Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Etymologiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8178 Etymol
2.1.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT PRIMUM. De disciplina et arte.
2.1.1
1. Disciplina a discendo nomen accepit; unde et scientia dici potest. Nam scire dictum a discere, quia nemo nostrum scit, nisi qui discit. Aliter dicta disciplina, quia discitur plena.
2.1.2
2. Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum ἀπο τῆς ἀρετῆς, id est, a virtute, quam scientiam vocaverunt.
2.1.3
3. Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles differentiam esse voluerunt, dicentes artem esse in iis quae se et aliter habere possunt; disciplinam vero esse quae de iis agit quae aliter evenire non possunt. Nam quando veris disputationibus, aliquid disseritur, disciplina erit; quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit.
2.2.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT II. De septem liberalibus artibus.
2.2.1
1. Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima, grammatica, id est, loquendi peritia. Secunda, rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur. Tertia, dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis.
2.2.2
2. Quarta, arithmetica, quae continet numerorum causas, et divisiones. Quinta, musica, quae in carminibus cantibusque consistit.
2.2.3
Sexta, 3 Geometria, quae mensuras dimensionesque complectitur. Septima, astronomia, quae continet legem astrorum.
2.3.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT III. De litteris communibus.
2.3.1
1. Primordia grammaticae artis litterae communes existunt quas librarii et calculatores sequuntur, quorum disciplina velut quaedam grammaticae artis infantia est. Unde et eam Varro litterationem vocat. Litterae autem sunt indices rerum, signa verborum, quibus tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. Verba enim per oculos, non per aures, introducunt?
2.3.2
2. Usus litterarum repertus est propter memoriam rerum. Nam, ne oblivione fugiant, litteris alligantur. In tanta enim rerum varietate, nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria contineri.
2.3.3
3. Litterae autem dictae, quasi legiterae, quod iter legentibus praestent, vel quod in legendo iterentur.
2.3.4
4. Litterae Latinae et Graecae ab Hebraeis videntur exortae. 4 Apud illos enim prius dictum est aleph; deinde ex simili enuntiatione apud Graecos tractum est alpha; idem apud Latinos a. Translator enim ex simili sono alterius linguae litteram condidit ut nosse possimus, linguam Hebraicam omnium linguarum et litterarum esse matrem. Sed Hebraei viginti duobus elementis litterarum secundum Veteris Testamenti libros utuntur; Graeci vero viginti quatuor; Latini, inter utramque linguam progredientes, viginti tria elementa habent.
2.3.5
5. Hebraeorum litteras a Lege coepisse per Moysen, Syrorum autem et Chaldaeorum per Abraham. Unde cum Hebraeis, et numero, et sono concordant, solis characteribus discrepant. Aegyptiorum litteras Isis regina, Inachi filia, de Graecia veniens in Aegyptum, reperit, et Aegyptiis tradidit. Apud Aegyptios autem alias habuisse litteras sacerdotes dicunt, alias vulgus; sacerdotales ἱερὰς, vulgares πανδήμους. Graecarum litterarum usum primi Phoenices invenerunt, unde et Lucanus: Phoenices primi( famae si creditur) ausi Mansuram rudibus vocem signare liguris.
2.3.7
6. Hinc est quod et Phoeniceo colore librorum capita scribuntur, 5 quia ab ipsis litterae initium habuerunt. Cadmus Agenoris filius Graecas litteras a Phoenice in Graeciam septemdecim primus attulit: α, β, γ, δ, ε, ζ, ι, κ, λ, μ, ν, ο, π, ρ, σ, τ, φ. His Palamedes Trojano bello tres adjecit: η, χ, ω. Post quem Simonides Melicus tres alias adjecit: Θ, Ψ, Ξ
2.3.8
7. Υ litteram Pythagoras Samius ad exemplum vitae humanae primus formavit; cujus virgula subterior primam aetatem significat; incertam quippe et quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit. Bivium autem, quod superest, ab adolescentia incipit; cujus dextera pars ardua est, sed ad beatam vitam tendens; sinistra facilior, sed ad labem, interitumque deducens. De qua sic Persius ait: Et tibi quae Samios deduxit littera ramos, Surgentem dextro monstravit limite callem.
2.3.9
8. Quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras. Prima Υ, quae humanam vitam significat, de qua nunc diximus. Secunda Θ, quae mortem significat. Nam judices eamdem litteram theta apponebant ad eorum nomina quos supplicio afficiebant. Et dicitur theta ἀπὸ τοῦ θανάτου, id est, a morte. Unde, et habet per medium telum, id est, mortis signum. De qua quidam sic ait: O multum ante alias infelix littera theta!
2.3.10
9. Tertia T, figuram demonstrans Dominicae crucis: unde, 6 et Hebraice SIGNUM interpretatur; de qua dictum est, in Ezechiele, angelo: Transi per mediam Jerusalem, et signa thau in frontes virorum gementium, et dolentium. Reliquas vero duas, summam, et ultimam sibi vindicat Christus. Ipse enim principium, ipse finis, dicens: Ego sum alpha et ω: concurrentibus enim in se invicem alpha ad ω usque devolvitur, et rursus ω ad alpha replicatur: ut ostenderet in se Dominus, et initii decursum ad finem, et finis decursum ad initium.
2.3.11
10. Omnes autem litterae apud Graecos et verba componunt et numeros faciunt. Nam alpha littera apud eos vocatur in numeris unum; ubi autem scribunt beta, vocantur duo; ubi scribunt gamma, vocantur in numeris ipsorum tria; ubi scribunt delta, vocantur quatuor, et sic omnes litterae apud eos numeros habent.
2.3.12
11. Latini autem numeros ad litteras non computant, sed 7 sola verba componunt.
2.4.2
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT IV. De litteris Latinis.
2.4.2
1. Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis autem dicta, quia carminibus futura canebat. Caeterum proprie vocata Nicostrata.
2.4.3
2. Litterae autem aut sunt communes aut liberales. Communes dictae, quia multi eis utuntur in communi, ut in scribendo et legendo. Liberales, quia eas tantum illi noverunt qui libros conscribunt recteque loquendi dictandique rationem noverunt.
2.4.4
3. Litterarum duplex modus est; dividuntur enim principaliter 8 in duas partes, in vocales et consonantes: vocales sunt quae directo hiatu faucium sine ulla collisione varie emittuntur. Et dictae vocales, quod per se vocem impleant, et per se syllabam faciant, nulla adhaerente consonantes. Consonantes sunt quae diverso motu linguae vel impressione labiorum efficiuntur. Et vocatae consonantes, quia per se non sonant, sed junctis vocalibus consonant.
2.4.5
4. Hae in duabus partibus dividuntur: in semivocalibus, et in mutis. Semivocales dictae, eo quod quiddam semis de vocalibus habeant. Ab E quippe vocali incipiunt, et desinunt in naturalem sonum. Mutae autem dictae, quia nisi subjectis sibi vocalibus nequaquam erumpunt. Si enim eis extremum vocalis detraxeris sonum, inclusum litterae murmur sonabit. Vocales autem, et semivocales, et mutae, a veteribus sonae, et semisonae, et insonae dictae.
2.4.6
5. Inter vocales autem apud grammaticos i et u, varias habent significationes. 9
2.4.7
6. Nam modo vocales, modo semivocales, modo mediae sunt. Vocales ideo sunt, quia solae positae syllabas faciunt, et aliis consonantibus conjunguntur. Consonantes habentur ideo, quia interdum habent post se vocales in eisdem syllabis constitutas, ut Iuno, vates, et habentur pro consonantibus.
2.4.8
7. Mediae autem idcirco dicuntur, quoniam naturaliter solae medium sonum habent, ut illius, unius. Conjunctae aliis pinguius sonant, ut Ianus, vanus. Solae enim aliter sonant, aliter junctae. I vero propterea interdum duplex dicitur, quia quotiescunque inter duas vocales invenitur, pro duabus consonantibus habetur, ut Troia. Geminatur enim ibi sonus ejus.
2.4.9
8. U quoque littera proinde interdum est nihil, quia alicubi, nec consonans est, ut quis. Vocalis enim non est, quia i sequitur; consonans non est, quia q praecedit. Ideoque quando nec vocalis, nec consonans est, sine dubio nihil est. Eadem et digamma a Graecis vocatur, quando sibimet aliisque vocalibus jungitur; quae ideo digamma dicitur, quia duplex est instar F litterae, quae duplex gamma habet; ad cujus similitudinem conjunctas vocales digamma appellari grammatici voluerunt, ut votum, virgo.
2.4.11
9. Inter semivocales autem quaedam liquidae dicuntur, quia 10 interdum in una syllaba postpositae aliis consonantibus deficiunt, et a metro excluduntur. Ex quibus duae apud Latinos liquescunt, l et r, ut fragor et flatus. Reliquae m et n apud Graecos liquescunt, ut Mnestheus.
2.4.12
10. Decem et septem autem Latinis litteris vetus scriptura constabat. Unde et legitimae nominantur, illa ratione scilicet, vel quod ab e vocali incipiunt, et in mutum sonum desinunt, ut sunt semivocales; vel quod a suo sono incipiunt, et in vocalem e desinunt, ut sunt mutae.
2.4.13
11. H autem littera pro sola aspiratione adjecta est postea. Unde et a plerisque aspiratio putatur esse, non littera; quae proinde aspirationis nota dicitur, quia vocem elevat. Aspiratio enim est sonus uberius elatus, cui contraria est prosodia, sonus aequaliter flexus.
2.4.14
12. K litteram Salvius ludimagister prius Latinis adjecit, ut in sono discrimen faceret duarum litterarum c et q; quae ideo supervacua dicitur, quia exceptis kalendis superflua judicatur: per c enim universa exprimimus.
2.4.15
13. Q litteram nec Graeci resonant, nec Hebraei; exceptis enim Latinis, hanc nulla alia lingua habet. Haec prius non erat. Unde et ipsa supervacua est vocata, quia per c cuncta veteres scripserunt. 11
2.4.16
14. X littera usque ad Augusti tempus nondum apud Latinos erat; sed pro ea c et s scribebant; unde et duplex vocatur, quia pro c et s ponitur; unde et ex eisdem litteris compositum nomen habet.
2.4.17
15. A Graecis duas litteras mutuavit Latinitas, y et z, propter nomina, scilicet, Graeca. Et hae apud Romanos usque ad Augusti tempus non scribebantur; sed pro z duo ss ponebant, ut hilarissat; pro y vero u scribebant.
2.4.18
16. Unicuique autem litterae tria accidunt: nomen, quomodo vocetur; figura, quo charactere signetur; potestas, quae vocalis, quae consonans habeatur. A quibusdam et ordo adjicitur, quae praecedat, quae sequatur, ut a prior sit, sequens b. A autem in omnibus gentibus ideo prima est litterarum, pro eo quod ipsa prior nascentibus vocem aperiat.
2.4.19
17. Nomina autem litterarum gentes ex sono propriae linguae dederunt, notatis oris sonis atque discretis. Nam postquam eas animadverterunt, et nomina illis et figuras imposuerunt: figuras autem partim ex placito, partim ex sono litterarum formaverunt, ut 12 puta i, et o, quarum uni sicut exilis sonus, ita tenuis virgula; alterius pinguis sonus, sicut et plena figura. Potestatem autem natura, voluntas ordinem dedit.
2.4.20
18. Inter figuras litterarum et apicem veteres distinxerunt: apicem dictum pro eo quod longe sit a pedibus, et in cacumine litterarum apponitur. Est enim linea jacens super litteram aequaliter ducta. Figura autem, qua tota littera scribitur.
2.5.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT V. De grammatica.
2.5.1
1. Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes inventa est, ut jam qui didicerunt litteras per eam recte loquendi rationem sciant. Grammatica autem a litteris nomen accepit: γράμματα enim Graeci litteras vocant.
2.5.2
2. Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est, a virtute, quam scientiam vocaverunt.
2.5.3
3. Oratio dicta quasi oris ratio; nam orare est loqui, et dicere. Est autem oratio contextus verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio. Oratio autem plena est, sensu, voce et littera.
2.5.4
4. Divisiones autem Grammaticae artis a quibusdam triginta dinumerantur, id est: partes orationis octo, vox articulata, littera, syllaba, pedes, accentus, positurae, notae, orthographia, analogia, etymologia, glossae, differentiae, barbarismi, soloecismi, vitia, metaplasmi, schemata, tropi, prosae, metra, fabulae, historiae. 13
2.6.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT VI. De partibus orationis.
2.6.1
1. Partes orationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et verbum. Deinde Donatus octo definivit. Sed omnes ad illa duo principalia revertuntur, hoc est, ad nomen et verbum, quae significant personam et actum. Reliquae appendices sunt, et ex his originem trahunt.
