Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
13.1.1
LIBER DUODECIMUS. DE ANIMALIBUS. CAPUT PRIMUM. De pecoribus et jumentis.
13.1.1
1. Omnibus animantibus Adam primum vocabula indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti institutione, juxta conditionem naturae cui serviret.
13.1.3
2. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula. Non autem secundum Latinam linguam, atque Graecam, aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa imposuit Adam, sed illa lingua quae ante diluvium omnium una fuit, quae Hebraea nuncupatur.
13.1.5
3. Latine autem animalia, sive animantia dicta, quod animentur vita, et moveantur spiritu.
13.1.6
4. Quadrupedia vocata, quia quatuor pedibus gradiuntur, quae dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt, ut cervi, damae, onagri, etc. Sed neque bestiae sunt, ut leones; neque jumenta, ut usus hominum juvare possint.
13.1.7
5. Pecus dicimus omne, quod humana lingua et effigie caret. Proprie autem pecorum nomen iis animalibus accommodari solet quae sunt, aut ad vescendum apta, ut oves, et aves, aut in usu hominum commoda, ut equi et boves.
13.1.8
6. Differt autem inter pecora et pecudes; nam veteres communiter in significatione omnium animalium pecora dixerunt; pecudes autem tantum illa animalia, quae eduntur, quasi pecuedes. Generaliter autem 39 omne animal pecus a pascendo vocatur.
13.1.9
7. Jumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem, vel onus suo adjutorio subvectando, vel arando, juvent. Nam bos carpenta trahit, et durissimas terrae glebas vomere vertit. Equus et asinus portant onera, et hominum in gradiendo laborem temperant. Unde et jumenta appellantur ab eo quod juvent homines, sunt enim magnarum virium animalia.
13.1.10
8. Eadem quoque armenta, vel quod sint apta armis, id est, bello, vel quod his in armis utimur. Alii armenta tantum boves intelligunt, ab arando, quasi aramenta, vel quod sint cornibus armata. Discretio est autem inter armenta et greges; nam armenta equorum et boum sunt, greges vero caprarum et ovium.
13.1.11
9. Ovis, molle pecus lanis, corpore inerme, animo placidum, ab oblatione dictum, eo quod apud veteres in initio non tauri, sed oves in sacrificio mactarentur. Ex iis quasdam bidentes vocant, eo quod inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant.
13.1.12
10. Vervex, vel a viribus dictus, quod caeteris ovibus sit fortior, vel quod sit vir, id est, masculus, vel quod vermem in capite habeant; quorum excitati pruritu, invicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt.
13.1.13
11. Aries, vel ἀπὸ τοῦ ἂρεος, id est, a Marte vocatus, unde apud nos in gregibus masculi mares dicuntur; sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Aries, quod aris imponeretur. Unde est illud: Aries mactatur ad aram. 40
13.1.14
12. Agnum, quanquam et Graeci vocent ἀπὸ τοῦ ἄγνου, quasi pium, Latini tamen ideo hoc nomen habere putant, eo quod prae caeteris animantibus matrem agnoscat; adeo ut etiamsi in magno grege erraverit, statim balatu recognoscat vocem parentis.
13.1.15
13. Hoedi ab edendo vocati, parvi enim pinguissimi sunt, et saporis jucundi; unde et edere, inde et edulium vocatur.
13.1.16
14. Hircus, lascivum animal, et petulcum, et fervens semper ad coitum, cujus oculi ob libidinem in transversum aspiciunt, unde et nomen traxit. Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium, cujus natura adeo calidissima est, ut adamantem lapidem, quem nec ignis, nec ferri domare valet materia, solus hujus cruor dissolvat. Majores hirci Ciniphii dicuntur a fluvio Ciniphe in Libya, ubi grandes nascuntur.
13.1.17
15. Capros, et capras a carpendis virgultis quidam dixerunt. 41 Alii, quod captent aspera. Nonnulli a crepitu crurum, unde eas crepas vocitatas, quae sunt caprae agrestes, quas Graeci, pro eo quod acutissime videant, ἀπὸ τοῦ ὀξὺ δερκέσθαι dorcadas appellaverunt.
13.1.18
16. Morantur enim in excelsis montibus, et quamvis de longinquo, vident tamen omnes qui veniunt. Eaedem autem et capreae; eaedem Ibices, quasi avices, eo quod ad instar avium ardua et excelsa teneant, et in sublimi inhabitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant.
13.1.20
17. Unde et meridiana pars Ibices aves vocat, quae Nili fluentis inhabitant. Haec itaque animalia, ut diximus, in petris altissimis commorantur, et si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes in suis se cornibus illaesa suscipiunt.
13.1.21
18. Cervi dicti ἀπὸ τῶν κεράτων, id est, a coraibus. Κέρατα enim Graece cornua dicuntur. Hi serpentium inimici, cum se gravatos in infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et, superacta pernicie veneni, eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam ea pasti excutiunt acceptas sagittas.
13.1.22
19. Mirantur autem sibilum fistularum. Erectis auribus acute audiunt, submissis nihil. Si quando immensa flumina, vel maria transnatant, capita clunibus praecedentium superponunt, sibique invicem succedentes nullum laborem ponderis sentiunt.
13.1.23
20. Tragelaphi a Graecis nominati, qui dum eadem specie sint, ut cervi, villosos tamen habent armos, ut hirci, et menta promissis hirta barbis, qui non alibi sunt quam circa Phasidem.
13.1.24
21. Innuli filii sunt cervorum, ab innuere dicti, quia ad nutum matris absconduntur.
13.1.25
42. 22. Damula vocata, quod de manu effugiat: timidum animal et imbelle; de quo Martialis: Dente timetur aper, defendunt cornua cervum. Imbelles damae, quid nisi praeda sumus?
13.1.26
23. Lepus, quasi levipes, quia velociter currit. Unde et Graece pro cursu λαγὼς dicitur; velox est enim animal, et satis timidum.
13.1.27
24. Cuniculi, genus agrestium animalium, dicti, quasi caniculi, eo quod canum indagine capiantur, vel excludantur a speluncis.
13.1.29
25. Sus dicta, quod pascua subigat, id est, terra subacta, escas inquirat.
13.1.30
43 Verres, quod grandes habeat vires.
13.1.31
Porcus, quasi spurcus. Ingurgitat enim se coeno, luto immergit, limo illinit. Horatius: Et amica luto sus; hinc etiam spurcitia, vel spurcus, nuncupatur.
13.1.32
26. Porcorum pilos sectas vocamus, et setas a sue dictas, a quibus et sutores vocantur, quod ex setis suant, id est, consuant pelles.
13.1.33
27. Aper, a feritate vocatus, ablata f littera, et subrogata p. Unde, et apud Graecos σύαγρος, id est, ferus dicitur. Omne enim quod ferum est et immite, abusive agreste vocamus.
13.1.34
28. Juvencus dictus, eo quod juvare incipiat hominum usus in excolenda terra, vel quia apud gentiles Jovi semper ubique juvencus immolabatur, nunquam taurus. Nam in victimis etiam aetas considerabatur.
13.1.35
29. Taurus, Graecum nomen est, sicut et bos. Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilis in contrarium versis, caput circumflectunt flexibilitate, qua volunt, tergi duritia omne telum respuunt immiti feritate.
13.1.36
30. Bovem Graeci βοῦν dicunt. Hunc Latini trionem vocant, eo quod terram terat, quasi terionem Naevius: Trionum hic moderator rusticus. Cujus latitudo pellium a mento ad crura, palearia dicuntur, a pelle ipsa, quasi pellearia, quod est generositatis in bove signum. Boum in sociis eximia pietas. Nam alter alterum inquirit cum quo ducere collo aratra consuevit, et frequenti mugitu pium testatur affectum, si forte defecerit. 44
13.1.37
31. Vacca dicta, quasi boacca. Est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leaena, draco dracaena.
13.1.38
32. Vitulus, et vitula, a viriditate vocata sunt, id est, aetate viridi, sicut virgo. Vitula ergo parva est nondum enixa. Nam enixa, juvenca est, aut vacca.
13.1.39
33. Bubali vocati per derivationem, quod sint similes boum; adeo indomiti, ut prae feritate jugum cervicibus non recipiant. Hos Africa procreat.
13.1.40
34. Uri, agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant, dicti uri ἀπὸ τῶν ὀρῶν.
13.1.41
35. Camelis causa nomen dedit, sive quod quando onerantur, ut breviores, et humiles fiant, accubant, quia Graeci χαμαὶ humile, et breve dicunt; sive quia curvus est dorso. Camur enim verbum Graecum curvum significat. Hos licet et aliae regiones mittant, sed Arabia plurimos. Differunt autem sibi. Nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula.
13.1.42
36. Dromeda, genus est camelorum, minoris quidem staturae, 45 sed velocioris. Unde et nomen habet. Nam δρὸμος Graece cursus velocitas appellatur. Centum enim et amplius millia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos, et ovis, et camelus ruminat.
13.1.43
37. Ruminatio autem dicta est a ruma, eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis animalibus revocatur.
13.1.44
38. Asinus et asellus a sedendo dictus, quasi assedus; sed hoc nomen, quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit, quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum, et nulla ratione renitens, statim ut voluit sibi homo substravit.
13.1.45
39. Onager interpretatur asinus ferus, ὄνον quippe Graeci asinum vocant, ἄγριον ferum. Hos Africa habet magnos et indomitos, et in deserto vagantes. Singuli autem feminarum gregibus praesunt. Nascentibus masculis, zelant, et testiculos eorum morsu detruncant, quod tamen caventes matres eos in secretis locis occultant.
13.1.46
40. Asini Arcadici dicti, quod ab Arcadia primum vecti sint magni et alti. Minor autem asellus agro plus necessarius est, quia et laborem tolerat, et negligentiam propemodum non recusat.
13.1.47
41. Equi dicti, eo quod quando quadrigis jungebantur, aequabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur.
13.1.48
42. Caballus a cavando dictus, propter quod gradiens ungula impressa terram concavet, quod reliqua animalia non habent; inde et sonipes quod pedibus sonat. 46
13.1.49
43. Vivacitas equorum multa; exsultant enim in campis, odorantur bellum, excitantur sono tubae ad praelium, voce accensi ad cursum provocantur, dolent cum victi fuerint, exsultant cum vicerint. Quidam hostes in bello sentiunt, adeo ut adversarios morsu petant. Aliqui etiam proprios dominos recognoscunt, obliti mansuetudinis, si mutentur; aliqui praeter dominum nullum dorso recipiunt. Interfectis, vel morientibus dominis multi lacrymas effundunt. Solius equi est propter hominem lacrymari, et doloris affectum sentire. Unde et in centauris, equorum et hominum natura permista est.
