Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
3.1.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT PRIMUM. De rhetorica ejusque nomine.
3.1.1
1. Rhetorica est bene dicendi scientia, in civilibus quaestionibus eloquentiae copia ad persuadendum justa et bona. Dicta autem rhetorica Graeca appellatione ἀπὸ τοῦ ῥητορίζειν, id est, a copia locutionis; ῥῆσις enim apud Graecos locutio dicitur, ρήτωρ orator.
3.1.2
2. Conjuncta est autem grammaticae arti rhetorica. In grammatica enim scientiam recte loquendi discimus. In rhetorica vero percipimus qualiter, ea quae didicimus, proferamus.
3.2.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT II. De inventoribus rhetoricae artis.
3.2.1
1. Haec autem disciplina a Graecis inventa est a Gorgia, Aristotele, Hermagora, et translata in latinum a Tullio, videlicet, et Quintiliano, sed ita copiose, ita varie, ut eam lectori admirari in promptu sit, comprehendere impossibile.
3.2.3
2. Nam membranis retentis, quasi adhaerescit memoriae series dictionis; ac mox repositis, recordatio omnis elabitur. Hujus disciplinae perfecta cognitio oratorem facit.
3.3.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT III. De nomine oratoris et partibus rhetoricae.
3.3.1
1. Orator est igitur vir bonus dicendi peritus. Vir bonus consistit natura, moribus, artibus. Dicendi peritus consistit artificiosa eloquentia, quae constat partibus quinque: inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione, et fine officii, quod est aliquid persuadere.
3.3.2
2. Ipsa autem peritia dicendi in tribus rebus consistit, natura, doctrina, usu; natura, ingenio; doctrina, scientia; usus, assiduitate. Haec sunt enim quae non solum in oratore, sed in unoquoque homine artifice spectantur ut aliquid efficiat.
3.4.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT IV. De tribus generibus causarum.
3.4.1
1. Genera causarum tria sunt: deliberativum, demonstrativum, judiciale: deliberativum genus est in quo de quibuslibet utilitatibus vitae, quid aut debeat aut non debeat fieri, tractatur; demonstrativum in quo laudabilis persona aut reprehensibilis ostenditur.
3.4.2
2. Judiciale in quo de ipsius personae facto, aut poenae, aut praemii sententia datur. Dictum autem judiciale, eo quod judicet hominem, et sententia sua ostendat utrum laudabilis praemio dignus sit, aut certe reus condemnari liberarique supplicio. 78
3.4.3
3. Deliberativum genus vocatur, eo quod de unaquaque re in eo deliberatur. Hujus genus duplex est, suasio et dissuasio, id est, de expetendo et fugiendo, de faciendo et non faciendo.
3.4.4
4. Suasoria autem in tribus locis dividitur: honesto, utili et possibili. Haec differt aliquid a deliberativa, quia suasoria eget altera persona, deliberativa interdum et apud se agit. In suasoria autem duae sunt quae plus valent: spes et metus.
3.4.5
5. Demonstrativum dictum, quod unamquamque rem aut laudando aut vituperando demonstrat; quod genus duas habet species: laudem et vituperationem. Laudis ordo tribus temporibus distinguitur: ante ipsum, in ipsum, post ipsum.
3.4.6
6. Ante ipsum, ut: Quae te tam laeta tulerunt saecula. In ipsum, ut: O sola infandos Trojae miserata labores. Post ipsum, ut: In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet, Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.
3.4.7
7. Pari ordine, e contrario, et in vituperatione hominis haec forma servanda est, ante hominem, in hominem, post hominem. Locus communis ad demonstrativum vituperationis genus pertinet, quod tamen ab eo in aliquo differt. Nam vituperatio, quae contraria est laudi, specialiter in certam facientis personam adhibetur.
3.4.8
8. Communis vero locus generaliter in facti crimine praeponitur; unde, et communis locus dicitur, quia absente persona non tam in hominem quam in ipsum crimen exponitur. Omne enim vitium non in uno tantum, sed etiam commune in plurimis invenitur.
3.5.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT V. De gemino statu causarum.
3.5.1
1. Status causarum apud rhetores dicitur ea res in qua causa consistit, id est, constitutio. Graeci autem statum, a contentione, στάσιν, dicunt. Latini autem non solum a pugna, per quam expugnent propositionem adversarii, sed quod in eo pars utraque consistat. Fit autem ex intentione et depulsione. 79
3.5.2
2. Status autem causarum duo sunt, rationalis et legalis. De rationali oriuntur conjectura, finis, qualitas, translatio. De fine juridicialis et negotialis. De juridiciali absoluta et assumptiva. De assumptiva, concessio, remotio criminis, relatio criminis, comparatio. De concessione, purgatio et deprecatio.
3.5.3
3. Conjecturalis status est, cum factum quod alii objicitur ab alio pernegatur. Definitivus status est, cum id quod objicitur, non hoc esse contenditur, sed quid illud sit, adhibitis definitionibus, approbatur. Qualitas est, dum qualis sit res quaeritur; et quia de vi et genere negotii controversia agitur, constitutio generalis appellatur.
3.5.4
4. Translatio est, cum causa ex eo pendet, quod aut non is agere videtur quem oportet, aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat. Translativa constitutio dicitur, quod actio translationis et commutationis indigere videtur.
3.5.5
5. Juridicialis est, in qua aequi et recti natura, et praemii aut poenae ratio quaeritur. Negotialis est, in qua quid juris ex civili more et aequitate sit consideratur. Assumptiva est, quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, foris autem aliquid defensionis assumit.
3.5.6
6. Concessio est, cum reus non id quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur postulat, quod nos ad poenitentes probavimus pertinere. Remotio criminis est, cum id crimen quod infertur, a se, et a sua culpa, vi et potestate in alium reus dimovere conatur.
3.5.7
7. Relatio criminis est, cum ideo jure factum dicitur, quod alius ante injuria lacessierit. Comparatio est, cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur, dicitur esse commissum. 80
3.5.8
8. Purgatio est, cum factum quidem conceditur, sed culpa removetur. Haec partes habet tres: imprudentiam, casum, necessitatem. Deprecatio est, cum et peccasse se et consulto peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat, quod genus perraro potest accidere.
3.5.9
9. Item ex legali statu haec oriuntur, id est, scriptum et voluntas, leges contrariae, ambiguitas, collectio, sive ratiocinatio et definitio legalis. Scriptum et voluntas est, quando verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere. Legis contrariae status est, quando inter se duae leges, aut plures discrepare noscuntur.
3.5.10
10. Ambiguitas est, cum id quod scriptum est duas aut plures res significare videtur. Collectio vel ratiocinatio est, quando ex eo quod scriptum est aliud quoque quod non scriptum est invenitur. Definitio legalis est, cum vis verbi, quasi in definitiva constitutione, in quo posita sit quaeritur.
3.5.11
11. Status ergo tam rationales quam legales a quibusdam certius decem et octo connumerati sunt; caeterum secundum rhetoricos Tullii undeviginti reperiuntur, propterea quia translationem inter rationales principaliter affixit status. Inde se ipse etiam Cicero reprehendens, translationem legalibus statibus applicavit.
3.6.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT VI. De tripartita controversia.
3.6.1
1. Tripartita controversia, juxta Ciceronem, aut simplex est, aut conjuncta. Et si conjuncta erit, considerandum est utrum sit ex pluribus quaestionibus juncta, an ex aliqua comparatione. Controversia simplex est quae absolutam continet unam quaestionem, hoc modo: Corinthiis bellum indicamus, an non?
3.6.2
2. Conjuncta, est ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur hoc pacto: Utrum Carthago diruatur, an Carthaginiensibus reddatur, an eo colonia deducatur? Ex comparatione, in qua per contentionem utrum potius aut quid potissimum quaeritur, ad hunc 81 modum: Utrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittantur, qui sociis sit auxilio; an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Annibalem copiae sint?
3.7.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT VII. De quatuor partibus orationis.
3.7.1
1. Partes orationis in rhetorica arte quatuor sunt: exordium, narratio, argumentatio, conclusio. Harum prima auditoris animum provocat; secunda res gestas explicat; tertia fidem assertionibus facit; quarta finem totius orationis complectitur.
3.7.2
2. Inchoandum est itaque taliter, ut benivolum, docilem, vel attentum auditorem faciamus: benivolum, precando; docilem, instruendo; attentum, excitando. Narrandum est ita, ut breviter atque aperte loquamur. Argumentandum ita, ut primum nostra firmemus, dehinc adversa confringamus. Concludendum ita, ut concitemus animum audientis implere quae dicimus.
3.8.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT VIII. De quinque modis causarum.
