qui pecuniam deponit apud debitorem, quasi fenoris actor; nam fenus pecunia est. Fenerator autem Latine dicitur et qui dat mutuum, et qui accipit.
11.192
Flamines, pontifices idolorum.
11.193
98. Felix dicitur qui felicitatem dat; felix qui accipit; et felix, per quem datur felicitas, ut felix tempus, felix locus.
11.195
99. Fidelis, pro eo quod fit ab eo id quod dicit, vel quod promittit bonum.
11.196
Facilis, a faciendo, nec tardus.
11.197
Firmus, unde et formosus.
11.198
Fortis, quia fert adversa, vel quaecunque acciderint; sive a ferro, quod sit durus, nec molliatur.
11.199
100. Formosus a formo dictus. Formum enim veteres calidum et fervens dixerunt. Fervor enim sanguinem movet, sanguis pulchritudinem.
11.200
101. Foedus nomen habet ab hirco, et haedo, f littera addita. Hunc veteres in gravi significatione ponebant, ut: Sanguine foedantem, quos ipse sacraverat ignes. 472 Fragilis dictus, eo quod facile frangi possit.
11.201
102. Fessus, quasi fissus; nec jam integer salute: est autem generale. Dicimus enim fessus animo, ut ter fessus valle resedit; et fessus corpore, quod magis est proprium; et fessus rerum a casu venientium.
11.202
Fatigatus, quasi fatis agitatus.
11.203
103. Formidolosus a formo, id est, sanguine dictus, cum se a cute ad praecordia fugiens contrahit sanguis; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit formidinem, unde est illud: Gelidusque coit formidine sanguis.
11.204
Formidolosus autem cum sit timidus, et timendum significat.
11.205
104. Fatuus ideo existimatur dictus, quia neque quod fatur ipse, neque quod alii dicunt, intelligit. Fatuus originem ducere quidam putant a miratoribus Fatuae Fauni uxoris fatidicae, eosque primum fatuos appellatos, quod praeter modum obstupefacti sunt vaticiniis illius, usque ad amentiam.
11.206
105. Fautor, ab eo quod faveat et consentiat.
11.207
Fictor, appellatus a fingendo, et componendo aliquid, sicut qui capillos mulierum lenit et pertractat, ungit et nitidat.
11.208
Fallax, quod fando, id est, loquendo decipiat. 473
11.209
106. Fervidus, iracundus, ira enim inflammat.
11.210
Frendens, quod minando frangat dentes, et comprimat.
11.211
Fremens . . . .
11.212
Ferox, ab eo quod feritatem exerceat, ut bestia.
11.213
107. Fur a furvo dictus est, id est, a fusco; nam noctis utitur tempore.
11.214
Factiosus, inter opprobria, cum seditiosum accipi volumus; cum vero gratiosum, ac potentem, quasi magnae factionis.
11.215
108. Facinorosus, a facti commisso nominatus; facit enim quod alteri noceat.
11.216
Femellarius, feminis deditus, quem antiqui mulierarium appellabant.
11.217
Flagitiosus, eo quod frequentius flagitet atque appetat libidinem.
11.218
109. Furcifer dicebatur olim, qui ob leve delictum cogebatur a dominis, ignominiae magis, quam supplicii causa, furcam circa viam ferre, praedicans peccatum suum, et monere caeteros, ne quid simile peccarent.
11.219
110. Futilis, vanus, superfluus, loquax, et est metaphora a vasis fictilibus, quae quassa et rimosa non tenent quae injeceris.
11.220
111. Fornicarius.....
11.221
Fornicatrix est cujus corpus publicum et vulgare est. Hae sub arcuatis prostabant, quae loca fornices dicuntur; unde et fornicariae. Virgilius: Atque adverso fornice.
11.222
112 Fecunda, a fetu dicta, quasi fetu abundans: est enim partu frequens.
11.223
Feta . . . . .
11.224
Flens, quasi lacrymis fluens.
11.225
Fugitivus nemo recte dicitur, nisi qui dominum fugit; nam si parvulus puer a nutrice, vel a schola discesserit, fugitivus non est.
11.226
G
11.227
113. Gloriosus a frequentia claritatis dictus, g pro c littera commutata. Gloriosus a laurea dictus, quae datur victoribus.
11.228
Gnarus, sciens, cui contrarius; ignarus, nesciens.
11.229
Gravis, venerabilis; unde 474 et contemptibiles leves dicimus. Gravis pro consilio et constantia dictus, quia non levi motu dissilit, sed fixa constantiae gravitate consistit.
11.230
114. Grandis..... Gracilis..... Grandaevus, quod sit grandis aevo. Gratus, gratiam servans; sed gratus tantum animo, gratissimus et animo et corpore dicitur.
11.231
Gratificus, ab eo quod gratis faciat bonum. Gratiosus, qui plus unicuique quam meretur tribuit.
11.232
115. Garrulus proprie dicitur, qui vulgo verbosus appellatus, accedente laetitia, nec valens, nec volens tacere. Sumptum nomen a graculis avibus, qui importuna loquacitate semper strepunt, nec unquam quiescunt.
11.233
Ganeo, luxuriosus, et tanquam in occultis locis, et subterraneis, quae ganea Graeci vocant.
11.234
Glutto, a gula, id est, gulosus.
11.235
H
11.236
116. Heros vir sapiens, et fortis.
11.237
Humilis, quasi humo acclinis.
11.238
Honorabilis, quasi honori habilis, hoc est, aptus.
11.239
117. Honestus, quod nihil habeat turpitudinis nam quid honestas, nisi honor perpetuus, id est, quasi honoris status?
11.240
Humanus, quod habeat circa homines amorem et miserationis affectum; unde et humanitas, qua nos invicem tuemur.