13.1.50
44. Solent etiam ex equorum moestitia, vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere. Aetas longaeva equis Persicis, Hunnicis, Epiroticis, ac Siculis, in annis ultra quinquaginta; brevior autem Hispanis, ac Numidis, et Gallicis, frequens opinio est.
13.1.51
45. In generosis equis, ut aiunt veteres, quatuor spectantur: forma, pulchritudo, meritum, atque color. Forma, ut sit validum corpus, et solidum, robori conveniens altitudo, latitudo, latus longum, venter substrictus, maximae et rotundae clunes, pectus late patens, corpus omne musculorum densitate nodosum, pes siccus, et cornu concavo solidatus.
13.1.52
46. Pulchritudo, ut sit exiguum caput, et siccum, pelle prope ossibus adhaerente, aures breves, et argutae, oculi magni, nares patulae, erecta cervix, coma densa, et cauda, ungularum soliditate fixa rotunditas. 47
13.1.53
47. Meritum, ut sit animo audax, pedibus alacer, trementibus membris, quod est fortitudinis indicium, quique ex summa quiete facile concitetur, vel ex citata festinatione non difficile teneatur. Motus autem equi in auribus intelligitur, virtus in membris trementibus.
13.1.54
48. Color hic praecipue spectandus: badius, aureus, roseus, myrteus, cervinus, gilvus, glaucus, scutulatus, canus, candidus, albus, guttatus, niger. Sequenti autem ordine, varius ex nigro, badioque distinctus; reliquus varius color, vel cinereus deterrimus.
13.1.55
49. Badium autem antiqui vadium dicebant, quod inter caetera animalia fortius vadat. Ipse est et spadix, quem phoenicatum vocant, et dictus spadix a colore palmae, quam Siculi spadicam vocant.
13.1.56
50. Glaucus vero est, veluti pictos oculos habens, et quodam splendore perfusos; nam glaucum veteres dicebant album.
13.1.57
Gilvus autem, mellinus color est subalbidus.
13.1.58
Guttatus, albus nigris intervenientibus punctis.
13.1.59
51. Candidus autem. et albus invicem sibi differunt. Nam albus cum quodam pallore est, candidus vero, niveus, et pura luce perfusus.
13.1.60
Canus dictus, quia ex candido colore et nigro est.
13.1.61
Scutulatus vocatus propter orbes, quos habet candidos inter purpuras. 48
13.1.62
52. Varius, quod vias habeat colorum imparium. Qui autem albos tantum pedes habent, petili appellantur; qui frontem albam, callidi.
13.1.63
53. Cervinus est, quem vulgo gauranem dicunt.
13.1.64
Aeranem idem vulgus vocat, quod in modum aerei sit coloris.
13.1.65
Myrteus autem est pressus in purpura.
13.1.66
54. Dossinus autem dictus, quod sit color ejus de asino, idem, et cinereus. Sunt autem hi de agresti genere orti, quos equiferos dicimus, et proinde ad urbanam dignitatem transire non possunt.
13.1.67
55. Mauros niger est. Nigrum enim Graeci μαῦρον vocant.
13.1.68
Mannus vero, equus brevior est, quem vulgo Buricum vocant.
13.1.69
Veredos antiqui dixerunt, quod veherent rhedas, id est, ducerent, vel 49 quod vias publicas currant, per quas et rhedas ire solitum erat.
13.1.70
56. Equorum tria sunt genera, unum generosum, praeliis, et oneribus aptum; alterum vulgare, atque gregarium ad vehendum, non ad equitandum aptum; tertium ex permistione diversi generis ortum, quod etiam bigenerum dicitur, quia ex diversis nascitur, ut mulus.
13.1.71
57. Mulus autem a Graeco tractum vocabulum habet, quod jugo pistorum subactus, tardas molendo ducat in gyrum molas. Judaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque admissos esse ob hoc ad asinas; et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur.
13.1.72
58. Industria quippe humana diversum animal in coitum coegit; sicque adulterina commistio ne genus aliud reperit; sicut, et Jacob contra naturam colorum similitudines procuravit. Nam tales fetus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur.
13.1.73
59. Denique et hoc ipsum in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos objiciant equos visibus concipientium, quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas eisdem locis quibus illae versantur, quo, rapiente visu, similes generent. 50
13.1.74
60. Inde est quod quidam gravidas mulieres jubent nullos intueri turpissimos animalium vultus, ut cynocephalos, et simios, ne visibus occurrentes similes fetus pariant. Hanc enim feminarum esse naturam, ut quales prospexerint, sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu dum concipiunt, talem et sobolem procreent. Etenim anima in usu Venerio formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis, rapit species eorum in propriam qualitatem.
13.1.75
61. In animantibus bigenera dicuntur, quae ex diversis nascuntur, ut mulus ex equa et asino; burdo ex equo et asina, hybridae ex apris et porcis, tityrus ex ove et hirco, musmo ex capra et ariete; est autem dux gregis.
13.2.1
LIBER DUODECIMUS. DE ANIMALIBUS. CAPUT II. De bestiis.
13.2.1
1. Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus, pardis, tigribus, lupis, et vulpibus, canibusque et simiis, ac caeteris, quae vel ore, 51 vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiae autem dicti a vi qua saeviunt.
13.2.2
2. Ferae appellatae, eo quod naturali utantur libertate, et pro desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae earum voluntates, et huc atque illuc vagantur, et quo animus duxerit, eo feruntur.
13.2.3
3. Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim λέων vocatur, et est nomen nothum, quia ex parte corruptum. Leaena vero totum Graecum est, sicut, et dracaena. Ut autem leaena lea dicatur usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, Latine rex interpretatur, eo quod princeps sit omnium bestiarum.
13.2.4
4. Cujus genus trifarium dicitur. E quibus breves, et juba crispa, imbelles sunt; longi, et coma simplici, acres. Animos eorum frons et cauda indicat. Virtus eorum in pectore, firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis.
13.2.5
5. Cum dormierint, vigilant oculi; cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur; tunc deinde patris fremitu, vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus, suscitare dicitur catulum dormientem.
13.2.6
6. Circa hominem leonum natura est benigna, ut nisi laesi nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt; captivos obvios repatriare permittunt; hominem 52 non nisi in magna fame interimunt. De quibus Lucretius: Scymnique leonum, etc.
13.2.7
7. Tigris vocata propter volucrem fugam. Ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis, ex cujus nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has cretius: magis Hyrcania gignit.
13.2.9
8. Panther dictus, sive quod omnium animalium amicus sit, excepto dracone; sive quia et sui generis societate gaudet, et ad eamdem similitudinem quidquid accipit reddit. Πᾶν enim Graece omne dicitur. Bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis, nigra, vel alba distinguatur varietate.
13.2.10
9. Haec semel omnino parturit, cujus causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli, maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras. Itaque oneratam fetibus vulvam tanquam obstantem partui unguibus lacerant, effundit illa partum, seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non haeret acceptum, sed irritum resilit. Nam Plinius dicit animalia cum acutis unguibus frequenter parere non posse. Vitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis.
13.2.11
10. Pardus, secundus post pantherem est, genus varium, et velocissimum, et praeceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit.
13.2.12
11. Leopardus ex adulterio leaenae, et pardi nascitur, et tertiam originem efficit, sicut et Plinius in naturali historia dicit leonem eum parda, aut pardum cum leaena concumbere, et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus et burdo. 53
13.2.13
12. Rhinoceros a Graecis vocatus, Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceros, id est, unicornis, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quatuor, ita acutum, et validum, ut quidquid impetierit, aut ventilet, aut perforet. Nam et cum elephante saepe certamen habet, et in ventre vulneratum prosternit.
13.2.14
13. Tantae autem est fortitudinis, ut nulla venantium virtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella proponitur, quae venienti sinum aperit, in quo ille, omni ferocitate deposita, caput ponit, sicque soporatus, velut inermis capitur.
13.2.15
14. Elephantem Graeci a magnitudine corporis vocatum putant, 54 quod formam montis praeferat. Graece enim mons λόφος dicitur. Apud Indos autem a voce barrus vocatur. Unde, et vox ejus barritus dicitur, et dentes ebur. Rostrum autem promuscis dicitur, quo ille pabulum ori admovet, et est angui similis, vallo munitus eburno.
13.2.16
15. Hos boves lucas dictos ab antiquis Romanis: boves, quia nullum animal grandius videbant; lucas, quia in Lucania illos primus Pyrrhus in praelio objecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est. In eis enim Persae, et Indi, ligneis turribus collocatis, tanquam de muro jaculis dimicant. Intellectu autem, et memoria multa vigent.
13.2.17
16. Gregatim incedunt, motu quo valent salutant, murem fugiunt, aversi coeunt, quando autem parturiunt, in aquis, vel insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt, et ab eis implicati necantur. Biennio autem portant fetus, nec amplius, quam semel gignunt, nec plures, sed tantum unum.
13.2.18
55 Vivunt annos trecentos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur; nunc sola eos India gignit.
13.2.19
17. Gryphes vocantur, quod sit animal pennatum, et quadrupes. Hoc genus ferarum in Hyperboreis montibus nascitur. Omni parte corporis leones sunt; alis et facie Aquilis similes, et equis vehementer infesti. Nam et homines visos discerpunt.
13.2.20
18. Cameleon non habet unum colorem, sed diversa varietate conspersus, ut pardus. Dictus autem ita( eo quod cameli similitudinem habet et leonis) hujus cameleonis corpusculum ad colores quos videt facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia.
13.2.21
19. Cameleopardus dictus, quod dum sit, ut pardus, albis maculis superaspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit.
13.2.22
20. Lynx dictus, quia in luporum genere numeratur: bestia maculis terga distincta, ut pardus, sed similis lupo. Unde et ille λύκος, iste lynx. Hujus urinam converti in duritiam pretiosi lapidis dicunt, qui lincurius appellatur, quod et ipsos lynces sentire hoc documento probatur; nam egestum liquorem arenis, in quantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturae, ne talis egestio 56 transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius secundus extra unum non admittere.
