Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Etymologiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8178 Etymol
14.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio.
14.1
In hoc libello, quasi in quadam brevi tabella, quasdam coeli causas, situsque terrarum, et maris spatia annotavimus, ut in modico lector ea percurrat, et compendiosa brevitate etymologias eorum causasque cognoscat.
14.1.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT PRIMUM. De mundo.
14.1.1
1. Mundus est coelum, terra, mare, et quae in eis opera Dei, de quo dicitur: Et mundus per eum factus est. Mundus Latine a philosophis dicitur, quod in sempiterno motu sit, ut coelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies ejus elementis concessa est, ideoque semper in motu est.
14.1.2
2. Unde et animalia Varroni videntur elementa, quoniam per semetipsa, inquit, moventur. Graeci vero nomen mundo de ornamento accommodaverunt propter diversitatem elementorum, et pulchritudinem siderum. Appellatur enim apud eos κόσμος, quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus.
14.1.3
107 3. Quatuor autem esse( constat) climata mundi, id est, plagas: Orientem, Occidentem, Septentrionem et Meridiem.
14.1.5
4. Oriens, ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere, atque interire. Abscondit enim lumen mundo, et tenebras superinducit.
14.1.6
5. Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur, eo quod vertitur, sicut poeta ait: Vertitur interea coelum.
14.1.7
6. Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies, vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur.
14.1.8
7. Januae coeli duae sunt, Oriens et Occasus; nam una porta sol procedit, alia se recipit.
14.1.9
8. Cardines autem mundi duo, Septentrio et Meridies, in ipsis enim volvitur coelum.
14.2.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT II. De atomis.
14.2.1
1. Atomos philosophi vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas, ut nec visui pateant, nec τομὴν, id est, sectionem recipiant, unde et ἄτομοι dicti sunt. Hi per inane totius mundi irrequietis motibus volitare, et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulveres, qui infusis per fenestras radiis solis videntur, ex iis arbores, et herbas, et fruges omnes oriri, et ex iis ignem, et aquam, et universa gigni, atque constare quidam philosophi gentium putaverunt.
14.2.2
2. Sunt autem atomi, aut in corpore, aut in tempore, aut in numero( aut in littera). In corpore, ut lapis. Dividis eum in partes, et partes ipsas dividis in grana, veluti sunt arenae, rursumque ipsa arenae 108 grana divide in minutissimum pulverem, donec, si possis, pervenias ad aliquam minutiam, quae jam non sit, quae dividi vel secari possit. Haec est atomus in corporibus.
14.2.4
3. In tempore vero, sic intelligitur atomus: annum, verbi gratia, dividis in menses, menses in dies, dies in horas; adhuc partes horarum admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punctum, et quamdam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit, et ideo jam dividi non potest. Haec est atomus temporis.
14.2.5
4. In numeris, ut puta octo dividuntur in quatuor, rursum quatuor in duo, deinde duo in unum. Unus autem atomus est, quia insecabilis est. Sic et in littera; nam orationem dividis in verba, verba autem in syllabas, syllabam autem in litteras. Littera pars minima atomus est, nec dividi potest. Atomus ergo est, quod dividi non potest, ut punctus in Geometria. Nam τομὴ Graece sectio dicitur ἄτομος indivisio.
14.3.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT III. De elementis.
14.3.1
1. Hylen Graeci rerum quamdam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua visibilia haec elementa formata sunt; unde, et ex ejus derivatione vocabulum acceperunt. Hanc hylen Latini materiam appellaverunt, ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae silvam nominaverunt. Nec incongrue, quia materiae silvarum sunt. 109
14.3.2
2. Graeci autem elementa στοιχεῖα nuncupant( eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniant, nam sic ea inter se naturali quadam ratione juncta dicuntur), modo originem ab igne repetentes usque ad terram, modo a terra usque ad ignem, ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat, rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aerem, aer in ignem extenuetur.
14.3.3
3. Quapropter omnia elementa omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Sunt autem divina Providentia propriis animantibus distributa, nam coelum angelis; aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus, caeterisque animantibus Creator ipse implevit.
14.4.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT IV. De coelo.
14.4.1
1. Coelum vocatum, eo quod tanquam caelatum vas impressa lumina habeat stellarum veluti signa. Nam caelatum dicitur vas quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim coelum Deus claris luminibus, et implevit, solis scilicet, et lunae orbe fulgenti, et astrorum micantium splendentibus signis adornavit. Alias autem a superiora celando.
14.4.2
2. Hoc autem Graece οὐρανὸς ἀπὸ τοῦ ὀρᾶσθαι, id est, a videndo, eo quod aer perspicuus sit, et ad speculandum purior. Coelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatur, quod sit cursu siderum, et ratis legibus, fixisque firmatum. 110
14.4.3
3. Interdum et coelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes, procellae et turbines fiunt. Lucretius: Coelo, qui dicitur aer. Et psalmus volucres coeli appellat, cum manifestum sit aves in aere volare; et nos in consuetudine hunc aerem coelum appellamus; nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus: Qualis est aer? Aliquando: Quale est coelum?
14.5.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT V. De partibus coeli.
14.5.1
1. Aether locus est in quo sidera sunt, et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsum elementum; aethra vero splendor aetheris, et est sermo Graecus.
14.5.2
2. Sphaera coeli dicta, eo quod species ejus in rotundum formata est, sed et quidquid tale est, a volubilitate sphaera a Graecis dicitur, sicut et pilae, quibus ludunt infantes. Nam philosophi dicunt coelum in sphaera figuram undique esse convexum, omnibus partibus aequale, concludens terram in media mundi mole libratam. Hoc moveri dicunt, et cum mora ejus sidera in eo fixa ab Oriente usque ad Occidentem circuire, Septentrionibus breviores gyros juxta cardinem peragentibus.
14.5.4
3. Axis est Septentrionis linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit, et dictus axis, quod in ea sphaera, ut rota volvitur, vel quia ibi plaustrum est.
