Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Etymologiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8178 Etymol
15.1.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT PRIMUM. De terra.
15.1.1
1. Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus coeli in modum centri aequali intervallo consistens; quae singulari numero totum orbem significat; plurali vero singulas partes; cujus nomina diversa dat ratio: nam terra dicta a superiori parte, qua teritur; humus ab inferiore, velut humida, ut sub mari; tellus autem, quia fructus ejus tollimus: haec, et ops dicta, eo quod opem fert frugibus. Eadem et arva, ab arando, et colendo vocata.
15.1.2
2. Proprie autem terra, ad distinctionem aquae, arida nuncupatur, sicut 142 Scriptura ait quod vocaverit Deus terram aridam. Naturalis enim proprietas siccitas est terrae; nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cujus motum alii dicunt ventum esse in concavis ejus, qui motus eam movet. Sallustius: Venti per cava terrae praecipitati rupti aliquot montes tumulique sedere.
15.1.3
3. Alii aquam dicunt genitalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius. Alii σφογγοειδῆ terram volunt, cujus plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus, aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis.
15.2.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT II. De orbe.
15.2.1
1. Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est; unde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Undique enim Oceanus circumfluens ejus in circulo ambit fines. Divisus est autem trifarie: ex quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur.
15.2.2
2. Quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt; nam Asia a Meridie per Orientem usque ad Septentrionem pervenit. Europa vero a Septentrione usque ad Occidentem, atque inde Africa ab Occidente usque ad Meridiem.
15.2.3
3. Unde evidenter orbem dimidium duae tenent Europa et Africa, 143 alium vero dimidium sola Asia. Sed ideo istae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter, si in duas partes Orientis et Occidentis orbem dividas, Asia erit in una, in altera vero Europa et Africa.
15.3.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT III. De Asia.
15.3.1
1. Asia ex nomine cujusdam mulieris est appellata, quae apud antiquos imperium tenuit Orientis. Haec in tertia orbis parte disposita, ab Oriente ortu solis, a Meridie Oceano, ab occiduo nostro mari finitur, a Septentrione Maeotide lacu et Tanai fluvio terminatur. Habet autem provincias multas et regiones, quarum breviter nomina, et situs expediam, sumpto initio a Paradiso.
15.3.2
2. Paradisus est locus in Orientis partibus constitutus, cujus vocabulum ex Graeco in Latinum vertitur hortus; porro Hebraice Eden dicitur, quod in nostra lingua deliciae interpretatur. Quod utrumque junctum facit hortum deliciarum; est enim omni genere ligni et pomiterarum arborum consitus, habens etiam lignum vitae: non ibi frigus, non aestus, sed perpetua veris temperies.
15.3.3
3. E cujus medio fons prorumpens totum nemus irrigat, dividiturque in quatuor nascentia flumina, cujus loci post peccatum homini aditus interclusus est. Septus est enim undique romphaea flamma, id est, muro igneo accinctus, ita ut ejus cum coelo pene jungatur incendium. 144
15.3.4
4. Cherubin quoque, id est, angelorum praesidium arcendis spiritibus malis super romphaeae flagrantiam ordinatum est, ut homines flammae, angelos vero malos angeli( boni) submoveant, ne cui carni, vel spiritui transgressionis aditus Paradisi pateat.
15.3.5
5. India vocata ab Indo flumine, quo ex parte occidentali clauditur: haec a Meridiano mari porrecta usque ad ortum solis, et a Septentrione usque ad montem Caucasum pervenit, habens gentes multas, et oppida, insulam quoque Taprobanam elephantis refertam, Chrysen et Argyram auro, argentoque fecundas, Tylen quoque arborum foliis nunquam carentem.
15.3.6
6. Habet et fluvios Gangen, et Indum, et Hypasin illustrantes Indos. Terra Indiae Favonii spiritu saluberrima, in anno bis metit fruges; vice hiemis Etesiis potitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephantes ingentes, monoceron bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum, et cinnamum, et piper, et calamum aromaticum.
15.3.7
7. Mittit et ebur, lapides quoque pretiosos, berrillos, chrysoprasos, et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas, et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes aurei, quos adire propter dracones, et gryphas, et immensorum hominum monstra impossibile est.
15.3.8
8. Parthia ab Indiae finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur. 145 Propter invictam enim virtutem Parthorum et Assyria et reliquae proximae regiones in ejus nomen transierunt. Sunt enim in ea Arachosia, Parthia, Assyria, Media et Persia: quae regiones invicem sibi conjunctae initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluvios Hydaspen, et Arbem; sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a propriis auctoribus ita trahentes.
15.3.9
9. Arachosia ab oppido suo nuncupata.
15.3.10
Parthiam Parthi a Scythia venientes occupaverunt, eamque ex suo nomine vocaverunt. Hujus a Meridie Rubrum mare est, a Septentrione Hyrcanum salum, ab occidua solis plaga Media. Regna in ea octodecim sunt, porrecta a Caspio littore usque ad terras Scytharum.
15.3.11
10. Assyria vocata ab Assur filio Sem, qui eam regionem post diluvium primus incoluit: haec ab Ortu Indiam, a Meridie Mediam tangit, ab Occiduo Tigrim, a Septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspiae sunt. In hac regione primus inventus est usus purpurae, inde primum crinium, et corporum unguenta venerunt, ac odores quibus Romanorum atque Graecorum effluxit luxuria.
15.3.13
11. Media, et Persis, a regibus Medo et Perso cognominatae, qui easdem provincias bellando aggressi sunt. Ex quibus Media ab Occasu transversa Parthia regna amplectitur; a septentrione Armenia circumdatur, ab Ortu Caspios videt, a Meridie Persiam. Hujus terra medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duae major et minor. 146
15.3.14
12. Persis tendens ab Ortu usque ad Indos; ab Occasu Rubrum mare habet, ab Aquilone vero Mediam tangit, ab Austro Carmaniam, quae Persidi annectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum. In Persia primum orta est ars magica, ad quam Nemroth Gigas post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit; nam omnes in illis partibus Solem colunt, qui ipsorum lingua El dicitur.
15.3.15
13. Mesopotamia Graecam etymologiam possidet, quod duobus fluviis ambiatur. Nam ab Oriente Tigrim habet, ab Occiduo Euphratem; incipit autem a Septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cujus a Meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldea, novissime Arabia εὐδαίμων.
15.3.16
14. Babyloniae regionis caput Babylon urbs est, a qua nuncupata, tam nobilis, ut Chaldaea, et Assyria, et Mesopotamia in ejus nomen aliquando transierint.
15.3.17
15. Arabia appellata, id est, sacra. Hoc enim significare interpretatur, eo quod sit regio thurifera, odores creans. Hinc eam Graeci εὐδαίμονα, nostri beatam nominaverunt, in cujus saltibus et myrrha et cynnamum provenit; ibi nascitur avis phoenix; sardonix gemma, iris, malochites, et paederotes ibi inveniuntur. Ipsa est, et Saba appellata, a filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Haec autem angusto terrae tractu ad Orientem versus Persicum sinum extenditur, cujus Septentrionalia Chaldaea claudit, Occasum sinus Arabicus. 147
15.3.18
16. Syriam Syrus quidam perhibetur indigena a suo vocabulo nuncupasse. Haec ab Oriente, fluvio Euphrate; ab Occasu, mari nostro et Aegypto terminatur: tangens a septentrione Armeniam et Cappadociam, a Meridie sinum Arabicum. Situs ejus porrectus in immensam longitudinem, in lato angustior.
15.3.19
17. Habet autem in se provincias Commagenam, Phoeniciam, et Palaestinam, cujus pars est Judaea absque Sarracenis, et Nabathaeis. Commagena prima provincia Syriae a vocabulo Commagenae urbis nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur. Hujus est a Septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, a Meridie Syria, ab Occasu mare Magnum.