13.2.23
21. Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus, propter quod cum praesenserint venatorem, ipsi se castrant, et morsibus vires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana: Redimunt se ea parte corporis propter quam maxime expetuntur. Juvenalis:....... qui se Eunuchum ipse facit cupiens evadere damno Testiculi. Ipsi sunt et fibri, qui etiam pontici canes vocantur.
13.2.24
22. Ursus fertur dictus, quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quamdam nasci, quam mater lambendo in membra componit. Unde est illud: Sic format lingua fetum, cum protulit ursa. Sed hoc immaturitas partus facit; denique tricesimo die generat. Unde evenit ut praecipitata fecunditas informes procreet. Ursorum caput invalidum; vis maxima in brachiis, et in lumbis; unde interdum erecti insistunt.
13.2.25
23. Lupus Graeca derivatione in linguam nostram transfertur. Lupos enim illi λύκους dicunt, λύκος autem Graece a morsibus appellatur, quod rabie rapacitatis quaeque invenerit trucidet. Alii lupos vocatos aiunt, quasi leopos, quod quasi leoni, ita sit illi virtus in pedibus, unde quidquid pede presserit, non vivit.
13.2.26
24. Rapax autem bestia, et cruoris appetens, de quo rustici aiunt 57 vocem hominem perdere, si eum prior lupus viderit. Unde et subito tacenti dicitur: Lupus est in fabula. Certe si se praevisum senserit, deponit feritatis audaciam. Lupi toto anno non amplius quam dies duodecim coeunt, famem diu portant, et post longa jejunia multum devorant. Lupos Aethiopia mittit cervice jubatos, et tantum varios, ut nullum colorem illis dicant abesse.
13.2.27
25. Canis nomen Latinum Graecam etymologiam videtur habere. Graece enim κύων dicitur; licet eum quidam a canore latratus appellatum aestiment, eo quod insonet, unde et canere. Nihil autem sagacius canibus, plus enim sensus caeteris animalibus habent.
13.2.28
26. Namque soli sua nomina recognoscunt, dominos suos diligunt; diminorum tecta defendunt; pro dominis suis se morti objiciunt; voluntarie cum domino suo ad praedam currunt; corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postremo natura est, extra homines esse non posse. In canibus duo sunt( spectanda) aut fortitudo, aut velocitas.
13.2.29
27. Catuli abusive dicuntur quarumlibet bestiarum filii; nam catuli proprie canum sunt, per diminutionem dicti.
13.2.30
28. Lycisci autem dicuntur, ut ait Plinius, canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte miscentur. Solent et Indae feminae canes noctu in silvis alligatae admitti ad bestias tigres, a quibus insiliri, et nasci ex eodem fetu canes adeo acerrimos, 58 et fortes, ut in complexu leones prosternant.
13.2.31
29. Vulpes dicta, quasi volupes. Est enim volubilis pedibus, et nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit, fraudulentum animal, insidiisque decipiens. Nam dum non habuerit escam, fingit mortem, sicque descendentes, quasi ad cadaver, aves rapit, et devorat.
13.2.33
30. Simiae Graecum est nomen, id est, pressis naribus. Unde et Simias dicimus, quod suppressis naribus sint, et facie foeda, rugis turpiter follicantibus, licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino arbitrantur sermone vocatas, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur, sed falsum est.
13.2.34
31. Hae elementrum sagaces, nova Luna exsultant, media et cava tristantur. Fetus quos amant ante se gestant, neglecti circa matrem haerent. Harum genera quinque sunt, ex quibus cercopitheci caudas habent. Simia enim cum cauda est quam quidam οὐρὰν vocant.
13.2.35
32. Sphinges, villosae sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis oblivionem.
13.2.36
Cynocephali, et ipsi similes simiis, sed facie ad modum canis, unde et nuncupati.
13.2.37
33. Satyri, facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti.
13.2.38
Callitriches, toto pene aspectu a caeteris distant; sunt enim in facie producta barba, et lata cauda. 59
13.2.39
34. Leontophonos, bestia modica, et ex eo ita vocata, quia capta exuritur; ejusque cinere aspersae carnes, et positae per compita semitarum leones necant, si quantulumcunque ex illis sumpserint.
13.2.40
35. Histrix, animal in Africa erinacii simile, vocatum a stridore spinarum, quas tergo laxatas emittit, ut canes vulneret insequentes.
13.2.41
36. Enhydros bestiola ex eo nuncupata, quod in aquis versetur, et maxime in Nilo. Quae si invenerit dormientem Crocodilum, volutat se in lutum primum, et intrat per os ejus in ventrem, et carpens omnia interanea ejus, exit viva de visceribus crocodili, ipso mortuo.
13.2.42
37. Ichneumon Graece vocatus, eo quod odore suo et salubria 60 ciborum et venenosa prodantur. De quo Dracontius ait: Praedicit suillus vim cujuscunque veneni. Suillus autem a setis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur, qui cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime incipit observare, quasi minantem, ad quam cum vim suam transfert, decepta corripitur.
13.2.43
38. Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus catum a captura vocant. Alii dicunt quod catat, id est videt. Nam tanto acute cernit, ut fulgore luminis noctis tenebras superet. Unde et a Graeco venit catus, id est, ingeniosus, ἀπὸ τοῦ καίεσθαι.
13.2.44
39. Furo a furvo dictus, unde et fur. Tenebrosos enim et occultos cuniculos effodit, et ejicit praedam quam invenerit.
13.2.46
40. Melo, quod sit rotundissimo membro, vel quod favos petat, et assidue mella captet.
13.3.1
LIBER DUODECIMUS. DE ANIMALIBUS. CAPUT III. De minutis animantibus.
13.3.1
1. Mus pusillum animal, Graecum illi nomen est; quidquid vero 61 ex eo trahitur Latinum fit. Alii dicunt mures, quod ex humore terrae nascuntur. Nam MUS terra, unde et humus. His in plenilunio jecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rursus minuente luna deficiunt.
13.3.2
2. Sorex, Latinum est, eo quod rodat, et in modum serrae praecidat. Antiqui autem SORICEN sauricen dicebant, sicut et CLODUM claudum.
13.3.3
3. Mustella dicta, quasi mus longus; nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola, in domibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem. Serpentes etiam et mures persequitur: duo autem sunt genera mustellarum. Alterum enim silvestre, est distans magnitudine, quod Graeci ἰκτίδας vocant; alterum in domibus oberrans. Falso autem opinantur qui dicunt mustellam ore concipere, aure effundere partum.
13.3.4
4. Musaraneus.....
13.3.5
Aranea . . . . .
13.3.6
Est in Sardinia animal perexiguum, araneae forma, quae solifuga dicitur, quod diem fugiat. In metallis argentariis plurima est, occulto reptans, et per imprudentiam supersedentibus pestem facit. 62
13.3.7
5. Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua, et tenebris. Est etenim absque oculis, semper terram fodit, et humum egerit, atque radices subter frugibus comedit, quam Graeci ἀσφάλακα vocant.
13.3.8
6. Glires dicti sunt, quia pingues eos efficit somnus. Nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt, et immobiles, quasi mortui jacent, tempore aestivo reviviscunt.
13.3.9
7. Hericius animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum, eo quod subrigit se, quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim ut aliquid praesenserit, primum se subrigit atque in globum conversus in sua se arma recolligit. Hujus prudentia quaedam est. Nam dum absciderit uvam de vite, supinus sese volutat super eam, et sic eam exhibet natis suis.
13.3.10
8. Grillus nomen a sono vocis habet. Hic retro ambulat, terram terebrat, stridet noctibus; venatur eum formica circumligata capillo in cavernam ejus conjecta, afflato prius pulvere, ne se abscondat, ita formicae complexibus trahitur.
13.3.12
9. Formica dicta, eo quod ferat micas farris, cujus solertia multa. Providet enim in futurum, et praeparat aestate quod hieme comedat. In messe autem elegit triticum, hordeum non tangit. 63 Dum pluit ei super frumentum, totum ejicit. Dicuntur in Aethiopia esse formicae ad canis formam, quae arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur.
13.3.13
10. Formicoleon, ob hoc vocatus, quia est, vel formicarum leo, vel certe formica pariter, et leo. Est enim animal parvum, formicis satis infestum, quod se in pulvere abscondit, et formicas frumenta portantes interficit. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus ut formica est, formicis autem ut leo est.
13.4.1
LIBER DUODECIMUS. DE ANIMALIBUS. CAPUT IV. De serpentibus.
13.4.1
1. Anguis vocabulum omnium serpentium genus, quod plicari et contorqueri potest. Et inde anguis, quod angulosus sit, et nunquam rectus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum erant habiti semper, unde et Persius: Pinge duos angues, pueri, sacer est locus...
13.4.2
2. Coluber, ab eo dictus, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut piscis, et serpens.
13.4.3
3. Serpens autem nomen accepit, quia occultis accessibus serpit; non enim apertis passibus, sed squammarum minutissimis nisibus repit. Illa autem quae quatuor pedibus nituntur, sicut lacerti, et stelliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt, quia ventre, et pectore reptant; quorum tot venena, quot genera; tot pernicies, quot species; tot dolores, quot colores habentur. 64
13.4.4
4. Draco major cunctorum serpentium, sive omnium animantium super terram. Hunc Graeci δράκοντα vocant. Unde et derivatum est in Latinum ut diceretur Draco; qui saepe a speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo, et arctis fistulis, per quas trahit spiritum, et linguam exerit. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere potius quam rictu nocet.
13.4.5
5. Innoxius autem est a venenis, sed ideo huic ad mortem faciendam venena non esse necessaria, quia si quem ligaverit, occidit. A quo nec elephas tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas delitescens, per quas elephanti solito gradiuntur, crura eorum nodis illigat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia, et India in ipso incendio jugis aestus.
13.4.6
6. Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat, nam et hominem, vel si aspiciat, interimit. Siquidem ad ejus aspectum nulla avis volans illaesa transit, sed quamvis procul sit, ejus ore combusta devoratur. 65
13.4.7
7. A mustellis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis in quibus delitescit. Itaque ea visa fugit, quem illa persequitur, et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis, albis maculis lineatus.
13.4.9
8. Reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque sectantur, et postquam ad aquas venerint, ὑδροφόβους et lymphaticos faciunt.
13.4.10
9. Sibilus idem est qui et Regulus. Sibilo enim occidit, antequam mordeat, vel exurat.
13.4.11
10. Vipera dicta, quod vi pariat. Nam cum venter ejus ad partum ingemuerit, catuli non exspectantes naturae maturam solutionem, corrosis ejus lateribus, vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus: Viperei coeunt abrupto corpore nodi.