11.241
Habilis, quod sit ad habendum commodus, atque aptus. Honorosus, plus est quam honoratus, sicut scelerosus, quam sceleratus.
11.242
Hirsutus, ab eo quod sit hirtus, et pilis horridus.
11.243
119. Hypocrita, e Graeco sermone in Latinum simulator interpretatur. Qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit; ὑπὸ enim falsum, κρίσις judicium interpretatur.
11.244
120. Nomen autem hypocritae tractum est a specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum ceruleo minioque colore, et caeteris pigmentis, habentes simulacra oris lintea gypsata, et vario colore distincta, nonnunquam, et colla, et manus creta perungentes, ut ad personae colorem pervenirent, et populum, dum in ludis agerent, fallerent, modo in specie viri, modo in feminae, modo tonsi, modo criniti, anili, et virginali, caeteraque specie, aetate, sexuque diverso, ut fallant populum, dum in ludis agunt.
11.245
121. Quae species argumenti translata est in iis qui falso vultu incedunt, et simulant quod non sunt; nam hypocritae dici non possunt ex quo foras exierint.
11.246
122. Humatus, quod sit humo tectus, id est, sepultus.
11.247
Hilaris, Graecum est nomen.
11.248
I
11.249
123. Ingeniosus, quod intus vim habeat gignendi quamlibet artem.
11.250
Inventor dictus quod in ea quae quaerit venit; unde et ipsa quae appellatur inventio, si verbi originem retractemus, quid aliud resonat, nisi quia invenire est in id venire quod quaeritur?
11.251
124. Interpres, quod inter partes medius sit duarum linguarum 476 dum transfert. Sed et qui inter Deum, quem interpretatur, et homines, quibus divina indicat mysteria, interpres vocatur.
11.252
125. Juridicus, quia legum jura dicit.
11.253
Indoles, proprie est imago quaedam futurae virtutis.
11.254
Justus dictus, quia jura custodit, et secundum legem vivit.
11.255
126. Innox, quod non noceat.
11.256
Innocuus, cui nocitum non sit, sed apud veteres utrumque indifferens est.
11.257
Jocundus, eo quod si semper jocis aptus, et hilaritati, a frequentia, sicut iracundus.
11.258
JOCOSUS, jocis usus.
11.259
127. Inclytus, Graecum nomen est. Nam κλυτὸν Graeci gloriosum vocant.
11.260
Illustris, nomen notitiae est, quod clareat multis, splendore generis, vel sapientiae, vel virtutis, cui contrarius est obscure natus. Idoneus.....
11.261
128. Incolumis, a columna nomen habet, quasi erectus, fortis et stabilis.
11.262
Immarcescibilis, incorruptus, et sempiternus, quod sit sine marcore et languore.
11.263
Intemeratus, incorruptus, et nulla temeritate violatus.
11.264
129. Infirmus, quia sine formo, id est, sine calore.
11.265
Imbecillis, quasi sine baculo, fragilis, et inconstans.
11.266
Inanis, levis.
11.267
130. Inconstans, quia non est stabilis, sed quod placet ei rursus displicet.
11.268
Jactans, vel arrogans est, qui majorum institutis non acquiescit, sed propriam quamdam viam justitiae et sanctitatis inquirit.
11.269
Iracundus dictus, qui accenso sanguine in furorem compellitur, ut enim flamma dicitur, et ira inflammat.
11.270
131. Incentor, ab eo quod incendat, atque inflammet.
11.271
Incentor, quia prava suggestione ad vitia cor aliorum succendit, et persuadendo inflammat.
11.272
132. Inexpiabilis, quod nunquam expietur, nunquam purgetur.
11.273
477 Inlaudabilis, non quia laudatus non sit, sed quia laudari non meruerit.
11.274
Iratus, ira actus.
11.275
133. Impius, quia sine pietate religionis est.
11.276
Iniquus proprie dictus, quia non est aequus, sed inaequalis. Inter impium autem et iniquum hoc distare nonnunquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pro infideli ponitur; et dictus impius, quod sit a pietate religionis alienus. Iniquus vero dicitur, pro eo quod non est aequus, sed pravis operibus maculatur, vel si Christianitatis nomine censeatur.
11.277
134. Inimicus, quia non amicus, sed adversarius. Duae autem res inimicos faciunt: fraus et terror. Terror, quod timent; fraus, mali quod passi sunt.
11.278
135. Invidus, dictus ab intuendo felicitatem alterius.
11.279
Invidiosus est, quia ab alio patitur invidiam.
11.280
Invisus, odiosus, ab invidia et zelo dictus.
11.281
136. Intestabilis, cujus testimonium non valet, et quod dixerit irritum improbatumque sit.
11.282
Infamis, non bonae famae.
11.283
Improbus dictus, quod instat etiam prohibenti.
11.284
137. Importunus, inquietus, quia non habet portum, id est, quietem. Unde et importuni, quia in naufragium cito feruntur.
11.285
Infrenis est qui frenis non regitur, ut Numidae infreni.
11.286
138. Infrendens, proprie est inter se comprimens dentes. Nam et frendere significat dentibus frangere; unde nefrendes infantes, qui necdum dentes habent.
11.287
Ingluviosus, a gula et voracitate dictus.
11.288
139. Inglorius, quod sit sine gloria, id est sine triumphis. Item inglorius, immemor gloriae.
11.289
Informis, ingens, non quod non habeat formam, sed quod ultra formam magni udinem habeat. 478
11.290
140. Inveterator, eo quod sit multi veterisque usus in malitia.
11.291
Immanis, quia non bonus, sed crudelis, et terribilis. Manum enim bonum dicitur. Unde κατ' ἀντίφρασιν dii manes, minime boni.