14.5.5
4. Cardines, extremae partes sunt axis, et dicti cardines, eo quod per eos vertitur coelum. 111
14.5.6
5. Poli sunt circuli qui currunt per axem. Horum alter est septentrionalis, qui nunquam occidit, appellaturque Boreus; alter australis, qui nunquam videtur, et Austronotius dicitur. Et dicti poli, quod sint axium cycli ex usu plaustrorum, a poliendo, scilicet nominati, sed polus Boreus semper videtur, Austronotius nunquam, quia dextra coeli altiora sunt, pressa Austri.
14.5.7
6. Convexa, extrema coeli sunt, a curvitate dicta; nam convexum curvum est, et inclinatum, et in modum circuli flexum.
14.5.8
7. Lacteus circulus, via est quae in sphaera videtur, a candore dicta, quia alba est, quam aliqui dicunt viam esse qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere.
14.6.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT VI. De circulis coeli.
14.6.1
1. Habitatio ista coeli circulorum distincta zonis, quasdam partes temperie sua incolere permisit, quasdam negavit, enormitate frigoris, aut caloris. Zonae autem ipsae quinque sunt: quae ideo zonae, vel circuli appellantur, quod in circumductione sphaerae existunt.
14.6.2
2. Quorum primus circulus ideo Arcticus appellatur, eo quod intra eum Arctorum signa inclusa perspiciuntur, quae a nostris, in ursarum speciem ficta, Septentriones appellantur.
14.6.3
3. Secundus circulus ex eo τροπικὸς θερινὸς dicitur, quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens, ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur, et inde Tropicus appellatur.
14.6.4
4. Tertius circulus ἰσημερινὸς, qui a Latinis ideo Aequinoctialis appellatur, eo quod solcum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit, 112 ἰσημερινὸς enim Latine dies dicitur aequinox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta perspicitur.
14.6.5
5. Quartus circulus Antarcticus vocatur, eo quod contrarius sit circulo quem Arcticum nominamus.
14.6.7
6. Quintus circulus χειμερινὸς τροπικὸς, qui a Latinis Hiemalis, sive Brumalis appellatur, ideo quia sol, cum ad eum circulum pervenit, hiemem iis qui ad Aquilonem sunt facit, aestatem autem iis qui in Austri partibus commorantur.
14.6.8
7. Zodiacus autem circulus est( qui duodecim continet signa, ἀπὸ τῶν ζώων, id est, animalibus, ita dictus).
14.7.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT VII. De aere et nube.
14.7.1
1. Aer est inanitas plurimum habens admistum raritatis, quam caetera elementa. De quo Virgilius: Longum per inane secutus. Aer dictus ἀπὸ τοῦ αἵρειν, ab eo quod ferat terram, vel ab eo quod feratur. Hic autem partim ad coelestem, partim ad terrenam materiam pertinet; nam ille subtilis, ubi ventosi ac procellosi motus non possunt existere, ad coelestem pertinet partem; iste vero turbulentior, qui exhalationibus humidis corporescit, terrae deputatur, quique ex se multas species reddit: nam commotus ventos facit; vehementius concitatus, ignes et tonitrua; contractus, nubila; conspissatus, pluviam; congelantibus nubilis, nivem; turbulentius congelantibus densioribus nubilis, grandinem; distentus, serenum efficit; 113 nam aerem densum nubem esse constat, nubem rarefactam et solutam aerem.
14.7.2
2. Nubes dictae ab obnubendo, id est, operiendo coelum, unde, et nuptae, quod vultus suos velent, unde et Neptunus, quod nubat, id est, mare terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant, nubemque faciunt, unde est illud: Atque in nubem cogitur aer.
14.8.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT VIII. De tonitruo.
14.8.1
1. Tonitruum dictum, quod sonus ejus terreat, nam TONUS, sonus. Qui ideo interdum tam graviter concutit omnia, ita ut coelum discidisse videatur, quia cum procella vehementissimi venti nubibus se repente immiserit, turbine invalescente, exitumque quaerente, nubem quam excavavit impetu magno perscindit, ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures.
14.8.3
2. Quod mirari quis non debet, cum vesicula, quamvis parva, magnum tamen sonitum displosa emittat. Cum tonitruo autem simul et fulgura exprimit, sed illud celerius videtur, quia clarum est, hoc autem ad aures tardius pervenit. Lux autem quae apparet ante tonitruum, fulgetra vocatur. Quae, ut diximus, ideo ante videtur, 114 quia clarum est lumen, tonitruum autem ad aures tardius pervenit.
14.9.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT IX. De fulminibus.
14.9.1
1. Fulgur, et fulmen, ictus coelestis jaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est, ac percutere. Fulmina autem collisa nubila faciunt; nam omnium rerum collisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum. Simili modo in nubibus ignis; unde et prius nubila sunt, deinde ignes.
14.9.2
2. Ex vento autem et igne fulmina( certum est) in nubibus fieri, et impulsu ventorum emitti; ideo autem fulminis ignem vim habere majorem ad penetrandum, quia subtilioribus elementis factus est, quam noster, id est, qui nobis in usu est. Tria sunt autem ejus nomina, fulgur, fulgor, et fulmen. Fulgur, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur.
14.10.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT X. De arcu et nubium effectibus.
14.10.1
1. Arcus coelestis dictus a similitudine curvati arcus. Iris huic proprium nomen est. Et dicitur Iris, quasi aeris, id est, quod per aerem ad terras descendit. 115 Hic autem a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium solis accipiunt, et arcus speciem fingunt, cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligans irradiata, ista varios creant colores.
14.10.2
2. Pluviae dictae, quod fluant, quasi fluviae. Nascuntur enim de terrae et maris anhelitu, quae cum altius elevatae fuerint, aut solis calore resolutae, aut vie ventorum compressae stillantur in terris.
14.10.4
3. Nimbus est densitas nubis intempesta, et obscura, et inde nimbus a nube. Sunt autem nimbi repentinae et praecipites pluviae; nam pluvias vocamus lentas, et juges, quasi fluvias, vel quasi fluentes.