15.3.20
18. Phoenix Cadmi frater de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus, apud Sidonem regnavit, eamque provinciam ex nomine suo Phoeniciam appellavit. Ipsa est ubi Tyrus est, ad quam Isaias loquitur. Habet autem ad Orientem Arabiam, a Meridie mare Rubrum.
15.3.21
19. Palaestina provincia Philistin urbem metropolim habuit, quae nunc dicitur Ascalon, ex qua civitate omnis circa eam regio Palaestina est nuncupata. Hujus ab Oriente mare Rubrum occurrit, a Meridiano latere Judaea excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab Occasu Aegyptio limite terminatur.
15.3.23
20. Judaea regio Palaestinae ex nomine Judae appellata, ex cujus tribu reges habuit. Haec prius Chanaan dicta, a filio Cham, sive a decem Chananaeorum gentibus, quibus expulsis, eamdem terram Judaei possederunt. Initium longitudinis ejus a vico Arfa usque ad vicum Juliadem porrigitur, in quo Judaeorum pariter, et Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem ejus a monte Libani 148 usque ad Tiberiadis lacum extenditur.
15.3.24
21. In medio autem Judaeae civitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis totius. Terra variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis illustris, opima balsamis. Unde secundum elementorum gratiam existimaverunt Judaei eam promissam patribus, terram fluentem lacte et melle, cum hinc illis Deus resurrectionis praerogativam polliceretur.
15.3.25
22. Samaria regio Palaestinae ab oppido quodam nomen accepit, quod vocabatur Samaria, civitas quondam regalis in Israel, quae nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur. Haec regio inter Judaeam, et Galilaeam media jacet, incipiens a vico, cui nomen est Eleas, deficiens in terra Agrabat. Situs ejus natura consimili, nec ullo differens a Judaea.
15.3.26
23. Galilaea regio Palaestinae vocata, quod gignat candidiores homines quam Palaestina. Haec autem duplex est, superior et inferior, sibi tamen connexae, Syriae et Phoeniciae adhaerentes. Terra earum opima, et ferax, et fructibus satis fecunda.
15.3.27
24. Pentapolis regio in confinio Arabiae et Palaestinae sita. Dicta a quinque civitatibus impiorum, quae coelesti igne consumptae sunt: terra amplius olim a Hierosolymis uberrima, nunc autem deserta atque exusta. 149 Nam pro scelere incolarum de coelo descendit ignis, qui regionem illam in cineres aeternos dissolvit.
15.3.28
25. Cujus umbra quaedam, et species in favillis, et arboribus ipsis etiam adhuc videtur. Nascuntur enim ibi poma virentia sub tanta specie maturitatis, ut edendi desiderium gignant. Si carpas, fatiscunt, ac resolvuntur in cinerem, fumumque exhalant, quasi adhuc ardeant.
15.3.29
26. Nabathaea regio, a Nabath filio Ismael nuncupata. Jacet autem inter Judaeam et Arabiam, et surgens ab Euphrate in mare Rubrum porrigitur, et est pars Arabiae.
15.3.30
27. Aegyptus, quae prius Aeria dicebatur, ab Aegypto Danai fratre, postea ibi regnante, nomen accepit. Haec ab Oriente Syriae, ac Rubro mari conjuncta, ab Occasu Libyam habet, a Septentrione mare Magnum, a Meridie vero introrsus recedit, pertendens usque ad Aethiopes; regio coeli imbribus insueta, et pluviarum ignara.
15.3.31
28. Nilus solus eam circumfluens irrigat, et inundatione sua fecundat, unde et ferax frugibus, multam partem terrarum frumento alit, caeterorum quoque negotiorum adeo copiosa, ut impleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Finis Aegypti Canopaea a Canope Menelai gubernatore sepulto in ea insula, quae Libyae principium et ostium Nili facit. 150
15.3.32
29. Seres oppidum Orientis, a quo, et genus Sericum, et regio nuncupata est. Haec a Scythico Oceano, et mari Caspio ad Oceanum Orientalem inflectitur; nobilibus fertilis frondibus, a quibus vellera decerpuntur, quae caeterarum gentium commercia abnuentes Seres, ad usum vestium vendunt.
15.3.33
30. Bactriae regioni proprius amnis Bactrus vocabulum dedit. Partes ejus quae pone sunt, Paropamisi jugis ambiuntur; quae adversae sunt, Indi fluvii fontibus terminantur. Reliqua includit Ochus fluvius. Mittit Bactria fortissimos Camelos nunquam atterentes pedes.
15.3.34
31. Scythia sicut et Gothia a Magog filio Japhet fertur cognominata; cujus terra olim ingens fuit, nam ab Oriente India, a Septentrione per paludes Moeotides inter Danubium, et Oceanum, usque ad Germaniae fines porrigebatur. Postea vero minor effecta, a dextra Orientis parte, qua oceanus Sericus tenditur usque ad mare Caspium, quod est ad Occasum; dehinc a Meridie usque ad Caucasi jugum deducta est; cui subjacet Hyrcania, ab Occasu habens pariter gentes multas propter terrarum infecunditatem late vagantes.
15.3.35
32. Ex quibus quaedam agros incolunt, quaedam portentosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine vivunt. Scythiae plures terrae sunt locupletes; inhabitabiles tamen plures, nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum immanitate accessus 151 hominum rarus est. Smaragdis autem optimis haec patria est. Cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiae est. Habet et flumina magna Moschorum, Phasiden, atque Araxen.
15.3.36
33. Hyrcania dicta a silva Hircana, quae Scythiae subjacet, habens ab Oriente mare Caspium, a Meridie Armeniam, a Septentrione Albaniam, ab Occasu Iberiam. Est autem silvis aspera, copiosa immanibus feris, tigribus, pantherisque, ac pardis; de qua Virgil.: Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
15.3.37
34. Albania a colore populi nuncupata, eo quod albo crine nascantur: haec ab Oriente sub mare Caspium surgens, per oram oceani Septentrionalis usque ad Maeotides paludes per deserta et inculta extenditur. Huic terrae canes ingentes sunt, tantaeque feritatis, ut tauros premant, leones perimant.
15.3.38
35. Armenia nuncupata ab Armeno, Jasonis Thessali comite, qui amisso rege Jasone, collecta multitudine ejus, quae passim vagabatur, Armeniam condidit, et ex suo nomine nuncupavit. Sita est inter Taurum et Caucasum, a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa, habens a Septentrione Ceraunios montes, ex cujus collibus 152 Tigris fluvius nascitur; et in cujus montibus arca post diluvium sedisse perhibetur. Duplex est autem Armenia, superior et inferior, sicut duae Pannoniae.
15.3.39
36. Hiberia regio Asiae est, prope Pontum Armeniae juncta; in hac herbae tincturae utiles nascuntur.
15.3.41
37. Cappadociam urbs propria nominavit. Haec in capite Syriae sita; ab Oriente Armeniam tangit, ab Occasu Asiam minorem, ab Aquilone mare Cimmericum, et Themiscirios campos, quos habuere Amazones, a Meridie vero Taurum montem, cui subjacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicum sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. Terra ejus ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydiae regna disjunxit a Persis.
15.3.42
38. Asia minor ab Oriente Cappadocia attingitur, ab aliis partibus, undique mari circumdatur. Nam a Septentrione Pontum Euxinum habet, ab Occasu Propontidem, a Meridie Aegyptium mare. Habet provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphiliam, Isauriam, Lyciam, atque Ciliciam.
15.3.43
39. Prima Asiae minoris Bithynia in Ponti exordio ad solis orientis partem, adversa Thraciae jacet, multis antea nominibus appellata. Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia nuncupata, ipsa est et major Phrygia. Nicomedia urbs in ea est, 153 ubi Annibal fugiens veneni haustu animam expiravit.