2.6.2
2. Nam pronomen ex nomine nascitur, cujus officio fungitur, ut orator ille. Adverbium de nomine nascitur, ut doctus, docte. Participium de nomine, et verbo, ut lego, legens. Conjunctio vero, et praepositio, vel interjectio in complexum istarum cadunt. Ideo, et nonnulli quinque partes definierunt, quia istae superfluae sunt.
2.7.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT VII. De nomine.
2.7.1
1. Nomen dictum quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat. Nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria nomina dicta, quia specialia sunt: unius enim tantum personam significant. Species propriorum nominum quatuor: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen dictum, eo quod nomini praeponatur, ut Lucius, Quintus.
2.7.2
2. Nomen vocatum, quia notat genus, ut Cornelius; Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini conjungitur, ut Scipio; agnomen vero, quasi accidens nomen, ut Metellus Creticus, quia Cretam subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum, eo quod nomini cognitionis causa superadjiciatur, sive quod cum nomine est.
2.7.3
3. Appellativa nomina inde vocantur, quia communia sunt, 14 et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur, ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur, vel tanguntur, ut coelum, terra.
2.7.4
4. Incorporalia, quia carent corpore; unde nec videri nec tangi possunt, ut veritas, justitia.
2.7.5
5. Generalia, quia multarum rerum sunt, ut animal; nam et homo, et equus, et avis animal sunt.
2.7.7
6. Specialia, quia partem demonstrant, ut homo, species enim animalium homo.
2.7.8
7. Principalia, quia primam positionem habent, nec aliunde nascuntur, ut mons, fons.
2.7.9
8. Derivativa, eo quod ex alio nomine deducuntur, ut a MONTE montanus.
2.7.10
9. Diminutiva, quia minuunt sensum, ut Graeculus, scholasticulus.
2.7.11
10. Sono diminutiva, quia sic sonant sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut fabula, tabula.
2.7.12
11. Tota Graeca, quia ex toto Graece declinantur, ut Callisto. Sic enim et Graecus et Latinus dicit.
2.7.13
12. Tota Latina, quia ex toto in Latinum vertuntur; Graecus dicit Odysseus, Latinus Ulysses.
2.7.15
13. Media dicta, quia ex parte Graeca sunt, et ex parte Latina. Eadem, et notha, quia corrumpunt ultimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Graecos, Alexandros, Menandros; apud nos vero Alexander, Menander. Dicta autem notha quemadmodum nothus dicitur quisquis de dispari genere nascitur.
2.7.16
14. Synonyma, hoc est, plurinomina, eo quod sit in pluribus nominibus significatio una, ut terra, humus, tellus. Idem enim sunt omnia.
2.7.17
15. Homonyma, hoc est, uninomina, eo quod sit in uno nomine, significatio plurima, ut tumulus, nunc mons brevis, nunc tumens tellus, nunc sepulcrum. Est enim in uno nomine significatio diversa. 15
2.7.18
16. Relativa dicta, eo quod ad aliam referantur personam, ut magister, pater, dominus.
2.7.20
17. Illa autem quae dicuntur ad aliquid aliqualiter se habentia, a contraria significatione dicta sunt, ut dexter. Dici enim dexter non potest, nisi sinister fuerit.
2.7.21
18. Porro qualitatis nomina ex eo dicta, quia per ea qualis quisque sit ostenditur, ut sapiens, formosus, dives.
2.7.22
19. Quantitatis, quia mensura trahuntur, ut longus, brevis.
2.7.23
20. Patronymica dicuntur, eo quod trahuntur a patribus, ut Tydides, Tydei filius, Aeneades, Aeneae filius; quamvis, et a matribus, et a majoribus ducantur.
2.7.25
21. Ctetica, id est, possessiva, a possessione, ut Evandrius ensis.
2.7.26
22. Epitheta, quae Latine adjectiva, vel superposita appellantur, eo quod ad implendam sui significationem nominibus adjiciantur, ut magnus, doctus. Adjicis ea personis, ut magnus Philosophus, doctus homo, et plenus est sensus.
2.7.27
23. Actualia ab actu descendunt, ut rex, dux, cursor, nutrix, orator.
2.7.28
Gentis a gente veniunt, ut Graecus, Romanus.
2.7.29
24. Patriae a patria descendunt, ut Atheniensis, Thebanus.
2.7.30
Loci a loco, ut suburbanus.
2.7.31
25. Verbalia dicuntur, quia de verbo nascuntur, ut lector.
2.7.32
Participalia, quae sic sonant, sicut participia, ut clemens, prudens.
2.7.33
26. Verbis similia, a verbi similitudine dicta, ut contemplator. Nam et verbum est imperativi modi, futuri temporis; et nomen, quia casum recipit. Hae omnes species a nominum appellatione descendunt. 16
2.7.34
27. Secunda pars, nominis comparatio. Comparatio dicta, quia ex alterius comparatione alterum praefert. Cujus gradus tres sunt: positivus, comparativus, et superlativus. Positivus dictus, quia primus ponitur in comparationis gradu, ut doctus. Comparativus ab eo, quod comparatus positivo, praefertur illi, ut doctior: plus enim novit quam doctus. Superlativus, eo quod comparativo superferatur, ut doctissimus: plus enim scit quam doctior.
2.7.35
28. Genera dicta sunt, eo quod generent, ut masculinum, femininum. Caetera non sunt genera, sed hoc hominum ratio et auctoritas voluit. Neutrum dictum, quia nec hoc est, nec illud, id est, nec masculinum, nec femininum. Commune dictum, quod duobus generibus nomen unum communicat, ut hic et haec canis.
2.7.36
29. Cui contrarium est epicoenum, quia utrumque sexum sub uno genere enuntiat, ut hic piscis. Est enim incerti sexus, quod nec natura, nec oculis discernitur, sed sensus tantum peritia. Omne genus dictum, quia cunctis generibus servit: masculino, et feminino, neutro, et communi, et omni.
2.7.38
30. Numerus vocatus, quia per eum, vel singularia, vel pluralia nomina ostenduntur.
2.7.39
Figura, quia, vel simplicia, vel composita sunt.
2.7.40
31. Casus a cadendo dicti; per eos enim inflexa nomina variantur, et cadunt. Nominativus casus dictus, quia per eum aliquid nominamus, ut hic magister. Genitivus, quia per eum genus cujuscunque quaerimus, ut hujus magistri filius; vel quod rem significamus, ut hujus magistri liber.
2.7.41
32. Dativus, quia per eum alicui aliquid nos dare demonstramus, ut 17 da huic magistro. Accusativus, quia per eum aliquem accusamus, ut accuso hunc magistrum. Vocativus, quia per eum aliquem vocamus, ut o magister. Ablativus, quia per eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut auferam a magistro.
2.7.43
33. Hexaptota nomina dicta, quia per sex casus varietates habent, ut est unus. Pentaptota, quod tantum in quinque casibus variantur, ut doctus. Tretraptota, quod tantum in quatuor casibus declinantur, ut latus. Triptota, quod tantum in tribus, ut templum. Diptota, quod tantum in duobus, ut Jupiter. Monoptota, quod uno tantum casu utuntur, ut frugi.
2.8.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT VIII. De prononime.
2.8.1
1. Pronomen dictum, quia pro vice nominis ponitur, ne fastidium faciat nomen ipsum, dum iteratur. Nam cum dicimus: Virgilius scripsit Bucolica, addimus pronomen, ipse scripsit et Georgica; sic varietas significationis, et fastidium tollit, et ornatum inducit.
2.8.2
2. Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita. Finita pronomina dicta, eo quod definiunt certam personam, ut ego. ME enim statim intelligis. Infinita dicuntur, quia non sunt certae personae. De absentibus enim dicuntur et incertis, ut quis, quae, quod. Minus quam finita appellantur, quia commemorationem faciunt notae personae, ut ipse, iste, certum est enim de quo dicitur. 18
2.8.3
3. Possessiva vocantur, eo quod nos aliquid possidere ostendunt; nam dum dico meus, tuus, definio aliquid meum esse, vel tuum. Relativa dicuntur, quia ad interrogationem referuntur, ut quis est? respondetur, is est. Demonstrativa, eo quod habent demonstrantis significationem. Aliquem enim praesentem his demonstramus, ut hic, haec, hoc, quae tria et articuli nominantur.
2.8.4
4. Articuli autem dicti, quod nominibus arctantur, id est, colligantur, ut cum dicimus hic orator. Inter articulum autem, et pronomen hoc interest, quod articulus tunc est, cum nomini jungitur, ut hic sapiens. Cum vero non conjungitur, demonstrativum pronomen est, ut hic, et haec, et hoc.
2.8.5
5. Omnia autem pronomina, aut primigenia, aut deductiva sunt. Primigenia dicta sunt, quia aliunde originem non trahunt. Haec viginti unum sunt. Finita tria: ego, tu, ille. Infinita septem: quis, qualis, talis, quantus, tantus, quotus, totus. Minus quam finita sex: iste, ipse, hic, is, idem, sui. Possessiva quinque: meus, tuus, suus, noster, vester. Reliqua autem deductiva dicuntur, quia ex illis deducta atque composita existunt, ut quispiam, aliquis, etc.
2.9.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT IX. De verbo.
2.9.1
1. Verbum dictum, eo quod verberato aere sonat, vel quod haec pars frequenter in oratione versetur. Sunt autem verba mentis signa, quibus homines cogitationes suas invicem loquendo demonstrant. Sicut autem nomen significat personam, ita verbum, factum dictumque personae. In persona verbi, agentis et patientis significatio est. Nam scribo agentis personae factum est. Item scribor personae factum indicat, sed ejus a quo patimur. 19
2.9.2
2. Verborum genera duo sunt, grammaticorum, atque rhetorum. Grammaticorum in tria cadunt tempora: praeteritum, praesens et futurum, ut, fecit, facit, faciet, Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur, veluti, verbis bonis nos cepit, verba bona habuit: ubi non tantum verba quae in tria cadunt tempora, sed universa oratio est. Verborum species sunt formae, modi, conjugationes et genera.
2.9.3
3. Formae verborum inde dictae, eo quod nos ad unamquamque rem informent; per has enim ostendimus quid agamus. Nam Meditativa dicta a meditantis sensu, ut lecturio, id est, legere volo. Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio, ut calesco. Frequentativa a saepius agendo, ut lectito, clamito. Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus.
2.9.5
4. Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus. Indicativus modus dicitur, quia significationem indicantis habet, ut lego. Imperativus, quia sonum habet imperantis, ut lege. Optativus, quia per ipsum optamus aliquid agere, ut utinam legerem! Conjunctivus, quia ei conjungitur aliquid ut locutio plena sit: nam quando dicis cum clamem, pendet sensus; quod si dicam cum clamem, quare putas quod taceam? Plenus est sensus.
2.9.6
5. Infinitus dicitur, eo quod tempora definiens personam verbi non definit, ut clamare, clamasse. Cui si adjungas personam: clamare debeo, debes, debet, fit quasi finitum. Impersonalis dicitur, quia indiget persona nominis, vel pronominis, ut legitur: addis personam, a me, a te, ab illo, et plene sentitur. Sed infinitus modus persona tantum verbi eget. Impersonalis vero, vel pronominis persona, vel nominis.
2.9.7
6. Conjugatio dicitur, eo quod per eam ad unum sonum multa conjungantur. Docet enim, in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per imperitiam quis dicat legebo, pro legam. Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in bo, et in bor, tertia in am, et in ar. 20
2.9.8
7. Genera verborum ideo dicta, quia gignunt. Nam activo adjicis r, et gignit passivum. Rursum passivo adimis r, et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur, quia agunt, ut verbero; et passiva, quia patiuntur, ut verberor. Neutralia, quia nec agunt, nec patiuntur, ut jaceo, sedeo. His si r litteram adjicis, non sonant Latine. Communia autem dicuntur, quia et agunt et patiuntur, ut amplector. Haec similiter, deposita r littera, Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in dus, ut gloriandus.
2.10
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT X. De adverbio.
2.10
1. Adverbium dictum est, eo quod verbis accidat, ut puta, bene legi. Bene adverbium est, legi verbum. Inde ergo dictum adverbium, quod semper verbo junctum adimpleatur. Verbum enim solum sensum implet, ut scribo. Adverbium autem sine verbo non habet plenam significationem, ut hodie; adjicis illi verbum, hodie scribo, et juncto verbo implesti sensum. 21
2.11
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XI. De participio.
2.11
1. Participium dictum, quod nominis et verbi capiat partes, quasi particapium. A nomine enim vindicat sibi genera, et casus; a verbo tempora, et significationes; ab utroque numerum et figuram.
2.12.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XII. De conjunctione.
