Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
12.1.1
LIBER UNDECIMUS. DE HOMINE ET PORTENTIS. CAPUT PRIMUM. De homine et partibus ejus.
12.1.1
1. Natura dicta ab eo quod nasci aliquid faciat. Gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt.
12.1.2
2. Genus a gignendo dictum, cui derivatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur, γῆ enim Graece terra dicitur.
12.1.3
3. Vita dicta propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi, atque crescendi. Unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt.
12.1.4
4. Homo dictus, quia ex humo factus est, sicut dicitur in Genesi: Et creavit Deus hominem de humo terrae. Abusive autem pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est, ex societate animae et corporis.
12.1.5
5. Nam proprie homo ab humo. Graeci autem hominem ἄνθρωπον appellaverunt, 2 eo quod sursum spectet, sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui. Quod Ovidius poeta designat, cum dicit: Pronaque cum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque videre Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Qui ideo erectus coelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat, veluti pecora, quae natura prona et ventri obedientia finxit.
12.1.6
6. Duplex est autem homo, interior et exterior. Interior homo, anima; exterior homo, corpus.
12.1.7
7. Anima autem gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Unde et ventus Graece ἄνεμος dicitur, quod ore trahentes aerem vivere videamur. Sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi ore aer possit, quia jam in genitricis utero vivit.
12.1.8
8. Non est igitur aer anima, quod quidam putaverunt, qui non potuerunt incorpoream ejus cogitare naturam.
12.1.9
9. Spiritum idem esse quod animam evangelista pronuntiat dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursus potestatem habeo, sumendi eam. De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore memoratus evangelista ita protulit, dicens: Et inclinato capite emisit spiritum.
12.1.10
10. Quid est enim emittere spiritum, nisi animam ponere? Sed anima dicta propter quod vivit; spiritus autem, vel pro spirituali natura, vel pro eo quod inspiret in corpore.
12.1.11
11. Item animum idem esse quod animam. Sed anima vitae est, animus consilii. Unde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare; unde et amentes; nam mentem vocari, ut sciat; animum, ut velit.
12.1.12
12. Mens autem vocata, quod emineat in anima, vel quod meminit, 3 unde et immemores amentes. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima mens vocatur, tanquam caput ejus, vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adjuncta sunt animae, ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima.
12.1.13
13. Nam et memoria mens est, unde et immemores amentes; dum ergo vivificat corpus, anima est; dum vult, animus est; dum scit, mens est; dum recolit, memoria est; dum rectum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro iis quae sentit, unde et sententia nomen accepit.
12.1.14
14. Corpus dictum, eo quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum.
12.1.15
Caro autem a creando est appellata.
12.1.16
15. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc, et parentes creatores vocantur.
12.1.17
16. Caro autem ex quatuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, quibus quid debetur compage resoluta.
12.1.19
17. Caro autem et corpus diversa significant. In carne semper corpus est, non semper in corpore caro; nam caro est quae vivit, idem et corpus. Corpus, quod non vivit, idem non caro. 4 Nam corpus dicitur, aut quod post vitam mortuum est, aut sine vita est conditum. Interdum et cum vita corpus, et non caro, ut herba et lignum.
12.1.20
18. Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur, et clauduntur, duo semper patentes sunt.
12.1.21
19. Sensus dicti quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi.
12.1.22
Unde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus, sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis.
12.1.23
20. Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. Visum autem fieri quidam asseverant, aut externa aetherea luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes, atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc commistione similis materiae visum dantes.
12.1.24
21. Visus dictus quod vivacior sit caeteris sensibus, ac praestantior, sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter caetera mentis officia. Vicinior est enim cerebro, unde omnia manant, ex quo fit ut ea quae ad alios pertinent sensus videre dicamus, veluti cum dicimus: Vide quomodo sonat, vide quomodo sapit, sic et caetera.
12.1.26
22. Auditus appellatus, quod voces hauriat, hoc est aere verberato suscipiat sonos.
12.1.27
Odoratus, quasi aeris odore attactus. Tacto enim aere sentitur, sic et olfactus, quod odoribus afficiatur.
12.1.28
Gustus, a gutture dictus. 5
12.1.29
23. Tactus, eo quod pertractet, et tangat, et per omnia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus quidquid caeteris sensibus judicare non possumus. Duo autem tactus genera sunt: nam aut extrinsecus venit, quod feriat, aut intus in ipso corpore oritur.
12.1.30
24. Unicuique autem sensui propria natura data est. Nam quod videndum est oculis capitur, quod audiendum auribus, mollia et dura tactu aestimantur, sapor gustu, odor naribus ducitur.
12.1.31
25. Prima pars corporis caput, datumque illi hoc nomen, eo quod sensus omnes et nervi inde initium capiant, atque ex eo omnis vigendi causa oriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Unde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit.
12.1.32
26. Vertex est ea pars qua capilli capitis colliguntur, et in qua caesaries vertitur, unde et nuncupatur.
12.1.34
27. Calvaria, ab ossibus calvis dicta, per defectionem, et neutraliter pronuntiatur.
12.1.35
Occipitium, capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel quod sit capiti retrorsum.
12.1.36
28. Capilli vocati, quasi capitis pili, facti ut et decorem praestent, et cerebrum adversus frigus muniant, atque a sole defendant.
12.1.37
Pili autem dicti a pelle, e qua prodeunt, sicut et pilum dicitur a pila, ubi pigmentum contunditur.
12.1.38
29. Caesaries, a caedendo vocata, ideoque tantum virorum est. Virum enim tonsum decet, mulierem non decet.
12.1.39
6 30 Comae sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. Nam comas Graeci caimos a secando nominant, unde, et κείρειν tondere dicunt. Unde et cirri vocantur, quod etiam iidem Graeci μαλλὸν vocant.
12.1.40
31. Crines, proprie mulierum sunt. Dicti autem crines, eo quod vittis discernantur. Unde et discriminalia dicuntur, quibus divisi religantur.
12.1.41
32. Tempora sunt quae calvariae dextra laevaque subjacent. Quae ideo sic nuncupantur, quia moventur, ipsaque mobilitate, quasi tempora, quibusdam intervallis mutantur.
12.1.42
33. Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis, et uniuscujusque personae cognitio.
12.1.43
34. Vultus vero dictus, eo quod per eum animi voluntas ostenditur; secundum voluntatem enim in varios motus mutatur. Unde et differunt sibi utraque; nam facies simpliciter accipitur de uniuscujusque naturali aspectu, vultus autem animorum qualitates significat.