11.293
141. Immunis, minime munificus, ut est in proverbio veteri: Immunem cives odere sui. Item immunis, qui non facit munia, id est officio non fungitur, est enim omni privilegio vacuus.
11.294
142. Indemnis, eo quod sine damno vivat, et sine ulla culpa, atque periculo.
11.295
Iners, sine arte, et ob hoc ne operi quidem ulli aptus.
11.296
Inermis, vel sine armis, vel sine viribus. Nam semper arma pro viribus.
11.297
143. Ignavus, ignarus viae, id est rationis et vitae.
11.298
Ignarus, non gnarus, id est, inscius, vel sine naribus. Olfecisse enim veteres, scisse dicebant.
11.299
Ignarus autem duo significat, vel qui ignorat vel qui ignoratur.
11.301
144. Immemor, qui oblitus est, perdidit enim memoriam.
11.302
Inscius, quia sine scientia est.
11.303
Idiota, imperitus. Graecum est.
11.304
Imperitus, sine peritia.
11.305
145. Inconsultus, ab eo quod non accipiat consilium. Item inconsultus, quia est sine consilio, et inscius rerum, atque ignarus.
11.306
Ineptus, apto contrarius est quasi inaptus.
11.307
146. Inops, qui sine terra est; opem enim terram intelligimus, quia opem fert fructificando. Alii inopem intelligunt, non sepultum, inhumatum, cui nec inanis absenti surrexit tumulus.
11.308
147. Ignobilis, eo quod sit ignotus, et vilis, et obscuri generis, 479 cujus ne nomen quidem scitur.
11.309
Ircosus, quia sudore corporis fetido putet.
11.310
Ignotus, ignobilis, vel ex improviso veniens.
11.311
148. Improvisus dictus, eo quod subito sit, et non porro ante visus.
11.312
Index, proditor, ab indicando.
11.313
Indigena, vocatus, quod inde genitus sit, id est in eodem loco natus.
11.314
149. Impudens, eo quod ab eo pudor, et pudicitia procul abest.
11.315
Impudicus, a paedore vocatus. Paedorem enim fetorem dicunt.
11.316
Incestus, propter illicitam commistionem vocatus, quasi incastus, sicut qui virginem sacram vel affinitati suae proximam stupra verit.
11.318
150. Internicida est qui falsum testamentum fecit et ob id hominem occidit.
11.319
Inficiator, negator, quia non fatetur, sed contra veritatem mendacio innititur.
11.320
Impostor . . . . .
11.321
151. Interceptus, proprie dicitur, qui inter duos de medio tollitur.
11.322
152. Insidiosus, quod insideat; nam proprie insidere est dolose aliquem exspectare. Unde et insidiae nominatae sunt.
11.323
Incincta, id est, sine cinctu, quia praecingi fortiter uterus non permittit.
11.324
153. Investis, id est, sine veste, nondum enim habet stolam, quod est signum maritalis dignitatis.
11.325
Iscurra vocatur, quia causa escae quemlibet consectatur.
11.326
480 K
11.327
154. Katholicus, universalis, Graecum est.
11.328
Karus, Graecum nomen est; sicut, et karitas; unde et karistia, karismata gratiae.
11.329
L
11.330
155. Luculentus ab eo quod sit lingua clarus, et sermone splendidus.
11.331
Lector, dicitur a legendo, id est, percurrendo. Unde et navis dicitur legere quidquid transit. Nam legit, transit, praeterit, ut:..... Crebris legimus freta concita terris. Item lector, a colligendo animo quae legit, quasi collector, sicut illud: Qui legitis flores.
11.332
156. Loquax, non est eloquens.
11.333
Laetus, a latitudine.
11.334
Locuples, quasi locis plenus, et possessionum plurimarum possessor, quemadmodum docet Tullius in libro II, de Republica:« Multaque ditione ovium et boum, quod tunc res erat in pecore, et in locorum possessionibus; ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur.»
11.335
157. Liberalis dictus ab eo quod libenter donet, nec murmuret.
11.336
Largus . . . .
11.337
Longus a linea dictus, propter quod sit porrectus.
11.338
Longaevus, quasi longi aevi et longi temporis.
11.339
158. Longanimis, sive magnanimus, eo quod nullis passionibus perturbatur, sed ad universa sustinenda patiens est. Cui contrarius 481 est pusillanimis, angustus, et in nulla tribulatione subsistens, de quo scribitur: Pusillanimis vehementer insipiens.
11.340
159. Levis, ob inconstantiam vagationis appellatur, quia levi motu mentis nunc ista, nunc illa desiderat.
11.341
Lubricus, ab eo quod labitur.
11.342
Labens, interdum velox, ut: Labere nympha polo, et labere pennis. Cursu enim lapsus celerior est.
11.343
160. Latro, insessor est viarum, a Latendo dictus. Aelius autem: Latro est, inquit, latero, ab latere, insidiator viae.
11.344
Lanista, gladiator, id est, carnifex Tusca lingua appellatus, a laniando, scilicet corpora.
11.345
161. Lacessitor, per translationem dictus a canibus, vel a feris, quae solent lacerando provocare.
11.346
Leno, conciliator stupri, eo quod mentes miserorum blandiat, et deliniendo seducat.
11.347
Libidinosus, ab eo quod facit quodlibet.
11.348
Libidinosus, a Libero, qui puellari corpore pingitur.
11.349
Luxuriosus, quasi solutus in voluptates; unde et membra loco mota luxa dicuntur.
11.350
Lascivus, quod sit laxus, id est, solutus et vanus.