3.8.1
1. Species causarum sunt quinque: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus, est cui statim sine oratione nostra favet animus auditoris; admirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunt; humile, est quod negligitur ab auditore.
3.8.2
2. Anceps, est in quo aut judicatio dubia est, aut causa honestitatis et turpitudinis particeps, ut et benivolentiam pariat et offensionem; obscurum, in quo aut tardi auditores sunt, aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa cernitur implicata. 82
3.9.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT IX. De syllogismis.
3.9.1
1. Syllogismus Graece, Latine argumentatio appellatur. Argumentatio autem dicta est, quasi argutae mentis oratio, qua inventum probabile exsequimur. Syllogismus igitur est propositionis, et assumptionis, confirmationisque extrema conclusio, aut ex ambigentis incerto, aut ex fiducia comprobantis.
3.9.2
2. Constat enim tribus partibus: propositione, assumptione, conclusione. Propositione, ut puta: Quod bonum est, turpem usum habere non potest. Consentit audiens; assumit ille: Pecunia turpem usum habet; concluditur: Ergo pecunia bonum non est.
3.9.3
3. Syllogismis autem non solum rhetores, sed maxime dialectici utuntur, licet Apostolus saepe proponat, assumat, confirmet, atque concludat, quae, ut diximus, propria artis dialecticae, atque rhetoricae sunt.
3.9.4
4. Syllogismorum apud rhetores principalia genera duo sunt: inductio, et ratiocinatio. Inductionis membra tria sunt: prima propositio, secunda illatio, quae et assumptio dicitur, tertia conclusio.
3.9.6
5. Inductio est quae rebus non dubiis captat assensionem ejus cui instituta est, sive inter philosophos, sive inter rhetores, sive inter sermocinantes. Propositio inductionis est quae similitudines concedendae rei necessario unius inducit, aut plurium.
3.9.7
6. Illatio inductionis est, quae et assumptio dicitur, quae rem de qua contenditur et cujus causa similitudines habitae sunt introducit. Conclusio inductionis est quae aut concessionem illationis 83 confirmat, aut quid ex ea conficiatur declarat. Ratiocinatio est oratio qua id de quo est quaestio comprobatur.
3.9.8
7. Euthymema igitur Latine interpretatur mentis conceptio, quem imperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus ejus argumenti forma consistit, quando eo quod ad fidem pertinet faciendam utitur, syllogismorum lege praeterita, ut est illud: Si tempestas vitanda est, non est igitur navigandum. Ex sola enim propositione constat esse perfectum; unde magis rhetoribus quam dialecticis convenire judicatum est.
3.9.9
8. Ratiocinationis duo sunt modi. Primus enthymema, qui est imperfectus syllogismus, atque rhetoricus. Secundus epicherema, qui est in rhetoricis latior syllogismus.
3.9.10
9. Enthymematis membra sunt quinque: primum convincibile, secundum ostentabile, tertium sententiale, quartum exemplabile, quintum collectivum.
3.9.11
10. Convincibile est quod evidenti ratione convincit, sicut fecit Cicero pro Milone: Ejus igitur mortis sedetis ultores, cujus vitam, si putaretis per vos restitui posse, nolletis.
3.9.12
11. Ostentabile est quod certa rei demonstratione constringit, sicut Cicero in Catilinam: Hic tamen vivit, vivit, imo etiam in senatum venit. Sententiale est quod sententia generalis addicit, ut apud Terentium: Obsequium amicos, veritas odium parit.
3.9.13
12. Exemplabile est quod alicujus exempli comparatione eventum similem comminatur, sicut Cicero in Philippic.: Te miror, Antoni, quarum exempla imitaris, eorum exitus non pertimescere.
3.9.14
13. Collectivum est cum in unum quae argumentata sunt colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone: Quem igitur cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela. Quem jure, quem loco, quem tempore non est ausus, hunc injuria, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere!
3.9.15
14. Praeterea secundum Victorinum enthymematis est altera 84 definitio ex sola propositione, sicut jam dictum est, quae ita constat: Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda. Ex sola assumptione, ut est illud: Sunt autem qui mundum dicunt sine divina administratione discurrere.
3.9.17
15. Ex sola conclusione, ut est illud: Vera est igitur divina sententia. Ex propositione et assumptione, ut est illud: Si inimicus est, occidit; inimicus autem est. Et quia illi deest conclusio, enthymema vocatur.
3.9.18
16. Sequitur epicherema, descendens de ratiocinatione, latior et exsecutior rhetoricus syllogismus, latitudine distans, et productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rhetoribus datur. Hic autem constat modis tribus: primus modus tripartitus est, secundus quadripartitus, tertius quinque partitus.
3.9.19
17. Tripartitus epicherematicus syllogismus est qui constat membris tribus, id est, propositione, assumptione, conclusione. Quadripartitus est qui constat ex membris quatuor: prima propositione, secunda assumptione, et una propositionis sive assumptionis conjuncta; tertia probatione, et quarta conclusione.
3.9.20
18. Quinquepartitus est qui constat ex membris quinque, id est: prima propositione, secunda ejus probatione, tertia assumptione, quarta ejus probatione, quinta conclusione. Hunc Cicero ita facit in Arte Rhetorica: Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicujus generis causae putari; eadem enim res, alii genus, alii pars esse potest: eidem genus et pars non potest, et caetera, quousque syllogismi hujus membra claudantur. 85
3.10.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT X. De lege.
3.10.1
1. Lex est constitutio populi, quam majores natu cum plebibus sanxerunt. Nam quod rex aut imperator edicit, constitutio vel edictum vocatur. Institutio aequitatis duplex est, nunc in legibus, nunc in moribus. Inter legem autem et mores hoc interest, quod lex scripta est; mos vero est vetustate probata consuetudo, sive, lex non scripta; nam lex a legendo vocata, quia scripta est.
3.10.2
2. Mos autem longa consuetudo est de moribus tracta tantumdem. Consuetudo autem est jus quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur cum deficit lex; nec differt, scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendat.
3.10.3
3. Porro si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constiterit, duntaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi est usu.
3.10.4
4. Omnis autem lex, aut permittit aliquid, ut vir fortis petat praemium; aut vetat, ut sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat; aut punit, ut qui caedem fecerit capite plectatur.
3.10.5
5. Factae sunt autem leges ut earum metu humana coerceatur audacia, tutaque sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas. Legis enim praemio aut poena vita moderatur humana.
3.10.6
6. Erit autem lex honesta, justa, possibilis, secundum naturam, 86 secundum consuetudinem patriae, loco temporique couveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.
3.11.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XI. De sententia.
3.11.1
1. Sententia est dictum impersonale, ut: Obsequium amicos veritas odium parit. Huic si persona fuerit adjecta, chria erit, ita: Offendit Achilles Agamemnonem, vera dicendo; Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo.
3.11.2
2. Nam inter chriam et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur, chria sine persona nunquam dicitur. Unde, si sententiae persona adjiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia.
3.12.2
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XII. De catasceve et anasceve.
3.12.2
1. Catasceve est confirmatio propositae rei, anasceve autem contraria superiori est; revincit enim non fuisse, aut non esse, quod natum, aut factum, aut dictum esse proponitur, ut si quis Chimeram neget fuisse, aut fuisse confirmet.
3.12.3
2. Inter has et thesin hoc interest, quod tnesis quamvis et ipsa habeat disputationem in utramque partem, tamen incertae rei, quasi quaedam liberatio vel coarctatio est; catasceve autem et anasceve in his rebus quae verisimiles non sunt, sed pro veris proponuntur, plerumque versantur.
3.12.4
3. Anascevae prima divisio est, in inconveniens, et mendacium. Inconvenientis species sunt: quod inhonestum est et quod inutile. Item inhonestum tractatur, aut in dictis, aut in factis. In dictis, ut si quis indecora et non respondentia auctoritati dixisse dicatur, velut si aliquis infamet Catonem illum Censorium juventutem ad nequitiam et luxuriam cohortatum.
3.12.5
4. 87 In factis, ut si quis abhorrens aliquid a sanctimonia et nomine suo fecisse dicatur, ut est fabula de adulterio Martis et Veneris. Mendacium autem tres habet species: incredibile, quod factum non esse credatur, ut adolescentem de Siculo littore egredientes Africa classes videre.
3.12.6
5. Impossibile est:« ut Clodius insidias Miloni fecerit, et idem occisus sit a Milone.» Contrarium est:« Nam si insidias fecit, occidit. Occisus est, non fecit insidias.» Haec distributio in contrarium reformata catascevae proderit. Oportebit tamen principia sic ordinare, ut aut credendum esse veterum auctoritati, aut fabulis fidem non habendam esse dicamus.