12.1.44
35. Frons, ab oculorum foraminibus nominata est. Haec imago quaedam animi, mentis motum specie sua exprimit, dum, vel laeta, vel tristis est.
12.1.45
36. Oculi vocati, sive quia eos ciliorum tegmina occulunt, ne qua incidentis injuriae offensione laedantur, sive quia occultum lumen habent, id est, secretum, vel intus positum. Hi inter omnes sensus viciniores animae existunt; in oculis enim omne mentis indicium est, unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. 7 Oculi autem iidem et lumina. Et dicta lumina quod ex eis lumen manat, vel quod initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui proponendam refundant.
12.1.46
37. Pupilla est medius punctus oculi, in quo vis est videndi, ubi, quia parvae imagines nobis videntur, propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique pupulam vocant; vocatur autem pupilla, quod sit pura, atque impolluta, ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est desperatio.
12.1.47
38. Circulus vero quo a pupilla partes albae oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornent ambitum pupillae.
12.1.48
Volvos autem quidam appellant ipsos vertices oculorum ex similitudine bolborum.
12.1.49
39. Palpebrae sunt sinus oculorum, a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem, ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo capillorum, ut et apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno conniventibus tanquam involuti quiescant latentes.
12.1.50
40. In summitate autem palpebrarum, locis quibus se utraeque clausae contingunt, exstant adnati ordine servato pili, tutelam oculis ministrantes, ne irruentes facile injurias excipiant, et ex eo noceantur, ut pulveris, vel cujuscunque crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent, quo tenuem atque serenum faciant visum.
12.1.51
41. Lacrymas, quidam a laceratione mentis putant dictas, alii existimant ideo quod Graeci δάκρυα vocant.
12.1.52
42. Cilia, sunt tegmina quibus cooperiuntur oculi, et dicta cilia, 8 quod celent oculos, tegantque tuta custodia.
12.1.53
Supercilia dicta, quia superposita sunt ciliis, quae idcirco pilis vestita sunt, ut oculis munimenta praetendant, et sudorem a capite defluentem depellant.
12.1.54
Intercilium vero est medium illud inter supercilia, quod sine pilis est.
12.1.55
43. Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant; nam Graece γένειον barbae. Hinc et genae, quod inde incipiant gigni barbae.
12.1.56
44. Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae. Vocatae autem malae, sive quod infra oculos promineant in rotunditatem, quae Graeci μῆλα appellant, sive quod sint super maxillas.
12.1.57
45. Maxillae, per diminutionem a malis, sicut paxillus a palo, taxillus a talo.
12.1.58
Mandibulae sunt maxillarum partes, ex quo et nomen factum.
12.1.59
Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mulierum.
12.1.60
46. Aurium inditum nomen a vocibus hauriendis, unde et Virg.: Vocemque his auribus hausi. Aut quia vocem ipsam Graeci αὐδὴν vocant, ab auditu. Per immutationem enim litterae aures, quasi audes, nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus earum sonum facit, quo sensum excipiant audiendi. Pinnula, summa pars auris, ab acumine dicta. Pinnum enim antiqui acutum dicebant; unde et bipennis et pinna.
12.1.61
47. Nares idcirco nominantur, quia per eas, vel odor, vel spiritus nare non desinit; sive quia nos odore admonent, ut norimus aliquid, 9 et sciamus; unde e contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim, veteres scisse dicebant. Terentius: Ac non totis sex mensibus prius olfecissem, quam ille quidquam coeperet.
12.1.62
48. Narium recta pars, propter quod aequaliter sit in longitudine et rotunditate porrecta, columna vocatur; extremitas ejus pirula, a formula pomi pyri. Quae vero dextra laevaque sunt, pinnulae, ab alarum similitudine, medium autem, interfinium.
12.1.63
49. Os dictum, quod per ipsum, quasi per ostium, et cibos intus mittimus, et sputum foras projicimus; vel quia inde ingrediuntur cibi, inde egrediuntur sermones.
12.1.64
50. Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus, quod inferius, eo quod grossius sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum labia dicunt.
12.1.66
51. Linguae a tigando cibum putat Varro nomen impositum. Alii quod per articulatos sonos verba ligat. Sicut enim plectrum cordis, ita lingua illiditur dentibus, et vocalem efficit sonum.
12.1.67
52. Dentes Graeci ὀδόντας vocant, et inde Latinum nomen trahere videntur. Horum primi Praecisores dicuntur, quia omne quod accipitur ipsi prius incidunt. Sequentes canini vocantur, quorum duo in dextra maxilla, et duo in sinistra sunt. Et dicti canini, quia ad similitudinem caninorum existunt, et canis ex ipsis ossa frangit, 10 sicut et homo, et quod non possunt priores praecidere, illis tradunt, ut confringant. Hos vulgus, pro longitudine et rotunditate, colomellos vocant. Ultimi sunt molares, qui concisa a prioribus atque confracta subigunt et molunt, atque immassant, unde et molares vocati sunt.
12.1.68
53. Dentium autem numerum discernit qualitas sexus. Nam in viris plures, in feminis pauciores existunt.
12.1.69
54. Gingivae a gignendis dentibus nominatae. Factae autem sunt, etiam ad decorem dentium, ne nudi horrori potius quam ornamento existerent.
12.1.70
55. Palatum nostrum, sicut coelum, est positum, et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Graeci similiter palatum οὐρανὸν appellant, eo quod pro sui concavitate coeli similitudinem habeat.
12.1.71
56. Fauces, a fundendis vocibus nominatae, vel quod per eas famur voces.
12.1.72
Arteriae vocatae, sive quod per eas a pulmone aer, hoc est, spiritus fertur; seu quod arctis et angustis meatibus spiritum vitalem retineant, unde vocis sonos emittunt, qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret.
12.1.73
57. Tolles Gallica lingua dicuntur, quas vulgo per diminutionem tusillas vocant, quae in faucibus turgescere solent.
12.1.74
Mentum dictum, quod inde mandibulae oriantur, vel quod ibi jungantur.
12.1.75
58. Gurgulio, a gutture nomen trahit, cujus meatus ad os et nares pertendit, habens viam, qua vox ad linguam transmittitur, 11 ut possit verba collidere, unde et garrire dicimus.
12.1.77
59. Rumen, proximum gurgulioni, quo cibus et potio devoratur. Hinc bestiae quae cibum revocant ac remandunt, ruminare dicuntur.
12.1.78
Sublinguium, operculum gurgulionis, quasi parva lingua, quae foramen linguae recludit operitve.