14.10.5
4. Imbres autem, et ad nubes, et ad pluvias pertinent, dicti a Graeco vocabulo, quod terram inebrient ad germinandum. Ex his enim cuncta creantur, unde, et Lucretius: Ex igni terra, atque anima nascuntur et imbri. Est autem nomen Graecum.
14.10.6
5. Grando appellata, quod forma ejus granorum similitudinem habeat. Haec autem ventorum rigore durantur in nube, ac solidantur in nivem, ruptoque aere solvuntur.
14.10.8
6. Nix, a nube unde venit.
14.10.9
Glacies, a gelu, et aqua, quasi gelaquies, id est, gelata aqua.
14.10.10
7. Gelu autem, quod eo stringatur tellus, γῆ quippe terra dicitur. Tunc autem majori gelu stringitur terra, cum fuerit nox serena.
14.10.11
8. Pruina, est matutini temporis frigus; quod inde pruinae nomen accepit, 116 quia sicut ignis urit; πῦρ enim ignis, urere vero et ad solem et ad frigus pertinet. Nam uno sermone duo diversa significantur, pro eo quod unum effectum habent. Similis enim vis est caloris et frigoris, unde et utraque saxa rumpunt. Nam calor urit, ut est: Uritur infelix Dido. Item frigus urit, ut est: aut Boreae penetrabile frigus adurat.
14.10.13
9. Ros, Graecum est, quod illi δρόσος, dicunt. Alii ros putant dictum, quia rarus est, non spissus, ut pluvia.
14.10.14
10. Nebula inde dicta unde et nubila, ab obnubendo scilicet, hoc est, operiendo terram, sive quod nubes volans faciat. Exhalant enim valles humidae nebulas, et fiunt nubes, inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt cum serenitas est, summa cum nubilum.
14.10.15
11. Caligo, umbra est de spissitudine aeris effecta. Et dicta caligo, quod maxime aeris calore gignatur.
14.10.17
12. Tenebrae dicuntur, quod teneant umbras. Nihil autem sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur; sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est silentium dicitur; sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est tenebrae dicuntur.
14.10.18
13. Umbra est aer carens sole, dicta autem, quod fiat cum solis objicimur radiis. Est autem mobilis, et incerta, et ex solis circuitu, et ex motu ventorum. Namque quoties movetur in sole, nobiscum moveri videtur, quia ubi quoquo loco a radiis solis obstitimus, perinde illi lumen auferimus; sicque ingredi nobiscum umbra, et gestus nostros videtur imitari.
14.10.19
14. Lux, ipsa substantia; lumen, quod a luce manat, id est, candor lucis. Sed hoc confundunt auctores. 117
14.11.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XI. De ventis.
14.11.1
1. Ventus est aer commotus et agitatus, et pro diversis partibus coeli nomina diversa sortitur; dicitur autem ventus quod sit vehemens, et violentus. Vis enim ejus tanta est, ut non solum saxa et arbores evellat, sed etiam coelum terramque conturbet, maria commoveat.
14.11.2
2. Ventorum quatuor principales spiritus sunt. Quorum primus ab Oriente Subsolanus, a Meridie Auster, ab Occidente Favonius, a Septentrione ejusdem nominis ventus aspirat, habentes geminos hinc inde ventorum spiritus.
14.11.3
3. Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a laevo Eurum; Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum; Favonius a parte dextra Africum, a laeva Corum. Porro Septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi duodecim venti mundi globum flatibus circumagunt.
14.11.4
4. Quorum nomina propriis ex causis signata sunt. Nam Subsolanus vocatus, eo quod sub ortu solis nascatur. Eurus, eo quod ab Eoo flat, id est, ab Oriente. Est enim conjunctus Subsolano.
14.11.5
5. Vulturnus, quod alte tonat; de quo Lucretius: Altitonans Vulturnus, et Auster fulmine pollens.
14.11.6
6. Auster, ab hauriendo aquas vocatus, unde et crassum aerem facit, 118 et nubila nutrit. Hic Graece νότος appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit; sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dictus, quod ex una parte habeat Eurum ex altera Austrum.
14.11.7
7. Austroafricus, quod junctus sit hinc inde Austro et Africo. Ipse, et Libonotus, quod sit ei Libs hinc, et inde Notus.
14.11.8
8. Zephyrus, Graeco nomine appellatus, eo quod flores, et germina ejus flatu vivificentur. Hic Latine Favonius dicitur, propter quod foveat quae nascuntur. Austro autem flores solvuntur, Zephyro fiunt.
14.11.9
9. Africus, a propria regione vocatus. In Africa enim initium flandi sumit.
14.11.10
10. Corus est, qui ab Occidente aestivo flat, et vocatus Corus, quod ipse ventorum circulum claudat, et quasi chorum faciat. Hic antea Caurus dictus, quem plerique Argesten dicunt, non ut imprudens vulgus Agrestem.
14.11.11
11. Septentrio dictus, eo quod a circulo septem stellarum consurgit, quae vertente se mundo resupinato capite ferri videntur.
14.11.12
12. Circius dictus, eo quod Coro sit junctus. Hunc Hispani Gallecum vocant, propter quod eis a parte Galleciae flat. 119
14.11.13
13. Aquilo dictus, eo quod aquas stringat et nubes dissipet. Est enim gelidus ventus, et siccus. Idem et Boreas, quia ab Hyperboreis montibus flat. Inde enim origo ejusdem venti est, unde et frigidus est. Natura namque omnium septentrionalium ventorum frigida et sicca est, australium humida et calida.
14.11.15
14. Ex omnibus autem ventis duo cardinales sunt: Septentrio, et Auster.
14.11.16
15. Etesiae autem, flabra Aquilonis sunt, quibus nomen inditum est, quod certo anni tempore flatus agere incipiunt, ἐνιαυτὸς enim Graece, annus Latine dicitur. Hae autem cursum rectum a Borea in Aegyptum ferunt, quibus Auster contrarius est.