3.12.7
6. Et ad id postremum in anasceve recurramus, ne quid aliud significare voluerint qui ista finxerunt, ut si Scyllam non marinam, sed maritimam feminam, nec succinctam canibus, sed rapacem aliquam et inhospitalem venientibus exstitisse.
3.13.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XIII. De Prosopopoeia.
3.13.1
1. Prosopopoeia est cum inanimalium et persona et sermo fingitur. Cicero in Catilinam: Etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est charior, loqueretur, dicens, etc.
3.13.2
2. Sic et montes, et flumina, vel arbores loquentes inducimus, personam imponentes rei quae non habet naturam loquendi, quod et in tragoediis usitatum est et in orationibus frequentissime invenitur. 88
3.14.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XIV. De ethopoeia.
3.14.1
1. Ethopoeiam vero illam vocamus in qua hominis personam fingimus, pro exprimendis affectibus, aetatis, studii, fortunae, laetitiae, sexus, moeroris, audaciae. Nam cum piratae persona suscipitur, audax, abrupta, temeraria erit oratio; cum feminae sermo simulatur, sexui convenire debet oratio; jam vero adolescentis, et senis, et militis, et imperatoris, et parasiti, et rustici, et philosophi, diversa ratio ducenda est.
3.14.2
2. Aliter enim loquitur gaudio affectus, aliter vulneratus. In quo genere dictionis illa sunt maxime cogitanda: quis loquatur, et apud quem, et de quo, et ubi, et quo tempore; quid egerit, quid acturus sit, aut quid pati possit, si haec consulta neglexerit.
3.15.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XV. De generibus quaestionum.
3.15.1
1. Genera questionum duo sunt: quorum unum est finitum, alterum infinitum. Finitum hypothesis Graece, Latine causa dicitur, ubi cum certa persona controversia est.
3.15.2
2. Infinitum quod Graece thesis, Latine propositum nominatur. Hoc personam non habet certam, nec inest ei aliqua certa circumstantia, id est, nec locus, nec tempus. In causa vero certa omnia sunt, unde quasi pars causae est propositum.
3.16.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XVI. De elocutione.
3.16.1
1. Jam vero in elocutionibus illa uti oportebit, ut res, locus, tempus, 89 persona audientis efflagitat, ne profana religiosis, ne inverecunda castis, ne levia gravibus, ne lasciva seriis, ne ridicula tristibus misceantur.
3.16.2
2. Latine autem et perspicue loquendum. Latine autem loquitur qui verba rerum vera et naturalia persequitur, nec a sermone atque cultu praesentis temporis discrepat. Huic non sit satis videre quid dicat, nisi id quoque aperte et suaviter dicere; ne id quidem tantum, nisi id quod dicat et facete dicat.
3.17.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XVII. De trimodo dicendi genere.
3.17.1
1. Dicenda sunt quoque submissa leviter, incitata graviter, inflexa moderate. Hoc est enim illud trimodum genus dicendi: humile, medium, grandiloquum. Cum enim magna dicimus, granditer proferenda sunt; cum parva, subtiliter; cum mediocria, temperate.
3.17.2
2. Nam in parvis causis nihil grande, nihil sublime dicendum est, sed leni ac pedestri more loquendum. In causis autem majoribus, ubi de Deo, vel hominum salute referimus, plus magnificentiae et fulgoris est exhibendum.
3.17.3
3. In temperatis vero causis ubi nihil agitur ut agat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque est moderate dicendum; sed et quamvis de magnis rebus quisque dicat, non tamen semper granditer dicere debet, sed submisse cum docet, temperate cum aliquid laudat vel vituperat, granditer cum ad conversionem aversos animos provocat. Utenda tamen verba in submisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia. 90
3.18.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XVIII. De colo, commate et periodo.
3.18.1
1. Componitur autem, instruiturque omnis oratio commate, colo et periodo. Comma particula est sententiae; colon, membrum; periodus, ambitus vel circuitus. Fit autem ex conjunctione verborum comma, ex commate colon, ex colis periodus.
3.18.3
2. Comma est juncturae finitio, ut puta, et si vereor, judices, ecce unum comma; sequitur et aliud comma, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere; et factum est colon, id est, membrum, quod intellectum sensui praestat, sed adhuc pendet oratio; sicque deinde ex pluribus membris fit periodus, id est, extrema sententiae clausula, ita: veterem judiciorum morem requirunt. Periodus autem longior esse non debet, quam ut uno spiritu proferatur
3.19.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XIX. De vitiis litterarum, et verborum, et sententiarum cavendis.
3.19.1
1. Praeterea purum et honestum oratoris eloquium carere debet omnibus vitiis, tam in litteris quam in verbis, quam etiam in sententiis.
3.19.2
2. In litteris, ut junctura apta et conveniens sit, et sic observandum, ne praecedentis verbi extrema vocalis in eamdem vocalem primam incidat verbi sequentis, ut feminae Aegyptiae; quae structura melior fit, si consonantes vocalibus applicantur; triumque consonantium, quae in se incidentes stridere et quasi rixari videntur, vitanda junctura est, id est, r, s, x, ut: Ars studiorum, Rex Xerxes, 91 Error Romuli. Fugienda est et consonans m, illisa vocalibus: ut, verum enim.
3.20.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XX. De juncturis verborum.
3.20.1
1. In verbis quoque cavenda sunt vitia, ut non impropria verba ponantur, quam Graeci acyrologiam vocant. Amanda est ergo proprietas, sic tamen, ut aliquando propter humilitatem sordidi, aut spurci vocabuli, translatis nominibus sit utendum; non tamen longe accitis, sed ut veris proxima et cognata videantur.
3.20.3
2. Fugienda etiam hyperbata longiora, quae fieri sine aliorum sensuum confusione non possunt. Ambiguitas quoque et vitium illud cavendum, cum quidam, jactatione eloquentiae ducti, quod uno aut duobus verbis significare poterant, interpositis inanibus vocibus, longa et circumflexa ambage concludunt, quod vitium perissologia vocatur.
3.20.4
3. Cui contrarium vitium est, brevitatis studio, etiam necessaria verba furari. Fugienda sunt quoque sicut in litteris et verbis, quae inter prima grammaticorum studia cognoscuntur, ita et in sententiis vitia.
3.20.5
4. Sunt autem cacophaton, tautologia, eclipsis, acyrologia, macrologia, perissologia, pleonasmos, et his similia. At contra orationem extollit et exornat energia, tum emphasis, quae plus quiddam quam dixerit intelligi facit, ut si dicas, ad gloriam Scipionis ascendet; et Virgilius, demissum lapsi per funem. Cum enim dicit tapsi, altitudinem suggerit. Huic contraria virtus est verbis minuere quae natura sua magna sunt.
3.21.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXI. De figuris verborum et sententiarum.
3.21.1
1. Augetur et ornatur oratio, etiam figuris verborum ac sententiarum. 92 Nam quia directa, et perpetua oratio fatigationem atque fastidium tam dicendi quam audiendi creat, flectenda est, et in alias versanda formas, ut et dicentem reficiat et ornatior fiat, et judicem diverso vultu audituque deflectat. E quibus plurimae superius a Donato in schematibus Artis Grammaticae annotatae sunt.
3.21.2
2. Unde tantum illa hic interponi oportuit, quae in poemate, aut nunquam, aut difficulter fiunt, in oratione autem libere.
3.21.3
Anadiplosis est congeminatio verborum, ut, hic tamen vivit! vivit! imo etiam in senatum venit.
3.21.4
3. Climax est gradatio, cum ab eo verbo quo sensus superior terminatur inferior incipit, ac dehinc quasi per gradus dicendi ordo servatur, ut est illud Africani: Ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas.
3.21.5
4. Hanc figuram nonnulli catenam appellant, propterea quod aliud in alio quasi nectitur nomine, atque ita res plures in geminatione verborum trahuntur. Fit autem hoc schema non solum in singulis verbis, sed etiam in contextione verborum, ut apud Gracchum: Pueritia tua adolescentiae tuae inhonestamentum fuit, adolescentia senectuti dedecoramentum, senectus reipublicae flagitium.
3.21.6
5. Sic et apud Scipionem: Vi atque ingratiis coactus cum illo sponsionem feci, facta sponsione ad judicem adduxi, adductum primo coetu damnavi, damnatum ex voluntate dimisi.
3.21.7
6. Antitheta, quae Latine contraposita appellantur, quae dum ex adverso ponuntur sententiae pulchritudinem faciunt, et in ornamento locutionis decentissima existunt, ut, Cicero: Ex hac parte 93 pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illic stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes cum vitiis omnibus certant: cum iniquitate luxuria; ignavia cum temeritate, postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia; bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit.