2.12.1
1. Conjunctio dicta, quod sensus sententiasque conjungat. Haec enim per se nihil valet, sed in copulatione sermonum, quasi quoddam exhibet glutinum. Aut enim nomina sociat, ut Augustinus et Hieronymus, aut verba, ut scribit et legit. Una autem vis omnium, sive copulent, sive disjungant.
2.12.2
2. Copulativae autem conjunctiones dictae, eo quod sensum vel personas conjungant, ut ego et tu eamus ad forum: ipsum et sensum conjunxit. Disjunctivae dictae, quia disjungunt res aut personas ut ego aut tu faciamus. Subjunctivae dicuntur, quia subjunguntur, ut que; dicimus enim, regique, hominique, Deoque; non dicimus, que regi, que homini.
2.12.3
3. Expletivae dictae, quia explent propositam rem, ut puta, si hoc non vis, saltem illud fac. Communes nominantur, quia ubivis ponuntur, et subjunguntur, ut, igitur hoc faciam, hoc igitur faciam.
2.12.4
4. Causales dicuntur a causa, eo quod aliquid cogunt facere, ut puta, occido illum quia habet aurum: Quia habet aurum causa est. Rationales dicuntur a ratione, 22 qua quisque utitur in faciendo, ut, quomodo eum occidam, ne agnoscar: veneno? an ferro?
2.13
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XIII. De praepositionibus.
2.13
1. Praepositio dicta, quod nominibus praeponatur, et verbis. Accusativae autem, et ablativae praepositiones a casibus quibus serviunt dictae. Loquelares vero, quia loquelis, id est, verbis semper cohaerent, nec aliquid valent solae positae, ut di, dis. Conjunctae vero verbis figuram faciunt, ut diduco, distraho.
2.14
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XIV. De interjectione.
2.14
1. Interjectio vocata, quia sermonibus interjecta, id est, interposita, affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur ab exsultante vah! a dolente, heu! ab irascente hem! a timente hei! Quae voces quarumcunque linguarum propriae sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur. 23
2.15
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XV. De voce.
2.15
1. Vox est aer ictus sensibilis auditu, quantum in ipso est. Omnis vox, aut est articulata, aut confusa. Articulata est hominum, confusa animalium. Articulata est quae scribi potest, confusa quae scribi non potest.
2.16.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XVI. De syllaba.
2.16.1
1. Syllaba Graece, Latine conceptio, sive complexio dicitur. Nam syllaba dicta est ἀπὸ τοῦ συλλαμβάνειν τὰ γράμματα, id est, a conceptione litterarum: συλλαμβάνειν enim dicitur concipere. Unde vere illa est syllaba, quae ex pluribus nascitur litteris. Nam unam vocalem pro syllaba abusive, non proprie, dicimus, quae non tam syllaba dicenda est quam ratio temporum. Syllabae autem, aut breves sunt, aut longae, aut communes.
2.16.2
2. Breves vocatae, quia nunquam produci possunt. Longae, quia nunquam corripi possunt. Communes autem, quia pro scribentis arbitrio, cum necessitas cogit, et producuntur, et corripiuntur. Lege Donatum. Ideo autem syllabae longae, brevesque dicuntur, quia per varias vocum moras aut dupla aut simpla spatia temporis habere videntur. Dipthongae syllabae Graeco nomine dictae, quod in eis binae vocales jungantur.
2.16.3
3. Ex his apud nos veras esse scimus quatuor: ae, oe, au, eu. Ei vero apud majores tantum celebrata fuit. Syllaba autem apud metricos ideo semipes nominatur, quod sit dimidius pes. Nam pes 24 duabus constat syllabis. Cum ergo syllaba una est, quasi dimidius pes est. Dionysius Lintius syllabarum omnium singulas formas aptissimas fecit, et ob id statua honoratus est.
2.17.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XVII. De pedibus.
2.17.1
1. Pedes sunt qui certis syllabarum temporibus insistunt, nec a legitimo spatio unquam recedunt. Pedes dicti, eo quod per ipsos metra ambulent. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita metra quasi pedibus gradiuntur. Pedes autem omnes centum viginti quatuor sunt: disyllabi quatuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sexdecim, pentasyllabi duo et triginta, hexasyllabi quatuor et sexaginta. Usque ad quatuor autem syllabas pedes dicuntur; reliquae συζυγίαι vocantur.
2.17.2
2. Ipsi autem pedes habent speciales causas nominum quare ita vocentur. Pyrrichius dictus est, quia hic assidue, vel in certamine, vel in ludo puerili saepius frequentabatur. Spondeus dicitur, 25 quia tractim sonat. Nam spondeus tractus quidam dicitur, id est sonus qui fundebatur circa aures sacrificantium. Unde et ii qui tibiis canebant in sacris gentilium spondiales nominabantur.
2.17.3
3. Trochaeus vero ab eo dictus est, quod celerem conversionem faciat cantilenae, et quasi rota velociter currat in metris, τροχός enim Graece rota dicitur.
2.17.4
4. Iambus dictus est, quod ἰαμβίζειν Graeci detrahere dixerunt. Hujusmodi enim carmine omnes invectiones, vel detractiones implere poetae sunt soliti. Dictum autem nomen ab eo quod velut venenum quodammodo maledicti aut livoris infundat.
2.17.5
5. Tribrachys, qui et chorius appellatur, dictus quia fit ex tribus brevibus.
2.17.6
6. Molossus dictus, a saltatione Molossorum, quam exercuerunt armati.
2.17.8
7. Anapaestus, quia remissionibus et ludis hic pes dicatus est.
2.17.9
8. Dactylus a digito dictus, quod a longiore nodo inchoans, in duos desinat breves. Sic, et iste pes juncturam unam habet longam, et duas breves. Unde et manus oppansa palma dicitur, et pendentes digiti dactyli. 26
2.17.10
9. Amphibrachus, quod in utraque parte brevem habeat, longa in medio interjacente: βραχὺς enim brevis dicitur.
2.17.11
10. Amphimacrus dicitur, quod duae hinc inde longae habent in medio inclusam brevem: μακρὸς enim Graece longus dicitur.
2.17.12
11. Bacchius appellatus est, eo quod eo pede Bacchica, id est, Liberi sacra, celebrabantur.
2.17.14
12. Antibacchius, vel palimbacchius dictus, quia contrarius, vel iteratus a Bacchio est.
2.17.15
13. Proceleumaticus, eo quod sit ad celeuma canentium aptus.
2.17.16
14. Dispondeus autem, et ditrochaeus, et diambus dictus, quod geminis constent iambis, spondeis, vel trochaeis.
2.17.17
15. Antispastus, quod sit ex contrariis syllabis, ex brevi et longa, ex longa et brevi.
2.17.18
16. Choriambus vero, quia ex hoc pede compositum carmen choris aptissimum sit.
2.17.19
17. Ionici sane propter numerorum inaequalem sonum dicti; habent enim binas longas syllabas, binasque correptas.
2.17.20
18. Paeones dicti ab inventore. Constant ipsi ex una longa et tribus brevibus; quae longa juxta nomina eorum variatim est constituta.
2.17.21
19. Epitriti vocati, quod semper tres longas habeant syllabas, et unam brevem.
2.17.22
20. Syzygiae autem sunt pentasyllabi, et hexasyllabi pedes. Et dictae apud Graecos συζυγίαι, quasi quaedam declinationes. Sed hi non sunt pedes, sed appellantur pentasyllabi, et hexasyllabi, quia ultra quinque, et sex syllabas non procedunt; unde non oportet in carmine has syllabas quodlibet excedere nomen, ut Carthaginiensium, Hierosolymitanorum, et Constantinopolitanorum. 27
2.17.23
21. Accidunt unicuique pedi arsis, et thesis, id est, elevatio, et positio vocis. Neque enim iter pedes dirigere poterunt, nisi alterna vice leventur, et ponantur; ut arma, ar elevatio est, ma positio. In his duobus per divisionem pedes legitimi colliguntur. Aequa divisio est, quoties arsis et thesis aequali temporum divisione caeduntur.
2.17.24
22. Dupla, quoties ex his unus alterum duplo vincit. Sescupla vero est, quoties unum alterum sescuplo superat. In simpla enim ejus parte unum plus invenitur, in dupla unum minus habetur. Sescum enim dimidium dicitur. Triplum est, quando major pars ter continet totum minus, id est, tria, et unum. Epitritum est, quando minus continetur a majore, et ejus tertia pars. Caeduntur vero pedum membra, vel per aequalitatem, vel per duplum, vel per sescuplum, vel per triplum, vel epitritum.
2.17.25
23. Partimur ergo in aequa hos: Spondeum, ut aestas; Pyrrhichium, ut fuga; Dactylum, ut Maenalus; Anapaestum, ut Erato; Dispondeum, ut oratores; Proceleumaticum, ut avicula; Diiambum, ut propinquitas; Ditrochaeum, ut cantilena; Antispastum, ut Saloninus; Choriambum, ut Armipotens.
2.17.26
24 Item in dupla partimur hos pedes: Trochaeum, ut meta; Iambum, ut parens; Molossum, ut Aeneas; Tribrachyn, ut macula; Ionicum majorem, ut Junonius; Ionicum minorem, ut Diomedes. 28
2.17.27
25. Unus vero tantum est qui tripla partitione dividitur, quae est maxima, atque ideo minime metris adest.
2.17.28
26. Tripla:-- Amphibrachys, ut carina.
2.17.29
Sescupli autem ii sunt; Amphimacrus, ut insulaees( sic); Bacchius, ut Achat( sic); Antibacchius, ut natura; Paeon primus, ut legitimus; Paeon secundus, ut colonia; Paeon tertius, ut Menedemus; Paeon quartus, ut celeritas.
2.17.30
27. Restant quos epitrita partitione dividimus: Epitritus primus, ut sacerdotes; Epitritus secundus, ut conditores; Epitritus tertius, ut Demosthenes; Epitritus quartus, ut Fescenninus.
2.17.31
Sunt igitur aequi decem, dupli vero sex, triplus unus, sescupli septem, epitriti quatuor.
2.17.33
28. Numerus syllabarum in pedibus a duabus usque ad sex protenditur: ulterius enim non procedit, quia usque ad sex syllabas tenduntur pedes. Tempora in pedibus sunt, ut quanta unusquisque pes habeat. Resolutio est pedum, quando pro una longa duae breves ponuntur, aut pro duabus longis quatuor breves, ut: Sectaque intexunt abiete costas. Abiete nunc resolutio est spondei in proceleumaticum, in qua resolutione semper synaloepham sequitur Virgilius.
2.17.34
29. Ex una autem longa duae breves fiunt; ex duabus autem brevibus 29 longa nunquam fit. Findi enim solida possunt, solidari scissa non possunt. Figura est, cujus nota syllabae agnoscuntur. Ubi enim circuli partem inferiorem bis positam aspicis, Pyrrichius est,; ubi i geminum jacens, spondeus,––. Nam nota brevis inferior semicirculus, nota longa i jacens est–.
2.17.35
30. Metra pedibus accidunt, ut a trochaeo trochaicum, a dactylo dactilicum, a iambo iambicum, de quibus paulopost dicendum est.
2.18.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XVIII. De accentibus.
2.18.1
1. Accentus, qui Graece prosodia dicitur, ex Graeco nomen accepit. Nam Graece πρὸς, Latine ad, ᾠδὴ Graece, Latine cantus est. Hoc enim nomen de verbo ad verbum expressum est. Latini enim habent et alia nomina. Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit.
2.18.2
2. Accentus autem dictus, quod juxta cantum sit, sicut adverbium, quia juxta verbum est. Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam. Gravis, quod deprimat, et deponat, est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et gravi constat: incipiens enim ab acuto in gravem desinit; atque ita, dum ascendit, et descendit, circumflexus efficitur.
2.18.3
3. Acutus autem et circumflexus similes sunt, nam uterque levat syllabam. Gravis contrarius videtur ambobus, nam semper deprimit syllabas, cum illi levent, ut: Undè venit Titan, et nox ubi sidera condit. Undè hic gravis est, minus enim sonat quam acutus, et circumflexus.
2.18.4
4. Monosyllaba autem pars orationis, si naturaliter brevis est, ut vir, 30 aut positione longa, ut árs, acutum accentum habebit. Si vero naturaliter longa, ut rês, circumflexum. Dissyllaba pars orationis, si priorem naturaliter longam habet, et ultimam brevem, circumflectitur, ut Musâ, aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis, si mediam brevem habet, ut tibia, tunc primam acuimus. Si vero naturaliter longam habet secundam, et ultimam brevem, ut Românus, tunc mediam circumflectimus.
2.18.5
5. Tetrasyllaba autem, et pentasyllaba ratione trisyllaborum retinentur. Gravis accentus cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrisque nunquam, ut Catùllus. In composita dictione unus accentus est, ut armipotens, omnipotens.