11.351
162. Lymphaticus, quod aquam timeat, quem Graeci ὑδροφόβον vocant. Lymphaticus proprie dicitur qui vitium ex aqua contrahit, cujus vitium est huc atque illuc currere, a fluore aquae sumpto vitio. Sed poetae jam hoc genus nominis pro furiosis usurpant.
11.352
163. Languidus.....
11.353
Luridus, quod sit pallidus a loro dictus, quod hujusmodi habeat cutem.
11.354
Leprosus, a pruritu nimio ipsius scabiei dictus; unde per p scribi debet.
11.355
164. Luscus quod lucem ex parte sciat; sicut luscitiosus, qui vespere 482 nihil videt. Luscos coclites dixerunt antiqui; unde et Cyclopas coclites legimus dictos, qui unum oculum habuisse perhibentur.
11.356
Lotus, lavatus, id est, mundus.
11.357
Lupa, meretrix, a rapacitate vocata, quod ad se rapiat miseros, et apprehendat.
11.358
M .
11.359
165. Misericors, a compatiendo alienae miseriae vocabulum sortitus est; et hinc appellata misericordia, quod miserum cor faciat dolentis alienam miseriam. Non autem occurrit ubique haec etymologia; nam est in Deo misericordia sine ulla cordis miseria.
11.360
166. Mactus, magis auctus gloria, et est nomen tractum a sacris. Quoties enim thus aut vinum super victimam fundebatur, dicebant: Mactus est taurus vino, vel thure, hoc est, cumulata est hostia, et magis aucta.
11.361
167. Munificus dictus, vel quia alicui munera multa dat, vel quia munus suum, id est, officium quod debet adimplet; sic et munifex, quia munera fert.
11.363
168. Magnus.....
11.364
Magnanimus, ab eo quod sit magni animi, et magnae virtutis. Cui contrarius pusillanimis.
11.365
Magnificus, a magna faciendo vocabulum traxit.
11.366
169. Mansuetus, mitis, vel domitus, quasi manu assuetus.
11.367
Modestus, a modo dictus, et temperie, nec plus quidquam, nec minus agens.
11.368
Mitis, lenis, et mansuetus, et cedens improbitatibus, et ad sustinendam injuriam tacens, quasi mutus.
11.369
170. Mutus, quia vox ejus non est sermo, nisi mugitus; vocalem 483 enim spiritum per nares quasi mugiens emittit.
11.370
Memor, vel qui memoriam tenet, vel qui memoria tenetur.
11.371
171. Magister, major in statione, nam στεῤρὸν Graece statio dicitur.
11.372
Minister, minor in statione, sive quia officium debitum manibus exsequitur.
11.373
172. Major.....
11.374
Minor . . . . .
11.375
Minimus, a numero monadis, quod post eum non sit alter.
11.376
Maximus, aut meritis, aut aetate, aut honore, aut facundia, aut virtute, aut omnibus magis eximius.
11.377
173. Modicus, parvus, sed abusive, caeterum rationabilis.
11.378
Moderatus, a modo, scilicet, et temperamento.
11.379
Mediocris, quod modicum illi sufficiat.
11.380
174. Miser proprie, eo quod omnem felicitatem amiserit. Secundum autem Ciceronem, proprie mortuus, qui in Tusculanis miseros mortuos vocat, propter quod jam amiserunt vitam.
11.381
Miserabilis, quod sit miseriae habilis.
11.382
175. Maestus, naturaliter tristis, non casu. Est enim a natura mentis et animi; unde, et moestus.
11.383
176. Mendicus dictus, quia minus habet unde vitam degat, sive quia mos erat apud antiquos os claudere egenum, et manum extendere, quasi manu dicere.
11.384
Mendax, quod mentem alterius fallat.
11.385
177. Malignus, quia malitiae votum, vel opus peragit.
11.386
Malus, appellatus a nigro felle, quod Graeci μέλαν dicunt, unde, et melancholici appellantur homines, qui et conversationem humanam refugiunt, et amicorum charorum suspecti sunt.
11.387
Malitiosus, deterior malo, 484 quia frequenter malus. A malo autem pejor dicitur, a bono deterior.
11.388
178. Melior dictus, quia mollior, non durus, aut ferreus, nam melius, quasi mollius.
11.389
Minax, a facie oculorum, quando furiose ardescunt, ut amplius videns pertimescat.
11.390
Minator est monitor, sed monitor dicitur cum praenuntiat bona, minator cum praenuntiat adversa.
11.391
179. Mulcator, eo quod blandis verbis mulceat ad declinandum animum: translatio a mulso, id est, quod acceptum lenire solet fauces dolentis, aut oppletum sordibus stomachum.
11.392
180. Metatores appellantur, qui castra designant, a metiendo, scilicet Lucanus: Hesperios audax veniat metator in agros.
11.393
Mollis, quod vigorem sexus enervato corpore dedecoret, et quasi mulier emolliatur.
11.394
181. Macer a Macie; et macies a moechia, eo quod immoderata libido macros faciat, sive a maceratione.
11.395
Mancus, manu ancus.
11.396
182. Moribundus, morienti similis, sicut vitabundus, vitanti similis. Quando enim dicimus, moriturus est, vere moriturus est; moribundus autem non vere, sed verisimilis morientis est.
11.398
183. Meretrix dicta, eo quod pretium libidinis mereatur. Inde et meritoriae tabernae; nam et milites cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur.
11.399
184. Morio, a morte vocatus, eo quod non vigea intellectu.
11.400
Mulio, dictus a mulis, eo quod praesit eisdem vehiculis.
11.401
Manifestum dicitur, quod in manu est promptum.
11.402
485 N.
11.403
185. Nobilis, NON VILIS, cujus, et nomen, et genus scitur.
11.404
Nubilis, ad nubendum habilis.
11.405
Nemo ab homine tractum est, id est, ne homo, quod est pro nullo.