15.3.44
40. Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus exstitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo, pacta victoria, diviserunt; sicque deinde Graecis admisti, primum Gallo- graeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae dicuntur, et eorum regio Galatia nuncupatur.
15.3.45
41. Phrygia dicta a Phrygia Aesopi filia. Haec Dardania a Dardano Jovis filio dicta. De quo Homerus ait: Quem primum genuit coelesti Jupiter arce. Hic enim profectus de Corito civitate primus venit in Phrygiam. Est autem regio Troadi superjecta ab Aquilonis parte Galatiae, a Meridiana vicina est Lycaoniae, ab Oriente Lydiae adhaeret, ab Occidente Hellesponto mari terminatur. Hujus regio Troja est, quam ex suo nomine appellavit Tros, Trojanorum rex, Ganymedis pater. Duae sunt autem Phrygiae, major et minor. Major Phrygia Smyrnam habet; Minor vero Ilium.
15.3.46
42. Lycaonia....
15.3.47
Cariam Hermus fluvius discernit a Phrygia.
15.3.48
43. Lydia sedes antiqua regum, quam Pactoli unda extulit in divitias, torrentibus aureis: haec antea Maeonia dicebatur, quae dum pro brevitate duos fratres reges Lydum et Tyrrhenum ferre non posset, 154 ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus, loca Italiae occupavit, et Tyrrheniam nuncupavit. Lydia autem a Lydo regis fratre, qui in provincia remanserat, cognominata est. Conjungitur ab Occidente minori Phrygiae, ab Ortu Smyrnam urbem habet, quam Meles fluvius cingit, cujus campos Pactolus et Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi.
15.3.50
44. Pamphylia....
15.3.51
Isauria ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aurarum aperta flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet.
15.3.52
45. Cilicia a Cilice quodam nomen traxit, quem ortum Phoenice dicunt, et antiquiorem Jove fuisse asserunt. Plurima jacet campis, recipiens ab Occiduo Lyciam, a Meridie mare Issicum, a tergo montis Tauri juga. Hanc Cydnus amnis intersecat, matrem urbium habet Tarsum. In ea et Corycus oppidum est, unde crocum plurimum et optimum venit, spiramine fragrantius, et colore plus aureo.
15.3.53
46. Lycia nuncupata, quod ab Oriente adjuncta Ciliciae sit. Nam habet ab Ortu Ciliciam, ab Occasu et Meridie mare, a Septentrione Cariam. Ibi est mons Chimaera, qui nocturnis aestibus ignem exhalat, sicut in Sicilia Aetna, et Vesuvius in Campania. 155
15.4.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT IV. De Europa.
15.4.1
1. Post Asiam ad Europam stylum vertimus. Europa quippe Agenoris regis Libyae filia fuit, quam Jovis ab Africa raptam Cretam advexit, et tertiam partem orbis ex ejus nomine appellavit. Iste autem est Agenor Libyae filius, ex qua, et Libya, id est Africa fertur cognominata. Unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum, postea Europam.
15.4.2
2. Europa autem in tertiam partem orbis divisa, incipit a flumine Tanai, descendens ad Occasum per Septentrionalem oceanum usque ad fines Hispaniae, cujus pars Orientalis et Meridiana a Ponto consurgens, tota mari Magno conjungitur, et in insula Gadibus finitur.
15.4.3
3. Prima Europae regio Scythia inferior, quae a Maeotidis paludibus incipiens, inter Danubium et oceanum Septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur; quae terra generaliter propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, Barbaria dicitur. Hujus pars prima Alania est, quae ad Maeotidas paludes pertingit. Post hanc Dacia, ubi et Gothia; deinde Germania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt.
15.4.4
4. Germania, post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluvium, Oceanumque conclusa, cingitur a Septentrione et Occasu Oceano, ab Ortu vero Danubio, a Meridie Rheno flumine dirimitur; terra dives virorum ac populis numerosis, et immanibus frequens. 156 Unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania dicta est; gignit aves Hercynia sylva quarum pennae noctu perlucent. Bisontes quoque feras, et uros atque alces parturit. Mittit et gemmas, crystallum et succinum. Callaicum quoque viridem, et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae, Superior juxta septentrionalem oceanum, inferior circa Rhenum.
15.4.6
5. Provinciarum autem, quas Danubius a Barbarico ad Mediterraneum mare seclusit, prima est Maesia, a messium proventu vocata. Unde eam veteres Cereris horreum nuncupabant. Haec autem ab Oriente ostiis Danubii jungitur; ab Euro vero Thraciae, a Meridie Macedoniae, ab Occasu Histriae copulatur. Post Moesiam autem Pannonia est. Inde Noricus ager frigidus, et parcius fructuosus. Post quae Rheticus ferax frugibus, qui excipit Galliam Belgicam.
15.4.7
6. Thraciae Thiras Japhet filius veniens nomen dedisse perhibetur. Alii a saevitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab Oriente Propontis, et urbs Constantinopolis opposita est, a Septentrione vero Ister obtenditur, a Meridie vero Aegaeo mari adhaeret, ab Occasu Macedonia illi subjacet. Cujus regionem olim Bessorum populus, 157 Massagetae, Sarmatae, Scythae, et aliae plurimae nationes incoluerunt. Ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes, Hebrum fluvium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit.
15.4.8
7. Graecia a Graeco rege vocata, qui cunctam eam regionem regno incoluit. Sunt autem provinciae Graeciae septem: quarum prima ab Occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricum autem generaliter omnis Graecia est.
15.4.9
8. Dalmatiam a Delmi maxima ejusdem provinciae civitate, traxisse nomen existimatur. Adhaeret ab Oriente Macedoniae, a Septentrione Moesiae, ab Occasu Istria terminatur, a Meridie vero Adriatico sinu clauditur.
15.4.10
9. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata, cujus pars Chaonia, quae ante Molossia dicta est, a Molosso filio Pyrrhi, quem de Andromacha habuit. Sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit, tenuitque regnum privigni, 158 qui successerat patri, a quo Molossia dicta pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris exstincti.
15.4.11
10. Hellas dicta a rege Hellene, Deucalionis et Pyrrhae filio, a quo et prius Graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est, et Attica terra, Acte prius dicta. Nam Cranaus quidam Graeciae indigena fuit, ex cujus filia Attis nomine Attica terra vocata est. Haec inter Macedoniam, et Achaiam media jacet, Arcadiae à Septentrionali parte conjuncta. Ipsa est et vera Graecia, ubi fuit Athenae civitas mater liberalium litterarum, et philosophorum nutrix, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius. In ea est et Maráthonius campus opinione quondam praelii cruentissimus.
15.4.12
11. Helladis autem duae sunt provinciae, Boeotia et Peloponnesus.
15.4.13
Boeotia autem dicta hac ex causa. Dum Cadmus Agenoris filius 159 Europam sororem a Jove raptam ex praecepto genitoris quaereret, nec reperiret, patris iram formidans, confirmato animo, elegit exsilium. Nam bovis forte conspectae secutus vestigia, amplexus est sedem ubi illa recubuerat, sicque locum de nomine bovis BOEOTIAM nominavit: ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim civilia bella detonuerunt, et ubi nati sunt Apollo et Hercules major ille Thebanus. Eadem est Aonia vocata, a fonte quodam Apollini et Musis consecrato, qui in eadem Boeotia est.
15.4.14
Peloponnesus secunda pars Helladis, a Pelope regnata atque vocata.
15.4.15
12. Thessalia a Thessalo rege cognominata, quae a meridiana plaga Macedoniae conjuncta est, cujus a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina, et oppida, inter quae praecipue Thessalonica, et Thebae. Ibi est mons Parnassus quondam Apollini consecratus. 160 Thessalia patria Achillis, et origo Lapitharum fuit, de quibus fertur quod hi primo equos frenis domuerint; unde et Centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus primum repertus est.