14.11.17
16. Duo sunt autem extra hos ubique spiritus magis quam venti, Aura et Altanus.
14.11.18
17. Aura ab aere dicta, quasi aerea, quod lenis sit motus aeris. Agitatus enim aer auram facit, unde et Lucretius: Aereas auras.
14.11.19
18. Altanus, qui in pelago est per derivationem ab alto, id est mari, vocatus. Nam alter est flatus in ripis, quem diximus Auram. Nam Aura terrae est.
14.11.20
19. Turbo est volubilitas ventorum, et turbo dictus a terra quoties ventus consurgit, et terram in circuitum mittit.
14.11.21
20. Tempestas autem pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi solent, dum dicunt ea tempestate; aut ab statu coeli, quia magnitudine sua multis diebus oritur. Verno autem, et autumnali tempore, 120 quam maximae fiunt tempestates, quando nec plena est aestas, nec plena hiems, unde medium et confine utriusque temporis ex conjunctione aerum contrariorum efficiunt tempestates.
14.11.22
21. Fragor, a fractarum rerum nominatus est sonitu, quem sicca quaeque et arida cum franguntur faciunt.
14.11.24
22. Procella, ab eo quod percellat, id est, percutiat, et evellat. Est enim vis ventorum cum pluvia. Procellae enim aut de fulminibus, aut de ventis fiunt. Nihil autem velocius ventis, unde et propter celeritatem, tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, ut: alitis Austri.
14.12.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XII De aquis.
14.12.1
1. Aqua dicta, quod superficies ejus aequalis sit. Hinc, et aequor appellatum, quia aequaliter sursum est.
14.12.2
2. Duo autem( sunt) validissima vitae humanae elementa, ignis et aqua, unde graviter damnantur, quibus ignis et aqua interdicitur.
14.12.3
3. Aquarum elementum caeteris omnibus imperat. Aquae enim coelum temperant, terram fecundant, aerem exhalationibus suis incorporant, scandunt in sublime, et coelum sibi vendicant; quid enim mirabilius aquis in coelo stantibus?
14.12.4
4. Parum sit in tantam pervenisse altitudinem, rapiunt eo secum piscium examina; effusae, omnium in terra nascentium causa fiunt. Fruges gignunt, arbores frutices, herbasque producunt, sordes detergunt, peccata abluunt, potum cunctis animantibus tribuunt. 121
14.13.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XIII. De diversitate aquarum.
14.13.1
1. Aquarum naturae multa est diversitas; aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes; nam juxta Romam Albulae aquae vulneribus medentur.
14.13.2
2. In Italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat. In Aethiopia lacus est quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Zamae fons in Africa canoras voces facit. Ex Clitorio lacu Italiae, qui biberint, vini taedium habent.
14.13.3
3. In Chio insula fontem esse,( dicunt) quo hebetes fiunt. In Boeotia duo fontes: alter memoriam, alter oblivionem affert. Cyzici fons amorem Veneris tollit.
14.13.4
4. Boeotiae lacus furialis est, de quo qui biberit, ardore libidinis exardescit. In Campania sunt aquae, quae sterilitatem feminarum, et virorum insaniam abolere dicuntur. In Aethiopiae fonte rubro, qui biberit, lymphaticus fit.
14.13.5
5. Linus, fons Arcadiae abortus fieri non patitur. In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thessalia duo sunt flumina: ex uno bibentes oves 122 nigras fieri ferunt; ex altero albas, ex utroque varias.
14.13.6
6. Clitumnus, lacus in Umbria, maximos boves gignit. Reatinis paludibus jumentorum ungulas indurari dicunt. In Asphaltide lacu Judaeae nihil mergi potest, quidquid animam habet.
14.13.7
7. In Indiis Siden vocatur stagnum, in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur. Marsidae fons in Phrygia saxa egerit. In Achaia aqua profluit e saxis, Styx appellata, quod illico potata interficit.
14.13.9
8. Gelonium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Africa circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit. Favillas etiam in cespitem solidat. Fons Job in Idumaea, quater in anno colorem mutare dicitur, id est pulverulentum, sanguineum, viridem, et limpidum, ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem.
14.13.10
9. In Troglodytis lacus est, ter in die fit amarus, et deinde toties dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sion, non jugibus aquis, sed in certis horis, diebusque ebullit. In Judaea quondam rivus Sabbatis omnibus siccabatur.
14.13.11
10. In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt, nam caecitate detegitur eorum facinus, In Epiro esse( ferunt) fontem, in quo faces exstinguuntur accensae, et accenduntur exstinctae. 123 Apud Garamantas fontem esse,( aiunt) ita algentem die, ut non bibatur; ita ardentem nocte, ut non tangatur.
14.13.12
11. Jam vero in multis locis aquae manant perpetim ferventes, tanta vi, ut balnea calefaciant. Quaedam enim terrae sunt, quae multum sulphuris et aluminis habent; itaque cum per venas calentes aqua frigida venit, vicino sulphuris calore contacta excandescit; nec talis ab origine effluit, sed permutatur dum venit. Sulphur enim, alumenque secum ferunt aquae, utramque materiam igne plenam, minimisque motibus incalescentem.
14.14.2
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XIV. De mari.
14.14.2
1. Mare est aquarum generalis collectio. Omnis enim congregatio aquarum, sive salsae sint, sive dulces, abusive maria nuncupantur, juxta illud: Et congregationes aquarum vocavit maria. Proprie autem mare appellatum, eo quod aquae ejus amarae sint.
14.14.3
2. Aequor autem vocatum, quia aequaliter sursum est, et quamvis aquae fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi ejus aequalitas.
14.14.4
3. Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, et omnes fontes recipiat, haec causa est: partim, quod influentes undas ipsa magnitudo ejus non sentiat; deinde quod amara aqua dulce fluentum consumat, vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant, sive quod illam partim venit auferant, partim sol exsiccet, postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatur, et ad caput amnium, fontesque revolutum recurrat.