2.18.6
6. Accentus autem reperti sunt, vel propter distinctionem, ut viridìque in littore conspicitur sus, ne dicas ursus, vel propter pronuntiationem, ne dicas méta breviter, et non producta metâ, vel discernendae ambiguitatis causa, ut ergò. Nam cum producitur go, causam significat, cum corripitur, conjunctio est.
2.19.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XIX. De figuris accentuum.
2.19.1
1. Figurae accentuum decem sunt, quae a grammaticis pro verborum distinctionibus apponuntur. Ὀξεῖα, id est, acutus accentus, linea a sinistra parte in dexteram partem sursum ducta fit ita:'.
2.19.2
2. Βαρεῖα, id est, gravis linea a summo sinistrae in dexteram deposita, fit ita:`. 31
2.19.3
3. Περισπωμένη, id est, circumflexus, linea de acuto et gravi facta exprimitur ita:~.
2.19.4
4. Μακρὰ, id est, longa, virgula jacens est, ita:–.
2.19.6
5. Βραχὺς, id est, brevis, pars est circuli inferior, jacens ita:.
2.19.7
6. Ὑφὲν, id est, conjunctio, quia duo verba connectit, subjecta virgula versui circumflexa fit ita:.
2.19.8
7. Diastole, id est, distinctio, quae e contrario separat, dextera pars circuli supposita versui fit ita:.
2.19.9
8. Apostrophos, pars item circuli dextera, et ad summam litteram apposita, fit ita:', qua nota deesse ostenditur in sermone ultima vocalis, ut tribunal', pro tribunali.
2.19.10
9. Δασεῖα, quod interpretatur aspiratio, id est, ubi II littera poni debet, tali figura notatur:.
2.19.11
10. Ψιλὴ, quod interpretatur siccitas, sive purum, id est, ubi II littera esse non debet, tali nota ostenditur:.
2.19.13
11. Quorum duorum accentuum figuram Latini ex ipsa littera aspirationis fecerunt. Unde; si conjungas has, facis eamdem aspirationis notam H. Rursum si medium ejus apicem scindis, δασεῖαν, et ψιλὴν facis.
2.20.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XX. De positura.
2.20.1
1. Positura est figura ad distinguendos sensus per cola et commata, et periodos, quae dum ordine suo apponitur, sensum nobis 32 lectionis ostendit. Dictae autem positurae, vel quia punctis positis annotantur, vel quia ibi vox pro intervallo distinctionis deponitur.
2.20.2
2. Has Graeci θέσεις vocant, Latini posituras. Prima positura, subdistinctio dicitur, eadem et κόμμα. Media distinctio sequens est, ipsa et κῶλον. Ultima distinctio, quae totam sententiam claudit, ipsa est περίοδος; cujus, ut diximus, partes sunt κῶλον et κόμμα, quarum diversitas punctis diverso loco positis demonstratur.
2.20.3
3. Ubi enim in initio pronuntiationis necdum plena pars sensus est, et tamen respirare oportet, fit comma, id est, particula sensus, punctusque ad imam litteram ponitur, et vocatur subdistinctio ab eo quod punctum subtus, id est, ad imam litteram accipit.
2.20.4
4. Ubi autem in sequentibus jam sententia sensum praestat, sed adhuc aliquid superest de sententiae plenitudine, fit colon, mediamque litteram puncto notamus, et mediam distinctionem vocamus, quia punctum ad mediam litteram ponimus.
2.20.6
5. Ubi vero jam per gradus pronuntiando plenam sententiae clausulam facimus, fit periodus; punctumque ad caput litterae ponimus, et vocatur distinctio, id est, disjunctio, quia integram separavit sententiam.
2.20.7
6. Hoc quidem apud oratores. Caeterum apud poetas ubi in versu post duos pedes syllaba remanet, comma est, quia ibi post scansionem praecisio verbi facta est. Ubi vero post duos pedes de parte orationis nihil superest, colon est. Totus autem versus periodus est. 33
2.21.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXI. De notis sententiarum.
2.21.1
1. Praeterea quaedam scripturarum notae apud celeberrimos auctores fuerunt, quasque antiqui ad distinctionem scripturarum carminibus et historiis apposuerunt. Nota est figura propria in litterae modum posita, ad demonstrandum unamquamque verbi, sententiarumque ac versuum rationem. Notae autem versibus apponuntur numero viginti sex, quae sunt nominibus infra scriptis.
2.21.2
2. Asteriscus(*) apponitur in iis quae omissa sunt, ut illucescant per eam notam, quae deesse videntur. Stella enim ἀστὴρ Graeco sermone dicitur, a quo asteriscus est derivatus.
2.21.3
3. Obelus,(–) id est, virgula jacens, apponitur in verbis vel sententiis superflue iteratis, sive in iis locis ubi lectio aliqua falsitate notata est, ut quasi sagitta jugulet supervacua, atque falsa confodiat. Sagitta enim Graece ὀβελὸς dicitur.
2.21.5
4. Obelus() superne adpunctus ponitur in iis, de quibus dubitatur utrum tolli debeant necne.
2.21.6
5. Limniscus,(÷) id est, virgula inter geminos punctos jacens, 34 apponitur in iis locis quae sacrae Scripturae interpretes eodem sensu, sed diversis sermonibus, transtulerunt.
2.21.7
6. Antigraphus() cum puncto apponitur, ubi in translationibus diversus sensus habetur.
2.21.8
7. Asteriscus() cum obelo: hac proprie Aristarchus utebatur in iis versibus, qui non suo loco positi erant.
2.21.9
8. Paragraphus() ponitur ad separandas res a rebus quae in connexu concurrunt, quemadmodum in catalogo loca a locis, et regiones a regionibus, in agone praemia a praemiis, certamina a diversis certaminibus separantur.
2.21.10
9. Positura() est figura paragrapho contraria, ideo sic formata, quia sicut ille principia notat, ita ista fines a principiis separat.
2.21.11
10. Cryphia(), circuli pars inferior cum puncto, ponitur in iis locis ubi quaestio dura et obscura aperiri vel solvi non potest.
2.21.12
11. Antisigma() ponitur ad eos versus quorum ordo pe rmutandus est, sic et in antiquis auctoribus positum invenitur.
2.21.13
12. Antisigma() cum puncto ponitur in iis locis ubi in eodem sensu duplices versus sunt, et dubitatur qui potius eligendus sit.
2.21.14
13. Diple(): hanc scriptores nostri apponunt in libris ecclesiasticorum virorum ad separanda, vel demonstranda testimonia sanctarum scripturarum.
2.21.15
14. Diple περὶ στίχον,() hanc primus Leogoras Syracusanus apposuit 35 Homericis versibus ad separationem olympi a coelo.
2.21.16
15. Diple περιεστιγμένη,() id est, cum geminis punctis: hanc antiqui in iis apponebant quae Zenodotus Ephesius non recte adjecerat aut detraxerat, aut permutaverat; in iis et nostri ea usi sunt.
2.21.18
16. Diple ὠβελισμένη() interponitur ad separandas in comoediis vel tragoediis periodos.
2.21.19
17. Aversa() quoties strophe et antistrophe infertur.
2.21.20
18. Aversa cum obelo() ad ea ponitur quae ad aliquid respiciunt, ut: Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis Objecit?....
2.21.21
19. Dipel() superne obelata ponitur ad conditiones locorum, ac temporum, persona rumque mutatas.
2.21.22
20. Diple recta et aversa superne obelata() ponitur, finita loco suo monade significante similem sequentem quoque esse.
2.21.23
21. Ceraunium() ponitur quoties multi versus improbantur, nec per singulos obelantur, ceraunus enim fulmen dicitur.
2.21.24
22. Chresimon(). Haec sola ex voluntate uniuscujusque ad aliquid notandum ponitur. 36
2.21.25
23. Φ et ρ,(), id est φροντίς. Haec ubi aliquid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur.
2.21.26
24. Anchora() superior ponitur, ubi aliqua res magna omnino est.
2.21.27
25. Anchora inferior ubi aliquid vilissime, vel inconvenientius denuntiatum est.
2.21.28
26. Coronis() nota tantum in fine libri apponitur.
2.21.29
27. Alogus() nota ad mendas adhibetur.
2.21.30
28. Fiunt et aliae librorum notulae pro agnoscendis iis quae per extremitates paginarum exponuntur, ut ubi lector in liminari hujusmodi signum invenerit ad textum recurrens ejusdem sermonis vel versiculi, sciat esse expositionem cujus similem superjacentem notam invenerit.
2.22.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXII. De notis vulgaribus.
2.22.1
1. Vulgares notas Ennius primus mille et centum invenit. 37 Notarum usus erat ut quidquid pro concione aut in judiciis diceretur librarii scriberent complures simul astantes, divisis inter se partibus, quot quisque verba, et quo ordine exciperet. Romae primus Tullius Tiro Ciceronis libertus commentatus est notas, sed tantum praepositionum.
2.22.2
2. Post eum Vipsanius Philargius, et Aquila libertus Maecenatis 38 alius alias addiderunt. Deinde Seneca, contractu omnium, digestoque, et aucto numero, opus effecit in quinque millia. Notae autem dictae, eo quod verba vel syllabas praefixis characteribus notent, et ad notitiam legentium revocent, quas qui didicerunt proprie jam notarii appellantur.
2.23.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXIII. De notis juridicis.
2.23.1
1. Quaedam autem litterae in libris juris verborum suorum notae sunt, quo scriptio celeris breviorque fiat. Scribebatur enim, verbi gratia, per B et F, bonum factum; per S et C, senatusconsultum; 39 per R et P, respublica; per P et R, populus Romanus; per D et T, duntaxat; per supinam III litteram mulier; per P, secundum naturam, pupillus; per PV, verso capite, pupilla; per unum K, kaput; per duo KK juncta, kalumniae kausa; per I et E, judex esto; per D et M, dolum malum.
2.23.2
2. Cujus generis plurimae consimiles notae in libris antiquis inveniuntur. Has juris notas novitii imperatores a Codicibus legum abolendas sanxerunt, quia multos per has callidi ingenio ignorantes decipiebant, atque ita jusserunt scribendas in legibus litteras, ut nullos errores, nullas ambages afferant, sed sequenda et vitanda aperte demonstrent.
2.24.2
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXIV. De notis militaribus.
2.24.2
1. In breviculis quoque quibus militum nomina continebantur 40 propria nota erat apud veteres, qua inspiceretur quanti ex militibus superessent, quantique in bello cecidissent. T nota in capite versiculi posita superstitem designabat. Θ Vero ad uniuscujusque defuncti nomen apponebatur. Unde et habet per medium telum. Id est, mortis signum, de qua Persius ait: Et potis est nigrum vitio praefigere theta.
2.24.3
2. Cum autem impuritiam significare vellent lambda littera usi sunt; sicut mortem significabant cum ponebant theta ad caput. In stipendiorum quoque largitione propriae erant notae.
2.25.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXV. De notis litterarum.
2.25.1
1. Notas etiam litterarum inter se veteres faciebant, ut quidquid occulte invicem scriptura significare vellent, mutuo scriberent. 41 Testis est Brutus, qui iis litteris ea quae acturus erat notabat, ignorantibus aliis quid sibi vellent eae litterae.
2.25.2
2. Caesar quoque Augustus ad filium: Cum, inquit, innumerabilia incidunt assidue, quae scribi ad alterutrum oportet, et esse secreta; habeamus ergo inter nos notas, si vis, tales, ut cum aliquid notis scribendum erit, pro unaquaque littera scribamus sequentem, hoc modo, pro A, B; pro B, C, et deinceps eadem ratione caeteras; pro Z autem littera redeundum erit ad duplex AA. Quidam etiam versis verbis scribebant.
2.26.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXVI. De notis digitorum.
2.26.1
1. Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum, quibus secum taciti proculque distantes colloquuntur, sicut mos est militaris, ut quoties consentit exercitus, quia voce non potest, manu promittat, alii quia voce non possunt, gladiorum nutu salutant.
2.26.2
2. Ennius de quadam impudica: Quasi in choro pila ludens 42 datatim dat sese et communem facit. Alium tenet, alii adnudat, alibi manus est occupata, alii pervellit pedem, alii dat annulum spectandum a labris, alium invocat, cum alio cantat, attamen aliis dat digito litteras. Et Salomon: Annuit oculo, terit pede, digito loquitur.
2.27.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXVII. De orthographia.
2.27.1
1. Orthographia Graece, Latine Recta scriptura interpretatur; ὀρθὴ enim Graece recta; γραφὴ scriptura dicitur: haec disciplina docet quemadmodum scribere debeamus. Nam sicut ars tractat de partium declinatione, ita orthographia de scribendi peritia, ut puta ad, cum est praepositio, d litteram; cum est conjunctio, t litteram accipit.