15.4.16
13. Macedoniae in exordio ab Emutio rege Emathiae nomen erat, sed Macedo Deucalionis maternus nepos, postquam ibi accepit principatum, mutavit vocabulum, Macedoniamque a suo nomine dixit. Est autem confinis ab Oriente Aegaeo mari, a Meridie Achaiae, ab Occasu Dalmatiae, a Septentrione Moesiae. Patria Alexandri Magni, et regio aureis venis argenteisque opima. Lapidem quem paeantidem vocant ista gignit. Mons Olympus in ea est, qui excellenti vertice tantus attollitur, ut in cacumine ejus, nec nubes, nec venti sentiantur.
15.4.17
14. Achaia ab Achaeo rege, et urbs et provincia appellata. Haec pene insula est. Nam absque Septentrionali parte, qua Macedoniae jungitur, undique septa est mari. Ab Oriente enim habet Myrteum mare, ab Euro Creticum, a Meridie Ionium: ab Africo et Occasu Cephaloniam, et Cassiopam insulas, a sola Septentrionali parte Macedoniae, vel Atticae terrae adjungitur, hujus caput est urbs Corinthus Graeciae decus. Inachus est Achaiae fluvius. 161
15.4.18
15. Arcadia sinus Achaiae est, ut platani folium, inter Ionium et Aegaeum mare exposita, quam Arcas Jovis et Calistae filius, Pelasgis in ditionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est et Sicyonia a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluvium magnum Erimanthum; asbeston quoque lapidem, qui semel accensus nunquam exstinguitur. Candidissimae etiam merulae ibi nascuntur.
15.4.19
16. Lacedemonia.....
15.4.20
Pannonia ab Alpibus Poeninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur: regio viro fortis, et solo laeta, duobus satis acribus fluviis Drabo, Saboque vallata. Conjungitur autem cum Norico et Rhetia, habens ab Oriente Moesiam, ab Euro Istriam, ab Africo vero Alpes Appenninas, ab Occasu Galliam Belgicam, a Septentrione Danubii fontem, vel limitem, qui Germaniam, Galliamque secernit.
15.4.21
17. Istriam Ister amnis vocavit, qui ejus terram influit, ipse est Danubius. Habet autem Istria a Septentrione Pannoniam.
15.4.22
18. Italia olim a Graecis populis occupata, magna Graecia appellata est; deinde a regis nomine Saturnia, mox et Latium dicta, eo quod, idem Saturnus, a Jove sedibus suis pulsus, ibi latuerit; postremo ab Italo, 162 Siculorum rege, ibi regnante, Italia nuncupata est. Cujus situs longitudine amplius quam latitudine a Circio in Eurum extenditur, a Meridie Tyrrheno mari, ab Aquilone Adriatico clauditur, ab Occiduo Alpium jugis finitur: terra in rebus omnibus pulcherrima, Soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima.
15.4.23
19. Habet lacus Benacum, Avernum, atque Lucrinum; fluvios Eridanum, et Tiberim, et tepentes fontibus Baias. Gignit gemmas syrtitem, lyncurium, et corallium; boam quoque serpentem, lyncem feram, et Diomedeas aves. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiae dictae, quod Graeci Hespero stella navigent, et in Italia et in Hispania, quae hac ratione discernuntur; aut enim Hesperiam solam dicis, et significas Italiam: aut addis ultimam, et significas Hispaniam, quia in Occidentis est fine.
15.4.24
20. Tuscia pars Italiae, Umbria vero pars Tusciae. Tuscia autem a frequentia sacrorum et thuris vocata, ἀπὸ τοῦ θύειν.
15.4.25
21. Umbriam vero historiae narrant, eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit, ob hoc Umbriam Graece cognominatam. Est enim in jugis Appennini montis sita, in parte Italiae juxta Meridiem.
15.4.26
22. Etruria pars Italiae dicta, quod ejus fines tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi ἕτερος ὅρος. Nam ἕτερος alter, ὅρος finis vocatur. 163 Romae enim fines antea unam tantum Tiberis ripam tenebant. Alii Etruriam ab Etrusco principe putant. Item et Tyrrhenia a Tyrrheno Lydii fratre, qui ex sorte cum populi parte de Maeonia venit ad Italiam. Haec est et Tuscia, sed Tusciam dicere non debemus, quia nusquam legimus. Tuscia autem, a frequentia sacrificii et thuris, dicta est ἀπὸ τοῦ θὺειν: illic et aruspicinam dicunt esse repertam.
15.4.27
23. Apulia, ubi Brundisium situm est, quam Aetoli secuti Diomedem ducem condiderunt.
15.4.28
24. Campania habet terras hyeme atque aestate vernantes. Sol ibi mitis, grata temperies, aer purus et blandus.
15.4.29
25. Gallia a candore populi nuncupata est, γάλα enim Graece lac dicitur. Montes enim et rigor coeli ab ea parte solis ardorem excludunt, quo fit ut candor corporum non coloretur. Hanc ab Oriente Alpium juga tuentur, ab Occasu Oceanus includit, a Meridie praerupta Pyrenaei, a Septentrione Rheni fluenta, atque Germania, cujus initium Belgica, finis Aquitania est; regio gleba uberi, ac pabulosa ad usum animantium apta, fluminibus quoque, et fontibus irrigua, perfusa duobus magnis Rheno, et Rhodano fluviis.
15.4.30
26. Belgis autem civitas est Galliae, a qua Belgica provincia dicta est.
15.4.31
Cisalpina, quia citra Alpes.
15.4.32
Transalpina, id est trans Alpes, contra Septentrionem.
15.4.33
Rhetia vero, quod sint juxta Rhenum.
15.4.34
27. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeri fluminis appellata, quia ex plurima parte terminus ejus est, eamque pene in orbem cingit.
15.4.35
28. Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata. Postea ab Hispalo HISPANIA cognominata est. Ipsa est, et vere Hesperia, ab Hespero 164 stella Occidentali dicta. Sita est autem inter Africam, et Galliam, a Septentrione Pyrenaeis montibus clausa, a reliquis partibus undique mari conclusa, salubritate coeli aequalis, omnium frugum generibus fecunda, gemmarum, metallorumque copiis ditissima.
15.4.36
29. Interfluunt eam flumina magna, Baetis, Minius, Iberus et Tagus aurum trahens, ut Pactolus. Habet provincias sex: Tarraconensem, Carthaginensem, Lusitaniam, Galleciam, Baeticam, et transfreta in regione Africae Tingitaniam.
15.4.38
30. Duae sunt autem Hispaniae, Citerior, quae in Septentrionis plaga a Pyrenaeo usque ad Carthaginem porrigitur: Ulterior, quae in Meridiem a Celtiberis usque ad Gaditanum fretum extenditur. Citerior autem et Ulterior dicta, quasi citra et ultra; sed citra, quasi circa terras, et ultra, vel quod ultima, vel quod non sit post hanc ulla, hoc est, alia terra.
15.5.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT V. De Lybia.
15.5.1
1. Libya dicta, quod inde Libs flat, hoc est, Africus. Alii aiunt Epaphum Jovis filium, qui Memphim in Aegypto condidit, ex Cassiopa uxore procreasse filiam Lybiam, quae postea in Africa regnum possedit, cujus ex nomine terra Lybia est appellata.
15.5.2
2. Africam autem nominatam quidam inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta coelo, vel soli, et sine horrore frigoris. 165 Alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura, qui vocatus est Afer, de quo supra meminimus.
15.5.3
3. Incipit autem a finibus Aegypti, pergens juxta Meridiem per Aethiopiam usque ad Atlantem montem. A Septentrionali vero parte, Mediterraneo mari conjuncta clauditur, et in Gaditano freto finitur, habens provincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripolim, Bizacium, Carthaginem, Numidiam, Mauritaniam Sitifensem, Mauritaniam Tingitanam, et circa solis ardorem Aethiopiam.