12.1.79
60. Collum dictum, quod sit rigidum et teres, ut columna bajulans caput, et sustentans, quasi capitolium, cujus anterior pars gula vocatur, posterior cervix.
12.1.80
61. Cervix autem vocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigitur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant; primus Hortensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari membrum ipsum significat( nam pluraliter contumaciam saepe demonstrat). Cic. in Verr.: Praetorem tu accuses, frange cervicem.
12.1.81
62. Humeri dicti, quasi armi ad distinctionem nominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur, nam proprie armi quadrupedum sunt.
12.1.82
Ola, summi humeri pars posterior.
12.1.83
63. Brachia a fortitudine nominata, βαρὺ enim Graece grave et forte significat. In brachiis enim tori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. Hi sunt tori, id est, musculi, et dicti tori, quod illic viscera torta videantur.
12.1.84
64. Cubitus dictus, quo ad cibos sumendos in ipso cubamus.
12.1.85
12 Ulna, secundum quosdam utriusque manus extensio est, secundum alios cubitus, quod magis verum est, quia Graece ὠλένη cubitus dicitur.
12.1.86
65. Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod ex eis in modum alarum motus brachiorum inchoet, quas quidam ascillas vocant, quod ex his brachia cilluntur, id est, moventur, unde, et oscilla dicta ab eo quod cillantur, id est, moveantur, ora. Nam cillere est movere. Has quidam subhircos vocant, propter quod in plerisque hominibus hircorum fetorem reddant.
12.1.87
66. Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat, ipsa operatur omnia, atque dispensat, per eam accipimus et damus. Abusive autem manus etiam ars, vel artifex, unde et manupretium dicimus.
12.1.88
67. Dextra vocatur a dando, ipsa enim pignus pacis datur, ipsa fidei testis atque salutis adhibetur, et hoc est illud apud Tullium: Fidem publicam jussu senatus dedi, id est, dextram. Unde et Apostolus: Dextras dederunt, mihi et Barnabae, societatis.
12.1.89
68. Laeva, quod aptior sit ad levandum. Sinistra autem vocata, quasi sine dextra, sive quod rem fieri sinat. A sinendo enim sinistra est nuncupata.
12.1.90
69. Palma est manus expansis digitis, sicut contractis, pugnus.
12.1.91
Pugnus autem a pugillo dictus, sicut palma ab expansis palmae ramis.
12.1.92
70. Digiti nuncupati, vel quod decem sunt, vel quia decenter juncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectum, et ordinem decentissimum. Primus pollex vocatus, eo quod inter caeteros polleat virtute et potestate. Secundus salutaris, seu demonstratorius, 13 quia eo fere salutamus, atque ostendimus.
12.1.93
71. Tertius impudicus, quod plerumque per eum probari insectatio exprimitur. Quartus annularis, eo quod in ipso annulus geritur; idem et medicinalis, quod eo trita collyria a medicis colliguntur. Quintus auricularis, pro eo quod eo aurem scalpimus.
12.1.94
72. Ungula ex Graeco vocamus; illi enim has ὄνυχας dicunt.
12.1.95
Truncus, media pars corporis a collo ad inguina. De quo Nigidius: Caput collo vehitur, truncus sustinetur, coxis, et genibus, cruribusque.
12.1.96
73. Thorax, a Graecis dicitur anterior pars trunci a collo, usque ad stomachum, quam nos dicimus arcam, eo quod ibi arcanum sit, id est, secretum, quo caeteri arcentur. Unde, et arca, et ara dicta, quasi res secretae, cujus eminentes pulpae mamillae. Inter quas pars illa ossea pectus dicitur, dextra autem laevaque costae.
12.1.97
74. Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes, unde et pectinem dicimus, quod pexos capillos faciat.
12.1.98
Mamillae vocatae, quia rotundae sunt, quasi malae, per diminutionem scilicet.
12.1.99
75. Papillae capita mammarum sunt, quas sugentes comprehendunt. Et dictae papillae, quod eas infantes quasi pappant, dum lac sugunt. Proinde mamilla est omnis eminentia uberis, papilla vero breve illud unde lac trahitur.
12.1.100
76. Ubera dicta, vel quia lacte uberta, vel quia uvida, humore scilicet lactis in morem uvarum plena.
12.1.101
77. Lac vim nominis a colore trahit, quod sit albus liquor, λευκὸς enim Graece album dicunt, cujus natura ex sanguine commutatur; nam post partum si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento 14 consumptum, naturali meatu fluit in mammas, et earum virtute albescens lactis accipit qualitatem.
12.1.102
78. Cutis est quae in corpore prima est appellata, quod ipsa corpori superposita incisionem prima patitur, κοπτὴ enim Graece incisio dicitur. Eadem et pellis, quod externas injurias corporis tegendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardores perferat.
12.1.104
79. Pellis autem mox detracta, subacta jam corium dicitur.
12.1.105
Corium autem per derivationem caro appellavit, quod eo tegatur; sed hoc in brutis animalibus proprium est.
12.1.106
80. Pori corporis Graeco nomine appellantur, qui Latine proprie spiramenta dicuntur, eo quod per eos vivificus spiritus exterius ministretur.
12.1.107
81. Arvina est pinguedo cuti adhaerens.
12.1.108
Pulpa est caro sine pinguedine, dicta quod palpitet, resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, propter quod glutinosa sit.
12.1.110
82. Membra sunt partes corporis.
12.1.111
Artus, quibus colligantur membra, ab arctando dicti.
12.1.112
83. Nervi, Graeca derivatione appellati, quos illi νεῦρα vocant. Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum conjunctiones invicem his inhaereant; id est, ab inhaerendo. Maximam autem virium substantiam nervos facere certissimum est: nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem.
12.1.113
84. Artus dicti, quod colligati invicem nervis arctentur, id est, stringantur, quorum diminutiva sunt articuli. Nam artus dicimus membra majora, ut brachia; articulos minora membra, ut digitos. 15
12.1.114
85. Compago, capita sunt ossium, dicta, eo quod sibi compacta nervis, velut glutino quodam adhaereant.
12.1.115
86. Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim positio omnis roburque subsistit. Ossa autem ab usto dicta, propter quod cremarentur ab antiquis, sive, ut alii putant, ab ore, quod ibi pateant, nam ubique cute visceribusque obtecta celantur.
12.1.116
87. Medullae appellatae, quod madefaciant ossa, irrigant enim, et confortant.
12.1.117
Vertibula sunt summae ossium partes nodis crassioribus conglobatae; dicta ita, eo quod ad inflexionem membrorum illa vertantur.