11.406
Nullus autem, quasi ne ullus.
11.408
186. Nihili, compositum est ex ne et hilo. Hilum autem Varro ait significare medullam ejus ferulae quam Graeci asphodelon vocant; et sic dici apud nos nihilum; quomodo apud Graecos οὐδὲ γρῦ.
11.409
187. Nequam a malo plerique distinguunt, alium perniciosum, alium nugam existimantes, ut ait Monatius: Hic adolescens nequam, non malus, id est, nugas, non perniciosus. Alii confundunt, quasi utrumque unum idemque significet.
11.410
188. Nequaquam, eo quod nec quidquam sit, id est, ex eo quod nihil sit, veteres esse dictum voluerunt.
11.411
Neuter, neque iste, neque ille, quasi dicat, nec uterque.
11.412
189. Nefarius, non dignus farre, quo primo cibi genere vita hominum sustinebatur. Alias nefarius.
11.413
Nefandus, id est, ne nominandus quidem.
11.414
Nutritor, quasi nutu eruditor.
11.415
190 Nuntius est qui nuntiat, et quod nuntiatur, id est, ἄγγελος καὶ ἀγγελία; 486 sed nuntius ipse homo genere masculino; id vero, quod nuntiat genere neutro, ut hoc nuntium, et haec nuntia.
11.416
191. Nazaraeus, id est, sanctus Dei. Nazaraeus olim dicebatur qui sanctam comam nutriebat, et nihil contaminatum accipiebat, abstinens se a vino, omnique sicera, quae mentem ab integra sanitate pervertit.
11.417
192. Nugas autem Hebraeum nomen est. Ita enim in prophetis est expositum, ubi dicit Sophonias: Nugas qui a lege recesserunt, ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matrem.
11.419
193. Nugigerulus, appellatus ab eo quod sit turpis nuntius. Negligens, quasi nec legens.
11.420
194. Nepos, dictus a genere quodam scorpionum, qui natos suos consumit, excepto eo qui dorso ejus insederit; nam rursus ipse qui servatus fuerit consumit patrem; unde homines qui bona parentum per luxuriam consumunt nepotes dicuntur. Hinc quoque nepotatio pro luxuria ponitur, qua certe quaeque res consumuntur.
11.421
195. Niger, quasi nubiger, quia non serenus, sed fusco opertus est. Unde et nubilum diem tetrum dicimus.
11.422
O .
11.423
196. Orthodoxus, rectae gloriae.
11.424
Orator, ab ore vocatus, a perorando nominatus, id est, dicendo; nam ORARE dicere est.
11.425
197. Obaudiens, ab aure, eo quod audiat imperantem.
11.426
Ospes, quod inferat ostio pedem.
11.427
Ospes, facilis, apertus, et ostio patens; unde et ospitalis homo dicitur. 487
11.428
198. Osor, inimicus, ab odio dictus; sicut amator ab amore, et est generis communis.
11.429
Odibilis, odio habilis.
11.430
Obsitus, obsessus, id est, undique insidiis convallatus.
11.432
199. Obscenus, impurae libidinis, a vitio obscuro dictus. Obtunsus, hebetior, et obclusior, quasi ex omni parte tunsus.
11.433
Obnixus, contra nisus, et conabundus.
11.434
Obnoxius, quia obligatus est nexibus culpae.
11.435
200. Oblectator, quasi cum lacte, et fraude, ut Terentius: Nisi me lactasses amantem; unde et oblectare dictum est.
11.436
Obtrectator, malignus, et qui obstringillando officiendoque non sinat quempiam progredi et augescere.
11.437
201. Orbus, quod liberos non habeat, quasi, oculis amissis.
11.438
Opifex, quod opus faciat aliquod.
11.439
Opilio, ovium pastor, ovilio.
11.440
P .
11.441
202. Prudens, quasi porro videns; perspicax enim est, et incertorum praevidet casus.
11.442
Patiens, dictus a paviendo, pavire enim ferire est; percutitur enim, et tolerat.
11.443
203. Perfectus, cui jam nihil adjici potest. Huic nomini apud grammaticos comparatio non adjicitur, quia si dixeris: Ille perfectior est, iste perfectus non erit.
11.444
204. Pulcher a specie cutis dictus, quod est( rubens) pellis; 488 postea transiit hoc nomen in genus. Nam pulchritudo hominis, aut in vultu est, ut: Os, humerosque Deo similis; aut in capillis, ut: Namque ipsa decoram caesariem; aut in oculis, ut: Laetos oculis afflarat honores; aut in candore, ut: Quale manus addunt ebori decus; aut in lineamentis, ut: Te multo plus figura et lineamenta hospitis delectabant; aut in proceritate, ut Turnus: Vertitur in mediis, et toto vertice supra est.
11.445
205. Pellax a pelliciendo.
11.446
Perspicax, splendidus, eo quod perluceat.
11.447
Perpetuus . . . . .
11.448
Perennis, ab eo quod sit perpetuus annis.
11.449
206. Praesul vocatus, quia praeest sollicitudine.
11.450
Praepositus appellatus, eo quod sit subjectorum ac famulantium ordinator, vel rector.
11.451
Patroni a patribus dicti sunt, quod hujusmodi affectum clientibus exhibeant, ut quasi patres illos regant.
11.452
207. Paedagogus est qui parvulis assignatur. Graecum nomen est, et est compositum ab eo quod pueros agat, id est, ductet, et lascivientem refrenet aetatem.
11.453
208. Praesens dictus, quod sit prae sensibus, id est, coram oculis, qui sensus sunt corporis.
11.454
Prior, quod primus sit ordine; et primus, quasi praeeminens.
11.455
Primus . . . . .