2.27.2
2. Haud, quando adverbium est negandi, d littera terminatur, et aspiratur in capite; quando autem conjunctio est, per t litteram sine aspiratione scribitur. 43
2.27.3
3. Apud praepositio per d scribitur, sicut ad patrem, quoniam veteres saepe ad pro apud usi sunt, duabus ex iis mediis litteris subtractis.
2.27.4
4. Interdum autem aliae litterae in locum aliarum rite ponuntur. B et p litteris quaedem cognatio est; nam pro birro dicimus pirrum. C et g quamdam cognationem habent; nam cum dicimus centum et trecentos, postea dicimus quadringentos, g ponentes pro c. C et q similiter cognatio est; nam hujusce per c, cujusque per q scribimus. Cum autem praepositio, per c scribenda est, si autem adverbium fuerit, per q. Dicimus enim quum lego. Deus per e solam; daemon per ae diphthongum est notandus.
2.27.6
5. Equus, quod est animal, per e scribendus. Aequus, quod est justus, per ae diphthongon est scribendus. Exul addita s debet scribi, quia exul dicitur qui extra solum est. Exultat melius sine s littera scribitur. Nam cum ipsa x ex c et s constat, quomodo cum in ea sit s, rursus ei additur alia?
2.27.7
6. Aequor per diphthongon scribendum, quia non ab aqua, sed ab aequalitate nomen est factum.
2.27.8
7. Forsitan per n in fine scribendum, quia integrum ejus est si forte tandem.
2.27.10
8. Fedus, quod est deformis, per e solam scribendum; foedus, quod est pactum, cum oe diphthongo scribendum.
2.27.11
9. Formosus sine n scribitur quia a formo, id est, calido; calor namque sanguinis efficit pulchritudinem.
2.27.12
Gnatus, 44 quod est filius, per g scribendum, quia facit generatus.
2.27.13
10. H, quae aspirationis nota est, in Latino tantum vocalibus jungitur, ut honor, homo, humus. Aspiratur autem et consonantibus, sed in Graecis, et Hebraeis nominibus. Heus autem, et heu interjectiones per h scribendae.
2.27.14
11. I litteram inter duas vocales constitutam his scribi quidam existimabant ut Trojia, Majia, sed hoc ratio non permittit. Nunquam enim tres vocales in una syllaba scribuntur. Sed i littera inter duas vocales constituta pro duplici habetur.
2.27.15
12. Id, pronomen neutri generis per d scribitur, ab eo quod est is, ea, id, quia facit idem.
2.27.16
Quod si verbum est tertiae personae per t notabitur, ab eo quod est eo, is, it, quia facit itur.
2.27.17
13. K litteram antiqui praeponebant quoties A sequebatur, ut kaput, Kanna, Kalamus. Nunc autem Kartago, et Kalendae per eamdem tantum scribuntur. Omnia autem Graeca nomina qualicunque sequente vocali per k sunt scribenda.
2.27.18
14. Laetus per ae diphthongum scribitur quia laetitia a latitudine vocata est, cui contraria est tristitia, quae angustiam facit. L autem littera interdum pro d littera utimur, ut latum pro datum, et calamitatem pro cadamitate; a cadendo enim nomen sumpsit calamitas.
2.27.19
15. Maxumus, an maximus, et si qua similia sunt, qualiter scribi debeant 45 quaesitum est. Varro tradidit Caesarem per i hujusmodi verba enuntiare, et scribere solitum esse; inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam ut maximus, optimus, pessimus, scribatur.
2.27.20
16. Malo per unum l scribendum, quia est magis voto; malle per duo ll, quia est magis velle; nolo quoque per unum l, nolle per duo. NOLO enim, ne volo est; NOLLE, ne velle.
2.27.21
17. Os, si vultum aut ossum significat, per o solam scribendum est; si personam, h praeponenda est.
2.27.22
18. Ora finium per o; hora dici, per h scribendum.
2.27.23
Onus, si de onere venit, per o solam scribendum; si de honore, cum h aspiratione.
2.27.24
19. Praepositio et praeterea per diphthongum scribendum.
2.27.25
Pene vero, quod est conjunctio, per e.
2.27.26
Poena, quod est supplicium, per oe.
2.27.27
20. Q littera tunc recte ponitur, cum illam statim u littera sequitur, et alia quaelibet una pluresve vocales junguntur, ita ut una syllaba fiat. Caetera per c scribuntur.
2.27.28
21. Quae pronomen cum a scribendum; que conjunctio, sine a.
2.27.29
Quid, per d litteram scribitur cum pronomen est; per t cum verbum, cujus positio prima est queo, quis, quit; et in compositione nequeo, nequis, nequit. 46
2.27.30
22. Quod, quando pronomen est, per d scribendum; quando numerus, per t, quia tot item per t scribitur.
2.27.31
Quotidie per q scribendum; non per c, ut sit quot diebus.
2.27.32
23. R littera, communionem habet cum s littera. Itaque apud antiquos honos, labos, arbos dicebatur; nunc honor, labor, arbor.
2.27.34
24. Sat per t scribi oportet, quia integrum ejus facit satis.
2.27.35
Sed per d oportet scribi. Apud antiquos enim sedum dicebatur; nos finales duas litteras abscidimus.
2.27.36
25. Tamtus sicut et quamtus in medio m habebunt. De quam enim et tam veniunt, unde et quamtitas, quamtus, et tamtus.
2.27.37
26. Vae interjectio cum a scribenda, ve conjunctio, sine a.
2.27.38
27. Xristus, quia Graecum est per x scribendum. Ita et Xrisma.
2.27.39
28. Y et z litteris sola Graeca nomina scribuntur. Nam cum justitia z litterae sonum exprimat, tamen, quia Latinum est, per t scribendum est. Sic militia, malitia, nequitia, et caetera similia.
2.27.40
29. In dubiis quoque verbis consuetudo veterum erat ut cum eadem 47 littera alium intellectum correpta, alium producta haberet, longae syllabae apicem apponebant, ut puta populus arborem significaret, an hominum multitudinem, apice distinguebatur. Sic, et ubi litterae consonantes geminabantur, sicilicum superponebant, ut sel' a, ser' a, as' eres. Veteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos apponebant. Qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram.
2.28.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXVIII. De analogia.
2.28.1
1. Analogia Graece, Latine Similium comparatio, sive proportio nominatur. 48 Cujus haec vis est, ut quod dubium est, ad aliquod simile quod non est dubium referatur, ut incerta certis probentur. Octo autem modis comparatio analogiae colligitur, id est, qualitate, comparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum, et similitudine temporum.
2.28.2
2. Si quid de iis unum defuerit, jam non est analogia, id est, similitudo; sed est anomalia, id est, extra regulam, ut lupus, et lepus, totum convenit; sed dissentiunt casu; facit enim lupi, leporis. Nam regulariter est dum quaeris utrum trames masculinum sit an femininum, et erit masculinum.
2.28.3
3. Item funis, si incerti generis esse credis, similis est illi panis in declinatione, et erit masculinum. Item ex comparatione positivorum, ut si dicas, doctus, magnus, positivi sunt, et sui similes. Fit, et per diminutionem, ut puta funem masculinum esse funiculus ostendit; sicut marmor neutri generis esse, masculum indicat.
2.28.4
4. Nam quod genus in principalitate est, id esse solet in diminutione. Sed hoc non semper, ut pistrinum, pistrilla. Sed quia scire debemus, ex positione declinationem, et ex diminutione genus colligere. 49
2.29.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXIX. De etymologia.
2.29.1
1. Etymologia est origo vocabulorum, cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles σύμβολον, Cicero Notationem nominavit, quia nomina et verba rerum nota facit, ut puta flumen, quia fluendo crevit, a fluendo dictum.
2.29.2
2. Cujus cognitio saepe usum necessarium habet in interpretatione sua. Nam cum videris unde ortum est nomen, citius vim ejus intelligis. Omnis enim rei inspectio, etymologia cognita, planior est. Non autem omnia nomina a veteribus secundum naturam imposita sunt, sed quaedam, et secundum placitum, sicut et nos servis et possessionibus interdum secundum quod placet nostrae voluntati nomina damus.
2.29.3
3. Hinc est quod omnium nominum etymologiae non reperiuntur, quia quaedam non secundum qualitatem qua genita sunt, sed juxta arbitrium humanae voluntatis vocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae nominum, aut ex causa datae, ut reges a regendo, id est, a recte agendo; aut ex origine, ut homo quia sit ex humo; aut ex contrariis, ut a LAVANDO lutum, dum lutum non sit mundum, et lucus, quia umbra opacus, parum luceat.
2.29.4
4. Quaedam etiam facta sunt ex nominum derivatione, ut a PRUDENTIA prudens. Quaedam etiam ex vocibus, ut a GARRULITATE graculus. Quaedam ex Graeca etymologia orta, et declinata sunt in Latinum, ut silva, domus.
2.29.5
5. Alia quoque ex nominibus locorum, urbium, fluminum traxerunt vocabula. Multa etiam ex diversarum gentium sermone vocantur. Unde, et origo eorum vix cernitur. Sunt enim pleraque barbara nomina, et incognita Latinis et Graecis. 50
2.30.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXX. De glossis.
2.30.1
1. Glossa Graeca interpretatione linguae sortitur nomen. Hanc philosophi adverbum dicunt, quia vocem illam de qua requiritur uno et singulari verbo designat. Quid enim illud sit in uno verbo positum declarat, ut conticescere est tacere.
2.30.2
2. Item: latus haurit apertum; HAURIT, percutit. Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas, et omnino cum unius verbi rem uno verbo manifestamus.
2.31
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXXI. De differentiis.
2.31
1. Differentia est species definitionis, quam scriptores artium de eodem et de altero nominant. Haec enim duo quadam inter se communione confusa, conjecta differentia, secernuntur, per quam quid sit utrumque cognoscitur, ut cum quaeritur quid inter regem intersit et tyrannum, adjecta differentia quid uterque sit definitur, ut rex modestus, et temperans, tyrannus vero crudelis. Inter haec enim duo differentia cum posita fuerit, quid sit utrumque cognoscitur. Sic et caetera. 51
2.32.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXXII. De barbarismo.
2.32.1
1. Barbarismus est verbum corrupta littera, vel sono enuntiatum: littera, ut floriet, dum florebit dicere oporteat; sono, si pro media syllaba prima producatur, ut, latebrae, tenebrae. Appellatus autem barbarismus a barbaris gentibus, dum Latinae orationis integritatem nescirent; unaquaeque enim gens facta Romanorum, cum suis opibus vitia quoque et verborum et morum Romam transmisit.
2.32.2
2. Inter barbarismum autem, et barbarolexim hoc interest, quod barbarismus in verbo Latino fit, dum corrumpitur; quando autem barbara verba Latinis eloquiis inseruntur, barbarolexis dicitur. Item quando in prosa vitium fit sermonis, barbarismus vocatur; quando in metro, metaplasmus dicitur.
2.32.3
3. Barbarismus autem fit scripto, et pronuntiatione. Scripto quatuor modis: si quis in verbo litteram, vel syllabam adjiciat, mutet, transmutet, vel minuat. Pronuntiatione autem fit in temporibus, tonis, aspirationibus, et reliquis, quae sequuntur.
2.32.4
4. Per tempora quippe fit barbarismus, si pro longa syllaba brevis ponatur, aut pro brevi longa. Per tonos, si accentus in aliam syllabam commutetur. Per aspirationem, si adjiciatur h littera ubi non debet, aut detrahatur ubi esse oportet.
2.32.5
5. Per hiatum, quoties in pronuntiatione scinditur versus antequam compleatur; sive quoties vocalis votalem sequitur, ut Musae Aonides. Fit barbarismus, et per metacismos, iotacismos, et lambdacismos.
2.32.6
6. Metacismus est quoties m litteram vocalis sequitur, ut, bonum aurum, justum amicum. Sed et hoc vitium, aut suspensione m litterae, aut detractione vitamus.
2.32.7
7. Iotacismus est quoties in iota littera duplicatur sonus, ut, Troiia, Maiia, ubi earum litterarum adeo exilis erit pronuntiatio, ut unum iota, non duo, souare videatur.
2.32.8
8 Lambdacismus est, si pro uno l duo pronuntientur, ut Afri 52 faciunt, sicut colloquium pro conloquium; vel quoties unum l exilius, duo largius proferimus. Quod contra est; nam unum largius, duo exilius proferre debemus.
2.32.9
9 Collisio est quoties novissimae svllabae finis in alterius principio est, ut matertera.
2.33.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXXIII. De Soloecismo.
2.33.1
1. Soloecismus est plurimorum verborum inter se inconveniens compositio, sicut barbarismus unius verbi corruptio. Verba enim non recta lege conjuncta soloecismus est; ut si quis dicat, inter nobis pro inter nos; aut dare veniam sceleratorum, pro sceleratis.