3.21.8
7. Hujusmodi locutionis ornamento Liber Ecclesiasticus usus est, dicens: Contra malum bonum, et contra mortem vita; sic contra pium peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, bina et bina, unum contra unum.
3.21.9
8. Synonymia est quoties in connexa oratione pluribus verbis unam rem significamus, ut ait Cicero: Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas. Item, non feram, non patiar, non sinam.
3.21.10
9. Epanodos, quam regressionem nostri vocant: Principum dignitas erat pene par, non par fortasse eorum qui sequebantur.
3.21.11
10. Antapodosis, quoties media primis et ultimis conveniunt, ut: Vestrum hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum; verum, ut dixi, non meum, sed vestrum.
3.21.13
11. Paradiastole est quoties id quod dicimus interpretatione discernimus, cum te pro astuto sapientem appellas, pro inconsiderato fortem, pro inliberali diligentem.
3.21.14
12. Antanaclasis est quae eodem verbo contrarium exprimit sensum. Querebatur quidam de filio, cum mortem suam exspectaret, 94 respondente: Non exspecto: Imo peto, inquit, ut exspectes.
3.21.15
13. Antimetabole est conversio verborum quae ordine mutato contrarium efficit sensum: Non ut edam vivo, sed, ut vivam edo. Et illud: Si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator reipublicae Brutus, hostis Antonius.
3.21.16
14. Exoche:* Quis eos appellavit? Appius; quis produxit? Appius.
3.21.18
15. Nunc figuras sententiarum quas operae pretium est cognoscere persequamur.
3.21.19
16. Sententia est dictum impersonale, ut: Obsequium amicos, veritas odium parit. Huic si persona fuerit adjecta, chria erit, ita: Offendit Achilles Agamemnonem vera dicendo. Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis, obsequendo. Nam inter chriam et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur, chria sine persona nunquam dicitur. Unde si sententiae persona adjiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia.
3.21.20
17. Sententiarum species multae sunt; aliae enim indicativae, aliae pronuntiativae, ut:.... Tantae ne animis coelestibus irae!
3.21.21
18. Aliae comparativae, ut: Si vinco, et pereo, quid ibi me vincere praestat? Aliae superlativae, quae cum aliquo motu animi et indignatione promuntur:.... Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames?
3.21.22
19. Aliae interrogativae, ut: Qui genus, unde domo? pacemne huc fertis, an arma?.... juvenes quae causa subegit Ignotas tentare vias?
3.21.23
20. Aliae responsivae, ut illinc, istinc. Aliae deprecativae, ut, eripe me his invicte malis. Aliae promissivae, ut: Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum Fata tibi. Aliae concessivae, quae cum impulsione prohibeant, ut: I, sequere Italiam ventis pete regna per undas; 95 quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permista sunt aliqua, quae vetant latenter, ut, ventis per undas. Aliae demonstrativae, ut, en, ecce. Aliae optativae, ut: O mihi praeteritos referat si Jupiter annos!
3.21.24
21. Aliae derogativae, ut, nequaquam.
3.21.25
Aliae, quae cum exclamatione proferuntur, ut: Quis furor, o cives, pacem convertit in arma? Et Cicero: O dii immortales, ubinam gentium sumus?
3.21.26
22. Aliae exhortativae, cum ad sententiam provocamus, ut: Aude, hospes, contemnere opes.
3.21.27
23. Aliae dehortativae, cum a contrario vitio peccatoque reducimus. Sunt et affirmativae, ut, quidni, quippe.
3.21.28
24. Praeceptivae, ut: Nudus ara, sere nudus, habebis frigore messes.
3.21.29
25. Vetativae, ut: Neve inter vites corylum sere, neve flagella Summa pete.
3.21.30
26. Negativae, ut, non, minime. Sunt et mirativae, ut: Papae! vivere non licet, et fornicari libet!
3.21.31
27. Dolentis, ut: Hei mihi quod nullis amor est sanabilis herbis! Flentis......
3.21.32
Similitudinis sic: Ut quondam Creta fertur labyrinthus in alta. Admonentis....... Irridentis......... Gementis.......... Exhortativae...... Consolativae...... Commiserantis.....
3.21.33
Quorum quot sunt figurae, tot et in pronuntiando voces.
3.21.34
28. Sunt et amphidoxae, quarum pars honesta est, pars inhonesta, ut:.... Non est tua tuta veluntas: Magna petis Phaeton.
3.21.35
29. Sunt, et aliae, procatalepses, cum id quod vobis objici poterat, ante praesumimus ad diluendum, ut: Si quis vestrum, judices, aut eorum qui adsunt forte miratur. Sunt, et aporiae, dubitatio simulantis nescire se quae scit, aut quomodo dicatur. 96
3.21.36
30. Coenonesis autem dicitur communicatio consilii cum judicibus, aut adversariis, ut si dicas: Vos consulo, judices, aut, vos adversarii, quid me facere convenit, aut quid vos facturi fuissetis.
3.21.37
31. Paradoxon est, cum dicimus inopinatum aliquid accidisse, ut pro Flacco Cicero: Cujus laudis praedicator esse debuerit, ejus periculi deprecatorem esse factum.
3.21.38
32. Epitrope, id est permissio, cum aliqua ipsis judicibus, aut adversariis permittimus aestimanda, ut Calvus in Vatinium: Perfrica frontem, et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem.
3.21.39
33. Parrhesia est oratio libertatis et fiduciae plena: Occidi, occidi non Spurium Melium, etc. Qua figura caute utendum est, ut Cicero, praemisit enim rationem.
3.21.40
34. Ethopoeia est cum sermonem ex aliena persona inducimus, ut, pro Caelio Tullius facit Appium caecum cum Clodia loquentem. Energia est rerum gestarum aut quasi gestarum sub oculis inductio, de qua locuti jam sumus.
3.21.41
35. Metathesis est quae mittit animos judicum in res praeteritas, aut futuras, hoc modo: Revocate mentes ad spectaculum expugnatae miserae civitatis, et videre vos credite incendia, caedes, rapinas, direptiones, liberorum corporum injurias, captivitates matronarum, trucidationes senum. In futurum autem anticipatio eorum quae dicturus est adversarius, ut Tullius pro Milone, cum mittit animos judicum in eum reipublicae statum qui futurus esset, si, occiso Milone, Clodius viveret.
3.21.42
36. Aposiopesis est cum id quod dicturi videbamur silentio intercipimus: Quos ego, sed motos praestat componere fluctus.
3.21.43
37. Epanalepsis est digressio: Tulit calor me dicendi, et dignitas rerum paulo longius quam volebam, sed redeo ad causam.
3.21.44
97 38. Anamnesis est commemoratio ejus rei quam oblitos fuisse nos fingimus.
3.21.45
Apaetesis est cum id quod in animos judicum quasi deposueramus opportune reposcimus.
3.21.46
39. Aetiologia est cum proponimus aliquid ejusque causam et rationem reddimus.
3.21.47
40. Characterismus est descriptio figurae alicujus expressa, ut: Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque, Et crines flavos, et membra decora juventae.
3.21.48
41. Epitrochasmus, cum plures sensus breviter expeditos in unum locum coacervat, et cum quadam festinatione decurrit, ut Cicero: Rempublicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, conjuges, liberosque vestros, etc.
3.21.50
42. Ironia est cum per simulationem diversum quam dicit intelligi cupit. Fit autem, aut cum laudamus eum quem vituperare volumus, aut vituperamus quem laudare volumus. Utriusque exemplum erit si dicas: Amatorem reipublicae Catilinam, hostem reipublicae Scipionem.
3.21.51
43. Diasyrmos ea quae magna sunt verbis minuit, aut minima extollit.
3.21.52
44. Epimone est quoties in eodem sensu diutius immoramur: Cui tandem pepercit? Cujus amicitiae fidem custodivit? Cui bono inimicus non fuit? Quando non, aut accusavit aliquem, aut verberavit, aut prodidit?
3.21.53
45. Epangelia est promissio qua judicem attentum facimus, pollicentes nos aliqua magna aut minima dicturos.
3.21.55
46. Prosopopoeia est cum inanimalium et persona, et sermo fingitur. 98 Cicero in Catilinam: Etenim, si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est charior, loqueretur, dicens, etc.
3.21.56
47. Parathesis est cum quasi deponimus aliquid imperfectum apud memoriam judicum repetituros nos dicentes cum opportunum fuerit.
3.21.58
48. Peusis, id est soliloquium, cum ad interrogata ipsi nobis respondemus.
3.21.59
49. Synchoresis est cum differimus aliquid petentes, ut aliud interim nos permittant dicere.
3.22.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXII. De dialectica.
3.22.1
1. Dialectica est disciplina ad discernendas rerum causas inventa. Ipsa est philosophiae species, quae logica dicitur, id est, rationalis, definiendi, quaerendi, et disserendi potens. Docet enim in pluribus generibus quaestionum quemadmodum disputando vera et falsa dijudicentur.