13.4.12
11. Fertur autem quod masculus, ore inserto viperae, semen exspuat. Illa autem, ex voluptate libidinis, in rabiem versa, caput maris ore receptum praecidat; ita fit ut parens uterque pereat, masculus dum coit, femina dum parturit. Ex vipera autem pastilli fiunt, qui θηριακοὶ vocantur a Graecis.
13.4.13
12. Aspis vocata, quod morsu venena immittat et spargat; ἰὸς enim Graeci venenum dicunt, et inde aspis, quod morsu venenato interimat. Hujus diversa genera, et species, et dispares effectus ad nocendum: fertur autem aspis, cum coeperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat, ut eam de caverna 66 educat, illa cum exire noluerit, unam aurem ad terram premit, alteram cauda obturat et operit; atque ita voces illas magicas non audiens, non exit ad incantantem.
13.4.15
13. Dipsas, genus aspidis, quae Latine situla dicitur, quia, quem momorderit, siti perit.
13.4.16
14. Hypnalis, genus aspidis dicta; quod somno necat: hanc sibi Cleopatra apposuit, et ita morte quasi somno soluta est.
13.4.17
15. Haemorrhois, ASPIS nuncupatur, quod sanguinem sudet, qui ab eo morsus fuerit, ita ut, dissolutis venis, quidquid vitae est per sanguinem evocet. Graece enim sanguis αἶμα dicitur.
13.4.18
16. Praester, aspis semper ore patenti et vaporante currit. Cujus poeta sic meminit: Oraque distendens avidus fumantia praestet. Hic quem percusserit distenditur, enormique corpulentia necatur; extuberatum enim putredo sequitur.
13.4.19
17. Seps, tabificus aspis, qui dum momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis.
13.4.20
18. Cerastes serpens dictus, eo quod in capite cornua habeat 67 similia arietum, κέρατα enim Graeci cornua vocant: sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione, veluti esca illice, sollicitata animalia perimit. Totum enim corpus arenis tegit, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex ea parte, qua invitatas aves vel animalia capit. Est autem flexuosus, plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur.
13.4.21
19. Scytale serpens vocatus, eo quod tanta praefulget tergi varietate, ut notarum gratia aspicientes retardet, et quia reptando pigrior est, quos assequi non valet, miraculo sui stupentes capit. Tanti autem fervoris est, ut etiam hiemis tempore exuvias corporis ferventis exponat. De quo Lucanus: Et scytale sparsis etiam nunc sola pruinis Exuvias positura suas.
13.4.22
20. Amphisbaena dicta, eo quod duo capita habeat, unum in loco suo, alterum in cauda, currens ex utroque capite, tractu corporis circulato. Haec sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens. De qua idem Lucanus: Et gravis in geminum vergens caput Amphisbaena. Cujus oculi lucent veluti lucernae.
13.4.24
21. Enhydris, coluber in aqua vivens. Graeci enim ὕδωρ aquam vocant.
13.4.25
22. Hydros, aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt, cujus quidam morbum Boam dicunt, eo quod fimo bovis remedietur.
13.4.26
23. Hydra, draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude provinciae Arcadiae; haec Latine excetra dicitur, quod uno caeso, 68 tria capita excrescebant, sed hoc fabulosum est. Nam constat hydram locum fuisse evomentem aquas vastantes vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant. Quod Hercules videns, loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. Nam hydra ab aqua dicta est.
13.4.27
24. Chelydros serpens, qui et chersydros dicitur, quia et in aquis et in terris moratur. Nam χέρσον dicunt Graeci terram, ὕδωρ aquam. Hic per quam labitur terram fumare facit, quem sic Macer describit: Seu terga expirant spumantia virus; Seu terrae fumant, qua teter labitur anguis. Et Lucanus: Tractique via fumante chelydri.
13.4.28
25. Natrix, serpens aquam veneno inficiens. In quocunque enim fonte fuerit, eum veneno immiscet, de quo Lucanus: Et Natrix violator aquae.
13.4.29
26. Cenchris, serpens inflexuosus, qui semper iter rectum efficit. De quo Lucanus: Et semper recto lapsurus limite cenchris. Semper enim directus ambulat. Nam si se torserit dum currit, statim crepat.
13.4.30
27. Parias, serpens, qui semper in cauda ambulat, et sulcum facere videtur. De quo idem Lucanus: Et contentus iter cauda sulcare parias.
13.4.31
28. Boas, anguis Italiae immensa mole: persequitur greges armentorum, et bubulos; et plurimo lacte irriguis uberibus se innectit, et sugens interimit, atque inde a boum depopulatione boas nomen accepit.
13.4.33
29. Jaculus serpens volans, de quo Lucanus: Jaculique volucres. Exsiliunt enim in arboribus, et dum aliquod animal obvium fuerit, 69 jactant se super illud, et perimunt; unde et jaculi dicti sunt. In Arabia autem serpentes sunt cum alis, quae sirenae vocantur, quae plus currunt ab equis, sed etiam et volare dicuntur, quorum tantum virus est, ut morsum ante mors insequatur quam dolor.
13.4.34
30. Ammodytes dicta, quod colorem arenae habeat. De qua poeta: Quam parvis pictus maculis Thebanus Ophites Concolor exustis, atque indiscretus arenis Ammodytes.
13.4.35
31. Seps, exigua serpens, quae non solum corpus, sed, et ossa veneno consumit. Cujus poeta sic meminit: Ossaque dissolvens cum corpore tabificus seps.
13.4.36
32. Dipsas, serpens tantae exiguitatis fertur, ut cum calcatur non videatur. Cujus venenum ante exstinguit, quam sentiatur, ut facies praeventa morte, nec tristitiam induat morituri. De quo poeta: Signiferum juvenem Tyrrheni sanguinis Aulum Torta caput retro Dipsas calcata momordit. Vix dolor, aut sensus dentis fuit.
13.4.37
33. Solpunga, serpens est quae non videtur.
13.4.38
Caecula, dicta, eo quod parva sit, et non habeat oculos.
13.4.39
Centupeda, a multitudine pedum dicta.
13.4.40
34. Lacertus, reptilis genus est, vocatus ita, quod brachia habeat. 70 Genera lacertorum plura, ut botrax, salamandra, saura, stellio.
13.4.42
35. Botrax dicta, quod ranae habeat faciem; nam Graeci ranam βότραχον vocant.
13.4.43
36. Salamandra vocata, quod contra incendia valeat; cujus inter omnia venena vis maxima est. Caetera enim singulos feriunt: haec plurimos pariter interimit; nam si arbori irrepserit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ederint occidit, quin etiam si vel in puteum cadat, vis veneni ejus potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, ignes sola animalium exstinguit. Vivit enim in mediis flammis sine dolore et consumptione, et non solum, quia non uritur, sed exstinguit incendium.
13.4.44
37. Saura, lacertus, qui quando senescit, caecantur oculi ejus, et intrat in foramen parietis aspicientis contra Orientem, et orto sole intendit, et illuminatur.
13.4.45
38. Stellio, de colore inditum nomen habet. Est enim tergore pictus lucentibus guttis in modum stellarum. De quo Ovidius:..... aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis. Hic autem scorpionibus adeo contrarius traditur, ut viso eo pavorem iis afferat, et torporem.
13.4.47
39. Sunt, et alia serpentium genera, ut ammodytae, elephantiae, chamaedracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidae sunt, nec percutiunt, nisi quando calescunt; nam quando sunt frigidae, nullum tangunt. 71
13.4.48
40. Unde et venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore, et merito, quia frigidi sunt nocturno rore. In se enim adducunt vaporem gelidae pestes et natura frigidae. Unde et hieme in nodos torpent, aestate solvuntur.
13.4.49
41. Inde est quod dum quicunque serpentium veneno percutitur, primum obstupescit; et postea ubi in illo calefactum ipsum virus exarserit, statim et hominem exstinguit. Venenum autem dictum, eo quod per venas vadit. Infusa enim pestis ejus per venas vegetatione corporis aucta discurrit, et animam exigit.
13.4.50
42. Unde non potest venenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus: Noxia serpentum est admisto sanguine pestis. Omne autem venenum frigidum est, et ideo anima, quae ignea est, fugit venenum frigidum. In naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus serpens excellit.
13.4.51
43. Unde et legitur in Genesi: Serpens autem erat sapientior omnibus pecoribus terrae. Dicit autem Plinius( si creditur) quod serpentis caput, etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilominus vivit. Unde et totum corpus objicit pro capite ferientibus.
13.4.52
44. Anguibus universis hebes visus est. Raro in adversum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo ut citius audiant quam aspiciant. Nullum autem animal in tanta celeritate linguam movet ut serpens, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit.
13.4.53
45. Serpentium uda sunt corpora, adeo, ut quacunque eunt, viam humore designent. Vestigia serpentium talia sunt, ut cum pedibus carere videantur, costis tamen, et squammarum nisibus repant, quas a summo gutture, usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. Squammis enim, quasi unguibus, costis, quasi cruribus innituntur. 72
13.4.54
46. Unde si in qualibet corporis parte, ab alvo usque ad caput, ictu caput aliquo collidatur, debilis reddita cursum habere non possit, quia ubicunque ictus ille inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu vivere dicuntur, adeo ut, deposita vetere tunica, senectutem deponere atque in juventam redire perhibeantur.
13.4.55
47. Tunicae serpentum exuviae nuncupantur, eo quod iis quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in juventam redeunt. Dicuntur autem exuviae et induviae, quia exuuntur et induuntur.
13.4.56
48. Pythagoras dicit de medulla hominis mortui, quae in spina est, serpentem creari, quod etiam Ovidius in Metamorphosis libris commemorat, dicens: Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulcro, Mutari credant humanas angue medullas.
13.4.57
Quod si creditur, merito evenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita per hominis mortem serpens. Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere.
13.5.1
LIBER DUODECIMUS. DE ANIMALIBUS. CAPUT V. De vermibus.
13.5.1
1. Vermis est animal, quod plerumque de carne, vel de ligno, vel de quacunque re terrena sine ullo concubitu gignitur, licet, nonnunquam et de ovis nascantur, ut scorpio. Sunt autem vermes, aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum.
13.5.2
2. Aranea, vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata, 73 quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta nunquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte suspendium.