2.33.2
2. Dictus autem soloecismus a Cilicibus, qui ex urbe Solae, quae nunc Pompeiopolis appellatur, profecti, cum apud alios commorantes, suam et illorum linguam vitiose inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde et similiter loquentes soloecismos facere dicuntur. 53
2.33.3
3. Soloecismus autem apud poetas schema dicitur, quoties inversu necessitate metri factus invenitur; cum autem non invenitur necessitas, permanet soloecismi culpa.
2.33.4
4. Soloecismus fit duobus modis: aut per partes orationis, aut per accidentia. Per partes orationis fit, si alteram partem pro altera ponamus, ut puta si praepositiones adverbiis applicemus. Per accidentia fit, id est, per ea quae accidunt partibus, ut puta per qualitates, genera, numeros, figuras, et casus. Per ista igitur omnia fiunt soloecismi, sicut Donatus exposuit.
2.33.5
5. Fiunt praeterea et plurimis modis. Nam Lucilius centum genera soloecismorum dixit, quos omnes vitare potius quam sequi debet qui regulam recte loquendi tenere studet.
2.34.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXXIV. De Vitiis.
2.34.1
1. Vitia apud grammaticos illa dicuntur, quae in eloquio cavere debemus. Sunt autem haec: barbarismus, soloecismus, acyrologia, cacephaton, et reliqua.
2.34.2
2. Barbarismus est corruptio verbi unius, ut si tertiam syllabam quis producat in ignoscere.
2.34.3
3. Soloecismus, compositio vitiosa verborum: ut si aliquis dicat, inter hominibus pro inter homines.
2.34.4
4. Acyrologia, non propria dictio: ut, liceat sperare timenti; proprium est autem timenti formidare, non sperare; et, gramineo in campo: proprium est graminosum dicere campum, non gramineum.
2.34.5
5. Cacephaton, dictio obscena, vel incomposite sonans. Obscoena, ut, 54 his animum arrecti dictis. Incomposita, ut, juvat ire et Dorica castra. Mala enim compositio fit, ab ea syllaba incipere qua superior finierat.
2.34.6
6. Pleonasmos, adjectio unius verbi supervacua: ut, Hactenus arvorum cultus et sidera coeli. Neque enim alibi nisi in coelo sunt sidera.
2.34.7
7. Perissologia, adjectio plurimorum verborum supervacua: ut, Vivat Ruben, et non moriatur, dum non sit aliud vivere quam non mori.
2.34.8
8. Macrologia, longiloquium, res non necessarias comprehendens, ut: Legati, non impetrata pace, retro unde venerant domum reversi sunt.
2.34.9
9. Tautologia, idemloquium, ut: Si fata virum servant, si vescitur aura, aetherea, neque adhuc crudelibus occubat umbris. Totum enim quod repetitur una res est, sed crebro sermone annuntiata
2.34.10
10. Eclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria verba desunt, ut, cui pharetra ex auro; deest enim erat.
2.34.11
11. Tapinosis est humilitas statum magnae rei dictis infirmans, ut: Apparent rari nantes in gurgite vasto.
2.34.12
12. Cacosyntheton, Vitiosa compositio: ut, versaque juvencum terga fatigamus hasta.
2.34.13
13. Amphibolia, Ambigua dictio; quae fit, aut per casum accusativum, ut illud responsum Apollinis ad Pyrrhum: Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse. In quo non est certum quem in ipso versu monstraverit esse victorem.
2.34.14
14. Fit et per incertam distinctionem, ut, bellum ingens geret Italia. Incerta distinctio, utrum bellum ingens, an ingens Italia.
2.34.15
15. Fit, et per commune verbum, deprecatur Cato, calumniatur Cicero, praestolatur Brutus, dedignatur Antonius; nec ostenditur in hac ambiguitate utrum ipsi alios, an alii ipsos deprecati sunt, aut calumniati.
2.34.16
16. Fit et per homonymiam, quando uno nomine multa significantur, ut acies, et non addas, aut ferri, aut oculorum, aut militum. 55
2.35.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXXV. De metaplasmis.
2.35.1
1. Metaplasmus Graeca lingua, Latine Transformatio dicitur, qui fit in uno verbo propter metri necessitatem, et licentiam poetarum. Cujus species istae sunt.
2.35.2
2. Prothesis, appositio in principio verbi, ut gnato pro nato, et tetulit pro tulit. Epenthesis, appositio in medio, ut relliquias pro reliquias, induperator pro imperator.
2.35.3
3. Paragoge, appositio in fine, ut magis, pro mage, et potestur, pro potest.
2.35.4
Aphaeresis, abscissio de principio, ut temno pro contemno.
2.35.5
Syncope, abscissio de medio, ut forsan pro forsitan.
2.35.6
Apocope, abscissio de fine, ut sat pro satis.
2.35.7
4. Ectasis, productio contra naturam, ut, Italiam fato, cum Italiam correpte dici debeat.
2.35.8
Systole, correptio contra naturam, aquosus Orion, cum Orion producte dici debeat.
2.35.9
Diaeresis, discissio unius syllabae in duas, ut, albai, longai, pro albae, longae.
2.35.10
5. Episynaloephe, conglutinatio duarum in unam, ut Phaeton, pro Phaeton, Nerei, pro Nerei, aeripedem, pro aeripedem.
2.35.11
Synaloephe, collisio vocalium adjunctarum vocalibus, ut, atque ea diversa penitus, dum parte geruntur.
2.35.12
6. Ecthlipsis, collisio consonantium cum vocalibus, ut multum ille, et terris.
2.35.13
Antithesis, contrapositio litterae pro alia littera. ut olli pro illi.
2.35.14
Metathesis, transpositio litterae, ut, Evandre pro Evander, Timbre, pro Timber.
2.35.15
7. Inter barbarismum et lexin, hoc est Latinam et perfectam elocutionem, metaplasmus est, qui in uno sermone ratione fit vitiosus. Item inter soloecismum et phrasin, id est perfectam connexionem sermonum, schema, 56 id est figura, est, quae fit contextu sermonum ratione vitiosa. Ergo metaplasmi et schemata media sunt, et discernuntur peritia et imperitia. Fiunt autem ad ornatum.
2.36.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXXVI. De schematibus.
2.36.1
1. Schemata, ex Graeco in Latinum eloquium Figurae interpretantur, quae fiunt in verbis, vel sententiis per varias distinctionum formas propter eloquii ornatum. Haec dum multa sint, apud grammaticos ista inveniuntur
2.36.2
2. Prolepsis est praesumptio, ubi ea quae sequi debent anteponuntur, ut: Interea reges ingenti mole: Latinus. Debuit enim sic dicere: Interea reges ingenti mole, et statim adjicere quod sequitur: Procedunt castris; deinde dicere: Latinus, etc.; sed facta pro ornamento praesumptio rei, et qui sequi debuere reges interpositi sunt in septem versibus, et postea additum est: Procedunt castris. Inde praesumptio, quia anteposita sunt quae sequi debuere.
2.36.3
3. Zeugma est clausula, cum plures sensus uno verbo clauduntur, quae fit tribus modis. Nam aut in primo, aut in postremo, aut in medio id verbum ponitur, quod sententias jungit. In primo, ut,
2.36.4
VERTITUR oenophoris fundus sententia nobis.
2.36.5
In medio, ut, Graecia Sulpicio sorti DATA, Gallia Cottae. In postremo, ut: Namque hoc tempore obsequium ami cos, veritas odium PARIT.
2.36.6
4. Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi in singulis sensibus propria unicuique clausula est, ut, Regem ADIT, et regi MEMORAT nomenque, genusque.
2.36.7
5. Syllepsis est in dissimilibus clausulis, aut pluralis dictio singulari verbo finita, ut, sociis et rege recepto, aut singularis dictio plurali verbo expleta, ut: Sunt nobis mitia poma, Castaneae molles, et pressi copia lactis.
2.36.8
57 Supra enim sunt dixit, hic debuit dicere: Est pressi copia lactis.
2.36.10
6. Fit autem syllepsis non solum per partes orationis, sed, et per accidentia partibus. Nam ubi et pro multis unus, et pro uno multi ponuntur, syllepsis est: pro multis unus, ut est illud: uterumque armato milite complent, cum non uno, sed multis militibus. Item pro uno multi, ut in Evangelio: Latrones qui crucifixi erant cum eo improperabant ei; ubi pro uno uterque inducitur blasphemasse.
2.36.11
7. Anadiplosis est, quando ab eodem verbo quo illud, prior versus finivit sequens versus incipit, ut est Certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
2.36.12
8. Anaphora est repetitio ejusdem verbi per principia versuum plurimorum, ut: Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti, Nos tumidum sub te permensi classibus aequor.
2.36.13
9. Epanaphora est in uno versu per principia sensuum ejusdem verbi repetitio, ut: Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
2.36.14
10. Epizeusis in uno sensu congeminatio verbi, ut: sic sic juvat ire sub umbras
2.36.15
11. Epanalepsis est sermonis in principio versus positi ejusdem in fine replicatio, ut est illud: Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
2.36.16
12. Paronomasia est in significatione diversa dictio pene ipsa, ut illud: Abire an obire te convenit, id est, exsulem fieri, an mori?
2.36.17
13. Schesis onomaton, multitudo nominum conjunctorum quodam ambitu copulata, ut nubila, nix, grando, procellae, fulmina, venti.
2.36.18
14. Paromoeon est multitudo verborum ex una littera inchoantium, quale est apud Ennium: O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.
2.36.19
Sed hoc bene temperat Virgilius, dum non toto versu utitur hac figura ut Ennius, sed nunc in principio versus tantum, ut est illud: Saeva sedens super arma; nunc in medio, ut: Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis;
2.36.20
Nunc autem in fine, ut: Sola mihi tales casus Cassandra canebat. 58
2.36.21
15. Homoeoptoton est, cum plurima nomina per unum casum denuntiantur, ut est illud: Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem, Tollentemque manus, saxumque immane moventem.
2.36.23
16. Homoteleuton est, cum uno modo verba plurima finiuntur: ut abiit, abscessit, evasit, erupit.
2.36.24
17. Polyptoton est, cum diversis casibus sententia variatur, ut: Ex nihilo nihilum, ad nihilum nil posse reverti. Marcus Dama, papae, Marco spondente, recusas, Credere tu nummos? Marco sub judice palles! Marcus dixit. Ita est, assigna, Marce, tabellas.
2.36.25
18. Hirmos est sententia continuatae orationis tenorem suum, usque ad ultimum servans, ut: Est in secessu longo locus, insula portum, et reliqua. Hinc enim in longum vadit sensus usque ad illud: Horrentique atrum nemus imminet umbra.
2.36.26
19. Polysyntheton est dictio multis concatenata conjunctionibus, ut, tectumque, laremque, armaque, amycleumque canem.
2.36.27
20. Dialyton, vel asyntheton figura est, quae e contrario sine conjunctionibus solute ac simpliciter effertur, ut, venimus, vidimus, placuit.
2.36.28
21. Antitheton est ubi contraria contrariis opponuntur, et sententiae pulchritudinem reddunt, utillud: Frigida pugnabant calidis, humentia siccis; Mollia cum duris; sine pondere, habentia pondus.
2.36.29
22. Hypallage quotiescunque per contrarium verba intelliguntur, ut dare classibus austros., cum ventis naves demus, non navibus ventos.
2.37.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXXVII. De tropis.
2.37.1
1. Tropos Graeco nomine Grammatici vocant, qui Latine modi locutionum interpretantur. Fiunt autem a propria significatione 59 ad non propriam similitudinem. Quorum omnium nomina difficillimum est annotare, sed ex omnibus Donatus tredecim usui tradenda conscripsit.
2.37.2
2. Metaphora est verbi alicujus usurpata translatio, sicut cum dicimus, fluctuare segetes, gemmare vites, dum in iis rebus fluctus et gemmas non invenimus, in quibus haec verba aliunde transferuntur, sed hae atque aliae tropicae locutiones ad ea quae intelligenda sunt propterea figuratis amictibus obteguntur, ut sensum legentis exerceant, et ne nuda atque in promptu posita vilescant.
2.37.3
3. Fiunt autem metaphorae modis quatuor: ab animali ad animale, ut, aligeros conscendit equos; metaphorice loquens miscuit quadrupedi alas avis, et quo cursu deserta petiverit, miscuit volatili cursum quadrupedis. Ab inanimali ad inanimale, ut, Pontum pinus arat; sulcum premit alta carina. Miscuit usum terrae aquis, dum arare et sulcum premere ad terram pertineat, non ad mare.
2.37.5
4. Ab inanimali ad animale, ut florida juventus; miscuit flores inanimales juventuti quae animam habet. Ab animali ad inanimale, ut: Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento Profluit Oceanus, et flumina crinibus errant. Mentum enim, et tempora, et crines non ad Oceanum pertinent, sed ad homines.