15.5.4
4. Lybia Cirenensis in parte Africae prima est, a Cyrene urbe metropoli, quae est in ejus finibus, nuncupata. Huic ab Oriente Aegyptus est, ab Occasu Syrtes majores, et Troglodytae, a Septentrione mare Libycum: a Meridie Aethiopia, et barbarorum variae nationes, et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes creant.
15.5.5
5. Pentapolis Graeca lingua a quinque urbibus nuncupata, id est, Cyrene, Berenice, Theuchira, Apollonia, Ptolemaide. Ex quibus Ptolemais et Berenice a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis Libyae Cirenensi adjuncta, et in ejus finibus deputata.
15.5.7
6. Tripolitanam quoque provinciam Graeci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium: Oea, Sabratae, Leptis magnae; haec habet ab Oriente Syrtes majores, et Troglodytas, a Septentrione 166 mare Adriaticum, ab Occasu Bizantium, a Meridie Getulos et Garamantes usque ad Oceanum Aethiopicum pertendentes.
15.5.8
7. Byzacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus unum Adrumetus vocatur( alterum Byzacium). Haec sub Tripoli est, patens passuum ducenta, vel amplius millia, fecunda oleis, et glebis ita praepinguis, ut jacta ibi semina, incremento pene centesimo frugis renascantur.
15.5.9
8. Zeugis, ubi Carthago magna, ipsa est et vera Africa inter Byzacium, et Numidiam sita, a Septentrione mari Siculo juncta, et a Meridie usque ad Getulorum regionem porrecta, cujus proxima quaeque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnis in deserto vagantibus.
15.5.10
Getulia autem Africae pars mediterranea est.
15.5.11
9. Numidia ab incolis passim vagantibus sic vocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incertae sedes et vagae Numidia dicuntur. Incipit autem a flumine Ampsaga, in Zeugitanum limitem desinit, habens ab Ortu Syrtes minores, a Septentrione mare quod intendit Sardiniam, ab Occasu Mauritaniam Sitifensem, a Meridie Aethiopum gentes, regio campis praepinguis. Ubi autem sylvestris est, feras educat; ubi jugis ardua, equos et onagros procreat; 167 eximio etiam marmore praedicatur, quod Numidicum dicitur. Habet autem urbes praecipuas Hipponem, Rhegium, et Rusicadam.
15.5.12
10. Mauritania vocata a colore populorum. Graeci enim nigrum μἇυρον vocant. Sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauritania a nigredine nomen sortita est. Cujus prima provincia Mauritania Sitifensis est, quae Sitifi habet oppidum, a quo et vocabulum traxisse regio perhibetur.
15.5.13
11. Mauritania vero Caesariensis Colonia, Caesaria civitas fuit, et nomen provinciae ex ea datum. Utraeque igitur sibi conjunctae ab Oriente Numidiam habent, a septentrione mare Magnum, ab Occasu flumen Malvam, a Meridie montem Astrixim, qui discernit inter fecundam terram, et arenas jacentes usque ad Oceanum.
15.5.14
12. Mauritania Tingitana a Tingi metropolitana hujus provinciae civitate vocata. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem, habens ab Oriente flumen Malvam: a Septentrione fretum Gaditanum, ab Occiduo oceanum Atlanticum, a Meridie Gaulalum gentes usque ad oceanum Hesperium pererrantes. Regio gignens feras, simias, dracones, et struthiones, olim etiam, et elephantis plena fuit, quos sola nunc India parturit.
15.5.15
168 13. Garamantis regionis caput Garamma oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Aethiopiam, ubi est fons qui riget calore diei, et calet frigore noctis.
15.5.16
14. Aethiopia dicta a colore populorum, quos solis vicinitas torret. Denique vim sideris prodit hominum color, est enim ibi jugis aestus. Nam quidquid ejus est, sub Meridiano cardine est. Circa Occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad Orientalem vero plagam deserta; cujus situs ab Occiduo Atlantis montis ad Orientem usque in Aegyptii fines porrigitur; a Meridie Oceano, a Septentrione Nilo flumine clauditur, plurimas habens gentes, diverso vultu, et monstrosa specie horribiles.
15.5.17
15. Ferarum quoque, et serpentium referta est multudine. Illic quippe Rhinoceros bestia, et camelopardalis, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur, hiacynthus quoque, et crysoprasus ibi reperiuntur. Cinnamomum ibi colligitur.
15.5.18
16. Duae sunt autem Aethiopiae, una circa solis Ortum, altera circa Occasum in Mauritania.
15.5.19
17. Extra tres autem partes orbis, quarta pars trans Oceanum interior est in Meridie, quae solis ardore nobis incognita est, in cujus finibus Antipodes fabulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniae Mauritania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginensis, post quae Getuliam accepimus, postea Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus.
15.5.20
18. Sciendum sane, quod quaedam provinciae primum de nomine auctoris appellatae sunt, postea a provincia gentis nomen est factum; nam ab Italo ITALIA, et rursus ab Italia ITALUS, et sic utimur ipso nomine gentis, quomodo fuit ipsum nomen auctoris, unde derivatum est nomen provinciae. Ex quo accidit ex uno homine 169 nominari, et civitatem, et regionem, et gentem.
15.5.21
19. Provinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Principatus namque gentium, qui ad reges alios pertinebant, cum in jus suum Romani vincendo redigerent, procul positas regiones provincias appellaverunt. Patria autem vocata, quod communis sit omnium qui in ea nati sunt.
15.5.22
20. Terram autem significare praediximus elementum; terras vero singulas partes, ut Africa, Italia; eadem et loca. Nam loca, et terrae spatia in orbe terrarum, multas in se continent provincias, sicut in corpore locus est, pars una multa in se continens membra, sicut et domus multa in se habens cubicula; sic terrae et loca dicuntur terrarum spatia, quorum partes sunt provinciae; sicut in Asia, Phrygia, in Gallia Rhetia, in Hispana, Baetica.
15.5.23
21. Nam Asia locus est, provincia Asiae Phrygia, Troja regio Phrygiae, Ilium civitas Trojae. Item regiones partes sunt provinciarum quas vulgus conventus vocat; sicut in Phrygia Troja, sicut in Gallicia Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est, cujus partes territoria sunt.
15.5.24
22. Territorium autem vocatum, quasi tauritorium, tritum bobus, et aratro. Antiqui enim sulco ducto, et possessionum, et territoriorum limites designabant. 170
15.6.2
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT VI. De insulis.
15.6.2
1. Insulae dictae, quod in salo sint, id est, in mari. Ex iis quoque notissimae et maximae, quas plurimi veterum solerti studio indagaverunt, notandae sunt.
15.6.4
2. Britannia, Oceani insula, interfuso mari toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis cognominata. Haec in aversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est; circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque millia; multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et varia copia. Gagates lapis ibi plurimus, et margaritae.
15.6.5
3. Thanatos, insula Oceani, freto Gallico a Britannia aestuario tenui separata, frumentariis campis, et gleba uberi. Dicta autem Thanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoquo gentium vecta sit, angues illico perimit.
15.6.6
4. Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem, et occidentalem plagam ultra Britanniam, a sole nomen habens, quia in ea aestivum 171 solstitium sol facit, et nullus ultra eam dies est; unde et pigrum, et concretum est ejus mare.
15.6.7
5. Orchades, insulae Oceani, ultra Britanniam positae numero triginta tres, quarum viginti desertae sunt, tredecim coluntur.
15.6.8
6. Scotia, eadem et Hibernia proxima Britanniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior: haec ab Africo in Boream porrigitur, cujus partes priores Iberiam, et Cantabricum oceanum intendunt. Unde et Hibernia dicta. Scotia autem, quod a Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nullus anguis, avis rara, apis nulla; adeo ut advectos inde pulveres, seu lapillos, si quis alibi sparserit inter alvearia, examina favos deserant.