3.22.2
2. Hanc quidem primi philosophi in suis dictionibus habuerunt, non tamen ad artis redegere peritiam. Post hos Aristoteles ad regulas quasdam hujus doctrinae argumenta perduxit, et dialecticam nuncupavit pro eo quod in ea de dictis disputatur; nam λεκτὸν dictio dicitur. 99 Ideo autem post rhetoricam disciplinam dialectica sequitur, quia in multis utrique communia existunt.
3.23.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXIII. De differentia dialecticae et rhetoricae artis.
3.23.1
1. Dialecticam vero et rhetoricam Varro in IX Disciplinarum libris tali similitudine definivit: Dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus astrictus, et palma distensa, illa verba contrahens, ista distendens.
3.23.2
2. Dialectica siquidem ad disserendas res acutior; rhetorica ad illa quae nititur docenda facundior. Illa ad scholas nonnunquam venit, ista jugiter procedit in forum. Illa requirit rarissimos studiosos, haec frequenter et populos.
3.23.3
3. Solent autem philosophi antequam ad isagogen veniant exponendam, definitionem philosophiae ostendere, quo facilius ea quae adeam pertinent demonstrentur.
3.24.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXIV. De definitione philosophiae.
3.24.1
1. Philosophia est rerum humanarum divinarumque cognitio, cum studio bene vivendi conjuncta. Haec duabus ex rebus constare videtur, scientia et opinatione.
3.24.2
2. Scientia est cum res aliqua certa ratione percipitur; opinatio autem cum adhuc incerta res latet, et nulla ratione firma videtur, ut puta, sol utrumne tantus quantus videtur, an major sit quam omnis terra; 100 item, luna globosa sit, an concava; et stellae utrumne adhaereant coelo, an per aerem libero curus ferantur; coelum ipsum, qua magnitudine, quave materia constat, utrum quietum sit et immobile, an incredibili celeritate volvatur; quanta sit terrae crassitudo, aut quibus fundamentis librata, et suspensa permaneat.
3.24.3
3. Ipsum autem nomen Latine interpretatum, amorem sapientiae profitetur. Nam Graeci φίλον amorem, σοφίαν sapientiam dicunt. Philosophiae species tripertita est: una naturalis, quae Graece physica appellatur, in qua de naturae inquisitione disseritur; altera moralis, quae Graece ethica dicitur, in qua de moribus agitur; tertia rationalis, quae Graeco vocabulo logica appellatur, in qua disputatur quemadmodum in rerum causis, vel vitae moribus veritas ipsa quaeratur.
3.24.4
4. In physica igitur causa quaerendi; in ethica ordo vivendi; in logica ratio intelligendi versatur. Physicam apud Graecos primus perscrutatus est Thales Milesius, unus ex septem illis sapientibus. Hic enim ante alios caeli causas atque vim rerum naturalium, contemplata ratione, suspexit, quam postmodum Plato in quatuor definitiones distribuit, id est, arithmeticam, geometriam, musicam et astronomiam.
3.24.5
5. Ethicam Socrates primus ad corrigendos componendosque mores instituit, atque omne studium ejus ad bene vivendi disputationem perduxit, dividens eam in quatuor virtutes animae, id est, prudentiam, justitiam, fortitudinem et temperantiam.
3.24.6
6. Prudentia est in rebus, qua discernuntur a bonis mala. Fortitudo, qua adversa aequanimiter tolerantur. Temperantia, qua libido, concupiscentiaque rerum frenatur. Justitia, qua recte judicando sua cuique distribuuntur.
3.24.7
7. Logicam, quae rationalis vocatur, Plato subjunxit, per quam, discussis rerum morumque causis, vim earum rationabiliter perscrutatus est, dividens eam in dialecticam et rhetoricam. Dicta autem logica, 101 id est rationalis, λόγος enim apud Graecos, et sermonem significat, et rationem.
3.24.8
8. In his quippe tribus generibus philosophiae etiam eloquia divina consistunt. Nam, aut de natura disputare solent, ut in Genesi et Ecclesiaste; aut de moribus, ut in Proverbiis et in omnibus sparsim libris; aut de logica, pro qua nostri theoricam sibi vindicant, ut in Cantico canticorum et Evangeliis.
3.24.10
9. Item aliqui doctorum philosophiam in nomine et partibus suis ita definierunt: Philosophia est divinarum humanarumque rerum, in quantum homini possibile est, probabilis scientia. Aliter: Philosophia est ars artium, et disciplina disciplinarum. Rursus: Philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis, qui, saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinabili, similitudine futurae patriae vivunt.
3.24.11
10. Alii definierunt philosophiae rationem in duabus consistere partibus, quarum prior inspectiva est, secunda actualis. Inspectiva dividitur in naturalem, doctrinalem et divinalem. Doctrinalis dividitur in quatuor partes, in arithmeticam, musicam, geometriam et astronomiam.
3.24.12
11. Actualis dividitur in moralem, dispensativam et civilem. Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia, de divinis aliquid et coelestibus contemplamur, eaque corporeum mente solummodo inspicimus, quoniam supergrediuntur obtutum.
3.24.13
12. Naturalis dicitur, ubi uniuscujusque rei natura discutitur, quia nihil contra naturam generatur in vita, sed unumquodque iis usibus deputatur quibus a Creatore definitum est, nisi forte cum voluntate Dei aliquod miraculum provenire monstratur.
3.24.14
13. Divinalis dicitur, quando aut ineffabilem naturam Dei, aut spiritales creaturas ex aliqua parte profundissima qualitate disserimus. 102
3.24.15
14. Doctrinalis dicitur scientia quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur quam, intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar, vel alia hujuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. Cujus species sunt quatuor, arithmetica, geometria, musica, astronomia.
3.24.16
15. Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. Musica est disciplina quae de numeris loquitur qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis. Astronomia est disciplina quae cursus coelestium siderumque figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit.
3.24.17
16. Porro actualis dicitur quae res propositas operationibus suis explicat, cujus partes sunt tres, moralis, dispensativa et civilis. Moralis dicitur, per quam vivendi mos honestus appetitur et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. Dispensativa dicitur, cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. Civilis dicitur per quam totius civitatis utilitas administratur.
3.25.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXV. De isagogis Porphyrii.
3.25.1
1. Post philosophiae definitiones, in quibus generaliter omnia continentur, nunc isagogas Porphyrii expediamus. Isagoga quippe Graece, Latine introductio dicitur, eorum scilicet qui philosophiam incipiunt, continens in se demonstrationem primarum rationum, de qualibet re quid sit, suaque certa ac substantiali definitione declaratur.
3.25.2
2. Nam posito primo genere, deinde species, et alia quae vicina esse possunt subjungimus, ac discretis communionibus separamus, tandiu interponentes differentias, quousque ad proprium ejus de quo quaerimus signata ejus expressione perveniamus, ut puta: Homo est animal rationale, mortale, terrenum, bipes, risus capax.
3.25.3
3. Genus animal cum dictum est, substantia hominis declarata est. 103 Est enim ad hominem genus animal, sed quia late patebat, adjecta est species, terrenum, et jam exclusum est id quod aut aethereum, aut humidum. Differentia vero, ut bipes, quae propter animalia posita est quae multis pedibus innituntur. Item rationale, propter illa quae ratione egent; mortale autem propter id quod angelus non est.
3.25.4
4. Postea discretis atque seclusis communionibus adjectum est proprium in parte postrema, est enim solum hominis quod ridet; sic perfecta est omnis ex parte definitio ad hominem declarandum. Cujus disciplinae definitionem plenam existimarunt Aristoteles et Tullius ex genere et differentiis consistere.
3.25.5
5. Quidam postea pleniores in docendo ejus perfectam substantialem definitionem in quinque partibus, velut in membris suis diviserunt. Quarum prima est de genere, secunda de specie, tertia de differentia, quarta de proprio, quinta de accidente.
3.25.6
6. Genus, ut animal. Est enim vocabulum generale et commune omnium animam habentium. Species, ut homo. Est enim specialitas, qua separatur a caeteris animantibus. Differentia, ut rationale, mortale. His enim duobus differt homo a caeteris.
3.25.7
7. Cum enim dicitur rationale, discernitur ab irrationabilibus mutis, quae non habent rationem. Cum mortale, discernitur ab angelis, qui nesciunt mortem. Proprium, ut risibile. Homo est enim, qui ridet, et hoc praeter hominem nullius animalis est. Accidens, ut color in corpore, doctrina in animo.