2.37.6
5. Sic et alia rerum nomina de alio genere in aliud genus decentissime decoris gratia transferuntur, ut oratio perornetur. Metaphora autem, aut partis unius est, ut, fluctuare segetes: non potes dicere segetare fluctus; aut antistropha est, id est, reciproca, ut remigium alarum. Nam et alae navium, et alarum remigia dicuntur.
2.37.7
6. Catachresis, est alienae rei nomen appositum: haec eo a metaphora differt, quod illa vocabulum habenti largitur; haec quia non habet proprium, alieno utitur, ut, Faciemque simillima lauro; et,.... Nunc una ambae junctisque feruntur Frontibus, et longa sulcant vada salsa carina. Dum facies, et frons tantum animalium et hominum sint. Quod nomen si poeta non apposuisset navi, quid proprium eidem parti diceret non haberet. 60
2.37.8
7. Metalepsis tropus a praecedente indicans quod sequitur: Inque manus chartae nodosaque venit arundo. Nam per manum verba, per arundinem litterae significatae sunt.
2.37.9
8. Metonymia est Transnominatio ab alia significatione ad aliam proximitatem translata. Fit autem multis modis; aut enim per id quod continet id quod continetur ostendit, ut theatra plaudunt, prata mugiunt, dum illic homines plaudant, hic boves mugiant; aut contra per id quod continetur id quod continet, ut jam proximus ardet Ucalegon, dum non ille, sed domus ejus arderet.
2.37.10
9. Item per inventorem id quod inventum est, ut, sine Cerere et Libero friget Venus, et commistam Vulcanus( mittit) ad astra favillam. Vult enim per Cererem frumenti inventricem intelligere panem; per Liberum inventorem vitis, vinum; per Venerem, libidinem; per Vulcanum, ignem. At contra per inventum inventorem demonstrat, ut, Vinum precamur, pro Libero, qui vinum apud Graecos invenit.
2.37.11
10. Item per efficientem, id quod efficitur, sicut, pigrum frigus, quod pigros homines faciat; et, timor pallidus, eo quod pallidos homines reddat. At contra per id quod efficitur, efficiens, ut: Jungit equos auro genitor, spumantiaque addit Frena feris. Spumantia frena dixit, cum utique non ipsa faciant spumas, sed equus qui ea gerit spumis conspergat infusis.
2.37.12
11. Antonomasia est pro nomine, id est vice nominis posita: ut Maia genitus pro Mercurio; qui tropus fit tribus modis: ab animo, ut, magnanimusque Anchisiades; a corpore, ut ipse arduus; extrinsecus, ut: Infelix puer, atque impar congressus Achilli.
2.37.13
12. Epitheton, Supra nomen, praeponitur enim proprio nomini, 61 ut Alma Ceres, obscenique canes, importunaeque volucres. Inter antonomasiam autem et epitheton hoc differt, quod antonomasia, pro vice nominis ponitur; Epitheton autem nunquam sine nomine est. Quibus duobus tropis, vel vituperamus aliquem, vel ostendimus, vel laudamus.
2.37.14
13. Synecdoche est Conceptio, cum a parte totum, vel a toto pars intelligitur. Eo enim et per speciem genus et per genus species demonstratur; sed species pars est, genus autem totum. A toto enim pars intelligitur, ut: Quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus Trans pontum fugat. Non enim totus annus est frigidus, sed pars anni, id est, hiems. At contra a parte totum: ut, flammas cum regia puppis extulerat. Ubi non solum puppis, sed navis; et non navis, sed qui in ea; et non omnes, sed unus flammas extulit.
2.37.15
14. Onomatopoeia, nomen fictum ad imitandum sonum vocis confusae, ut stridor valvarum, hinnitus equorum, mugitus boum, balatus ovium.
2.37.16
15. Periphrasis est Circumloquium, dum res una plurimis verbis significatur, ut, auras vitales carpit. Significavit enim per copulationem verborum unam rem, hoc est, vivit. Hic autem tropus geminus est; nam aut veritatem splendide producit, aut foeditatem circuitu evitat. Veritatem splendide producit, sicut: Et jam prima novo spargebat lumine terras, Tithoni croceum linquens aurora cubile. Vult enim dicere, jam lucescebat, aut dies ortus erat. Foeditatem circuitu devitat, sicut: placidumque petivit Conjugis infusus gremio per membra soporem. Hoc enim circuitu evitat obscoenitatem, et decenter ostendit concubitum:
2.37.17
16. Hyperbaton est Transcensio, cum verbum aut sententia ordine commutatur. Hujus species quinque sunt: Anastrophe, hysteron proteron, parenthesis, tmesis, synchesis.
2.37.18
Anastrophe, verborum ordo praeposterus, ut littora circum, pro circum littora.
2.37.19
17. Hysteron proteron, sententia ordine commutata, ut: Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora venit. Ante enim ad aequora venit, et sic tetigit fluctus. 62
2.37.20
18. Parenthesis, ubi interponimus sententiam, qua ex medio remota, integer sermo perdurat, ut, Aeneas( neque enim patrius consistere mentem Passus amor) rapidum ad naves praemittit Achatem. Est enim ordo: Aeneas rapidum praemittit Achatem, nam illud in medio parenthesis est.
2.37.22
19. Tmesis est sectio unius nominis per interpositionem verborum ut... Multo nebulae circum Dea fudit amictu, pro circumfudit.
2.37.23
20. Synchesis est, ubi ex omni parte confusa sunt verba, ut illud: Juvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido est certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis. Excessere omnes, adytis arisque relictis, dii quibus imperium hoc steterat; sucurritis urbi incensae; moriamur, et in media arma ruamus. Ordo talis est: Juvenes fortissima pectora frustra succurritis urbi incensae, quia excessere dii, quibus hoc imperium steterat. Unde si vobis cupido certa est me sequi audentem extrema, ruamus in media arma, et moriamur.
2.37.24
21. Hyperbole est excelsitas fidem excedens ultra quam credendum est, ut, sidera verberat unda, et, terram inter fluctus aperit. Hoc enim modo ultra fidem aliquid augetur, nec tamen a tramite significandae veritatis erratur, quamvis verba quibus indicatur excedant, ut voluntas loquentis non fallentis appareat; quo tropo non solum augetur aliquid, sed et minuitur. Augetur, ut, velocior aura; minuitur, ut, mollior pluma, durior saxo.
2.37.25
22. Allegoria est alieniloquium, aliud enim sonat, aliud intelligitur; ut, tres littore cervos conspicit errantes: ubi tres duces belli Punici, vel tria bella Punica significantur. Et in Bucolicis, Aurea mala decem misi, id est, ad Augustum decem eclogas pastorum. Hujus tropi plures sunt species, ex quibus eminent septem: ironia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, astysmos
2.37.26
63 23. Ironia est sententia per pronuntiationem contrarium habens intellectum. Hoc enim tropo cal lide, aut per accusationem, aut per insultationem aliquid dicitur, ut est illud:................. Vestras, Eure, domos, illa se jactet in aula Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet. Et quomodo aula, si carcer est? Solvitur enim pronuntiatione. Nam carcer pronuntiatio est; jactet in aula, ironia est; et totum per contrariam pronuntiationem enuntiatur, per ironiae speciem, quae laudando deridet.
2.37.27
24. Antiphrasis est sermo e contrario intelligendus, ut lucus, quia caret luce per nimiam nemorum umbram: et manes, id est, mites, et modesti, cum sint terribiles et immanes; et Parcae et Eumenides Furiae, quod nulli parcant, vel benefaciant. Hoc tropo, et nani Atlantes, et caeci videntes, et vulgo Aethiopes argentei appellantur.
2.37.28
25. Inter ironiam autem, et antiphrasim hoc distat, quod ironia pronuntiatione sola indicat quod intelligi vult, sicut cum dicimus homini agenti male: Bonum est quod facis. Antiphrasis vero non voce pronuntiantis significat contrarium, sed suis tantum verbis, quorum origo contraria est.
2.37.29
26. Aenigma est quaestio obscura, quae difficile intelligitur, nisi aperiatur, ut est illud: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo, significans ex ore leonis favum extractum. Inter allegoriam autem et aenigma hoc interest, quod allegoriae vis gemina est, et sub re alia aliud figuraliter indicat. Aenigma vero tantum sensus obscurus est, et per quasdam imagines adumbratus.
2.37.30
27. Charientismos est tropus quo dura dictu gratius proferuntur, uti cum interrogantibus nunquid nos quaesierit aliquis, respondetur: Bona fortuna. Unde intelligitur, neminem nos quaesisse.
2.37.31
28. Paroemia est rebus et temporibus accommodatum proverbium. 64 Rebus, ut, contra stimulum calces, dum significatur adversis resistendum. Temporibus, ut, Lupus est in fabula. Aiunt enim rustici vocem hominem perdere, si eum prior lupus viderit. Unde et subito tacenti dicitur istud proverbium, Lupus in fabula.
2.37.32
29. Sarcasmos est hostilis irrisio, cum amaritudine, ut: Referes ergo haec, et nuntius ibis Pelidae genitori. Illi mea tristia facta Degeneremque Neoptolemum narrare memento:
2.37.33
30. Huic contrarius est astysmus, id est, urbanitas sine iracundia, ut illud: Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos, id est: qui Bavium non odit, pro poena ei contingat ut diligat Maevium. Fuerunt autem Maevius et Bavius poetae pessimi, et inimici Virgilii. Qui hos ergo diligit, faciat quae contra naturam sunt, id est, jungat vulpes, et mulgeat hircos.
2.37.34
31. Homoeosis est quae Latine interpretatur similitudo; per quam minus notae rei per similitudinem ejus quae magis nota est panditur demonstratio. Hujus species sunt tres; icon, parabola, paradigma, id est, imago, comparatio, exemplum.
2.37.36
32. Icon est imago, cum figuram rei ex Simili genere conamur exprimere, ut: Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque Et crines flavos, et membra decora juventae. Congrua enim est similitudo de specie cujus persona inducitur.
2.37.37
33. Parabola est comparatio ex dissimilibus rebus, ut, qualis in arvis Aestiferae Libyae viso leo cominus hoste Subsedit; ubi leoni Caesarem comparavit, non ex suo, sed ex alieno genere similitudinem faciens.
2.37.38
34. Paradigma est exemplum dicti, vel facti alicujus, aut ex simili, aut ex dissimili genere, conveniens ei quam proponimus rei; ita: Tam fortiter periit apud Hipponem Scipio, quam Uticae Cato. 65
2.37.39
35. Similitudo autem tribus modis fit: a pari, a majore, a minore. A pari: Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est Seditio. A majore ad minus: Qualiter expressum ventis per nubila fulmen; a minore ad majus: Si potuit manes arcessere conjugis Orpheus Threicia fretus cithara fidibusque canoris quasi dicat, re parva et brevi, id est, si ille cithara fretus, ego pietate.
2.38.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXXVIII. De prosa.
2.38.1
1. Prosa est producta oratio, et a lege metri soluta. Prosum enim antiqui productum dicebant, et rectum. Unde ait Varro apud Plautum prosis lectis significare rectis; unde etiam quae non est perflexa numero, sed recta, prosa oratio dicitur, in rectum producendo. Alii prosam aiunt dictam ab eo quod sit profusa, vel ab eo quod spatiosius proruat et excurrat, nullo sibi termino praefinito.
2.38.2
2. Praeterea tam apud Graecos quam apud Latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum, quam prosae. Omnia enim prius versibus condebantur, prosae autem studium sero viguit. Primus apud Graecos Pherecy des Syrius soluta oratione scripsit, apud Romanos autem Appius Caecus adversus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit. Jam ex hinc, et caeteri prosae eloquentia contenderunt.
2.39.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XXXIX. De metris.
2.39.1
1. Metra vocata, quia certis pedum mensuris, atque spatiis terminantur, neque ultra dimensionem temporum constitutam procedunt. Mensura enim Graece μέτρον dicitur.
2.39.2
2. 66 Versus dicti abeo quod, pedibus in ordine suo dispositis, certo fine moderantur per articulos, qui caesa et membra nominantur. Qui ne longius provolverentur quam judicium posset sustinere, modum statuit ratio unde reverterentur, et ab eo ipso versum vocatum dicunt quod revertatur.
2.39.3
3. Huic adhaeret rhythmus, qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus currit; qui Latine nihil aliud quam numerus dicitur. De quo est illud:..... Numeros memini, si verba tenerem.
2.39.4
4. Carmen vocatur quidquid pedibus continetur; cui datum nomen existimant, seu quod carptim pronuntiaretur( unde hodie lanam quam purgantes discerpunt, carmiuare dicimus), seu quod qui illa canerent carere mente existimabantur.