13.5.3
3. Sanguisuga, vermis aquatilis, dicta, quia sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur, cumque illabitur faucibus, vel ibi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit; et cum nimio cruore maduerit, id evomit quod hausit, ut recentiorem denuo sugat.
13.5.4
4. Scorpio, vermis terrenus, qui potius vermibus ascribitur, non serpentibus: animal armatum aculeo, et ex eo Graece vocatum, quod cauda figat, et arcuato vulnere venena diffundat. Proprium autem est scorpioni, quod manus palmam non feriat.
13.5.5
5. Cantharis, vermis terrenus, qui humano corpori statim ut fuerit applicatus, sui adustione vesicas efficit plenas humore.
13.5.6
6. Multipes, vermis terrenus, ex multitudine pedum vocatus, qui contactus, in globulum complicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra.
13.5.7
7. Limax, vermis limi dictus, quod in limo, vel de limo nascatur, unde et sordidus semper et immundus habetur.
13.5.8
8. Bombyx, frondium vermis, ex cujus textura bombycinum conficitur. Appellatur autem hoc nomine, ab eo quod evacuetur, dum fila generat, et aer solus in eo remaneat.
13.5.9
9. Eruca, frondium vermis, in oleribus, vel pampino involuta, ab erodendo dicta, de qua meminit Plautus: Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino. Implicat se eadem, nec advolat, ut locusta, ut huc illucque discurrens, semipasta dimittat; sed permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit. 74
13.5.10
10. Teredonas Graeci vocant lignorum vermes, quod terendo edant. Hos nos termites dicimus. Ita enim apud Latinos ligni vermes vocantur, quos tempore importuno caesae arbores gignunt.
13.5.11
11. Tinea, vestimentorum vermis, dicta, quod teneat, et eousque insideat, quoad erodat. Inde pertinax eo quod in eamdem rem identidem urgeat.
13.5.13
12. Vermes carnium, hemicraneus, lumbricus, ascaridae, costi, pediculi, pulices, lendes, tarmus, ricinus, usia, cimex.
13.5.14
13. Hemicranius, vermis capitis vocatur.
13.5.15
Lumbricus, vermis intestinorum, dictus, quasi lubricus, quia labitur, vel quod in lumbis sit.
13.5.16
Ascaridae . . . .
13.5.17
Costi . . . .
13.5.18
14. Pediculi, vermes cutis, a pedibus dicti. Unde et pediculos dicuntur, quibus pediculi in corpore effervescunt.
13.5.20
15. Pulices vero vocati sunt, quod ex pulvere magis nutriantur.
13.5.21
Lendes . . . .
13.5.22
Tarmus, vermis est lardi.
13.5.23
Ricinus, vermis canis, vocatus eo quod haeret in auribus canum, κύων enim Graece canis est.
13.5.24
16. Usia, vermis est porci, appellata quia urit. Nam ubi momorderit, adeo locus ardet, ut statim ibi vesicae fiant.
13.5.25
17. Cimex, de similitudine cujusdam herbae vocatus, cujus fetorem habet.
13.5.26
18. Proprie autem vermis in carne putri nascitur, tinea in vestimentis, 75 eruca in olere, teredo in ligno, tarmus in lardo.
13.5.27
19. Vermis, non, ut serpens, apertis passibus, vel squammarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor, ut colubro, sed in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas motum explicat, sicque agitatus perlabitur.
13.6.1
LIBER DUODECIMUS. DE ANIMALIBUS. CAPUT VI. De piscibus.
13.6.1
1. Pisces dicti, unde et pecus, a pascendo, scilicet.
13.6.2
2. Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam; quamvis se in profundum immergant, tamen in natando repunt. Unde et ait David: Hoc mare magnum et spatiosum; illic reptilia, quorum non est numerus.
13.6.3
3. Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. Ἀμφὶ etiam Graece utrumque dicitur, id est, quia in aquis, et in terris vivunt, ut phocae, crocoditi, hippopotami, hoc est, equi fluviales.
13.6.4
4. Pecoribus autem et bestiis, et volatilibus ante homines nomina imposuerunt, quam piscibus, quia prius visa sunt et cognita. Piscium vero postea paulatim, cognitis generibus, nomina instituta sunt, aut ex similitudine terrestrium animalium, aut ex specie propria, sive moribus, seu colore, vel figura, aut sexu.
13.6.5
5. Ex similitudine terrestrium, ut ranae, leones, et vituli, et nigri merulae, et pavi diverso colore, collo et dorso picti, et turdi 76 albovarii, et caetera quae sibi juxta species terrestrium animalium nomina vindicarunt. Ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant. Et lupi, quod improba voracitate alios persequantur.
13.6.6
6. A colore, ut umbrae, quia colore umbrae sunt; et auratae, quia in capite auri colorem habent; et varii a varietate, quos vulgo tructas vocat. A figura, ut orbis, quia rotundus est, totusque in capite constat, ut solea, quod sit instar calciamentorum soliis. A sexu, ut musculus, quod sit balenae masculus, ejus enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc, et musculi cochlearum, quorum lacte concipiunt ostreae.
13.6.8
7. Balenae autem sunt immensae magnitudinis bestiae, ab emittendo, et fundendo aquas vocatae. Caeteris enim bestiis maris altius jaciunt undas: βάλλειν enim Graece emittere dicitur.
13.6.9
8. Cete dicta, τὸ κῆτος, καὶ τὰ κήτη, hoc est, ob immanitatem. 77 Sunt enim ingentia genera belluarum, et aequalia montium corpora, qualis cetus excepit Jonam, cujus alvus tantae magnitudinis fuit, ut instar obtineret inferni, dicente propheta: Exaudivit me de ventre inferni.
13.6.10
9. Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema solvuntur in piscem.
13.6.11
Phocas, dicunt esse boves marinos, quasi boacas.
13.6.12
10. Caerulei a colore appellati; nam caeruleum est viride cum nigro, ut est mare.
13.6.13
11. Delphines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniant: nihil in mari velocius istis, nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus, et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur: hi proprie Simones nominantur. Est et Delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodilos, tenera ventrium secantes, interimunt.
13.6.14
12. Porci marini, qui vulgo vocantur suilli, qui dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt.
13.6.15
13. Corvi, a cordis voce dicti, quia grunniunt pectore, suaque voce proditi capiuntur. 78
13.6.16
14. Thynni nomen Graecum habent. Hi ingrediuntur veris tempore: intrant dextro latere, laevo exeunt. Hoc inde creduntur facere, quod dextris oculis acutius videant, quam sinistris.
13.6.17
15. Gladius dicitur, eo quod rostro mucronato sit, et ob hoc naves perfossas mergit.
13.6.18
16. Serra nuncupata, quia serratam cristam habet, et subternatans navem secat.
13.6.19
17. Scorpio dictus, quia laedit, dum manu tollitur. Tradunt decem cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari.
13.6.20
18. Aranea, genus piscis, dictus quod aure feriat, habet enim stimulos, quibus percutit.
13.6.21
19. Crocodilus, a creoceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra, et in aquis valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium immanitate armatum, tantaque cutis duritia, ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercussus non sentiat.
13.6.23
20. Nocte in aquis, die humi quiescit; ova in terra ovet; masculus et femina vices servant. Hunc, pisces quidam serratam 79 habentes, cristam tenera ventrium desecantes, interimunt. Solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur.
13.6.24
21. Hippopotamus vocatus, quod sit equo similis dorso, juba et hinnitu, rostro resupinato, aprinis dentibus, cauda tortuosa( ungulis bifidis). Die in aquis commoratur; nocte segetes depascitur, et hunc Nilus gignit.
13.6.25
22. Pagrum, quem Graeci φάγρον ideo nuncupant, quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur.
13.6.26
23. Dentix, pro multitudine, et granditate dentium dictus.
13.6.27
Lepus, a similitudine capitis nuncupatus.
13.6.28
24. Lupum, ut dictum est, aviditas appellavit, piscem in captura ingeniosum; denique reti circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete.
13.6.29
25. Mullus vocatus, quod mollis sit, atque tenerrimus, cujus cibo tradunt libidinem inhiberi, oculorum autem aciem hebetari; homines vero, a quibus saepe pastus est, piscem olent. Mullus in vino 80 necatus iis qui inde biberint taedium vini affert.
13.6.30
26. Mugilis nomen habet, quod sit multum agilis; nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete, ut volare piscem videas.
13.6.31
27. Melanurus, eo quod nigram caudam habeat, et nigras pennas, et in corpore lineas nigras; μέλαν enim Graeci nigrum vocant.
13.6.32
28. Glaucus a colore dictus, eo quod albus sit Graeci enim album λευκὸν dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo.
13.6.34
29. Thymallus ex flore nomen accepit. Thymus quippe flos appellatur, nam dum sit specie gratus, et sapore jucundus, tamen sicut flos fragrat, et corpore odores aspirat.
13.6.35
30. Scarus dictus, eo quod solus escam ruminare perhibetur, denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse. Namque inclusum nassis, non fronte erumpere, nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores, atque ita retrorsum redire; quem luctatum ejus si forte alius scarus extrinsecus videat, apprehensa mordicus cauda, adjuvare nisus erumpentis.
13.6.36
31. Sparus a lancea missili traxit nomen, quod ejusdem figurae sit. Terrestria enim prius inventa sunt quam marina; nam sparus est telum rusticanum missile, a spargendo dictum.
13.6.37
32. Australis piscis, sive quia aquarum undam suo ore suscipit, sive quia tunc hic piscis oritur, quo tempore tendere in occasum pleiades coeperint. 81
13.6.38
33. Hamio, saxatilis, dextra sinistraque lateribus virgis puniceis perpetuis, aliisque discoloribus, designatur: dictus hamio, quia non capitur nisi hamo.
13.6.39
34. Echeneis, parvus et semipedalis pisciculus nomen sumpsit, quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, et saeviant procellae, navis tamen, quasi radicata in mari stare videtur, nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini remoram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia.
13.6.40
35. Uranoscopus vocatur ab oculo quem in capite habet, a quo semper supra intendit.
13.6.41
36. Milvago nominatus, quia evolat super aquam; quoties autem cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari( designat).
13.6.42
37. Squatus dictus, quod sit squammis acutis; unde et ejus cute lignum politur.
13.6.43
38. Civitas Syriae, quae nunc. Tyrus dicitur, olim Sarra vocabatur a pisce quodam, qui illic abundat, quem lingua sua sar appellant; ex quo derivatum est hujus similitudinis pisciculos sardas sardinasque vocari.