12.1.118
88. Cartilagines, ossa mollia, et sine medulla, quod genus auriculae, et narium discrimen, et costarum extremitates habent, sive opercula ossium, quae moventur. Et dictae cartilagiues, quod leni attritu carent dolore, dum flectuntur.
12.1.119
89. Costas appellari quidam putant, quod ab ipsis interiora custodiantur, ut tota mollities ventris vallata salvetur.
12.1.120
90. Latus quia jacentibus nobis latet. Est enim laeva pars corporis, dextro autem lateri habilior motus est, laevo fortior, et oneri ferendo accommodatior. Unde et laeva nuncupata, quod aptior sit ad levandum aliquid, et portandum. Ipsa enim gestat clypeum, ensem, 16 pharetram, et reliqua onera, ut expedita sit dextera ad agendum.
12.1.122
91. Dorsum est a cervice usque ad renes; dictum autem dorsum, quod sit superficies durior corporis, in modum saxi, fortis, et ad portandum, et ad perpetiendum.
12.1.123
92. Terga, quia in ea supini jacemus interra: quod solus homo potest, nam muta animalia tantum, aut in ventre, aut in latere jacent; unde in animalibus terga abusive dicuntur.
12.1.124
93. Scapula.....
12.1.125
Interscaplium, spatium quod inter scapulas est, unde et nominatum.
12.1.126
94. Palae, sunt dorsi dextra laevaque eminentia membra, dicta quod in luctando eas premimus, quod Graeci παλαίειν dicunt.
12.1.127
95. Spina, junctura dorsi, dicta eo quod habeat radiolos acutos, cujus juncturae spondilia appellantur, propter partem cerebri, quae fertur per eos longo tractu ad caeteras corporis partes.
12.1.128
96. Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci ἱερὸν ὀστοῦν vocant, quoniam primum infante concepto nascitur. Ideoque ex hostia id primum a gentilibus diis suis dabatur, unde et sacra spina dicitur.
12.1.129
97. Renes, ait Varro, dictos, quod rivi ab his obsceni humoris nascantur. Nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursus a renibus calore venereo resolutus decurrit.
12.1.130
98. Lumbi, ob libidinis lasciviam dicti, quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis, unde, et ad Job 17 in exordio sermonis dictum est: Accinge sicut vir lumbos tuos, ut in iis esset resistendi praeparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio.
12.1.131
99. Umbilicus est medius locus corporis, dictus quod sit umbo iliorum; unde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. Ex eo enim infans in utero pendet, ex eo etiam et nutritur.
12.1.132
100. Ilium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obvolvamus; Graece enim εἱλύειν obvolvere dicitur.
12.1.133
101. Clunes vocatae, quod sint juxta colum, quod est longao.
12.1.134
Nates, quod in ipsis innitimur dum sedemus; unde et conglobata est in eis caro, ne prementis corporis mole ossa dolerent.
12.1.136
102. Genitalia corporis partes( ut nomen ipsum docet), gignendae sobolis acceperunt vocabulum, quod his procreatur et gignitur. Haec et pudenda pro verecundia, sive a pube, unde et indumento operiuntur. Dicuntur autem ista et inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, sicut membra, quae in promptu locata sunt.
12.1.137
103. Idem et veretrum, quia viri est tantum, sive, quod ex eo virus emittitur; nam virus proprie dicitur humor fluens a natura viri.
12.1.138
104. Testiculi, per diminutionem a testibus dicti, quorum numerus incipit a duobus. Hi semen calamo ministrant quod a spinae medulla et renibus et lumbis suscipiunt ad gratiam procreandi.
12.1.139
Viscus est pellis in qua testiculi sunt.
12.1.140
105. Posteriora vero vocata, quod retro sunt et a vultu aversa, ne dum alvum purgamus, inquinaremus aspectum.
12.1.141
Meatus, inde appellatus, quia per eum meant, id est, egeruntur stercora.
12.1.142
106. Femora dicta sunt, quod ea parte a femina sexus viri discrepet; 18 sunt autem ab inguinibus usque ad genua.
12.1.143
Femina autem, per derivationem femorum, partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus; unde et praeliatores olim sub feminibus equos admisisse dicebantur.
12.1.144
107. Coxae, quasi, conjunctae axes; in ipsis enim femora moventur, quorum concava vertebra vocantur, quia in eis capita femorum vertuntur.
12.1.145
Suffragines, quia subtus franguntur, id est, flectuntur, non supra, sicut in brachiis.
12.1.147
108. Genua, sunt commissiones femorum et crurum; et dicta genua, eo quod in utero sint genis opposita. Cohaerent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis lacrymarum indicibus et misericordiae: nam a genis genua dicuntur.
12.1.148
109. Denique complicatum gigni formarique hominem( dicunt) ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi, ac reconditi fiant. Ennius: Atque genua comprimit artagena. Inde est quod homines, dum ad genua se prosternunt, statim lacrymantur. Voluit enim eos natura uterum maternum rememorari, ubi quasi in tenebris considebant, antequam venirent ad lucem.
12.1.149
110. Crura dicta, quia iis currimus, et gressum facimus. Sunt autem sub genibus usque ad suras.
12.1.150
Tibiae vocatae, quasi tubae; sunt enim et longitudine et specie similes.
12.1.152
111. Talus dictus a tolo; nam tolus est eminens rotunditas, unde et fastigium templi rotundi tolus vocatur. Talus autem sub crure est, sub talo calcanei.
12.1.153
112. Pedes, ex Graeca etymologia nomen sortiti sunt; hos enim Graeci πόδας dicunt, qui alternis motibus solo fixi incedunt.
12.1.154
113. Plantae, a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae anteriores partes, quae etiam ex multis ossibus constant. 19
12.1.155
114. Calcis, prima pars plantae; a callo illi nomen impositum, quo terram calcamus: hinc, et calcaneus.
12.1.156
115. Solum, inferior pars pedis, dictum quia eo terrae vestigia imprimimus, sed et solum dicitur omne quod aliquid sustinet, quasi solidum, unde et terra solum, quod cuncta sustineat, et solum pedis, quod totam corporis molem portat.
12.1.157
116. Viscera, non tantum intestina dicimus, sed quidquid sub corio est, a visco, quod est inter cutem, et carnem. Item viscera, vitalia, id est, circumfusa cordis loca, quasi viscora, eo quod ibi vita, id est, anima contineatur.