11.456
Postremus . . . . .
11.457
209. Potens, rebus late patens; unde et potestas, quod pateat illi quaqua velit, et nemo intercludat, nullus obsistere valeat.
11.458
Praeopimus, prae caeteris opibus copiosus.
11.459
210. Pecuniosos Tullius primum eos dictos refert, qui plurimam habuissent pecuniam, id est, pecora. Ita enim antiqui eos appellabant. Paulatim autem per abusionem nomen in aliud devolutum est.
11.460
211. Pervicax proprie dicitur qui in proposito suo ad victoriam perseverat. 489 Antiqui enim viciam dicebant, quam nos victoriam; credo quod inde dicatur herba vicia, id est, victorialis.
11.461
212. Pernix a pernitendo tractum est, id est, in conatibus perseverando. Alii pernicem velocem intelligunt pedibus; nam pernicitas pedum est, ut: Pernicibus ignea plantis; sicut celeritas pennarum est, ut: Celerique fuga sub sidera lapsae.
11.463
213. Piger, quasi pedibus aeger. Est enim tardus ad incedendum, quod nomen per usum transiit et ad animum.
11.464
Pernox, pervigilans nocte. Perseverans.....
11.465
Pertinax, impudenter tenens, quasi pertinens.
11.466
214. Petulans, nunc quidem pro audace et improbo ponitur; olim autem acerbi flagitatores, et proprie argentariorum coactorum pueri, quod pretia rerum crebrius et asperius exigebant, a petendo PETULANTES vocati.
11.467
215. Procax, proprie idem quod petax. Nam procare est petere; unde et nuptiarum petitores proci dicuntur.
11.468
216. Prodigus, sumptuosus, atque consumptor, qui omnia porro agit, et quasi projicit.
11.469
Profugus proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus.
11.470
Peregrinus longe a patria positus, sicut alienigena.
11.471
217. Projectus, quasi longe et procul jactatus, sicut et produxit, quasi porro illum duxit, et provocavit, quasi porro illum vocavit.
11.472
Projectus, quasi porro ejectus, ac projactatus; unde: Projectaque saxa Pachyni, id est, porro jactata.
11.473
218. Proscriptus, cujus bona palam et aperte scribuntur.
11.474
Praescriptus, 490 ordinem significat, sicut et praescriptiones apud jurisconsultos.
11.475
219. Procinctus, expeditus et armatus; unde: Et in procinctu, id est, cum belli causa arma sumebant.
11.476
Praecinctus, eo quod ante se ponat aliquid, quo praecingitur. Unde et de Domino dictum est: Praecinctus linteo, lavit pedes discipulorum suorum.
11.477
220. Praedo est qui populando alienam invadit provinciam. Praedo ab abigendo praedas dictus, et praedo qui praedam habet.
11.478
Praedator est cui de praeda debetur aliquid.
11.479
221. Plagiator, ἀπὸ τοῦ πλαγίου, id est, obliquo, quod non certa via gradiatur, sed pelliciendo dolis.
11.480
Piratae, sunt praedones maritimi ab incendio navium transeuntium quas capiebant dicti. Nam Πῦρ ignis est.
11.481
222. Pugillator, qui de manu in manum nummorum aliquid subtrahit.
11.482
Peculator, pro eo quod sit pecuniae publicae defraudator.
11.483
Proditor, pro eo quod detegit. Item proditor, perditor, ut: Unius ob iram prodimur.
11.485
223. Perfidus, quia fraudulentus est, et sine fide, quasi perdens fidem.
11.486
Perjurus, quia perpere jurat, id est, male jurat. Perjurus autem in verbo r non habet. Nam pejero et dejero dicimus.
11.487
224. Praevaricator, malae fidei advocatus, et qui, vel in accusando nocitura, vel in defendendo profutura praetereat, aut inutiliter 491 dubieque ponat, mercedis gratia, scilicet corruptus. Cicero: Quid enim tam praevarum? id est, valde varum.
11.488
225. Pellax, dolosus, et fallax, a pelle, id est, vultu. Foris enim ut fallat arridet, sed nequitiam intus gerit.
11.489
Profanus, quasi porro a fano. Sacris enim illi non licet interesse.
11.490
226. Parracida, proprie dicitur interfector parentis, quamvis quidam veteres hunc parenticidam dixerint, quoniam parricidium et homicidium in quocunque intelligi possit, cum sint homines hominibus pares.
11.491
227. Persecutor non semper pro malo intelligitur, unde, persecutus, perfecte secutus.
11.492
Publicanus est qui vectigalia publica exigit, vel qui per publica negotia saeculi lucra sectatur; unde, et cognominatus est.
11.493
228. Peccator, a pellice, id est, meretrice vocatus, quasi Pellicator, quod nomen apud antiquos tantum flagitiosum significabat, postea transiit hoc vocabulum in appellationem omnium iniquorum.
11.494
229. Prostitutae meretrices, a prosedendo in meritoriis, vel in fornicibus.
11.495
Pellex, apud Graecos, proprie dicitur a Latinis concuba. Dicta autem a fallacia, id est, versutia, sub dolositate vel mendacio.
11.496
230. Procurvus, quasi, per longum curvus.
11.497
Pavidus est quem vexat trepidatio mentis( habet enim cordis pulsationem, cordis motum); nam PAVIRE ferire est, unde et pavimentum.
11.498
231. Petrae autem et rupes a duritia saxorum nominantur.
11.499
492 Pusillanimis, pusillo animo.
11.500
Petulcus, dictus ab appetendo, unde etiam et meretrices petulcas vocamus.
11.501
Pisinus a pusione.
11.502
Productus, quasi porro ductus.