13.6.44
39. Halec, pisciculus ad liquorem salsamentorum idoneus, unde et nuncupatus.
13.6.45
40. Aphorus, pisciculus, qui propter exiguitatem hamo capi non potest. 82
13.6.46
41. Anguillae similitudo anguis dedit nomen, origo ejus ex limo. Unde et quando capitur adeo lenis est, ut quanto fortius presseris, tanto citius elabatur. Ferunt autem Orientis fluvium Gangem anguillas tricenis pedibus gignere. Anguilla vino necata, qui ex eo biberint, taedium vini habent.
13.6.47
42. Draco marinus aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit venenum fundit, unde et vocatus.
13.6.48
43. Muraenam Graeci μύραιναν vocant, eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt, et concipere a serpente, ob id a piscatoribus tanquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus; animam in cauda habere certum est. Nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari.
13.6.50
44. Congrus.....
13.6.51
Polypus, id est, multipes; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis complectitur, non morsu; nec prius dimittit quam escam circumroserit.
13.6.52
45. Torpedo vocata, eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisquam viventem tangat. Narrat Plinius Secundus,« ex Indico mari torpedo etiam procul, et e longinquo, vel si hasta virgaque attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces pedes alligari.» Tanta enim vis ejus est, ut etiam aura corporis sui afficiat membra. 83
13.6.53
46. Sepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur. In coeundo obscenum genus, ore enim concipit, sicut vipera. Cujus atramenti tanta vis est, ut lucernae addito Aethiopes videri, ablato priori lumine, quidam tradant.
13.6.54
47. Lulligo, tradunt in Oceano Mauritaniae non procul a Lixo flumine tantam multitudinem lulliginum evolare ex aqua, ut etiam naves demergere possint.
13.6.55
48. Conchae, et cochleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est, evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur; hoc enim physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cochleae vero per diminutionem, quasi conchulae.
13.6.56
49. Concharum multa genera sunt, inter quas, et margaritiferae, quae Celae dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt ii qui de animantium scripsere naturis, quod nocturno tempore littora appetunt, et ex coelesti rore 84 margaritum concipiunt, unde et Celae nominantur.
13.6.57
50. Murex, cochlea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conchylium nominatur, propter quod circumcisa ferro lachrymas coloris purpurei emittat, ex quibus purpura tingitur, et inde ostrum appellatum, quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
13.6.58
51. Cancri vocantur, quia conchae sunt crura habentes, inimica ostreis animalia; eorum enim carnibus vivunt miro ingenio. Nam quia valida testa ejus aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat; tunc cancer latenter lapillum injicit, atque impedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo autem sunt genera cancrorum, fluviatiles et marini.
13.6.59
52. Ostrea, dicta est a testa, quibus mollities interior carnis munitur. Graeci enim testam ὄστρακα vocant. Ostrea autem neutro, carnes ejus feminino dicuntur genere.
13.6.60
53. Musculi sunt, ut praediximus, cochleae, a quorum lacte concipiunt ostreae, et dicti musculi, quasi masculi.
13.6.61
54. Pelorides, a Peloro promontorio Siciliae, ubi abundant, cognominatae sunt.( Unde Virgilius dicit:) Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori.
13.6.62
55. Ungues, a similitudine humanorum unguium dicti.
13.6.63
56. Testudo dictus, eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. 85 Sunt autem quatuor genera, terrestres, maritimae, lutariae, id est, in coeno et paludibus viventes. Quartum genus fluviatiles, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt quidam, quod incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.
13.6.64
57. Echinus, a terrestri echino nomen traxit, quem vulgus hericium vocat. Hujus testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc opertae de arboribus cadunt. Caro ejus mollis, et minio similis. Et is tribus modis dicitur, ut testudo, ac peloris et conclea; nam et quod edimus, et ubi caro inest, utrumque dicitur peloris.
13.6.65
58. Ranae, a garrulitate vocatae, eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonos vocis importunis clamoribus reddunt. Ex iis quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae, ob id, quia in vepribus vivunt grandiores cunctarum. Aliae calamitae vocantur, quoniam inter arundines, fruticesque vivunt, minimae omnium, et viridissimae, mutae, et sine voce sunt.
13.6.66
59. Agredulae, ranae parvae in sicco vel agris morantes, unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data.
13.6.67
60. Sfungia, a fingere, id est, nitidare et extergere dicta. Afranius: 86 Accedo ad te, ut tibi cervicem fingam linteo, id est, extergam. Cicero: Effingebatur fungiis sanguis, id est, extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Unde, et dum abscinditur, sanguinem remittit.
13.6.68
61 Nam alia sunt viventia in aquis, et discurrunt, ut pisces, alia stant fixa, ut ostreae, echini, sfungiae. Ex his alias mares dici, eo quod tenui sunt fistula, spissioresque; alias feminas, quae majoribus fistulis sunt, ac perpetuis: alias duriores, quas Graeci appellant τράγους, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui.
13.6.69
62. Mollissimum genus earum pennicilli vocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae sfungiae cura fiunt; per aestatem enim ad solem sternuntur, et, sicut cera Punica, candorem bibunt.
13.6.70
63. Animalium omnium in aquis viventium nomina CXLIV, Plinius ait, divisa in generibus belluarum, serpentium communium terrae, et aquae, cancrorum, concharum, locustarum, peloridum, polyporum, solearum, lacertorum, et loliginum, et his similia, ex quibus multa, quodam naturae intellectu, temporum suorum ordinem agnoscunt, 87 quaedam vero in suis locis sine mutatione vagantur.
13.6.71
64. In piscibus autem feminis, aliae commistione masculi concipiunt, et pariunt catulos; aliae ponunt ova sine masculi commistione suscepta, quae idem insequens sui seminis jactu perfundit; et quae hoc munere fuerint afflata, fiunt generabilia; quae vero perfusa non fuerint, sterilia perseverant, aut putrescunt.
13.7.1
LIBER DUODECIMUS. DE ANIMALIBUS. CAPUT VII. De avibus.
13.7.1
1. Unum nomen avium, sed genus diversum. Nam sicut specie sibi differunt, ita et naturae diversitate; nam aliae simplices sunt, ut columbae; aliae astutae, ut perdix; aliae ad manum se subjiciunt, ut accipiter; aliae reformidant, ut garamantes; aliae hominum conversatione delectantur, ut hirundo; aliae in desertis secretam vitam diligunt, ut turtur: aliae solo semine reperto pascuntur, ut anser; aliae carnes edunt, et rapinis intendunt, ut milvus; aliae enchoriae, quae manent in locis semper, ut struthio; aliae adventitiae, quae propriis temporibus revertuntur, ut ciconiae, et hirundines; aliae congregae, id est, gregatim volantes, ut sturni, et coturnices; aliae solivagae, id est, solitariae propter insidias depraedandi, ut aquila, accipiter, et quaecunque ita sunt; aliae vocibus strepunt, ut hirundo; aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus, et merula, aliae verba et voces hominum imitantur, ut psittacus et pica. 88
13.7.2
2. Sed et alia, sicut genere, ita et moribus innumerabilia. Nam volucrum quot genera sint, invenire quisquam non potest. Neque enim omnis Indiae, et Aethiopiae, aut Scythiae, deserta quis penetrare potuit, qui earum genus vel differentias nosset.
13.7.3
3. Aves dictae, eo quod vias certas non habeant, sed per avia quaeque discurrant.
13.7.4
Alites, quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant.
13.7.5
4. Volucres a volando; nam unde volare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars pedis, sive manus, et in avibus vola pars media alarum, quarum motu pennae agitantur, inde et volucres.
13.7.6
5. Pulli, dicuntur omnium avium nati, sed, et animalium quadrupedum nati pulli dicuntur, et homo parvus pullus. Recentes igitur nati pulli dicuntur, eo quod polluti sunt; unde, et vestis nigra pulla dicta est.
13.7.7
6. Alae sunt, in quibus pennae per ordinem fixae volandi exhibent usum. Vocatae autem alae, quod iis aves complexos alant et foveant pullos.
13.7.8
7. Penna a pendendo, id est, a volando, dicta, unde, et pendere; volucres enim pennarum auxilio moventur, quando se aeri mandant.
13.7.9
8. Pluma, quasi piluma; nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in avibus.
13.7.10
9. Avium nomina multa a sono vocis constat esse composita, ut grus, corvus, cygnus, pavo, milvus, ulula, cuculus, graculus, etc.; varietas enim vocis eorum docuit homines quid nominarentur.
13.7.11
10. Aquila, ab acumine oculorum vocata. Tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, 89 ac formenti instar descendens raptam praedam pennis ad littus pertrahat.
13.7.12
11. Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere, unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis objicit, et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat, si quos vero inflectere obtutum, quasi degeneres abjicit.
13.7.13
12. Vultur, a volatu tardo nominata putatur. Magnitudine quippe corporis praepetes volatus non habet: harum quasdam dicunt concubitu non misceri, et sine copula concipere, et generare, natosque earum pene usque ad centum annos procedere. Vultures autem, sicut et aquilae, etiam ultra maria cadavera sentiunt; altius quippe volantes multa quae montium obscuritate celantur ex alto illae conspiciunt.
13.7.14
13. Bradypus apud Graecos vocatur, avis apud nos tarda, eo quod gravi volatu detenta, nequaquam, ut caeterae volucres, attollitur velocitate pennarum.
13.7.15
14. Grues vero nomen de propria voce sumpserunt, tali enim sono susurrant. Hae autem dum properant, unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus: Et turbata perit dispersis littera pennis. Excelsa autem petunt, quo facilius videant quas petant terras.
13.7.16
15. Castigat autem voce quae cogit agmen. At ubi raucescit, succedit alia; nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arguant, quod cavendum erit clamor indicat. Aetatem in illis color prodit, nam senectute nigrescunt.
13.7.17
16. Ciconiae vocatae a sono quo crepitant, quasi cicaniae, quem sonum oris potius esse( constat) quam vocis, quia eum quatiente 90 rostro faciunt. Hae veris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes, maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas praecedunt, et ipsae, quasi exercitus, prosequuntur.
13.7.18
17. Eximia illis circa filios pietas; nam adeo nidos impensius fovent, ut assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus impenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur.
13.7.19
18. Olor, avis est quam Graeci κύκνον appellant. Olor autem dictus, quod sit totus plumis albus; nullus enim meminit cygnum nigrum; ὅλον enim Graece totum dicitur.