15.6.10
7. Gades, insula in fine Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus immittitur. Est autem a continenti terra centum viginti passibus divisa. Quam Tyrii a rubro profecti mare occupantes, lingua sua Gadir, id est, sepem, nominaverunt, 172 pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis palmae, cujus gummi infectum vitrum Ceraunium gemmam reddit.
15.6.11
8. Fortunatae insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices, et beatae fructuum ubertate. Suapte enim natura pretiosarum poma silvarum parturiunt. Fortuitis vitibus juga collium vestiuntur, ad herbarum vicem messis et olus vulgo est; unde gentilium error, et saecularium carmina poetarum, propter soli foecunditatem, easdem esse Paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laevam Mauritaniae, Occiduo proximae, et inter se interjecto mari discretae
15.6.12
9. Gorgades, insulae Oceani, obversae promontorio quod vocatur Hesperuceras, quas incoluerunt Gorgones feminae aliti pernicitate, hirsuto et aspero corpore; ex iis insulae cognominatae; distant autem a continenti terra bidui navigatione.
15.6.13
10. Hesperidum insulae vocatae a civitate Hesperide, quae fuit in fine Mauritaniae; sunt enim ultra Gorgadas sitae sub Atlanteum littus in intimis maris sinibus, in quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem. Fertur ibi esse maris aestuarium 173 adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus angueos imitetur.
15.6.14
11. Chryse et Argyre insulae in Indico Oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint, unde et vocabula sortitae sunt.
15.6.15
12. Taprobana insula Indiae subjacens ad Eurum, ex qua oceanus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta quinque millibus passuum, in latitudine sexcentis viginti quinque millibus. Scinditur amne interfluo, tota margaritis repleta et gemmis. Pars ejus bestiis et Elephantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates, et duas hiemes, et his locum vernare floribus.
15.6.17
13. Tylos insula est Indiae, ferens omni tempore folia; hucusque insulae Oceani.
15.6.18
14. Item insulae, quae ab Hellesponto usque ad Gades in mari magno sunt constitutae.
15.6.19
Cyprus insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit. Ipsa est et Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris; ibi enim prima hujus metalli inventio et utilitas fuit.
15.6.20
15. Creta Graeciae pars est ingens contra Peloponnesum: haec primum a temperie coeli Macaronesum appellata est, deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a 174 quibus Jupiter ibi absconditus est, et enutritus. Est autem insula Graeciae inter Ortum, et Occasum longissimo tractu porrecta, a Septentrione Graeciae aestibus, ab Austro Aegyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis, unde et Hecatompolis dicta est.
15.6.21
16. Prima etiam remis et sagittis claruit, prima litteris jura fixit, equestres turmas prima docuit. Studium musicum ab Idaeis dactylis in ea coeptum; capris copiosa, cervis eget, lupos et vulpes, aliaque ferarum noxia, nusquam gignit, serpens ibi nullus, noctua nulla, et si invehatur, statim moritur. Larga est autem vitibus et arboribus. Dictamnus herba in Creta nascitur, et alimus, quae admorsa diurnam famem prohibet; Phalangos autem venenatos gignit, et lapidem, qui Idaeus dactylus dicitur.
15.6.22
17. Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et ἄβυδος Graece dicta, quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciam transiit.
15.6.23
18. Coos insula adjacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est, quae, ut Varro testis est, arte lanificii prima in ornamentum feminarum inclaruit.
15.6.24
175 19. Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cycladas autumant dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo projectae, in orbem tamen circa Delum sitae sint. Nam orbem κύκλον Graii loquuntur. Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui circa eamdem sunt, dictas putant Cyclades.
15.6.25
20. Hae in Hellesponto inter Aegaeum, et Maleum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem omnes numero quinquaginta tres, tenentes a Septentrione in Meridiem millia quingenta: ab Oriente in Occasum millia ducenta: metropolis earum Rhodus.
15.6.26
21. Delos insula, in medio Cycladum sita. Et dicta Delos fertur, quod post diluvium quod Ogygii temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis illuminata est, sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset visibus. Nam δῆλον Graeci manifestum dicunt. Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi visae sunt coturnices aves, quas 176 Graeci ὄρτυγας vocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem, et Dianam. Delos autem, et civitas dicitur, et insula.
15.6.27
22. Rhodos Cycladum prima ab Oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum, dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs, et insula Rhodos est appellata. In hac urbe solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine. Fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores.
15.6.28
23. Tenedos una ex Cycladibus ad Septentrionem sita, in qua olim civitas a Tene quodam condita est. Unde nomen urbis illius, vel potius insulae fuit. Nam Tenes iste infamatus, quod cum noverca sua concubuisset, fugiens hanc insulam vacuam cultoribus obtinuit; unde et Tenedos insula dicta est; sic Cicero: Tenen ipsum, cujus ex nomine Tenedos nominatur.
15.6.29
24. Carpathos una ex Cycladibus a Meridie posita contra Aegyptum, a 177 qua Carpathium mare appellatum est, vocata propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et Carpasiae naves magnae et spatiosae.
15.6.30
25. Cythera insula una ex Cycladibus a parte Occidua sita, cujus Porphyris antea nomen fuit. Cythera autem vocata, quod ibi Venus sit orta.
15.6.31
26. Icaria insula una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum, et Myconum procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interiisse, et de exitu hominis impositum nomen loco.
15.6.32
27. Naxos insula ante Dionysias dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat caeteras; est autem a Delo XVIII millia passuum separata, ex qua olim Jovis fertur adversus Titanas fuisse profectus.
15.6.33
28. Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima, unde et nuncupata. 178
15.6.34
29. Historia dicit ex Jasone natum fuisse Philomelum et Plutum; ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellavit, prius autem Minoia, deinde Paros dicta. De qua Virgilius: Niveamque Paron. Gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt. Mittit et sardan lapidem, marmoribus quidem praestantiorem, sed inter gemmas vilissimum.
15.6.35
30. Chios insula Syra lingua appellatur, eo quod ibi mastix gignitur. Syri enim Masticem Chio vocant.
15.6.36
31. Samos insula est mari Aegaeo, ubi nata est Juno; ex qua fuit sibylla Samia, et Pythagoras Samius, a quo philosophiae nomen inventum est. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur. Unde et vasa Samia appellata sunt.
15.6.37
32. Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta propter tria ἄκρα, id est, promontoria, Pelorum, Pachynum, et Lilybaeum. Trinacria enim Graecum est, quod Latine triquetra dicitur, quasi in tres quadras divisa. Haec ab Italia exiguo freto discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cavernis tamen, et fistulis penetrabilis, ventisque, et sulphure plena. Unde et ibi Aetnae montis exstant incendia: in cujus freto Scylla est, et Charybdis, quibus navigia aut absorbentur, aut colliduntur. 179
15.6.38
33. Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum, frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusas habet: fontem Arethusam, et Alphaeum fluvium magnorum generatorem equorum. In ea insula primum est inventa comoedia.
15.6.39
34. Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit. Parturit et mare ejus coralium; gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus ejus clauditur stadiorum tribus millibus. Sallustius autemdicit Italiae conjunctam fuisse Siciliam, sed medium spatium impetu maris divisum, et per angustiamscissum.
15.6.40
35. Tapsus insula stadiis decem a Sicilia remota jacens, et planior, unde et nuncupata. De qua Virgilius: Tapsumque jacentem.
15.6.41
36. Aeoliae insulae Siciliae appellatae ab Aeolo Hippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse ventorum, sed, ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum, et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab imperitis visus est ventos sua potestate retinuisse. Eaedem insulae et Vulcaniae vocantur, quod et ipsae, sicut Aetna ardeant.