14.14.5
4. Maris autem certum non esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; 124 nam modo flavum est, modo luculentum, modo atrum.
14.15.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XV. De oceano.
14.15.1
1. Oceanum, et Graeci, et Latini ideo nominant, quod in circuli modo ambiat orbem: sive a celeritate, eo quod ocius currat; item quia, ut coelum, purpureo colore nitet. Oceanus, quasi κυάνεος: iste est qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit, atque recedit. Respirantibus enim in profundum ventis, aut removet maria, aut resorbet.
14.15.2
2. Quique a proximis regionibus diversa vocabula sumpsit; ut Gallicus, Germanicus, Scythicus, Caspius, Hyrcanus, Atlanticus, Gaditanus. Nam Gaditanum fretum a Gadibus dictum, ubi primo ab Oceano maris Magni limen aperitur. Unde, et Hercules cum Gadibus pervenisset, columnas ibi posuit, sperans illic esse orbis terrarum finem.
14.16.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XVI. De Mediterraneo mari.
14.16.1
1. Mare Magnum est, quod ab Occasu ex Oceano fluit, et in Meridiem vergit, deinde ad Septentrionem tendit. Quod inde Magnum appellatur, quia caetera maria in comparatione ejus minora sunt. Istud est, et Mediterraneum, quia per mediam terram usque ad Orientem perfunditur, Europam, et Africam, Asiamque disterminans.
14.16.2
125 2. Cujus primae partis sinus, qui in Hispaniis perfunditur, Ibericus, et Balearicus appellatur. Deinde Gallicus, qui Narbonensem provinciam alluit. Mox Ligusticus, qui juxta Genuam urbem est proximus. Post haec Tyrrhenus, qui Italiam attingit, quem Graeci Ionium, Itali Inferum vocant. Inde Siculus, qui a Sicilia usque ad Cretam vadit. Deinde Creticus, qui in Pamphyliam et Aegyptum pertendit.
14.16.3
3. Inde Hellespontus, qui in Septentrionem retorquens, anfractibus magnis juxta Graecias, et Illyricum in angustias septem stadiorum stringitur, quo Xerxes, ponte navibus facto, in Graeciam commeavit, ibi est Abydos. Inde diffusus aequore patente, rursus stringitur, et facit Propontidem, qui mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosphorus Thracius, quo Darius copias transportavit.
14.16.4
4. Inde Ponticus sinus amplissimus a tergo Maeotidis paludis, quod mare ex multitudine fluminum dulcius quam caetera, nebulosumque, et brevius est, unde, et Ponticum vocatur, quod sit brevius, atque praeter phocas, et thynnos, atque delphinos, alias belluas majores non patitur.
14.16.5
5. Sicut autem terra, dum una sit, pro diversis locis variis appellatur vocabulis, ita et pro regionibus hoc mare magnum diversis nominibus nuncupatur: nam Ibericum et Asiaticum a provinciis dictum: ab insulis, Balearicum, Siculum, Creticum, Cyprium, Aegeum, Carpathium: 126 nam inter Tenedum, et Chium, saxum est in mari potius quam insula, quod visentibus procul caprae simile creditur, quam αἷγα nuncupant, unde, et Aegeum mare est dictum, sic et Carpathium mare inter Aegyptum, et Rhodum ab insula Carpatho illic posita.
14.16.6
6. A gentibus, Gallicum, Ausonium, Dalmaticum, Ligusticum. Ab oppidis, Argolicum, Corinthium, Tyrium, Adriaticum. Nam Adria quaedam civitas Illyrico mari proxima fuit, quae Adriatico mari nomen dedit.
14.16.7
7. A positione coeli, ut Superum, et Inferum, quod sit Oriens superior, Occidens inferior, est autem Thuscum, et Adriaticum. A memoria regis, ut Ionium. Ion quippe rex fuit Graeciae, unde iones Athenienses. Hoc mare, et Tyrrhenum dictum; sive quod Thusciam alluit, id est Tyrrheniam, sive a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitaverunt. Et sciendum Ionium sinum esse immensum, ab Ionia usque ad Siciliam, et hujus partes esse Adriaticum, Achaicum et Epiroticum. A moribus accolarum Euxinus, AXENOS antea appellatus.
14.16.9
8. A casibus hominum qui ceciderunt in mare, ut Hellesponticum, Icarium, Myrtoum: nam Myrtoum mare dictum a Myrtili lapsu, quod illic ab Oenomao praecipitatus sit. Icarus vero Cretensis, ut fabulae ferunt, altiora petens, pennis solis calore solutis, mari, in quo cecidit, nomen imposuit. Phrixus quoque cum Helle sorore sua fugiens insidias novercales, conscendit navem signum arietis habentem, qua liberatus est. Helles autem soror ejus perpessa naufragium decidit in mari, et mortua Hellesponto mari dedit nomen.
14.16.11
9. Ab ordine fluenti, Propontis: nam dicta Propontis, quia pontum praevenit. Item et a transitu, vel angustis meatibus boum, Bosphorus. Aegyptium autem pelagus Asiae datur, Gallicum Europae, 127 Africum Libyae; his, ut quaeque proxima sunt, venerunt in partes partium.
14.16.12
10. Pelagus autem est latitudo, mare sine littore, et portu. Graeco nomine ἀπὸ τοῦ πλαγίου, hoc est a latitudine dictum, unde et plagia, eo quod sint importuosa.
14.17.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XVII. De sinibus maris.
14.17.1
1. Sinus dicuntur majores recessus maris, ut in mari Magno Junius, in Oceano, Caspius, Indicus, Persicus, Arabicus, qui et mare Rubrum, qui Oceano ascribitur.
14.17.2
2. Rubrum autem mare vocatum, eo quod sit roseis undis infectum, non tamen talem naturam habet, qualem videtur ostendere, sed vicinis littoribus vitiatur gurges, atque inficitur, quia omnis terra quae circumstat pelago, rubra est, et sanguineo colori proxima; ideoque inde minium acutissimum excernitur, et alii colores, quibus pictura variatur.