12.1.158
117. Item viscera, capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Eadem lacerti, sive mures, quia sic in singulis membris cordis loco sunt, ut sit in media parte totius corporis cor; appellanturque a nomine similium animalium sub terra delitescentium. Nam inde musculi a murium similitudine. Iidem etiam, et tori, quod illic viscera torta videantur.
12.1.159
118. Cor, a Graeca appellatione derivatum, quod illi καρδίαν dicunt, sive a cura. In eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet.
12.1.160
Quod ideo pulmoni vicinum est, ut cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Hujus duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextra plus spiritum; unde et in dextro brachio pulsum inspicimus.
12.1.161
119. Praecordia vero sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur; et dicta praecordia, eo quod ibi sit principium cordis et cogitationis.
12.1.162
20 120. Pulsus vocatus, quod palpitet, cujus indicio, aut infirmitatem intelligimus, aut salutem. Hujus duplex est motus. Simplex est, qui ex uno saltu constat. Compositus est, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia: dactylicum percussum, quandiu sine vitio sunt; si quando vero citatiores sunt, ut δορκαδάζοντες, aut leniores, ut μυρμίζοντες, mortis signa sunt.
12.1.163
121. Venae dictae, eo quod viae sint natantis sanguinis, atque rivi per corpus omne divisi, quibus universa membra irrigantur.
12.1.164
122. Sanguis, ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur, et sustentetur, et vivat. Sanguis autem est, dum in corpore est, effusus vero cruor dicitur. Nam cruor vocatus, eo quod effusus decurrit, vel ab eo quod currendo corruat. Alii autem cruorem interpretantur sanguinem corruptum, qui emittitur. Alii aiunt vocatum sanguinem, quod suavis sit.
12.1.165
123. Sanguis autem non est integer, nisi in juvenibus. Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem, unde in senibus tremor est. Proprie autem sanguis animae possessio est; inde genas lacerare in luctu mulieres solent, unde et purpureae vestes, et flores purpurei mortuis praebentur.
12.1.166
124. Pulmo, ex Graeco trahit vocabulum. Graeci enim pulmonem πλεύμονα vocant, eo quod cordis flabellum sit, in quo πνεῦμα, id est, spiritus inest, per quod, et agitantur, et moventur, unde et pulmones vocati sunt. Nam Graece πνεῦμα spiritus dicitur, qui flando et agitando aerem admittit et rejicit, a quo moventur pulmones, et palpitant, et aperiendo se, ut flatum capiant, et stringendo, ut ejiciant. Est enim organum corporis.
12.1.167
125. Jecur, nomen habet eo quod ignis ibi habea sedem, 21 qui in cerebro subvolat. Inde ad oculos caeterosque sensus et membra diffunditur, et calore suo ad se succum ex cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendi nutriendique singulis membris praebet. In jecore autem consistit voluptas, et concupiscentia, juxta eos qui de physicis disputant.
12.1.168
126. Fibrae, jecoris sunt extremitates sicut extremae partes foliorum in intybis, sive quasi linguae eminentes. Dictae autem fibrae, quod apud gentiles in sacris ad Phoebi aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque succensis, responsa acciperent.
12.1.169
127. Splen dictus a supplemento ex contraria parte jecoris, ne vacua existeret, quem quidam etiam risus causa factum existimant; nam splene ridemus, felle irascimur, corde sapimus, jecore amamus. Quibus quatuor elementis constantibus, integrum est animal.
12.1.170
128. Fel appellatum quod sit folliculus gestans humorem, qui vocatur bilis.
12.1.171
Stomachus, Graece os vocatur, eo quod ostium ventris sit, et cibum excipiat, atque in intestina transmittat.
12.1.172
129. Intestina dicuntur, eo quod corporis interiore parte cohibentur, quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modum, ut susceptas escas paulatim egerant, et superadditis cibis non impediantur.
12.1.173
130. Omentum, membranum quod continet intestinorum majorem partem, quod ἐπίπλουν Graeci vocant.
12.1.174
Disseptum intestinum, quod discernit ventrem, et caetera intestina a pulmonibus et a corde.
12.1.175
131. Caecum intestinum, quod sit sine foramine, et exitu, quod Graeci, τυφλὸν ἔντερον dicunt.
12.1.176
Jejunum, tenue intestinum, unde et jejunum dicitur. 22
12.1.177
132. Venter autem, et alvus, et uterus inter se differunt. Venter est, qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguina. Et dictus venter, quod per totum corpus vitae alimenta transmittat.
12.1.178
133. Alvus est, quae cibum recipit, et purgari solet. Sallustius: Simulans sibi alvum purgari. Et vocatur alvus, quod abluatur, id est, purgetur. Ex ipsa enim sordes stercorum defluunt.
12.1.179
134. Uterum solae mulieres habent, in quo concipiunt, ad similitudinem caliculi. Tamen auctores uterum pro utriuslibet sexus ventre plerumque ponunt, nec poetae tantummodo, sed et caeteri.
12.1.180
135. Vocatus autem uterus, quod duplex sit, et ab utraque in duas se dividat partes, quae in diversum diffusae ac replexae circumplicantur in modum cornuum arietis, vel quod interius impleatur fetu. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habuerit, ut membra et viscera.
12.1.182
136. Aqualiculus autem proprie porci est, hinc ad ventrem translatio.
12.1.183
Matrix dicitur, quod fetus in ea generetur, semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit.
12.1.185
137. Vulva vocata, quasi valva, id est, janua ventris, vel quod semen recipiat, vel quod ex ea fetus procedat.
12.1.186
Vesica dicta, quia sicut vas aqua, ita de renibus urina collecta completur, et humore distenditur, cujus usus in volucribus non habetur.
12.1.187
138. Urina autem dicta, sive quod urat, sive quod ex renibus egeritur; cujus indicio, et salus, et aegritudo futura monstratur. Qui humor vulgo lotium dicitur, quod eo lota, id est, munda vestimenta efficiantur. 23
12.1.188
139. Semen est quod jactum sumitur, aut a terra, aut ab utero ad gignendum, vel fructus, vel fetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione factus, ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatus in modum sentinae concrescit in renibus, ejectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus, calore quodammodo viscerum et menstruali sanguinis irrigatione formatur in corpus.
12.1.189
140. Menstrua, supervacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc venire profluvium. Luna enim Graece μήνη dicitur, haec et muliebria nuncupantur; nam mulier solum animal menstruale est.
12.1.190
141. Cujus cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta moriuntur herbae, amittunt arbores fetus, ferrum rubigo corripit, nigrescunt aera. Si qui canes inde ederint in rabiem efferantur. Glutinum asphalti, quod nec ferro, nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum sponte dispergitur.