15.6.42
37. Sunt autem novem habentes propria nomina, quarum primam Lyparus quidam Lyparen vocavit, qui eam ante Aeolum rexit. Altera Hiera vocatur, quod sit collibus eminentissimis; reliquae vero, id est, Strongyle Didyme Ericusa, Hephaestias, Phaenicusa, Evonimos, Ericodes, Phaenicodes; quae quoniam nocte ardent Aeoliae, 180 sive Vulcaniae dicuntur, ex iis quaedam ab initio non fuerunt, postea mari editae usque nunc permanent.
15.6.43
38. Stoechades insulae Massiliensium sexaginta millium spatio a Continenti in fronte Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Graece Staechades, quasi opere in ordinem sint positae.
15.6.44
39. Sardus, Hercule procreatus, cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie vestigii humani, in Orientem quam in Occidentem latior prominet, ferme paribus lateribus, quae in Meridiem et Septentrionem vertunt, ex quo ante commercium a navigantibus Graecorum ἴχνος appellata est.
15.6.45
40. Terra patet in longitudine millia CXL, latitudine XL. In ea neque serpens gignitur, neque lupus, sed solifuga tantum animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos, et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit, et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medelam praebentes, furibus caecitatem, si sacramento dato oculos aquis tetigerint.
15.6.46
41. Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt, appellantes 181 eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine Ligur mulier, cum Taurum ex grege, quem prope littora regebat transnatare solitum, atque per intervalla corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a caeteris digredientem usque ad insulam navigio prosecuta est. Cujus regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures, ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris, et ducis appellaverunt.
15.6.47
42. Haec autem insula Graece κὺρνη dicitur, a Cyrno Herculis filio habitata. De qua Virgilius: Cyrnaeas taxos. Dividitur autem a Sardinia XX millium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae. Est autem multis promontoriis angulosa, gignens laetissima pabula, et lapidem quem cathochiten Graeci vocant.
15.6.48
43. Ebosus insula Hispaniae dicta, quod a Zanio non procul sit, quasi ebozos. Nam LXX stadiis ab ea distat, cujus terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae referta est anguibus.
15.6.49
44. Baleares insulae Hispaniae, duae sunt, Aphrosiade et Gymnasie, et major et minor. Unde et eas vulgus majoricam et minoricam nuncupant. 182 In iis primum insulis inventa est funda, qua lapides emittuntur, unde et Baleares dictae: βάλλειν enim Graece mittere dicitur; unde et ballista, quasi missa et fundibalum. Virgilius: Balearis verbere fundae.
15.7.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT VII. De promontoriis.
15.7.1
1. Commune est insulis, ut promineant; inde et loca earum promontoria dicuntur. Sic Sallustius de Sardinia: In Orientem latior prominet quam in Occidentem.
15.7.2
2. Sigaeum promontorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigaeum propter Herculis taciturnitatem, quia prohibitus hospitio a Laomedonte Trojanorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Trojam cum silentio venit, quod dicitur σιγὴ.
15.7.3
3. Maleum promontorium Graeciae, quod intrat mare, et per millia quinquaginta protenditur, ubi unda ita saeva est, ut persequi navigantes videatur. Hoc autem promontorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit. 183
15.7.4
4. Pelorum promontorium Siciliae respiciens ad Aquilonem, secundum Sallustium dictum a gubernatore Annibalis illic sepulto.
15.7.5
5. Pachynum promontorium Siciliae, Austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum. Nam παχὺς est pinguis, et crassus, Austro enim perflatur
15.7.7
6. Lilybaeum promontorium Siciliae, solis Occasum intendens, vocatum ab ejusdem nominis civitate, quae ibi est sita.
15.7.8
7. Borion promontorium Numidiae vocatum, eo quod Aquilonem intendat. Hoc Hipponem Rhegium postea dictum, pro eo quod sit aequore interruptum.
15.7.9
8. Calpe Hispaniae promontorium. 184
15.8.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT VIII. De montibus, caeterisque terrae vocabulis.
15.8.1
1. Montes sunt tumores terrarum altissimi dicti, quod sint eminentes. Quidam autem propriis ex causis vocati sunt, ex quibus notandi sunt, qui opinione maximi celebrantur.
15.8.2
2. Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectus, pro gentium ac linguarum varietate, quoquoversum vadit, diversis nominibus nuncupatur. Ubi autem ad Orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem, propter nivium candorem Caucasus nuncupatur. Nam Orientali lingua Caucasum significat candidum, id est, nivibus densissimis candicantem. Unde et eum Scythae, qui eidem monti junguntur, Croacasin vocaverunt. Casim enim apud eos candor, sive nix dicitur.
15.8.3
3. Mons Taurus a plerisque idem vocatur qui et Caucasus.
15.8.4
4. Libanus mons Phoenicum altissimus, cujus meminerunt prophetae: dictus a thure, quia ibi colligitur; cujus ea pars, quae est super eum ad Orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur, id est, contra Libanum.
15.8.6
5. Ararath mons Armeniae, in quo arcam historiae post diluvium resedisse testantur. Unde et usque hodie ibidem lignorum ejus videntur vestigia. 185
15.8.7
6. Acroceraunii montes propter altitudinem, et fulminum jactus vocati sunt. Graece enim fulmen κέραυνος dicitur. Sunt autem inter Armeniam et Iberiam, incipientes a portis Caspiis usque ad fontem Tigridis fluvii.
15.8.8
7. Hyperborei montes Scythiae dicti, quod supra, id est, ultra eos flat Boreas.
15.8.9
8. Riphaei montes in capite Germaniae sunt a perpetuo ventorum flatu nominati. Nam ῥιφὴ Graece impetus et ὁρμὴ dicitur, ἀπὸ τοῦ ῥίπτειν.
15.8.10
9. Olympus mons Macedoniae nimium praecelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur( De quo Virgilius: Nubes excessit Olympus). Dictus autem Olympus, quasi Ololampus( id est, quasi coelum). Hic mons Macedoniam dividit a Thracia.
15.8.11
10. Athos mons Macedoniae, et ipse altior nubibus, tantoque sublimis, ut in Lemnum umbra ejus pertendat, quae ab eo LXXVI millibus separatur.
15.8.12
11. Parnassus mons est Thessaliae juxta Boeotiam, qui gemino vertice est erectus in coelum. Hic in duo finditur juga, Cyrrham 186 et Nissam, unde et nuncupatus, eo quod in singulis jugis colebantur Apollo, et Liber. Haec juga a duobus fratribus Citheron, et Helicon appellantur. Nam Helicon dictus ab Helicone fratre Citheronis.
15.8.13
12. Item Ceraunii sunt montes Epiri, a crebris dicti fulminibus. Graece enim fulmen κέραυνος dicitur.
15.8.15
13. Apenninus mons appellatus, quasi Alpes Paeninae, quia Hannibal veniens ad Italiam easdem Alpes aperuit, unde et Virgilius: Alpes immittet apertas. Has enim Hannibal post bella Hispaniae aceto rupit. Juvenalis: Et montem rupit aceto. Et inde loca ipsa quae rupit Paeninae Alpes vocantur.
15.8.16
14. Mons Aetna ex igne, et sulphure dictus; unde et Gehenna. Constat autem hunc ab ea parte qua Eurus, et Africus flat, habere speluncas plenas sulphuris, et usque ad mare deductas; quae speluncae recipientes in se fluctus ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulphure, unde fit quod videtur incendium.
15.8.17
15. Pyrenaeus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus. Graece enim ignis πῦρ vocatur. Iste est, qui inter Galliam atque Hispaniam, quasi de industria, munimentum interjacet.
15.8.18
16. Solorius a singularitate dicitur, quod omnibus Hispaniae montibus solus altior videatur, sive quod, oriente sole, ante radius ejus in eo quam ipse cernatur.