14.17.3
3. Ergo cum terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, et quidquid adesum est, in colorem cadit; ob hoc etiam in iis littoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim hujusmodi humo involutus, cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet et maris. 128
14.17.4
4. Hoc mare in duos scinditur sinus: ex iis, qui ab Oriente est, Persicus appellatur, quia oram illius Persae inhabitant. Alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam.
14.18.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XVIII. De aestibus, et fretis.
14.18.1
1. Aestus ad Oceanum pertinet, Fretum ad utrumque mare; nam Aestus est maris accessus, vel recessus, id est, inquietudo, unde et aestuaria, per quae mare vicissim tam accedit quam recedit.
14.18.2
2. Fretum autem appellatum, quod ibi semper mare ferveat; nam fretum est angustum, et quasi fervens mare, ab undarum fervore nominatum, ut Gaditanum, vel Siculum; nam freta dicta Varro ait, quasi fervida, id est, ferventia, et motum fervoris habentia.
14.18.3
3. Fretum Siciliae, quod Rhegium dicitur, Sallustius ex tali causa vocari scribit, dicens Italiae olim Siciliam conjunctam fuisse, et dum esset una tellus, medium spatium, aut per humilitatem abruptum est aquis, aut per angustiam scissum. Et inde ῥήγιον nominatum, quia Graece abruptum hoc nomine nuncupatur. Est autem arctissimum, trium millium spatio Siciliam ab Italia dividens, fabulosis infame monstris, quibus hinc inde Scylla et Charybdis ostenditur.
14.18.4
4. Scyllam, accolae saxum mari imminens appellant simile celebratae formae procul visentibus. Unde et monstrosam speciem fabulae illi dederunt, quasi formam hominis capitibus succinctam caninis, quia collisi ibi fluctus latratus videntur exprimere.
14.18.5
5. Charybdis dicta quod gurgitibus occultis naves absorbeat. Est enim mare verticosum, et inde ibi laniata naufragia profundo emergunt. 129 Ter autem in die erigit fluctus, et ter absorbet; nam accipit aquas, ut vomat; vomit, ut rursus accipiat.
14.18.6
6. Syrtes autem sunt arenosa in mari loca. Syrtes autem Sallustius a tractu vocari dicit, quod omnia ad se trahant, et appropinquanti vadoso mari haereant. Hae autem ad mare Aegyptium vicinae sunt, et pariter admiscentur. Vada vero sunt, per quae in mari, vel in fluminibus homines, vel animalia pedibus vadunt; quae Virgilius brevia appellat, Graeci βραχεῖα.
14.19.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XIX. De lacis et stagnis.
14.19.1
1. Sunt et quaedam maria, quae non miscentur Oceani fluctibus, aut mari Magno, et dicuntur lacus et stagna.
14.19.2
2. Lacus est receptaculum in quo aqua retinetur, nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti, lacus Benacus, et Larius, et caeteri quos Graeci λιμένας, id est, stagna vocant. Nam fontes labuntur in fluviis, flumina in freta discurrunt. Lacus stat in loco, nec profluit; et dictus lacus, quasi aquae locus.
14.19.3
3. Lacus Asphalti idem et mare Mortuum vocatum, propter quod nihil gignit vivum, nihil recipit ex genere viventium. Nam neque pisces habet, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves; sed et quaecunque viventia mergenda tentaveris, quacunque 130 arte demersa statim resiliunt, et quamvis vehementer illisa confestim excutiuntur; sed neque ventis movetur, resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur; neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia in profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet, nisi quae bitumine illustratur.
14.19.4
4. Lucernam accensam ferunt supernatare, exstincto lumine demergi. Hoc et mare Salinarum dicitur, sive lacus Asphalti, id est, bituminis; et est in Judaea inter Jericho et Zoaran. Longitudo ejus, usque ad Zoaras Arabiae, dirigitur stadiis quingentis octoginta; latitudo stadiis centum quinquaginta, usque ad vicina Sodomorum...
14.19.5
5. Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade vocatus, quod quondam Herodes in honorem Tiberii Caesaris condidit. Est autem in Judaea omnibus lacis salubrior, et ad sanitatem corporum quodammodo efficacior. Circuit stadia...
14.19.6
6. Genesar, lacus amplissimus in Judaea longitudine centum quadraginta extenditur stadiis; latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis, auram non ventis, sed de seipso sibi excreans. Unde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram; denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur; 131 unde et purior haustus ejus, et ad potandum dulcis et habilis.
14.19.7
7. Benacus, lacus Italiae in Venetia, de quo fluvius nascitur Mincius, qui lacus magnitudine sua tempestates imitatur marinas.
14.19.8
8. Lucrinus, et Avernus lacus Campaniae sunt. Lucrinus autem dictus, quia olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabat. Avernus autem lacus vocatus, quia aves ibi supervolare non possent. Nam antea silvarum densitate sic ambiebatur, ut exhalantis inde per angustias aquae sulphureae fetor gravissimus supervolantes aves halitu suo necaret. Quam rem Augustus Caesar intelligens, dejectis silvis, ex pestilentibus amoena reddidit loca.
14.19.9
9. Lacus autem, idem et stagnum, ubi immensa aqua convenit; nam dictum est stagnum ab eo quod illic aqua stet, nec decurrat.
14.20.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XX. De abysso.
14.20.1
1. Abyssus, profunditas aquarum impenetrabilis: sive speluncae aquarum latentium, e quibus fontes et flumina procedunt; vel quae occulte subter erunt, unde et Abyssus dictus. Nam omnes aquae, sive torrentes per occultas venas ad matricem abyssum revertuntur.
14.20.2
2. Fluctus dicti, quod flatibus fiant. Ventorum enim impulsu agitatae 132 aquae fluctuant.
14.20.3
Aqua est stativa, et sine motu aequalis.