11.503
Q
11.504
232. Quaestor, a quaerendo dictus, quasi quaesitor.
11.505
Quaestuosus, querimoniosus.
11.506
233. Querulus, quia querelam infert. Quietus, quod sit ipse sibi animo securus, neminem tangens.
11.507
R
11.508
234. Religiosus, ait Cicero, a relegendo appellatur, qui retractat, et tanquam relegit ea quae ad cultum divinum pertineant. Hi sunt dicti religiosi ex religendo, tanquam ex ELIGENDO eligentes, ex DILIGENDO diligentes ex INTELLIGENDO intelligentes.
11.509
235. Rationator dictus, vir magnus, quia de omnibus rebus quas esse mirabiles constat possit reddere rationem.
11.510
Retractator, repetitor, nam retractare, est repetere quod omiseras.
11.511
236. Resipiscens, eo quod mentem quasi post insaniam recipit, aut quia resipit qui sapere desierat. Castigat enim seipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum, cavens ne iterum corruat.
11.512
237. Repentinus, a repente. Repens autem et adverbium et nomen potest esse.
11.513
Robustus, fortis, validus, a fortitudine roboreae arboris appellatus.
11.514
Rapidus, velox pedibus.
11.515
Raptor, eo quod corruptor. Inde et rapta, eo quod corrupta est.
11.516
238. Reus, a re de qua obnoxius est, et reatus a reo est nuncupatus.
11.517
493 Reus majestatis, primum dictus qui adversus rempublicam aliquid egisset, aut quicunque hostibus consensisset. Dictus autem reus majestatis, quia majus est laedere patriam quam civem unum. Postea autem et hi rei majestatis dicti sunt qui adversus majestatem principis egisse viderentur, vel qui leges inutiles reipublicae detulerant, vel utiles abrogaverant.
11.518
239. Rixosus, a rictu canino dictus. Semper enim ad contradicendum paratus est, et jurgio delectatur, et provocat contendentem.
11.519
Rusticus, dictus quod rus operetur, id est, terram.
11.520
S
11.521
240. Sapiens, dictus a sapore, quia sicut gustus aptus est ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens addinoscentiam rerum atque causarum, quod unum quodque dignoscat, atque sensu veritatem discernat. Cui contrarius est insipiens, quod sit sine sapore, nec alicujus discretionis, vel sensus.
11.522
241. Studiosus, quasi studii curiosus.
11.523
Sanctus, veteri consuetudine appellatus, eo quod hi qui purificari volebant sanguine hostiae tangebantur, et ex hoc sancti nomen acceperunt.
11.524
242. Sincerus, quasi sine corruptione, cui contrarius est insincerus, vitiatus, corruptus.
11.525
Supremus, summus, ab eo quod superemineat. Unde et supreme Pater dicimus.
11.526
Sublimis, ab altitudine vocatus honoris; nam proprie sublime dicitur quod in alto est, ut: Sublimemque feres ad sidera coeli.
11.527
243. Speciosus, a specie, vel aspectu, sicut formosus a forma.
11.528
Solers, quod sit sollicitus in arte, et utilis. Solers enim apud antiquos dicebatur, qui erat omni bona arte instructus. Terentius: Adolescentem solertem dabo.
11.529
244. Superstitiosos ait Cicero appellatos qui totos dies precabantur, 494 et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent.
11.530
Sollicitus, quia solers, et citus, atque irrequietus.
11.531
Sedulus, familiare verbum Terentii, hoc est sine dolo, alias assiduus.
11.532
245. Sodales dicuntur, qui ad symbolum convenire consueverunt, quasi sua edentes, alias quasi sedales, quod simul sedeant. Socii dicuntur propter periculi et operis societatem, quasi in unam caligam et uno vestigio manentes.
11.533
246. Stultus, hebetior corde, sicut quidam ait: Ego me esse stultum existimo, fatuum esse non opinor, id est, obtusis quidem sensibus, non tamen nullis. Stultus est qui per stuporem non movetur injuria: saevitiam enim perfert, nec ultus est, nec ullo ignominiae commovetur dolore.
11.534
247. Segnis, id est, sine igne, ingenio carens( se autem sine significat, ut se dulus, sine dolo, se curus, quasi sine cura), id est, frigidus, per quod inutiles accipimus.
11.535
248. Stupidus, saepius stupens.
11.536
Superbus dictus, quia super vult videri quam est; qui enim vult supergredi quod est, superbus est.
11.538
249. Susurro, de sono locutionis appellatus, quia non in facie alicujus, sed in aure loquitur de altero detrahendo.
11.539
250. Seditiosus, qui dissensionem animorum facit, et discordias gignit: quam Graeci διάστασιν dicunt.
11.540
Severus quasi saevus verus, tenet enim sine pietate justitiam.
11.541
251. Simulator, dicitur a simulacro. Gestat enim similitudinem ejus 495 quod non est ipse.
11.542
Suasor, decipiens, id est, in suam sortem trahens.
11.543
Studiosus . . .
11.544
252. Scrupulosus, animi minuti, et asperi. Scrupus enim est arena durior.
11.545
Sacrilegus, dicitur ab eo quod sacra legit, id est, furatur.
11.546
Sicarius vocatur, qui ad perpetrandum scelus telis armatus est. Sica enim gladius est a secando vocatus.
11.547
253. Scaevus, sinister atque perversus, ἀπὸ τοῦ σκαιοῦ. Est enim pessimi et crudelis animi. Scenicus, qui in theatro agit. Theatrum enim scena est.
11.548
Scorta, quae a Graecis quoque σκύτεα vocabantur, quo defricantur pelles, quibus corruptela fit.
11.549
254. Spurcus, quod sit impurus.
11.550
Scelerosus, sceleribus plenus, ut lapidosus locus, et arenosus. Plus est autem scelerosus quam sceleratus.