3.25.8
8. Haec enim temporum varietate et accidunt et mutantur; et est ex omnibus his quinque partibus oratio plenae sententiae, ita: Homo est animal rationale, mortale, risibile, boni malique capax; sic etiam in omni oratione substantiali tandiu interponere debemus species et differentias, quandiu, seclusis omnibus quae hoc idem possunt esse, ad id perveniatur, ut proprietas jam certa teneatur.
3.25.9
9. Isagogas autem ex Graeco in Latinum transtulit Victorinus orator, commentumque ejus quinque libris Booethius edidit. 104
3.26.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXVI. De categoriis Aristotelis.
3.26.1
1. Sequuntur Aristotelis categoriae, quae Latine praedicamenta dicuntur, quibus per varias significationes omnis sermo conclusus est.
3.26.2
2. Instrumenta categoriarum sunt tria, id est, prima aequivoca, secunda univoca, tertia denominativa. Aequivoca sunt, quando multarum rerum nomen unum est, sed non eadem definitio, ut leo. Nam quantum ad nomen pertinet, et verus, et pictus, et coelestis leo dicitur. Quantum ad definitionem pertinet, aliter verus definitur, aliter pictus, et aliter coelestis.
3.26.3
3. Univoca sunt, quando duarum aut plurium rerum unum nomen est, et definitio, ut vestis; nam, et birrus, et tunica nomen vestis possunt accipere et ejus definitionem. Ergo hoc univocum in generibus esse intelligitur, quia et nomen, et definitionem dat formis suis.
3.26.4
4. Denominativa dicuntur, quaecunque ab aliquo solo differentiae casu secundum nomen habent appellationem, ut a bonitate bonus, a malitia malus.
3.26.5
5. Categoriarum autem species decem sunt, id est, substantia, quantitas, qualitas, relatio, situs, locus, tempus, habitus, agere et pati.
3.26.6
6. Substantia, quae proprie et principaliter dicitur, est quae neque de subjecto praedicatur, neque in subjecto est, ut aliquis homo, aliquis equus. Secundae autem substantiae dicuntur, in quibus speciebus illae quae principaliter substantiae primo dictae sunt insunt atque clauduntur, ut in homine Cicero.
3.26.7
7. Quantitas est mensura per quam aliquid vel magnum vel minus ostenditur, ut longus, brevis. Qualitas est, ut qualis sit orator, 105 aut rusticus, niger, aut candidus. Relatio est quae refertur ad aliquid. Cum enim dicitur filius, demonstratur, et pater. Haec relativa simul incipiunt; nam servus et dominus uno tempore exordium nominis sumunt, nec aliquando invenitur dominus prior servo, nec servus domino. Alterum enim alteri praeesse non potest.
3.26.8
8. Porro situs a positione dictus, ut quis, aut stet, aut sedeat, aut jaceat. Locus est ubi sit, in foro, in platea. Loci autem motus habet sex partes, dexteram et sinistram, ante et retro, sursum atque deorsum. Partes quoque istae sex duo habent, longe et prope. Tempus, ut, hodie, heri.
3.26.9
9. Habitus ab habendo aliquid dictus, ut habere scientiam in mente, virtutem in corpore; circa corpus, vestimentum et caetera quae ad habendi modum designato a doctoribus numero comprehenduntur.
3.26.11
10. Jam vero agere, et pati ab agentis et patientis significatione consistunt. Nam scribo vocis actum habet, quoniam facientis rem indicat. Scribor patientis est, quoniam pati se ostendit. In his enim novem generibus, quorum exempli gratia quaedam posita sunt, vel in ipso substantiae genere, quod est οὐσία, innumerabilia reperiuntur; nam et ea quae intellectu capimus, ea ad alterum horum decem praedicamentorum sermone vulgamus.
3.26.13
11. Plena enim sententia de his ita est: Augustinus magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie infulatus, disputando fatigatur. Usiae autem, id est substantiae, proprium est, quod caeteris subjacet, reliqua novem accidentia sunt. Substantia autem dicitur ab eo quod omnis res ad seipsam subsistit. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est.
3.26.14
12. Illa vero accidentia quae in subsistente atque subjecto sunt, substantiae non sunt, quia non subsistunt, sed mutantur, ut color, vel forma. De subjecto autem, et in subjecto quasi de ipso et in ipso. Ubi enim dicitur de subjecto, substantia est, quasi dicatur de substantia. Ubi autem dicitur in subjecto, accidentia sunt, id est quae accidunt in substantia, ut quantitas, qualitas, vel figura.
3.26.16
13. De subjecto igitur genera, et species, in subjecto accidentia sunt. Ex his novem accidentibus tria intra usiam sunt, quantitas, qualitas et situs. 106 Haec enim sine usia esse non possunt. Extra usiam vero sunt locus, tempus et habitus; intra et extra usiam relatio, facere et pati.
3.26.17
14. Appellatas autem categorias constat, quia non possunt nisi ex subjectis agnosci. Quis enim quid sit homo possit agnoscere, nisi aliquem hominem sibi ponat ante oculos, quasi subjectum homini?
3.26.18
15. Hoc opus Aristotelis intente legendum est, quoniam, sicut dictum est, quidquid homo loquitur, inter decem praedicamenta habetur. Proficiet etiam ad libros intelligendos, qui sive rhetoribus, sive dialecticis applicantur.
3.27.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXVII. De perihermeniis.
3.27.1
1. Sequitur dehinc liber perihermenias subtilissimus nimis, et per varias formas iterationesque cautissimus, de quo dicitur: Aristoteles quando perihermenias scriptitabat, calamum in mente tingebat.
3.27.2
Praefatio perihermeniarum.
3.27.3
2. Omnis quippe res quae una est, et uno significatur sermone, aut per nomen significatur, aut per verbum, quae duae partes orationis interpretantur totum quidquid concepit mens ad eloquendum. Omnis enim elocutio conceptae rei mentis interpres est.
3.27.4
3. Hanc Aristoteles vir in rerum expressione et faciendis sermonibus pertissimus, hermeniam nominat, quam interpretationem nos appellamus, scilicet quod res mente conceptas prolatis sermonibus interpretatur per cataphasin et apophasin, id est per affirmationem et negationem. Per affirmationem, ut homo currit; per negationem, ut homo non currit.
3.27.5
4. In his itaque perihermeniis supradictus philosophus de septem speciebus tractat, id est, de nomine, de verbo, de oratione, de enuntiatione, de affirmatione, de negatione, de contradictione.
3.27.6
5. 107 Nomen est vox significativa secundum placitum, sine tempore, cujus nulla pars significativa separata, ut Socrates. Verbum est quod significat tempus, cujus pars nihil extra significat, sed semper eorum quae de altero dicuntur nota est, ut cogitat, disputat. Oratio est vox significativa, cujus partium aliquid separatum significativum est, ut Socrates disputat. Enuntiativa oratio est vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est, ut Socrates est, Socrates non est.
3.27.7
6. Affirmatio est enuntiatio alicujus de aliquo, ut Socrates est; negatio est alicujus ab aliquo, ut Socrates non est. Contradictio est affirmationis et negationis oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat.
3.27.9
7. Haec omnia in libro perihermeniarum minutissime divisa et subdivisa tractantur, quarum rerum definitiones hic breviter sufficiat intimasse, quando in ipso competens explanatio reperitur. Utilitas perihermeniarum haec est, quod ex his interpretamentis syllogismi fiunt. Unde et analytica pertractantur.
3.28.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXVIII. De syllogismis dialecticis.
3.28.1
1. Sequuntur dehinc dialectici syllogismi, ubi totius ejus artis utilitas et virtus ostenditur, quorum conclusio plurimum lectorem adjuvat ad veritatem investigandam, tantum ut absit ille error decipiendi adversarium per sophismata falsarum conclusionum.
3.28.2
2. Formulae categoricorum, id est, praedicativorum syllogismorum sunt tres.
3.28.3
Primae formulae modi sunt novem.
3.28.4
3. Primus modus est qui conducit, id est, qui colligit ex universalibus 108 dedicativis dedicativum universale directim, ut: Omne justum honestum, omne honestum bonum, omne igitur justum bonum.
3.28.5
4. Secundus modus est qui conducit ex universalibus dedicativis et abdicativis abdicativum universale directim, ut: Omne justum honestum, nullum honestum turpe, nullum igitur justum turpe.
3.28.6
5. Tertius modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut: Quoddam justum honestum, omne honestum utile, quoddam igitur justum utile.
3.28.7
6. Quartus modus est qui conducit ex particular dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, ut: Quoddam honestum justum, nullum honestum turpe, quoddam igitur justum non est turpe.
3.28.8
7. Quintus modus est qui conducit ex universalibus dedicativis particulare dedicativum per reflexionem, ut: Omne justum honestum, omne honestum bonum, quoddam igitur bonum justum.