14.20.4
3. Unda vero, eminens liquor, qui semper in motu est. Lucretius: Aerias undas, id est, motus, et corpus illud quod refluctuat. Nam nec unda per se aqua est, sed aqua in motu quodam et agitatione, quasi ab eundo, et redeundo unda vocata.
14.20.5
4. Latex, proprie liquor fontis est. Et dictus latex, quod in venis terrae lateat.
14.20.6
5. Gutta est quae stat, stilla, quae cadit. Hinc et stillicidium, quasi stilla cadens; Stiria enim Graecum est, id est, gutta; inde fit diminutivum, ut dicamus stilla; dum autem stat, aut pendet de tectis, vel arboribus, quasi glutinosa, gutta est; dum ceciderit, stilla est.
14.20.7
6. Spuma dicta, eo quod spuatur, sordes enim sunt undarum; unde et mustum et ea quae coquuntur spuma purgantur. Hinc et sputum.
14.21.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XXI. De fluminibus.
14.21.1
1. Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est, prior aqua quam decursus. Duo sunt fluminum genera: unum torrens, alterum vivum, de quo Virgilius: Donec me flumine vivo, abluero.
14.21.2
2. Torrens est aqua veniens cum impetu. Dictus autem torrens, 133 quia pluvia crescit, siccitate torrescit id est, arescit. De quo Pacuvius: Flammeo vapore torrens terrae fetum exusserit. Cui Graeci ab hieme nomen dederunt, nos ab aestate; illi a tempore quo succressit, nos a tempore quo siccatur.
14.21.3
3. Amnis, fluvius est nemore ac frondibus redimitus, et ex ipsa amoenitate AMNIS vocatur.
14.21.4
4. Decursus, proprie finis cursus, sive aquarum sit, seu quarumlibet rerum.
14.21.5
Rivi dicti, quod deriventur ad irrigandum, id est, inducendum aquas in agros. Nam irrigare inducere est.
14.21.6
Gurges, proprie locus altus in flumine.
14.21.7
5. Puteus est locus defossus, ex quo hauritura qua, a potatione dictus.
14.21.8
Fons, caput aquae est nascentis, quasi fundens aquas.
14.21.9
6. Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina acceperunt, ex quibus nonnulli notandi sunt, qui in historiis celebres memorantur.
14.21.10
7. Geon, fluvius de paradiso exiens, atque universam Aethiopiam cingens, vocatus hoc nomine, quod incremento suae inundationis terram Aegypti irriget: γῆ enim Graece, Latine terram significat. 134 Hic apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui efficit fecunditatem. Unde et Nilus dictus est, quasi νέαν ὕλην trahens. Nam antea Nilus Latine Melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, de quo in Meridiem versus excipitur Aegypto, ubi Aquilonis flatibus repercussus aquis retroluctantibus intumescit, et inundationem Aegypti facit.
14.21.11
8. Ganges fluvius, quem Phison Scriptura sacra cognominat, exiens de paradiso pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison, id est, caterva, quia quindecim fluminibus magnis sibi adjunctis impletur, et efficitur unus. Ganges autem vocatus a Gange rege Indiae. Fertur autem Nili modo exaltari, et super Orientis terras erumpere.
14.21.12
9. Tigris fluvius Mesopotamiae, de paradiso exsurgens, et pergens contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens. 135 Vocatur autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae nimia pernicitate currentis.
14.21.13
10. Euphrates fluvius Mesopotamiae, de paradiso exoriens; copiosissimus gemmis, qui per mediam Babyloniam influit; hic a frugibus, vel ab ubertate nomen accepit. Nam Hebraice EPHRATA fertilitas interpretatur; Mesopotamiam enim in quibusdam locis ita irrigat, sicut Nilus Alexandriam. Sallustius autem auctor certissimus asserit Tigrim et Euphratem uno fonte manare in Armenia, qui per diversa euntes longius dividuntur, spatio medio relicto multorum millium, quae tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus animadvertit aliter de paradisi fluminibus intelligendum.
14.21.14
11. Indus, fluvius Orientis, qui Rubro mari accipitur.
14.21.15
12. Hydaspes fuit Medorum rex antiquissimus, ex quo amnis Orientis nomen accepit, qui nunc Hydaspes dicitur, de quo Lucanus: Vastis Indus aquis mistum non sentit Hydaspen. Et, qua Medus Hydaspes 136 Accedit Pelago, Phoebi surgentis ab igne. Qui dum sit fluvius Persarum, dicitur tamen contra Orientem decurrere.
14.21.16
13. Araris fluvius Germaniae. De quo Virgilius: Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim.
14.21.17
14. Bactrus fluvius Orientis, a rege Bactro vocatus fertur, a quo et Bactriani, et urbs eorum.
14.21.18
15. Choaspis Persarum fluvius, vocatus eorum lingua, quod miram aquae dulcedinem habeat, adeo ut Persici reges, quandiu inter ripas Persidis fluit, sibi ex eo pocula vendicarint. Ex hoc amne quidam Cydnum Ciliciae fluvium derivari existimant.
14.21.19
16. Araxis amnis Armeniae, qui ab uno monte cum Euphrate diversa specie oritur, dictus quod rapacitate cuncta prosternat. Unde et cum Alexander eum transgredi vellet, ponte fabricato, tanta vi inundavit, ut pontem dirueret. Hic brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde Caspium fertur in mare.
14.21.20
17. Fluvius Syriae, qui vocatur Orontes, juxta Antiochiae muros decurrens, qui a solis ortu oriens non longe ab urbe mari conditur, quem de originis suae tractu Orontem veteres Latine appellaverunt, cujus fluentis ex ipso impetu frigidioribus, et Zephyris assidue 137 ibi spirantibus, tota civitas momentis prope omnibus refrigeratur.
14.21.21
18. Jordanis Judae fluvius, a duobus fontibus nominatus, quorum alter vocatur Jor, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alveum foederatis, Jordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et dividit Judaeam et Arabiam, qui per multos circuitus juxta Jericho in mare Mortuum influit.