2.39.5
5. Metra, vel a pedibus nuncupata, vel a rebus quae scribuntur, vel ab inventoribus, vel a frequentatoribus, vel a numero syllabarum.
2.39.6
6. A pedibus metra vocata, ut dactylica, iambica, trochaica. A trocheo enim trochaicum metrum nascitur; a dactylo dactylicum, sic et alia a suis pedibus. A numero vero hexametrum, pentametrum, trimetrum. Nam senarios versus nos ex numero pedum vocamus; hos Graeci quia geminos feriunt, trimetros dicunt. Hexametros autem Latinos primum fecisse Ennius traditur, eosque longos vocat.
2.39.7
7. Ab inventoribus metra appellata dicuntur, ut, Anacreonticum, Saphicum, Archilochium. Nam Anacreontica metra Anacreon composuit, Saphica Sapho mulier edidit, Archilochia Archilochus quidam 67 scripsit, Colophonia Colophonius quidam exercuit; Sotadeorum quoque repertor est Sotades genere Cretensis; Simonidia quoque metra Simonides poeta lyricus composuit.
2.39.8
8. A frequentatoribus, ut Asclepiadea. Non enim ea Asclepius invenit, sed proinde ita vocata sunt, quod eis idem frequentissime et elegantissime usu sit.
2.39.9
9. A rebus quae scribuntur, ut heroicum, elegiacum, bucolicum. Heroicum enim carmen dictum, quod eo virorum fortium res et facta narrentur. Nam heroes appellantur viri quasi aerei, et coelo digni propter sapientiam et fortitudinem; quod metrum auctoritate caetera metra praecedit, unum ex omnibus tam maximis operibus aptum quam parvis, suavitatis et dulcedinis aeque capax.
2.39.10
10. Quibus virtutibus nomen solum obtinuit, ut Heroicum vocaretur ad memorandas scilicet heroum res. Nam, et prae caeteris simplicissimum habetur, constatque duobus pedibus, dactylo et spondeo; ac saepe pene, vel ex hoc, vel ex illo, nisi quod temperantius fit utriusque mistura, quam si instruatur a singulis.
2.39.11
11. Omnibus quoque metris prius est. Hoc primum Moyses in cantico Deuteronomii, longe ante Pherecydem et Homerum cecinisse probat. Unde et apparet antiquius fuisse apud Hebraeos studium carminum quam apud gentiles. Siquidem et Job, Moysi temporibus adaequatus, hexametro versu, dactylo spondeoque decurrit.
2.39.13
12. Hoc apud Graecos Hecataeus Milesius fertur primus composuisse; vel, ut alii putant, Pherecydes Syrius, quod metrum ante Homerum Pythium dictum est, post Homerum Heroicum nominatum. 68
2.39.14
13. Pythium autem vocatum volunt, eo quod hoc genere metri oracula Apollinis sint edita. Nam cum in Parnasso monte Pythonem serpentem in vindictam matris sagittis insequeretur, accolae Delphici hoc illum metro hortati sunt, ut ait Terentianus: ἰὴ Παιάν, ἰὴ Παιάν.
2.39.15
14. Elegiacum autem dictum, eo quod modulatio ejusdem carminis conveniat miseris. Terentianus: Hos elegos dixere, solet quod clausula talis Tristibus, ut tradunt, aptior esse modis.
2.39.16
15. Hoc autem vix omnino constat a quo sit inventum, nisi quia apud nos Ennius eo prior usus est. Nam apud Graecos sic adhuc lis grammaticorum pendet, ut sub judice res relicta sit. Nam quidam eorum Colophonium quemdam, quidam Archilochium auctorem atque inventorem volunt.
2.39.17
16. Bucolicum, id est, pastorale carmen plerique Syracusis primum compositum a pastoribus opinantur, nonnulli Lacedaemone. Namque transeunte in Graeciam Xerxe rege Persarum, cum Spartanae virgines, sub hostili metu, neque egredi urbem auderent, neque pompam chorumque agrestem Dianae de more exercerent, turba pastorum, ne religio praeteriret, eumdem inconditis cantibus celebrarunt. Appellatur autem Bucolicum a bubus, de majore parte, quamvis opilionum caprariorumque sermones in iis et cantica inserantur.
2.39.18
17. Hymnos primum David propheta in laudem Dei composuisse 69 ac cecinisse manifestum est. Deinde apud gentiles prima Mnemia Timothoe fecit in Apollinem et Musas, quae fuit temporibus Ennii longe post David. Hymni autem ex Graeco in Latinum laudes interpretantur.
2.39.19
18. Epithalamia sunt carmina nubentium, quae decantantur a scholasticis in honorem sponsi et sponsae. Haec primum Salomon edidit in laudem Ecclesiae et Christi. Ex quo gentiles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Quod genus primum a gentilibus in scenis celebrabantur, postea tantum in nuptiis haesit. Vocatur autem epithalamium, eo quod in thalamis decantetur.
2.39.20
19. Threnos, quod Latine lamentum vocamus, primus Jeremias versu composuit super Urbem Jerusalem quando subversa est, et populus Israel captivus ductus est. Post hunc apud Graecos Simonides poeta Lyricus. Adhibebantur autem funeribus atque lamentis; similiter et nunc.
2.39.21
20. Epitaphium Graece, Latine supra tumulum. Est enim titulus mortuorum, qui in dormitione eorum fit qui jam defuncti sunt. Scribuntur enim ibi vita, mores et aetas eorum.
2.39.22
21. Poesis dicitur Graeco nomine opus multorum librorum; poema, unius. Idylion, paucorum versuum; distichon, duorum; monostichon, unius.
2.39.23
22. Epigramma est titulus quod in Latinum superscriptio interpretatur: 70 ἐπὶ enim super, γραμμὴ littera vel scriptio dicitur.
2.39.24
23. Epodon in poemate clausula brevis est. Dictum autem epodon quod accinatur ad speciem elegiaci, ubi praemisso uno longiori, alter brevior componitur, atque ita in singulis quibusque majoribus sequentes minores quasi clausulae recinunt.
2.39.25
24. Clausulas autem Lyrici appellant, quasi praecisos versus integris subjectos, ut est apud Horatium: Beatus ille qui procul negotiis, deinde sequitur praecisus: Ut prisca gens mortalium. Sic et deinceps alterni, quibus aliqua pars deest, et ipsi praecedentibus similes, sed minores.
2.39.27
25. Centones apud grammaticos vocari solent, qui de carminibus Homeri, vel Virgilii, ad propria opera, more centonario, ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus, ad facultatem cujusque materiae.
2.39.28
26. Denique Proba, uxor Adelphi, centonem ex Virgilio, de Fabrica mundi et Evangeliis plenissime expressit, materia composita secundum versus, et versibus secundum materiam concinnatis. Sic quoque, et quidam Pomponius ex eodem poeta inter caetera styli sui otia Tityrum in Christi honorem composuit; similiter et de Aeneide. 71
2.40.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XL. De fabula.
2.40.1
1. Fabulas poetae a fando nominaverunt, quia non sunt res factae, sed tantum loquendo fictae. Quae ideo sunt inductae, ut ficto mutorum animalium inter se colloquio imago quaedam vitae hominum nosceretur. Has primus invenisse traditur Alcmaeon Crotoniensis, appellanturque Aesopicae, quia is apud Phrygas in hac re polluit.
2.40.2
2. Sunt autem fabulae, aut Aesopicae, aut Lybisticae. Aesopicae sunt, cum animalia muta inter se sermocinasse finguntur, vel quae animam non habent, ut urbes, arbores, montes, petrae, flumina. Lybisticae autem, dum hominum cum bestiis, aut bestiarum cum hominibus fingitur vocis esse commercium.
2.40.3
3. Fabulas poetae quasdam delectandi causa finxerunt, quasdam ad naturam rerum, nonnullas ad mores hominum interpretati sunt. Delectandi causa fictae, ut eae quas vulgo dicunt, vel quales Plautus et Terentius composuerunt.
2.40.4
4. Ad naturam rerum fabulas fingunt, ut Vulcanus claudus, quia per naturam nunquam rectus est ignis; ut illa triformis bestia, prima leo, postrema draco, media ipsa chimera, id est, caprea, aetates hominum per eam volentes distinguere, quarum ferox et horrens prima adolescentia, ut leo, dimidium vitae tempus lucidissimum, ut caprea, eo quod acutissime videat, tum fit senectus casibus inflexis, draco.
2.40.5
5. Sic et Hippocentauri fabulam esse confictam, id est, hominem equo mistum, ad exprimendam humanae vitae velocitatem, quia equum constat esse velocissimum.
2.40.6
72 6. Ad mores, ut apud Horatium mus loquitur muri, mustella vulpeculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur verax significatio referatur. Unde et Aesopi tales fabulae sunt ad morum finem relatae; vel sicut in libro Judicum ligna sibi regem requirunt, et loquuntur ad oleam, et ad ficum, et ad vitem, et ad rubum: quod totum utique ad mores fingitur, ut ad rem quae intenditur, ficta quidem narratione, sed veraci significatione, veniatur.
2.40.7
7. Sic et Demosthenes orator fabula usus est adversus Philippum, qui cum ab Atheniensibus postularet ut sibi decem oratores darentur, et discederet, finxit ille fabulam, qua dissuaderet dicens: lupos aliquando pastoribus, quorum diligentiam decipere voluissent, suasisse ut in amicitiam convenirent, ea tamen conditione, si canes, in quibus erat causa jurgiorum, jure illis traderentur; annuisse pastores, et in spem securitatis dedisse canes, quos ovium suarum vigilantissimos custodes habebant. Tunc lupi, adempta omni formidine, omne quod in gregibus illis erat, non pro satietate tantum, verum etiam pro libidine laceraverunt: Philippum quoque principes populi postulare, quo facilius posset opprimere spoliatam custodibus urbem.
2.41.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XLI. De historia.
2.41.1
1. Historia est narratio rei gestae, per quam ea quae in praeterito facta sunt dignoscuntur. Dicta autem Graece historia, ἀπὸ τοῦ ἱστορεῖν, id est, à videre, vel cognoscere. Apud veteres enim nemo conscribebat historiam, nisi is qui interfuisset, et ea quae conscribenda essent vidisset. Melius enim oculis quae fiunt deprehendimus, quam quae auditione colligimus. 73
2.41.2
2. Quae enim videntur sine mendacio proferuntur. Haec disciplina ad grammaticam pertinet, quia quidquid dignum memoria est, litteris mandatur. Historiae autem ideo monumenta dicuntur, quod memoriam tribuunt rerum gestarum. Series autem dicta per translationem a sertis factorum invicem comprehensorum.
2.42.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XLII. De primis auctoribus historiarum.
2.42.1
1. Historiam autem primus apud nos Moyses de initio mundi conscripsit. Apud gentiles vero primus Dares Phrygius de Graecis et Trojanis historiam edidit, quam in foliis palmarum ab eo conscriptam esse ferunt
2.42.2
2. Post Daretem autem in Graecia Herodotus primus historicus habitus est. Post quem Pherecydes claruit iis temporibus quibus Esdras legem scripsit.
2.43.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XLIII. De utilitate historiae.
2.43.1
1. Historiae gentium non impediunt legentes in iis quae utilia dixerunt. Multi enim sapientes praeterita hominum gesta ad institutionem praesentium historiis indiderunt.
2.43.2
2. Si quidem et per historiam summa retro temporum annorumque supputatio comprehenditur, et per consulum regumque successum multa necessaria perscrutantur.
2.44.1
LIBER PRIMUS, DE GRAMMATICA. CAPUT XLIV. 741 De generibus historiae.
2.44.1
1. Genus Historiae triplex est. Ephemeris namque appellatur unius diei gestio. Hoc apud nos diarium vocatur. Nam quod Latini diarium, Graeci ephemerida dicunt.
2.44.2
2. Kalendaria appellantur quae in menses singulos digeruntur.
2.44.3
3. Annales sunt res singulorum annorum. Quaecunque enim digna memoriae domi militiaeque, mari ac terra, per annos in commentariis acta sunt, ab anniversariis gestis annales nominaverunt.
2.44.4
4. Historia autem multorum annorum vel temporum est; 75 cujus diligentia annui commentarii in libris delati sunt. Inter historiam autem et annales hoc interest, quod historia est eorum temporum quae vidimus, annales vero sunt eorum annorum quos aetas nostra non novit. Unde Sallustius ex historia; Livius, Eusebius et Hieronymus ex annalibus et historia constant.
2.44.6
5. Inter historiam, et argumentum, et fabulam interest. Nam historiae sunt res verae, quae factae sunt. Argumenta sunt quae, etsi facta non sunt, fieri tamen possunt. Fabulae vero sunt quae nec facta sunt, nec fieri possunt, quia contra naturam sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note