11.551
255. Sator, seminator, vel pater, a semine.
11.552
Scurra, qui sectari solet quempiam cibi gratia. A sequendo igitur, inde scurra appellatus. Idem assecla, a sequendo.
11.553
Satelles, quod adhaereat alteri, sive a lateris custodia.
11.554
256. Suffectus, in loco alterius suppositus, quasi suffactus. Unde et consulem suffectum dicimus eum qui pro alio substituitur.
11.555
257. Secundus, quia secus pedes, et tractus est sermo a sequentibus servis pedisequis. Unde et secunda fortuna dicitur, quod secundum nos est, id est, prope nos. Inde et res secundae, id est, prosperae. Secundae autem a sequendo sunt dictae.
11.556
258. Stipulator, promissor. Stipulare enim promittere est, ex verbis 496 jurisperitorum, qui etiam stipulum firmum appellaverunt.
11.557
259. Sanus, a sanguine, quia sine pallore est.
11.558
Sospes . . .
11.559
Salus, a sale nomen accepisse putatur.
11.560
Subtilis, ab extenuatione dictus.
11.561
260. Sequester dicitur, qui certantibus medius intervenit, qui apud Graecos ὁ μέσος dicitur, apud quem pignora deponi solent. Quod vocabulum a sequendo factum est, quod ejus qui electus sit utraque pars fidem sequatur.
11.562
261. Sessilis, quod non videtur stare, sed sedere.
11.563
Surdus, a sordibus humoris aure conceptis; et quamvis multis casibus accidat, nomen tamen aeger ex praedicto vitio retinet.
11.565
262. Siccus, quod sit exsuccatus, sive, per antiphrasin, quod sit sine succo.
11.566
Sepultus dictus, eo quod sit sine palpatione, vel sine pulsu, id est, sine motu.
11.567
263. Sajo, ab exigendo dictus.
11.568
Sutor, a suendis pellibus nominatur.
11.569
Subulcus, porcorum pastor, sicut bubulcus a cura boum.
11.570
T. 497
11.571
264. Tutor, qui pupillum tuetur, hoc est, intuetur, de quo in consuetudine vulgari dicitur: Quid me mones? Et tutorem, et paedagogum olim obrui.
11.572
265. Testes dicti, quod testamento adhiberi solent, sicut signatores, quod testamentum signent.
11.573
266. Tetricus, mons in Sabinis asperrimus. Unde et tristes homines tetricos dicimus.
11.574
Taciturnus, in tacendo diuturnus.
11.575
267. Trutinator, examinator, ex judicii libra perpendens; recta translatione a trutina, quae est gemina ponderum lanx.
11.576
268. Tristis...
11.577
Tenax, nummi cupidior, quod teneat. Interdum, et pertinax. Truculentus...
11.579
269. Torvus, terribilis, eo quod sit torto vultu, et turbulento aspectu, ut: Torva leaena; et: Cernimus astantes nequidquam lumine torvo.
11.580
270. Turbidus...
11.581
Terribilis . . .
11.582
Teter, ab obscura tenebrosaque vita. Teterrimus pro fero nimium. Tetrum enim veteres pro Fero dixerunt, ut Ennius: Tetrosque elephantos.
11.583
Terribilis, quia timorem habet, et timetur.
11.584
271. Tergiversator, quod animum quasi tergum vertat huc et illuc, nec facile qualis sit intelligitur.
11.585
Temulentus, a temeto, id est, vino, dictus.
11.586
272. Timidus, quod timeat diu, id est, a sanguine, nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit timorem.
11.588
273. Turpis, quod sit informis, et torpeat.
11.589
V 498
11.590
274. Vir, a virtute.
11.591
Utilis, ab utendo bene sua, vel quod bene quid uti possit, sicut, docilis quod doceri possit.
11.592
275. Verus, a veritate, hinc et verax. Major est veritas quam verus, quia non veritas a vero, sed verus a veritate descendit.
11.593
Veridicus, quia verum dicit, et veritatis assertor est.
11.594
Verecundus, quia verum factum erubescit.
11.595
276. Viridis, vi et succo plenus, quasi vi rudis.
11.596
Venustus, pulcher, a venis, id est, sanguine.
11.597
Vivens . . . . .
11.598
Vivus . . . . .
11.599
277. Varius, quasi non unius viae, sed incertae mistaeque sententiae.
11.600
Versutus, eo quod ejus mens in quolibet actu ad quamlibet fraudem facile vertitur, unde et versutia dicitur contorta sententia. Plautus: Versutior quam rota figularis.
11.602
278. Villis a villa, nullius enim urbanitatis est.
11.603
Versipellis, eo quod in diversa vultum et mentem vertat. Inde, et versutus, et callidus.
11.604
Violentus, quia vim infert.
11.605
279. Vecors, mali cordis, et malae conscientiae.
11.606
Vagus, quia sine via.
11.607
Vanus, a Venere etymologiam trahit. Item vanus inanis, falsus, eo quod sine memoria evanescat.
11.608
280. Vesanus, non probe sanus.
11.609
Vinolentus, qui et satis bibit, et difficile inebriatur.
11.610
Vexatus, id est, portatus, ab eo quod est veho, vexo, vecto, ut vexasse sit portasse.
11.611
281. Veneficus, eo quod venenum mortis causa paravit, aut praestitit, aut vendidit.
11.612
Vector, quasi vehitor. Est autem vector et qui vehit, et qui vehitur.
11.613
282. Venator, quasi venabulator, a venabulo, scilicet, quo bestias premit. Quatuor autem sunt venatorum officia: vestigatores, indagatores, alatores, pressores. Hic incipit Editionis Arevali tomus IV.