3.28.9
8. Sextus modus est qui conducit ex universali dedicativa et universali abdicativa abdicativum universale per reflexionem, ut: Omne justum honestum, nullum honestum turpe, nullum igitur turpe justum.
3.28.10
9. Septimus modus est qui conducit ex particulari et universali dedicativis dedicativum particulare per reflexionem, ut: Quoddam justum honestum, omne honestum utile, quoddam igitur utile justum.
3.28.11
10. Octavus modus est qui conducit ex universalibus abdicativo et dedicativo particulare abdicativum per reflexionem, ut: Nullum turpe honestum, omne honestum justum, quoddam igitur turpe non est justum.
3.28.12
11. Nonus modus est qui conducit ex universali abdicativo et particulari dedicativo abdicativum particulare per reflexionem, ut: Nullum turpe honestum, quoddam honestum justum, quoddam igitur justum non est turpe.
3.28.13
12. Formulae secundae modi sunt quatuor.
3.28.14
Primus modus est qui conducit ex universalibus dedicativo et abdicativo abdicativum universale directim, ut: Omne justum honestum, nullum turpe honestum, nullum igitur justum turpe.
3.28.15
13. Secundus modus est qui conducit ex universalibus abdicativo 109 et dedicativo abdicativum universale directim, ut: Nullum turpe honestum, omne justum honestum, nullum igitur turpe justum.
3.28.16
14. Tertius modus est qui conducit ex particulari dedicativo et universali abdicativo particulare abdicativum directim, ut: Quoddam justum honestum, nullum turpe honestum, quoddam igitur justum non est turpe.
3.28.17
15. Quartus modus est qui conducit ex particulari abdicativo et universali dedicativo abdicativum particulare directim, ut: Quoddam justum non est turpe, omne malum turpe, quoddam igitur justum non est malum.
3.28.18
16. Formulae tertiae modi sunt sex.
3.28.19
Primus modus, qui conducit ex dedicativis universalibus dedicativum particulare, tam directim quam reflexim, ut: Omne justum honestum, omne justum bonum, quoddam igitur honestum bonum, vel sic, quoddam igitur bonum honestum.
3.28.20
17. Secundus modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut: Quoddam justum honestum, omne justum bonum, quoddam igitur honestum bonum.
3.28.21
18. Tertius modus est qui conducit ex dedicativis universali et particulari dedicativum particulare directim, ut: Omne justum honestum, quoddam justum bonum, quoddam igitur bonum honestum.
3.28.22
19. Quartus modus est qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum particulare directim, ut: Omne justum honestum, nullum justum malum, quoddam igitur honestum non est malum.
3.28.23
20. Quintus modus est qui conducit ex dedicativo particulari et abdicativo universali abdicativum particulare directim, ut: Quoddam justum honestum, nullum justum malum, quoddam igitur honestum non est malum.
3.28.24
21. Sextus modus est qui conducit ex dedicativo universali et abdicativo particulari abdicativum particulare directim, ut: Omne justum honestum, quoddam justum non est malum, quoddam igitur honestum non est malum.
3.28.25
22. Has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apuleii, et quae subtilius sunt tractata cognoscet. Distincta enim atque considerata 110 ad magnas intelligentiae vias lectorem, praestante Domino, utiliter introducunt. Nunc ad hypotheticos syllogismos ordine sequenti veniamus.
3.28.26
23. Modi syllogismorum hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua conclusione, sunt septem.
3.28.27
Primus modus est: Si dies est, lucet; est autem dies, lucet igitur.
3.28.28
Secundus modus est: Si dies est, lucet; non autem lucet, non est igitur dies.
3.28.29
Tertius modus est ita: Non et dies est, et non lucet; atqui dies est, lucet igitur.
3.28.30
24. Quartus modus est ita: Aut dies est, aut nox; atqui dies est, nox igitur non est.
3.28.31
Quintus modus est ita: Aut dies est, aut nox; atqui nox non est, dies igitur est.
3.28.32
Sextus modus est ita: Non, et dies est, et nox; dies autem est, nox igitur non est.
3.28.33
25. Septimus modus est ita: Non est dies et nox; atqui nox non est, dies igitur est. Modos autem syllogismorum hypotheticorum si quis plenius nosse desiderat, librum legat Marii Victorini, qui inscribitur De syllogismis hypotheticis.
3.28.34
26. Hinc ad dialecticas definitionum species accedamus, quae tanta dignitate praecellunt, ut possint jure dici orationum apertae manifestationes, et quaedam indicia dictionum.
3.29.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXIX. De divisione definitionum ex Marii Victorini libro abbreviata.
3.29.1
1. Definitio philosophorum est, quae in rebus exprimendis explicat quid res ipsa sit, non qualis sit, et quemadmodum membris suis constare debeat. Est enim oratio brevis uniuscujusque rei naturam a communione divisam propria significatione concludens. Divisio definitionum in partes quindecim habetur. 111
3.29.2
2. Prima species definitionis est οὐσιώδης, id est substantialis, quae proprie et vere dicitur definitio, ut: Est homo animal rationale, mortale, risus disciplinaeque capax. Haec enim definitio per species et differentias descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo.
3.29.3
3. Secunda species definitionis est quae Graece ἐννοηματικὴ dicitur, Latine notio nuncupatur; quam notionem communi, non proprio nomine, possumus dicere. Haec isto modo semper efficitur: Homo est, quod rationali conceptione, et exercitio praeest animalibus cunctis. Non hic dixit quid sit homo, sed dicendo quid agat, quasi quodam signo in notitiam devocat. In isto enim et in reliquis notitia rei profertur, non substantialis explicatio declaratur, quia illa substantialis definitionum omnium obtinet principatum.
3.29.4
4. Tertia species definitionis est quae Graece ποίοδης dicitur, Latine qualitativa vocatur, quia ex qualitate nomen accepit, pro eo quod quale sit id quod sit evidenter ostendit. Cujus exemplum tale est: Homo est, qui ingenio valet, artibus pollet, et cognitione rerum, aut quid agere debeat eligit, aut animadversione quid inutile sit contemnit. His enim qualitatibus expressus ac definitus est homo.
3.29.5
5. Quarta species definitionis est quae Graece ὑπογραφικὴ, Latine a Tullio descriptio nuncupatur: quae, adhibita circuitione dictorum factorumque, quid quaeque res sit descriptione declarat. Quaeritur enim quid sit avarus, quid crudelis, quid luxuriosus, et universa luxuriosi, avari et crudelis natura describitur; ut si luxuriosum volumus definire, dicimus: Luxuriosus est victus non necessarii, sed sumptuosi et onerosi, appetens, in deliciis affluens, in libidinem pronus. Haec et alia definiunt luxuriosum, sed per descriptionem definiunt. Quae species definitionis oratoribus magis apta est quam dialecticis, quia latitudines habet, quae simili modo in bonis rebus ponitur et in malis.
3.29.6
6. Quinta species definitionis est quam Graece κατ' ἀντίλεξιν, Latine ad verbum dicimus. Haec vocem illam de cujus re quaeritur alio sermone designat, uno, et singulari, et quodam modo, quid illud 112 sit in uno verbo positum, uno verbo alio declarat, ut, contiscere est tacere. Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas.
3.29.7
7. Sexta species definitionis est quam Graeci κατὰ διαφορὰν, nos per differentiam dicimus. Scriptores vero artium de eodem, et de altero nominant, ut cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adjecta differentia quid uterque sit definitur, id est: Rex est modestus et temperans; tyrannus vero impius et immitis.
3.29.8
8. Septima species definitionis est quam Graeci κατὰ μεταφορὰν, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in Top.: Littus est, qua fluctus eludit. Haec varie tractari potest: modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut laudet ac vituperet. Ut moneat: Nobilitas est virtus majorum apud posteros sarcina. Ut designet: Caput est ars corporis. Ut laudet: Adolescentia est flos aetatis. Ut vituperet: Divitiae sunt brevis vitae longum viaticum.
3.29.9
9. Octava species definitionis est, quam Graeci κατ' ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, Latini per privantiam contrarii ejus quod definitur, dicunt: Bonum est quod malum non est. Justum est quod injustum non est, et his similia. Hoc autem genere definitionis uti debemus cum contrarium est notum, ut: Si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est.
3.29.10
10. Nona species definitionis est quam Graeci καθ' ὑποτύπωσιν, Latini per quamdam imaginationem dicunt, ut: Aeneas est Veneris et Anchisae filius. Haec semper in individuis versatur quae Graeci ἄτομα appellant.