15.8.19
17. Calpe mons in ultimis finibus Oceani, qui dirimit Europam ab Africa, quem Atlantis finem esse dicunt. De quo Lucanus: Hesperiam Calpen, summumque implevit Atlantem. Atlas Promethei 187 frater fuit, et rex Africae, a quo astrologiae artem prius dicunt excogitatam, ideoque dictus est sustinuisse coelum. Ob eruditionem igitur ejus disciplinae et scientiam coeli, nomen ejus in montem Africae derivatum est, qui nunc Atlas cognominatur, qui propter altitudinem suam, quasi coeli machinam atque astra sustentare videtur.
15.8.20
18. Alpes autem proprie montes Galliae sunt, de quibus Virgilius: Aerias Alpes. Et dicendo aerias; verbum expressit a verbo. Nam Gallorum lingua Alpes montes alti vocantur. Hae sunt enim quae Italiae murorum exhibent vicem.
15.8.21
19. Colles sunt praeminentiora juga montium, quasi colla.
15.8.22
20. Juga autem montium ex eo appellata sunt, quod propinquitate sui jungantur.
15.8.23
21. Tumulus est mons brevis, quasi tumens tellus. Item tumulus, terra congesta, ubi nulla memoria est.
15.8.24
22. Valles sunt humilia loca quasi vulsa. Hinc et convalles, depressa loca terrarum inter montes.
15.8.25
188 23. Campus est terrarum planities. Dictus autem campus, quod brevis sit pedibus, nec erectus ut montes, sed patens, et spatio suo porrectus, et jacens; unde et Graece πεδίον dicitur. Sumpsit autem nomen ex Graeca etymologia; χαμαὶ enim Graeci breve dicunt.
15.8.26
24. Solum est omne, quod sustinet, a soliditate dictum scilicet, unde et de mari Virgilius ait: Subtrahiturque solum.
15.8.27
25. Saltus sunt vasta et silvestria loca, ubi arbores exsiliunt in altum.
15.8.28
26. Fauces sunt angustorum locorum aditus inter duos montes, loca angusta, et pervia, dicta a faucium similitudine, quasi foces.
15.8.29
27. Confrages, loca in quae undique venti currunt, ac sese frangunt, ut Naevius ait: In montes ubi venti frangebant locum.
15.8.30
28. Scabra sunt loca situ aspera, unde et scabies dicitur, a corporis asperitate.
15.8.31
29. Lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilia sunt, unde et lupanaria lustra dicuntur, per contrarium videlicet, quia parum illustrantur.
15.8.32
30. Lucus est locus densis arboribus septus, solo lucem detrahens. Potest et a collucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionem gentilium cultumque fiebant. 189
15.8.33
31. Deserta vocata, quia non seruntur, et ideo quasi deseruntur, ut sunt loca silvarum et montium, contraria uberrimarum terrarum, quae sunt uberrimae glebae.
15.8.34
32. Devia sunt loca secreta et abdita, quasi extra viam; ipsa sunt et invia. Inde et Aviaria secreta loca et a via remota, aut tantum adibilia avibus; unde est illud: Inculta rubent apiaria baccis.
15.8.35
33. Amoena loca Verrius Flaccus dicta ait, eo quod solum amorem praestent, et ad se amanda alliciant. Varro, quod sine munere sunt, nec quidquam in his officii, quasi amunia, hoc est, sine fructu, unde et nullus fructus exsolvitur. Inde etiam nihil praestantes immunes vocantur.
15.8.36
34. Aprica loca, quae sole gaudent, quasi ἃνευ φρίκης, id est, sine frigore, sive quod sint aperto coelo.
15.8.37
35. Opaca vero loca, quasi operta coelo, aprico contraria.
15.8.38
36. Lubricum dici( constat) locum, ab eo quod ibi quis labitur; et lubricum dicitur, non quod labitur, sed in quo labitur.
15.8.39
37. Aestiva sunt loca umbrosa, in quibus per aestatem vitant pecora solis ardorem. Statius: Et umbrosi patuere aestiva Lycaei.
15.8.40
38. Navalia sunt loca ubi naves fabricantur. Hoc et textrinum vocatur. 190
15.8.41
39. Statio est ubi ad tempus stant naves.
15.8.42
Portus ubi hiemant; importunum autem ubi nullum refugium, quasi nullus portus.
15.8.43
40. Portus autem locus est ab accessu ventorum remotus, ubi hiberna opponere solent. Et portus dictus a deportandis commerciis; hunc veteres a bajulandis mercibus baias vocabant, illa declinatione a baia baias, ut a familia familias.
15.8.44
41. Littus est terra aquae et mari vicina. Et dictum littus, quia fluctu eliditur, vel quod aqua alluitur. Cicero in Top.: Littus est qua fluctus eludit.
15.8.45
42. Circumluvium, locus quem aqua circumluit. Alluvium consumptio riparum ex aquis.
15.8.46
Margo est pars cujuslibet loci, ut puta maris, unde et nomen accepit.
15.8.47
Maritima, quasi maris intima.
15.8.48
43. Ostia ab ingressu et exitu fluminis dicta in mari.
15.8.49
Continens, perpetua terra, nec ullo mari discreta, quam Graeci ἤπειρον vocant. 191
15.9.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, DE TERRA ET PARTIBUS CAPUT IX. De inferioribus terrae
15.9.1
1. Specus est fossa sub terra, quae perspici potest; σπήλαιον Graece spelunca Latine.
15.9.2
2. Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus, quae Graeci χαρωνεῖα appellant, vel Acherontea. Etiam Varro spiraculum dicit hujuscemodi locum, et spiracula ex eo dicuntur loca qua terra spiritum edit.
15.9.4
3. Hiatus praeruptio terrae profunda, quasi itus; proprie autem hiatus est omnis oris apertio, translata a feris, quarum aviditas oris adapertione monstratur.
15.9.5
4. Profundum proprie, quasi cujus porro sit fundus; abusive autem profundum, vel sursum vel deorsum dicitur, ut:... Maria ac terras, Coelumque profundum.
15.9.7
5. Barathrum nimiae altitudinis nomen est, et dictum barathrum, quasi vorago atra, scilicet, a profunditate.
15.9.8
6. Erebus, inferorum profunditas atque recessus.
15.9.9
Styx ἀπὸ τοῦ στυγεροῦ, id est, a tristitia dicta, eo quod tristes faciat, vel quod tristitiam gignat.
15.9.10
7. Cocytus, locus inferi. Cocytus autem nomen accepit, Graeca interpretatione, a luctu et gemitu.
15.9.11
8. Tartarus, vel quia omnia illic turbata sunt, ἀπὸ τῆς ταραχῆς, vel, quod est verius, ἀπὸ τοῦ ταρταρίζειν, id est, a tremore frigoris, 192 quod est algere, et rigere, scilicet, quia luce, soleque caret. Nam neque illic vapores sunt, qui ex solis luce gignuntur, neque flatus, qui ejusdem motibus incitantur, sed perpetuus stupor: ταρταρίζειν enim horrere, et tremere apud Graecos legitur. Hic enim fletus et stridor dentium.
15.9.12
9. Gehenna est locus ignis, et sulphuris, quem appellari putant a valle idolis consecrata, quae est juxta murum Hierusalem, repleta olim cadaveribus mortuorum. Ibi enim Hebraei filios suos immolabant daemonibus, et appellabatur locus ipse Gehennon. Futuri ergo supplicii locus ubi peccatores cruciandi sunt, hujus loci vocabulo designatur. Duplicem autem esse gehennam, et ignis, et frigoris( in Job legimus).
15.9.13
10. Inferus appellatur, eo quod infra sit. Sicut autem, secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita, secundum spiritum, inferiora sunt omnia tristiora. Unde et in Graeca lingua origo nominis, quo appellatur inferus, ex eo quod nihil suave habeat, resonare perhibetur.
15.9.14
11. Sicut autem cor animalis in medio est, ita et infernus in medio terrae esse perhibetur. Unde et in Evangelio legimus: In corde terrae. Philosophi autem dicunt quod inferi pro eo dicantur, quod animae hinc ibi ferantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note