12.1.191
142. Post plurimos autem dies menstruos deo semen non est germinabile, quia jam non est menstrualis sanguis a quo perfusum irrigetur. Tenue semen locis muliebribus non adhaeret, labitur enim, nec habet vim adhaerendi. Similiter et crassum vim non habet gignendi, quia muliebri sanguini miscere se non potest propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et steriles mares et feminas( dicunt) fieri, vel per nimiam seminis, vel sanguinis crassitudinem, vel propter nimiam raritatem.
12.1.192
143. Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit, et vita hominis, et sapientia; deinde quadragesimo die totum opus expleri, quod ex abortionibus, ut fertur, collectum est. Alii fetus a capite sumere dicunt exordium; unde et in avium fetibus primum oculos fingi in ovis videmus.
12.1.194
144. Fetus autem nominatus, quod adhuc in utero foveatur. Cujus secundae dicuntur folliculus qui simul cum infante nascitur, continetque eum; dictus ita, quia eum, cum editur, sequitur.
12.1.195
145. Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semenvalidius sit; 24 matribus, si matris; hac ratione similes exprimi vultus. Qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter misto paterno maternoque semine concipiuntur; avorum proavorumque similes fieri, quia sicut in terra multa semina occulta, sic et in nobis semina celantur, figuras parentum redditura. Ex paterno autem semine puellas nasci, et ex materno pueros, quia omnis partus constat duplici semine, cujus pars major cum invaluit, occupat similitudinem sexus.
12.1.196
146. In corpore nostro quaedam tantum utilitatis causa facta sunt, ut viscera; quaedam, et utilitatis, et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus, ac pedes, quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima.
12.1.198
147. Quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba promissa, pectus amplum; in mulieribus leves genae, et angustum pectus, ad concipiendos autem et portandos fetus renes, et latera dilatata. Quod ad hominem, et ad partes attinet corporis, ex parte dictum est, nunc aetates ejus subjungam.
12.2.1
LIBER UNDECIMUS. DE HOMINE ET PORTENTIS. CAPUT II. De aetatibus hominis.
12.2.1
1. Gradus aetatis sex sunt, infantia, pueritia, adolescentia, juventus, gravitas, atque senectus.
12.2.2
2. Prima aetas, infantia, est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis.
12.2.3
3. Secunda aetas, pueritia, id est, pura, et necdum ad generandum apta, tendens usque ad decimum quartum annum.
12.2.4
4. Tertia, adolescentia, ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad vigesimum octavum annum. 25
12.2.5
5. Quarta, juventus, firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimo anno.
12.2.6
6. Quinta aetas, senioris, id est, gravitas, quae est declinatio a juventute in senectutem, nondum senectus, sed jam non juventus, quia senioris aetas est quam Graeci πρεσβύτην vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed γέρων dicitur. Quae aetas quinquagesimo anno incipiens, septuagesimo terminatur.
12.2.8
7. Sexta aetas, est senectus, quae nullo annorum tempore finitur, sed post quinque illas aetates quantumcunque vitae est, senectuti deputatur.
12.2.9
8. Senium autem pars est ultima senectutis, dicta quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam descripserunt humanam, in quibus mutatur, et currit, et ad mortis terminum pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum etymologias earum in homine demonstrantes.
12.2.10
9. Infans dicitur homo primae aetatis; dictus autem infans quia adhuc fari nescit, id est, loqui non potest; nondum enim bene ordinatis dentibus, minor est sermonis expressio.
12.2.11
10. Puer, a puritate vocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens. Hi sunt ephebi, id est, a Phoebo dicti, necdum viri, sed adolescentuli leves.
12.2.12
11. Puer autem tribus modis dicitur, pro nativitate, ut Esaias: Puer natus est nobis. Pro aetate, ut octennis, decennis. Unde est illud: 26 Jam puerile jugum tenera cervice gerebat. Pro obsequio et fidei puritate, ut Dominus ad prophetam: Puer meus es tu, noli timere, dum jam Jeremias longe pueritiae excessisset annos.
12.2.13
12. Puella est parvula, quasi pulla; unde et pupillos, non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Pupilli autem dicti, quasi, sine oculis, hoc est, a parentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur quorum patres ante discesserunt quam ab eis nomen acciperent. Caeteri orbi vocantur orphani, iidem qui et pupilli; illud enim nomen Graecum est, hoc Latinum. Nam et in psalmo ubi legitur Pupillo tu eris adjutor, Graecus habet ὀρφάνῳ.
12.2.14
13. Puberes a pube, id est, a pudendis corporis nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est, eum puberem esse qui quatuordecim annos expleverit, quamvis tardissime pubescat. Certissimum autem puberem esse, qui et ex habitu corporis pubertatem ostendat, et generare jam possit.
12.2.15
14. Puerperae sunt quae annis puerilibus pariunt. Unde et Horat.: Laudantur simili prole puerperae. Et dictae puerperae, vel quod primo partu gravantur, vel quod primum pueros pariunt.
12.2.16
15. Adolescens dictus, eo quod sit ad gignendum adultus, sive a crescere et augeri.
12.2.17
16. Juvenis vocatus, quod juvare posse incipiat, ut in bubus juvenci, 27 cum a vitulis discesserint. Est enim juvenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxilium praeparatus. Nam juvare hominis est opus aliquod conferentis. Sicut autem triginta perfectae aetatis est annus in hominibus, ita in pecudibus ac jumentis tertius robustissimus.
12.2.18
17. Vir nuncupatus, quod major in eo vis est, quam in femina. Unde et virtus nomen accepit, sive quod vi agat feminam.
12.2.19
18. Mulier vero, a mollitie, tanquam mollier, detracta littera, vel mutata, appellata est mulier.
12.2.20
19. Utrique enim fortitudine et imbecillitate corporum separantur. Sed ideo virtus maxima viri, mulieris minor, ut patiens viro esset, scilicet, ne, feminis repugnantibus, libido cogeret viros aliud appetere, aut in alium sexum proruere.
12.2.21
20. Dicitur igitur mulier secundum femineum sexum, hoc ex non secundum corruptionem integritatis, ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura: Et formavit eam in mulierem.
12.2.22
21. Virgo a viridiore aetate dicta est, sicut virga et vitula. Alias ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem.
12.2.23
22. Virago vocata, quia virum agit, hoc est, opera virilia facit, et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminas ita vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungatur. Mulier vero si virilia opera facit, recte virago dicitur, ut Amazon.
12.2.24
23. Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur, sicut a servo serva, sicut a famulo famula, ita a viro vira. Hinc et virginis nomen quidam putant.