13.7.20
Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis vocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canere( dicunt), quia collum longum et inflexum habet, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum iter varias reddere modulationes.
13.7.21
19. Ferunt in Hyperboreis partibus, praecinentibus cytharoedis, olores plurimos advolare, apteque admodum concinere. Olores autem Latinum nomen est; nam Graece cygni dicuntur. Nautae vero sibi hunc bonam prognosin facere dicunt, sicut ait Aemilius: Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales. Hunc optant nautae, quia se non mergit in undas.
13.7.22
91 20. Struthio Graeco nomine dicitur, quod animal in similitudine avis pennas habere videtur, tamen de terra altius non elevatur. Ova sua fovere negligit, sed projecta tantummodo, fotu pulveris animantur.
13.7.23
21. Ardea vocata, quasi ardua, id est, propter altos volatus. Lucanus: Quodque ausa volare Ardea. Formidat enim imbres, et super nubes evolat, ut procellas nubium sentire non possit; cum autem altius volaverit, significat tempestatem. Hanc multi tantalum nominant.
13.7.25
22. Phoenix, Arabiae avis, dicta, quod colorem Phoeniceum habeat, vel quod sit toto orbe singularis, et unica. Nam Arabes singularem, et unicam Phoenicem vocant. Haec quingentis et ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgulis, rogum sibi instruit, et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, sicque iterum de cineribus suis resurgit.
13.7.26
23. Cinnamolgus, et ipsa Arabiae avis, proinde ita vocata, quod in excelsis nemoribus texit nidos ex fruticibus cinnami, et quoniam non possunt ibi homines conscendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetunt jaculis, ae sic cinnama illa deponunt, et pretiis amplioribus vendunt, eo quod cinnamum illud magis quam alia mercatores probent. 92
13.7.27
24. Psittacus, in Indiae littoribus gignitur, colore viridi, torque puniceo, grandi lingua, et caeteris avibus latiore. Unde, et articulata verba exprimit, ita ut si eam non videris, hominem loqui putes. Ex natura autem salutat dicens, ave, vel Χαῖρε, caetera nomina institutione discit. Hinc est illud: Psittacus a vobis aliorum nomina discam; Hoc didici per me dicere: Caesar ave.
13.7.28
25. Halcyon, pelagi volucris dicta, quasi ales cyanea, eo quod hieme in stagnis Oceani nidos facit, pullosque educit. Qua excubante fertur extento aequore pelagus silentibus ventis continua septem dierum tranquillitate mitescere, et ejus fetibus educandis obsequium ipsam rerum naturam praebere.
13.7.30
26. Pellicanus, avis Aegyptia, habitans in solitudine Nili fluminis, unde et nomen sumpsit; nam Canopus Aegyptus dicitur. Fertur, si verum est, eam occidere natos suos, eosque per triduum lugere, deinde seipsam vulnerare, et aspersione sui sanguinis vivificare filios.
13.7.31
27. Stymphalidae, aves a Stymphadibus insulis appellatae, ubi plurimum abundant, 93 adversus quas Hercules sagittis est usus; sunt enim pelagi volucres in insulis habitantes.
13.7.33
28. Diomedeas aves a sociis Diomedis appellatas, quos ferunt fabulae in easdem volucres fuisse conversos, forma fulicae similes, magnitudine cygnorum, colore candido, duris et grandibus rostris. Sunt autem circa Apuliam in insula Diomedea inter scopulos littorum, et saxa volitantes, judicant inter suos et advenas.
13.7.34
29. Nam si Graecus est proprius accedunt, et blandiuntur; si alienigena, morsu impugnant, et vulnerant, lacrymosis quasi vocibus dolentes, vel suam mutationem, vel regis interitum. Nam Diomedes ab Illyris interemptus est. Hae aves diomedeae vocantur, Graeci eas ἡρωδίους dicunt.
13.7.35
30. Memnonides, aves Aegyptiae, appellatae a loco, ubi Memnon periit. Nam catervatim advolare dicuntur ex Aegypto ad Ilium juxta Memnonias sepulcrum, et proinde eas Ilienses Memnonias vocant. Quinto autem anno ad Ilium veniunt, et cum biduo circumvolaverint, tertia die ineuntes pugnam vicissim se unguibus, rostrisque dilacerant.
13.7.36
31. Hercyniae aves dictae ab Hercynio saltu Germaniae ubi nascuntur, quarum pennae adeo per obscurum emicant, ut quamvis nox obtenta densis tenebris sit, ad praesidium itineris dirigendi praejactae interluceant, cursusque viae pateat indicio plumarum fulgentium. 94
13.7.37
32. Onocrotalon Graeci vocant rostro longo. Quorum duo genera sunt: aliud aquatile, aliud solitudinis.
13.7.38
33. Ibis, avis Nili fluminis, quae semetipsam purgat, rostro in anum aqua fundens. Haec serpentium ovis vescitur, ex eis escam gratissimam nidis suis deportans.
13.7.39
34. Meropes, eosdem, et Gaulos, qui parentes suos recondere atque alere dicuntur.
13.7.40
Coredulus, genus volatile, quasi cor edens.
13.7.41
35. Monedula, quasi monetula, quae cum aurum invenit, aufert et occultat. Cic., pro Valer. Flac.: Non plus aurum tibi, quam monedulae, committendum.
13.7.42
36. Vespertilio, pro tempore nomen accepit; eo quod, lucem fugiens, crepusculo vespertino circumvolat, praecipiti motu acta, et tenuissimis brachiotum membranis suspensa: animal murium simile, non tam voce resonans, quam stridore; specie quoque volatilis, simul et quadrupes, quod in aliis avibus reperiri non solet.
13.7.43
37. Luscinia avis inde nomen sumpsit, quod cantu suo significare solet diei surgentis exortum, quasi lucinia. Eadem et acredula, de qua Cicer., in Prognosticis: Et matutinos exercet acredula cantus.
13.7.44
95 38. Ulula avis, ἀπὸ τοῦ ὀλολύζειν, id est, a planctu et luctu nominata; cum enim clamat, aut fletu mimitatur, aut gemitum; unde et apud augures, si lamentatur, tristitiam; tacens, ostendere fertur prosperitatem.
13.7.45
39. Bubo, a sono vocis compositum nomen habet, avis feralis, onusta quidem plumis, sed gravi semper detenta pigritie; in sepulcris die noctuque versatur, et semper commorans in cavernis; de qua Ovidius: Foedaque fit volucris venturi nuntia luctus, Ignavus bubo dirum mortalibus omen. Denique apud augures malum portendere fertur; nam cum in urbe visa fuerit, solitudinem significari dicunt.
13.7.47
40. Noctua dicitur, pro eo quod nocte circumvolat, et per diem non possit videre. Nam exorto splendore solis visus illius habetatur. Hanc autem insula Cretensis non habet, et si veniat aliunde statim moritur. Noctua autem non est bubo, nam bubo major est.
13.7.48
41. Nycticorax, ipsa est noctua, quia noctem amat; est enim avis lucifuga, et solem videre non patitur.
13.7.49
42. Strix, nocturna avis habens nomen de sono vocis: quando enim clamat, stridet; de quo Lucanus: Quod trepidus bubo, quod Strix nocturna queruntur. 96 Haec avis vulgo amma dicitur, ab amando parvulos, unde, et lac praebere fertur nascentibus.
13.7.50
43. Corvus, sive corax nomen a sono gutturis habet, quod voce coracinet. Fertur haec avis, quod editis pullis escam plene non praebeat, priusquam in eis per pennarum nigredinem similitudinem proprii coloris agnoscat. Postquam vero eos tetros plumis aspexerit, in toto agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaveribus oculum petit.
13.7.52
44. Cornix, annosa avis, apud Latinos Graeco nomine appellatur, quam aiunt augures hominum curas significationibus augere, insidiarum vias monstrare, futura praedicere. Magnum nefas haec credere, ut Deus consilia sua cornicibus mandet. Huic inter multa auspicia tribuunt etiam pluvias portendere vocibus, unde est illud: Tunc cornix plena pluviam vocat improba voce.
13.7.53
45. Graculus, a garrulitate nuncupatus, non, ut quidam voluit, pro eo quod gregatim volent, cum sit manifestum ex voce eum nuncupari. Est enim loquacissimum genus et vocibus importunum.
13.7.54
46. Picae, quasi poetricae, quod verba in discrimine vocis exprimant, ut homo. 97 Per ramos enim arborum pendulae importuna garrulitate sonantes, etsi linguas in sermone nequeunt explicare, sonum tamen humanae vocis imitantur, de qua congrue quidam ait: Pica loquax certa dominum te voce saluto. Si me non videas, esse negabis avem.
13.7.55
47. Picus, a Pico Saturni filio nomen sumpsit, eo quod ea in auspiciis utebatur. Nam ferunt hanc avem quiddam habere divinum, illo indicio, quod in quacunque arbore nidificaverit, clavus, vel quidquid aliud fixum fuerit, diu haerere non possit, quin statim excidat ubi ea insederit. Iste est picus Martius, nam alia est pica.
13.7.56
48. Pavo, nomen de sono vocis habet, cujus caro tam dura est, ut putredinem vix sentiat, nec facile coquatur; de quo quidam sic ait: Miraris quoties gemmantes explicat alas, Et potes hunc saevo tradere, dure, coco.
13.7.57
49. Phasianus, a Phaside insula Graeciae, unde primum asportatus est, appellatur. Testatur id vetus distichon illud: Argiva primo sum transportata carina. Ante mihi notum, nil nisi Phasis erat.
13.7.58
50. Gallus a castratione vocatus. Inter caeteras enim aves huic soli testiculi adimuntur. Veteres enim abscisos gallos vocabant; sicut autem a leone leaena, et a dracone dracaena, ita a gallo gallina. Cujus membra, ferunt quidam, si auro liquescenti misceantur, consumi.
13.7.59
51. Anas, ab assiduitate natandi aptum nomen accepit. Ex quo genere quaedam germanae dicuntur, quod plus caeteris nutriant. 98
13.7.60
52. Anseri nomen anas dedit per derivationem, vel a similitudine, vel quod et ipse natandi frequentiam habeat. Iste vigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nullum autem animal ita odorem hominis sentit, ut anser, unde et clangore ejus Gallorum ascensus in Capitolio deprehensus est.