14.21.22
19. Phasis Caucaseis montibus fusus, cum pluribus aliis in Euxinum se praecipitat mare. Unde et nuncupatur.
14.21.23
20. Cydnus amnis Ciliciae, a Tauro monte progrediens, miram aquarum habens suavitatem, et quidquid candidum est cydnum gentili lingua Syri dicunt. Unde amni huic nomen datum, quia tumel aestate quando nives solvuntur; reliquis anni temporibus tenuis est, et quietus.
14.21.24
21. Hylas fluvius Asiae.
14.21.25
Pactolus fluvius Asiae, arenas aureas trahens. De quo Virgilius: Pactolusque irrigat auro: quem pro aurato fluore alii Chrysorhoam vocant.
14.21.26
22. Hermus fluvius Asiae, qui Smyrneos secat campos, et ipse fluctibus aureis et arenis plenus, a quo Smyrna vocata est.
14.21.27
23. Maeander amnis Asiae flexuosus, qui, recurrentibus ripis 138 inter Cariam et Ioniam, praecipitatur in sinum qui Miletum dividit et Prienen. Maeander autem vocatus, quod sit flexuosus et nunquam currat rectus. De quo Ovidius: Quique recurvatus ludit Maeander in undis.
14.21.28
24. Tanus fuit rex Scytharum primus, a quo Tanais fertur fluvius nuncupatus, qui ex Riphaeis silvis veniens, dirimit Europam ab Asia, inter duas mundi partes medius currens, atque in Pontum fluens.
14.21.29
25. Inachus Achaiae amnis, Argolicos irrigans campos, quem rex Inachus a se nominavit, qui exordium Argivae genti primus dedit. Ibi est et Erimanthus ab Erimantho monte demissus.
14.21.30
26. Padus Italiae fluvius, a jugis Alpium fusus, ex tribus fontibus oritur, ex quibus uni vocabulum est Padus, qui diffusus in modum stagni, amnem sinu dirigit, a quo et Padus est nuncupatus. Hic a Graecis Eridanus cognominatur, ab Eridano Solis filio, quem Phaetontem dicunt, qui fulmine percussus, in eodem fluvio dejectus est, et exstinctus. Augetur autem exortu Canis, liquescentibus nivibus, et cum accessione triginta fluminum circa Ravennam in Adriaticum mare defertur.
14.21.31
27. Tiberis Italiae fluvius, a Tiberino rege Albanorum dicitur appellatus, qui in hunc fluvium cecidit, et de exitu suo nomen dedit. Nam antea Albula antiquum nomen a colore habuit, quod nivibus albus sit. Ipse est autem Tibris, qui et Tiberis, sed Tiberis in quotidiano sermone, Tibris in versu dicitur.
14.21.32
28. Danubius Germaniae fluvius, vocari fertur a nivium copia, 139 quibus magis augetur. Iste est, qui in Europa plus omnibus habet famam. Idem et Ister, quia dum per innumeras vadit gentes, mutat et nomen, et majores sibi ambiendo colligit vires. Oritur a Germanicis jugis, et occidentalibus partibus Barbarorum, pergens contra Orientem, sexaginta in se fluvios recipit, septem ostiis in Pontum influit.
14.21.33
29. Rhodanus Galliae fluvius ab oppido Rhodo cognominatus, quem coloni Rhodiorum locaverunt, qui rapido concitus cursu, Tyrrheni aequoris freta scindens, non modicum saepe navigantium facit periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decertant.
14.21.34
30. Rhenus a Rhodani societate fertur vocatus, quoniam cum eodem ex una provincia oritur. Est autem Germaniae fluvius, inter tres Europae maximos fluvios computatus, qui a jugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigit.
14.21.35
31. Iberus amnis, qui quondam toti Hispaniae nomen dedit.
14.21.36
32. Minius fluvius Galliciae nomen a colore pigmenti sumpsit, qui in eo plurimus invenitur.
14.21.37
33. Durius a Graecis, quasi Doricus.
14.21.38
Tagum fluvium Carthago Hispaniae nuncupavit, ex qua ortus procedit, fluvius arenis auriferis copiosus, et ob hoc caeteris fluviis Hispaniarum praelatus.
14.21.39
34. Baetis fluvius, qui et Baeticae provinciae nomen dedit, de quo Martialis: 140 Baetis olivifera crinem redimite corona Aurea, qui nitidis vellera tingis aquis. eo quod ibi lanae pulchro colore tinguntur. Baetis autem dictus, eo quod humili solo decurrat. βαθὺ enim Graeci humile, vel mersum vocant.
14.21.40
35. Quaedam autem flumina in diluvio soluta, mole terrarum praeclusa sunt; quaedam vero, quae non erant, abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt.
14.22.2
LIBER DECIMUS TERTIUS. DE MUNDO ET PARTIBUS 106 Praefatio. CAPUT XXII. De diluviis.
14.22.2
1. Diluvium dictum, quod aquarum clade omnia quae inundaverit deleat.
14.22.3
2. Primum diluvium exstitit sub Noe, quando hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium coeli fuit, ac pelagi; cujus hactenus indicium videmus in lapidibus, quos, in remotis montibus, conchis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis, visere solemus.
14.22.4
3. Secundum diluvium fuit in Achaia, Jacob patriarchae et Ogygi temporibus, qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempori dedit.
14.22.5
4. Tertium diluvium in Thessalia, Moysi, vel Amphictyonis temporibus, qui tertius post Cecropem regnavit. Cujus temporibus aquarum ingluvies majorem partem populorum Thessaliae absumpsit, paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnaso, in cujus circuitu Deucalion tunc regno potiebatur; qui tunc 141 ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi juga fovit et aluit. A quo propterea genus humanum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt, propter hominum insitam cordis duritiam.
14.22.6
5. Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem, vel diuturnitatem, vel magnitudinem redundant, multaque prosternunt, et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem flumina, cum supramodum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura.

Intertext edge

Open linked passage

Note