12.2.25
24. Femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a viro distinguitur. 28 Alii Graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quia vehementer concupiscit. Libidinosiores enim viris feminae sunt, tam in mulieribus quam in animalibus. Unde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur.
12.2.26
25. Senior est adhuc viridior.* Ovidius in VI lib.: Senior,.... inter juvenemque, senemque. Ter.: Quo jure sum usus adolescentior.
12.2.27
26. Adolescentior non utique magis adolescens, sed minus; ut senior minus senex; ubi comparativus gradus minus significat a positivo. Ergo senior non satis senex, sicut junior intra juvenem, sicut pauperior intra pauperem.
12.2.28
27. Senes autem dictos quidam putant a sensus diminutione, eo quod jam prae vetustate desipiant. Nam physici dicunt homines stultos esse frigidioris sanguinis, prudentes calidi. Unde et senes in quibus jam friget, et pueri in quibus necdum calet, minus sapiunt; inde est quod convenit sibi infantum aetas et senum.
12.2.29
28. Senes enim per nimiam aetatem delirant, pueri per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini; nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a multis annis, quasi annosa. Nam si commune esset nomen, cur diceret Terentius senem mulierem? Hinc et vetula, quia vetusta. Sicut autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est. 29
12.2.30
29. Canities autem vocata a candore, quasi ties. Unde est illud: Florida juventus, lactea canities, prout diceret, candida.
12.2.31
30. Senectus autem multa secum et bona affert et mala. Bona, quia nos ab impotentissimis dominis liberat, voluptatibus imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est, debilitate et odio. Subeunt enim morbi, tristisque senectus. Nam duo sunt, quibus minuuntur corporis vires: senectus et morbus.
12.2.32
31. Mors dicta, quod sit amara, vel a Marte, qui est effector mortium.
12.2.33
32. Tria sunt autem genera mortis: acerba, immatura, naturalis. 30 Acerba infantium, immatura juvenum, matura, id est, naturalis senum.
12.2.34
33. Mortuus autem ex qua parte orationis declinetur incertum est. Nam, sicut ait Caesar, ab eo quod est morior in participio praeteriti temporis in tus exire debuit, per unum, scilicet, u, non per duo. Nam ubi geminata est littera, nomen est, non participium, ut fatuus, arduus. Convenienter itaque factum ut quemadmodum id quod significat non potest agendo, ita et ipsum nomen non possit loquendo declinari. Omnis autem mortuus, aut funus est, aut cadaver.
12.2.35
34. Funus est, si sepeliatur. Et dictum funus a funibus accensis, quos ante feretrum papyris cera circumdatis ferebant.
12.2.36
35. Cadaver autem est, si insepultum jacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia jam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus; crematum, reliquias; conditum jam, sepultum. CORPUS autem consuetudine dicitur, ut illud: Tunc orpora luce carentum.
12.2.37
36. Defunctus vocatus, quia complevit vitae officium. Nam dicimus defunctus officio, qui officia debita compleverunt, unde et honoribus functos. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitae depositus, sive quod sit diem functus.
12.2.38
37. Sepultus autem dictus, eo quod jam sine pulsu, et palpitatione est, id est, sine motu. Sepelire autem est condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum injicere. 31
12.3.1
LIBER UNDECIMUS. DE HOMINE ET PORTENTIS. CAPUT III. De portentis.
12.3.1
1. Portenta esse ait Varro, quae contra naturam nata videntur; sed non sunt contra naturam, quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cujusque conditae rei natura sit. Unde et ipsi gentiles Deum modo Naturam, modo Deum appellant.
12.3.2
2. Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem, et ostenta, monstra, atque prodigia, ideo nuncupantur, quod portendere, atque ostendere, monstrare, atque praedicere aliqua futura videntur.
12.3.3
3. Nam portenta dicta perhibentur a portendendo, id est, praeostendendo. Ostenta autem quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia quod porro dicant, id est, futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significandum demonstrent, sive quod statim monstrent quid appareat, et hoc proprietatis est; abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur.
12.3.4
4. Quaedam autem portentorum creationes in significationibus futuris constitutae videntur. Vult enim Deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia, sicut et per somnos, et per oracula, quibus praemoneat et significet quibusdam vel gentibus, vel hominibus futuram cladem, quod plurimis etiam experimentis probatum est.
12.3.5
5. Xerxi quippe lepus ex equa creata dissolvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum est, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit, inferiores diversarum bestiarum, sed viventes, significasse repentinam regis interfectionem: supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra, 32 quae in significationibus dantur, non diu vivunt, sed continuo, ut nata fuerint, occidunt.
12.3.6
6. Inter portentum et portentosum differt. Nam portenta sunt quae transfigurantur, sicut fertur in Umbria mulierem peperisse serpentem. Unde Lucanus: Matremque suus conterruit infans. Portentosa vero levem sumunt mutationem.
12.3.7
7. Exempli causa, cum ex digitis nati. Portenta igitur, vel portentosa, existunt, alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quantus fuit Tityon in novem jugeribus jacens. Homero testante; alia, parvitate totius corporis, ut nani, vel quos Graeci pygmaeos vocant, eo quod sint statura cubitales; alii magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites, et trimani, vel cynodontes, quibus gemini procedunt dentes.
12.3.8
8. Alii a defectu partium, in quibus altera pars plurimum deficit ab altera, ut manus a manu, vel pes a pede. Alii a discissione, ut sine manu aut capite generata, quos Graeci steresios vocant. Alia privimeria, quando solum caput, aut crus nascitur. Alia quae in parte transfigurantur, sicut qui leonis habent vultum vel canis, vel taurinum caput, aut corpus, ut ex Pasiphae memorant genitum Minotaurum, quod Graeci ἑτερομορφίαν vocant.
12.3.9
9. Alia, quae ex omni parte transfigurantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore, vel in fronte, aures supra tempora, vel sicut Aristoteles tradidit, quemdam in sinistra parte jecur, in dextera splenem habuisse.
12.3.10
10. Alia secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiuntur, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum immaturam et intemperatam creationem, sicut ii qui dentati nascuntur, sive barbati, vel cani. Alia complexu 33 plurimarum differentiarum, sicut illud quod praediximus in Alexandro multiforme portentum.
12.3.11
11. Alia commistione generis: ut ἀνδρόγυνοι qui, et ἑρμαφροδίται vocantur. Hcrmaphroditae autem nuncupati, eo quod eis uterque sexus appareat. Ἑρμῆς quippe apud Graecos Mercurius est; ἀφροδίτη Venus nuncupatur: hi dextram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes vicissim coeundo, et gignunt, et pariunt.