13.7.61
53. Fulica dicta, quod caro ejus leporinam sapiat. Lagos enim lepus dicitur, unde et apud Graecos lagois dicitur. Est enim avis stagnensis, habens nidum in medio aquae, vel in petris, quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo. Quae dum tempestatem persenserit, fugiens in vado ludit.
13.7.62
54. Mergis ab assiduitate mergendi nomen hoc haesit. Saepe autem demisso in profundum capite aurarum signa sub fluctibus colligunt, et praevidentes aequoris tempestatem cum clamore ad littora tendunt. Nam in pelago jam gravissimam esse tempestatem( constat), cum ad littora mergi confugerint.
13.7.63
55. Accipiter, avis animo plus armata, quam ungulis, virtutem majorem in minore corpore gestans. Hic ab accipiendo, id est, a capiendo nomen sumpsit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avida, ideoque vocatur accipiter, hoc est, raptor; unde et Paulus Apostolus: Sustinetis enim si quis vos accipit, ut enim diceret si quis rapit, dixit si quis accipit. 99
13.7.64
56. Fertur autem accipitres circa pullos suos impios esse. Nam dum viderint eos posse tentare volatus, nullas eis praebent escas, sed verberant pennis, et a nido praecipitant, atque a tenero compellunt ad praedam, ne forte adulti pigrescant.
13.7.65
57. Capys Itala lingua dicitur a capiendo. Hunc nostri falconem vocant, eo quod incurvis digitis sit.
13.7.66
58. Milvus, mollis viribus et volatu, quasi mollis avis, unde et nuncupatur, rapacissimus tamen, et semper domesticis avibus insidiatur.
13.7.68
59. Ossifragus vulgo appellatur avis quae ossa ab alto dimittit, et frangit. Unde et a frangendo ossa nomen accepit.
13.7.69
60. Turtur de voce vocatur, avis pudica, et semper in montium jugis, et in desertis solitudinibus commorans. Tecta enim hominum, et conversationem fugit, et commoratur in silvis. Quae etiam hieme deplumata in truncis arborum concavis habitare perhibetur. Cujus e contrario columba hospitia humana diligit semper domorum blanda habitatrix.
13.7.70
61. Columbae dictae, quod earum colla ad singulas conversiones colores mutent, aves mansuetae, et in hominum multitudine conversantes, ac sine felle, quas antiqui venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentent, et osculo amorem concipiant.
13.7.72
62. Palumbes, eo quod sint fartae a pabulo, quas vulgus titos vocant, 100 avis casta ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis. Nam dicitur quod amisso corporali consortio solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat.
13.7.73
63. Perdix, de voce nomen habet, avis dolosa atque immunda. Nam masculus in masculum insurgit, et obliviscitur sexum libido praeceps. Adeo autem fraudulenta, ut alteri ova diripiens foveat, sed fraus fructum non habet; denique dum pulli propriae vocem genitricis audierint, naturali quodam instinctu hanc quae fovit relinquunt, et ad eamdem quae genuit revertuntur.
13.7.75
64. Coturnices, a sono vocis dictae, quas Graeci ὄρτυγας vocant, eo quod primum visae fuerint in Ortygia insula. Hae adveniendi habent tempora. Nam aestate depulsa, maria transmeant.
13.7.76
65. Ortygometra dicitur, quae gregem ducit, eam terrae propinquantem accipiter videns rapit, ac propterea cura est universis ducem sollicitare externi generis, per quam caveant prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum, quam ob causam iis veteres vesci interdixerunt. Solum enim hoc animal, sicut et homo, caducum patitur morbum.
13.7.77
66. Upupam Graeci appellant, eo quod stercora humana consideret, et fetenti pascatur fimo, avis spurcissima, cristis exstantibus galeata, semper in sepulcris et humano stercore commorans. Cujus sanguine quisquis se inunxerit, dormitum pergens daemones suffocantes se videbit.
13.7.78
67. Tucos, quos Hispani cuculos vocant, a propria voce constat nominatos. Hi veniendi tempus habent, milvorum scapulis suscepti, 101 propter breves et parvos volatus, ne per longa aeris spatia fatigati deficiant. Horum salivae cicadas gignunt, ova passeris nido reperta comedit et sua objicit quae ille suscepta et fovet et nutrit.
13.7.79
68. Passeres vero sunt minuta volatilia, a parvitate vocata, unde, et pusilli et parvi.
13.7.80
69. Merula antiquitus medula vocabatur, eo quod moduletur. Alii merulam vocatam aiunt, quia sola volat, quasi mera volans. Haec cum in omnibus locis nigra sit, in Achaia candida est.
13.7.82
70. Hirundo dicta, quod cibos non sumat residens, sed in aere capiat escas, et edat, garrula avis, et per tortuosos orbes et flexuosos circuitus pervolans, et in nidis construendis educandisque fetibus solertissima, habens etiam quiddam praescium, quod lapsura deserat nec appetat culmina, a diris quoque avibus non impetitur, nec unquam praeda est, maria transvolat, ibique hieme commoratur.
13.7.83
71. Turdi a tarditate dicti, hiemis enimv confinio se referunt.
13.7.84
Turdela, quasi major turdus, cujus stercore viscum generari putatur. Unde, et proverbium apud antiquos erat: Malum sibi avem cacare.
13.7.86
72. Furfurio vocatus, quod prius farre in farinam redacto pasceretur. 102
13.7.87
73. Ficedulae dictae, quod ficos magis edant. Quod panditur versiculo veteri illo: Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis: Cur potius nomen non dedit uva mihi?
13.7.88
74. Carduelis, quod spinis, et carduis pascitur, unde etiam apud Graecos ἀκανθὶς dicta est ab ἀκάνθαις, id est, spinis quibus alitur.
13.7.89
75. Augures autem dicunt, et in gestu, et in motu, et in volatu, et in voce avium signa esse constituta.
13.7.90
76. Oscines, aves vocant, quae ore cantuque auspicium faciunt, ut corvus, cornix, picus.
13.7.91
77. Alites, quae volatu ostendere futura videntur: quae si adversae sunt, inebrae dicuntur, quod inhibeant, id est, vetent; si prosperae, praepetes; et ideo praepetes, quia omnes aves priora petunt volantes.
13.7.92
78. Tertiam faciunt speciem auguriorum in avibus, quam communem vocant, ex utroque permistam, id est, cum aves ex ore et volatu auguriantur, sed fidem non habet.
13.7.93
79. Omnium autem genera volucrum bis nascuntur. Primum enim ova gignuntur, inde calore materni corporis formantur et animantur.
13.7.94
80. Ova autem dicta, ab eo, quod sint uvida. Unde et uva eo quod intrinsecus humore sit plena. Nam humidum est quod exterius humorem habet, uvidum quod interius. Quidam autem putant 103 ovum Graecam habere originem nominis. Isti autem dicunt ὦα, v littera ablata.
13.7.95
81. Ova autem quaedam inani vento concipiuntur, sed non sunt generabilia, nisi quae fuerint concubitu masculino concepta, et seminali spiritu penetrata. Ovorum vim tantam dicunt, ut lignum perfusum ovo non ardeat, ac ne vestis quidem contacta aduratur. Admista quoque calce glutinare fertur vitri fragmenta.
13.8.1
LIBER DUODECIMUS. DE ANIMALIBUS. CAPUT VIII. De minutis volatilibus.
13.8.1
1. Apes dictae, vel quod se pedibus invicem alligent, vel pro eo quod sine pedibus nascantur. Nam postea, et pedes, et pennas accipiunt. Hae sotertes in generandi mellis officio, assignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte componunt, ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum, et reges habent, praelia movent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur.
13.8.2
2. Has plerique experti sunt nasci de boum cadaveribus. Nam pro his creandis, vitulorum occisorum carnes verberantur, ut ex putrefacto cruore vermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie autem apes vocantur ortae de bobus, sicut crabrones de equis, fuci de mulis, vespae de asinis.
13.8.3
3. Costros Graeci appellant, qui in extremis partibus favorum majores creantur, quos aliqui reges putant( dicti quod castra ducant). 104
13.8.4
Fucus est major ape, crabrone minor. Dictus autem fucus, quod alienos labores edat, quasi fagus. Depascitur enim quod non laboravit; de quo Virgilius: Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
13.8.5
4. Vespae....
13.8.6
Crabrones vocati a cabo, id est, caballo, quod ex his creentur, sicut autem crabrones nascuntur de equorum carnibus putridis, ita ex eis iterum saepe nascuntur scarabaei, unde et cognominati sunt.
13.8.7
5. Tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes.
13.8.8
Buprestis, animal est in Italia parvum, simillimum scarabaeo, longipedi. Fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen habet, devoratumque tacto felle ita inflammat, ut rumpat
13.8.9
6. Cicendela, scarabaeorum genus est, eo quod gradiens, vel volans, lucet.
13.8.10
7. Blattae, a colore nuncupatae, siquidem et comprehensae manum tingunt, unde et blatteum colorem dicunt. Hoc autem animal lucem videre non patitur, contrarium muscae; nam musca lucipeta, et blatta lucifuga est, per noctem enim tantum ambulat.
13.8.12
8. Papiliones, aviculae sunt, quae maxime abundant florentibus malvis, quique vermiculos stercore suo faciunt nasci.
13.8.13
9. Locusta, quod pedibus sit longis, veluti hasta, unde et eam Graeci, 105 tam maritimam, quam terrestrem, astacon appellant.
13.8.14
10. Gicadae, ex cuculorum nascuntur sputo, hae in Italia apud Rheginos multae sunt, nec usquam alibi.
13.8.15
11. Musca ex Graeco venit, sicut et mus: hae, sicut et apes, necatae in aqua, aliquoties post unius horae spatium reviviscunt.
13.8.16
12. Cynomyia Graece vocatur, id est, musca canina. Nam κύων Graece canis vocatur.
13.8.17
13. Culex ab aculeo dictus, quod sanguinem sugat; habet enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrat, ut sanguinem bibat.
13.8.18
14. Cyniphes, muscae minutissimae sunt, sed aculeis permolestae; qua tertia plaga superbus populus Aegyptiorum caesus est.
13.8.19
15. Oestrus, animal armentis aculeis permolestum. Oestrum autem Graecum est, quod Latine asilus, vulgo tabanus vocatur.
13.8.20
16. Bibiones sunt qui in vino nascuntur, quos vulgo mustiones a musto appellant, unde et Afranius: Ad me cum spectas, fabularique incipis, ex ore in oculos tuos bibiones involant.
13.8.21
17. Gurgulio dicitur, quia pene nihil aliud est, nisi guttur.