12.3.12
12. Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut Gigantes, Cynocephali, Cyclopes, etc.
12.3.13
13. Gigantes dicti juxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos γηγενεῖς existimant, id est, terrigenas, eo quod eos fabulose parens terra immensa mole et similes sibi genuerit; γῆ enim terra appellatur; γένος genus, licet et terrae filios vulgus vocet, quorum genus incertum est.
12.3.15
14. Falso autem opinantur quidam imperiti de Scripturis sanctis, praevaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos Gigantes, id est, nimium grandes et fortes viros, de quibus terra completa est.
12.3.16
15. Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur: hi in India nascuntur.
12.3.17
16. Cyclopes quoque eadem India gignit, et dicti Cyclopes, eo quod unum oculum in fronte media habere perhibentur. Hi et ἀγριοφαγίται dicuntur, propter quod solas ferarum carnes edunt. 34
12.3.18
17. Blemmyas in Libya credunt truncos sine pite nasci, et os et oculos habere in pectore. Alios sine cervicibus gigni, oculos habentes in humeris.
12.3.20
18. In ultimo autem Orientis monstrosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habentes vultus. Aliae labro subteriori adeo prominenti, ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse, modico tantum foramine calamis avenarum pastus haurientes. Nonnulli sine linguis esse dicuntur, in vicem sermonis utentes nutu, sive motu.
12.3.22
19. Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa aurium magnitudine, ut omne corpus ex eis contegant; πᾶν enim Graeco sermone omne, ὦτα aures dicuntur.
12.3.23
20. Artabalitae in Aethiopia, proni, ut pecora, ambulare dicuntur. Quadragesimum aevi annum nullus supergreditur.
12.3.24
21. Satyri, homunciones sunt aduncis naribus, cornua in frontibus( habent), et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine Antonius sanctus vidit. Qui etiam interrogatus, Dei servo respondisse fertur, dicens: Mortalis ego sum unus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque colit.
12.3.25
22. Dicuntur quidam et silvestres homines, quos nonnulli Faunos ficarios vocant.
12.3.26
23. Sciopodum gens fertur esse in Aethiopia, singulis cruribus, et celeritate mirabili; quos inde σκιόποδας Graeci vocant, eo quod per aestum in terra resupini jacentes, pedum suorum magnitudine adumbrentur. 35
12.3.27
24. Antipodes, in Libya plantas versas habent post crura, et octenos digitos in plantis.
12.3.28
25. Hippopodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes.
12.3.29
26. In India ferunt esse gentem, quae Μακρόβιοι nuncupantur, octo pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito Pygmaeos vocant, de qua supra diximus. Hi montana Indiae tenent, quibus est vicinus Oceanus.
12.3.30
27. Perhibent et in eadem India esse gentem feminarum, quae quinquennes concipiunt, et octavum vitae annum non excedunt.
12.3.31
28. Dicuntur autem et alia hominum fabulosa portenta, quae non sunt, sed ficta; et in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma proditum. Fuerunt enim tres fratrestantae concordiae, ut in tribus corporibus quasi una anima esset.
12.3.32
29. Gorgones quoque meretrices crinitas serpentibus ferunt, quae aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum quo invicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant, ut vertere eos putarentur in lapides.
12.3.33
30. Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, ex parte volucres, habentes alas, et ungulas; quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebat. Quae illectos navigantes suo cantu in naufragia trahebant.
12.3.34
31. Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam ad egestatem deducebant, iis fictae sunt inferre naufragia. 36 Alas autem habuisse, et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Quae inde in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt.
12.3.35
32. Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis, cum latratibus magnis, propter fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum exterriti, latrare existimant undas, quas sorbentis aestus vorago collidit.
12.3.36
33. Fingunt et monstra quaedam irrationalium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem, significantes per eum tres aetates per quas mors hominem devorat, id est, infantiam, juvenuttem, et senectutem. Quem quidam ideo dictum Cerberum putant, quasi sit κρεοβόρος, id est, carnem vorans.
12.3.37
34. Dicunt et Hydram serpentem, cum novem capitibus, quae Latine Excetra dicitur, quod uno caeso, tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo uno clauso meatu, multi erumpebant. Quod Hercules videns, loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus.
12.3.38
35. Nam hydra ab aqua dicta est. Hujus mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium, dicens: Haeresis enim, velut quaedam hydra fabularum, vulneribus suis crevit; et dum saepe reciditur, pullulat, igni debita, incendioque peritura.
12.3.39
36. Fingunt et Chimaeram triformem bestiam: ore leonem, postremis partibus draconem, media capream. Quam quidam physiologi non animal, sed Lyciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam plenum serpentibus. Hunc Bellerophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse.
12.3.40
37. Centauris autem, id est, hominibus equo mistis, species vocabulum dedit, quos quidam fuisse equites Thessalorum dicunt; 37 sed quod discurrentes in bello, velut unum corpus equorum et hominum viderentur, inde Centauros fictos asseruerunt.
12.3.41
38. Porro Minotaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine, qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusam fuisse. De qua Ovidius: Semibovemque virum, semivirumque bovem.
12.3.42
39. Onocentaurus autem vocatur, eo quod media hominis species, media asini esse dicatur, sicut et Hippocentauri, quod equorum hominumque in eis natura conjuncta fuisse putatur.
12.4.1
LIBER UNDECIMUS. DE HOMINE ET PORTENTIS. CAPUT IV. De transformatis.
12.4.1
1. Scribuntur autem et quaedam monstrosae hominum transformationes et commutationes in bestias, sicut de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulyssis mutasse fertur in bestias, et de Arcadibus, qui, sorte ducti, transnatabant quoddam stagnum, atque ibi convertebantur in lupos.
12.4.2
2. Nam et Diomedis socios in volucres fuisse conversos, non fabuloso mendacio, sed historica affirmatione confirmant. Sed et quidam asserunt strigas ex hominibus fieri. Ad multa enim latrocinia figurae sceleratorum mutantur, et sive magicis cantibus, sive herbarum beneficio, totis corporibus in feras transeunt.
12.4.3
3. Siquidem et per naturam pleraque mutationem recipiunt, et corrupta in diversas species transformantur, sicut de vitulorum carnibus putridis apes, sicut de equis scarabei, de mulis locustae, de cancris scorpiones. Ovidius: Concava littorei si demas brachia cancri, Scorpius exibit, caudaque minabitur unca.