3.29.11
11. Decima species definitionis est quam Graeci ὡς τύπος, Latini exemplum appellant, ut si quaeratur quid sit animal, respondetur: Ut homo. Rem enim quaesitam praedictum declaravit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis, quid sit illud quod quaeritur declarare.
3.29.12
12. Undecima species definitionis est quam Graeci κατ' ἐλλειπὲς πλήρους ὁμοίου γένους, 113 Latini per indigentiam pleni ex eodem genere dicunt. Ut si quaeratur quid sit triens, respondeatur: Cui bes deest ut sit assis.
3.29.13
13. Duodecima species definitionis est quam Graeci κατ' ἐπαίνον vocant, id est per laudem, ut Tullius pro Cluentio: Lex est mens, et consilium, et animus, et sententia civitatis; et aliter: Pax est tranquilla libertas. Fit et per vituperationem, quam Graeci φόγον vocant, ut: Servitus est postremum omnium malorum, non modo bello sed morte quoque repellenda.
3.29.14
14. Tertia decima species definitionis est quam Graeci κατ' ἀναλογίαν, Latini juxta rationem dicunt. Sed hoc contingit cum majoris rei nomine res definitur inferior, ut est illud: Homo minor mundus. Cicero hac definitione sic usus est: Edictum legem annuam dicunt esse.
3.29.15
15. Quarta decima species definitionis est quam Graeci κατὰ τὸ πρός τι, Latini ad aliquid vocant, ut est illud: Pater est cui est filius, dominus est cui est servus. Cicero in Rhetorica: Genus est quod plures amplectitur partes. Item pars est quae subest generi.
3.29.16
16. Quinta decima species definitionis est quam Graeci κατ' αἰτιολόγιαν, Latini secundum rei rationem vocant, ut: Dies est sol supra terras, nox est sol sub terris. Scire autem debemus praedictas species definitionum topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt posita, et nonnullis locis commemorantur in topicis. Nunc autem ad topica veniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum, et origines dictionum.
3.30.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXX. De topicis.
3.30.1
1. Topica est disciplina inveniendorum argumentorum. Divisio topicorum sive locorum ex quibus argumenta ducuntur triplex est. 114 Nam alia in eo ipso de quo agitur haerent; alia, quae dicuntur affecta, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur; alia quae assumuntur extrinsecus. Argumenta quae in eo ipso de quo agitur haerent, in tribus divisa sunt. Prima, a toto; secunda, a parte; tertia, a nota.
3.30.2
2. Argumentum a toto, cum definitio adhibetur ad id quod quaeritur, sicut ait Cicero: Gloria est laus recte factorum, magnorumque in rempublicam fama meritorum.
3.30.3
3. A partibus est argumentum, cum is qui se defendit, aut negat factum, aut factum esse jure defendit.
3.30.4
4. A nota est argumentum, cum ex vi nominis argumentum aliquod elicitur, ut Cicero: Consulem, inquit, quaerebam, quem in isto majali invenire non poteram.
3.30.5
5. Affecta argumenta sunt quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur. Sunt autem numero quatuordecim, id est: primum a conjugatis argumentum est, cum declinatur a nomine, et fit verbum, ut Cicero Verrem dicit everrisse provinciam; vel nomen a verbo, cum latrocinari dicitur latro. Nomen est a nomine; Terentius: Inceptio est amentium, haud amantium, dummodo distet unius appellationis postremitas in aliam vocis declinationem formata.
3.30.6
6. Secundum argumentum a genere est, cum de eodem genere sententia dicitur, ut Virgilius: Varium et mutabile semper femina.
3.30.7
7. Tertium a specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit, ut: At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor.
3.30.8
A simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur: Suggere tela mihi, non ullum dextera frustra Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Grajum Iliacis campis. 115
3.30.9
8. A differentia argumentum est quando per differentiam aliqua separantur, ut Virgilius: Non Diomedis equos, nec currum cernis Achillis.
3.30.10
A contrariis argumentum ducitur, quando res discrepantes sibimet opponuntur, ut Virgilius: Mortaline manu factae immortale carinae Fas habeant, certusque incerta pericula lustret Aeneas?
3.30.11
9. A consequentibus argumentum ducitur, quando positam rem aliquid in evitabiliter consequitur, ut Virgilius: Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
3.30.12
Ab antecedentibus argumentum est quando aliqua ex iis quae prius gesta sunt comprobantur, ut Cicero pro Milone: Cum non dubitaverit aperire quid cogitaverit, vos potestis dubitare quid fecerit?
3.30.13
10. A repugnantibus argumentum est quando illud quod objicitur aliqua contrarietate destruitur, ut Cicero: Is igitur non modo de tali periculo liberatus, sed honore amplissimo ditatus domi te interficere voluisset?
3.30.14
11. A conjunctis argumentum est cum probabiliter ostenditur quid sit exre quaque venturum, ut Virgilius:..... Nos si pellant, nihil abfore credunt Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant.
3.30.15
12. A causi sargumentum est, quando consuetudine communi res quaeque tractatur, ut Terent.: Ego nonnihil veritus sum dudum abs te, Dave, Ne faceres quod vulgus servorum solet, dolis, Ut me deluderes Ab effectis argumentum est cum ex iis quae facta sunt aliquid approbatur, ut Virgilius: Degeneres animos timor arguit.
3.30.16
13. A comparatione argumentum est quando per collationem personarum, sive causarum, sententiae ratio sub imputatione formatur, ut Virg.: Tu potes Aeneam manibus subducere Grajum, Nos aliquid contra Rutulos juvisse nefandum est?
3.30.17
14. Item argumenta quae ducuntur extrinsecus, quae Graeci ἄτεχνα, id est artis expertia vocant, ut est testimonium. Testimonium omne est quod ab aliqua externa re sumitur ad faciendam fidem.
3.30.18
15. Haec dividitur quinque modis, id est: primo ex persona; secundo ex naturae auctoritate; tertio ex temporibus; quarto ex dictis factisque majorum; quinto ex tormentis. Persona non qualiscunque est, 116 quae testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis.
3.30.19
16. Naturae auctoritas est, quae maxime in virtute consistit. Temporibus multa sunt quae afferunt auctoritatem, id est, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, et concursio rerum fortuitarum. A dictis factisque majorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur. A tormentis fides praebetur, post quae nemo creditur velle mentiri.
3.30.20
17. Ea vero quae tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitione non indigent. Memoriae quoque condendum est topica oratoribus, dialecticis, poetis et jurisperitis communiter quidem argumenta praestare; sed quando aliquid specialiter probant, ad rhetores, poetas jurisperitosque pertinet; quando vero generaliter disputant, ad philosophos attinere manifestum est.
3.30.21
18. Mirabile plane genus operis, in unum potuisse colligi quidquid mobilitas ac varietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat invenire: conclusum liberum ac voluntarium intellectum. Nam quocunque se verterit, quascunque cogitationes intraverit, in aliquid eorum quae praedicta sunt necesse est cadat ingenium.
3.31.1
LIBER SECUNDUS, DE RHETORICA ET DIALECTICA. CAPUT XXXI. De oppositis.
3.31.1
1. Contrariorum genera quatuor sunt, quae Aristoteles ἀντικείμενα, id est opposita vocat, propterea quod sibi velut ex adverso videntur obsistere, ut contraria. Nec tamen omnia quae sibi opponuntur contraria sunt, sed omnia contraria opposita sunt. Primum genus est contrariorum, quod, juxta Ciceronem adversum vocatur, pro eo 117 quod tantum contrarie sibi opponuntur, ut non eorum sint quibus opponuntur, ut sapientia, stultitia.
3.31.2
2. Quod genus intres species dividitur. Nam sunt quaedam ex eis quae medium habent; et sunt quaedam quae sine medio sunt; et quaedam sunt quae habent medium, et tamen sine nomine sunt, nisi utrumque ei vocabulum creet. Candidus et niger medium habent, quia inter eos saepe color pallidus vel fuscus invenitur.
3.31.3
3. Sine medio sunt quoties unum de duobus accidit, ut sanitas vel infirmitas. Horum nihil est medium. Ea autem quorum media sine nomine sunt, ut felix, infelix, medium habent non felix. Secundum genus est relativorum, quae ita sibi opponuntur, ut ad se conferantur, sicut duplum, simplum.
3.31.4
4. Hoc solum oppositorum genus ad se refertur. Non enim est majus, nisi referatur ad minus, et simplum nisi ad duplum. Nam relativum relativo ita opponitur, ut hoc ipsum quod opponitur, aut ejus sit cui opponitur, aut ad id quocunque modo referatur. Dimidium enim opponitur duplo, ejusque dupli medium est; sed ita illi opponitur, ut ejus sit cui opponitur.
3.31.5
5. Sic et parvum opponitur magno, ita, ut ipsum parvum ad magnum cui opponitur sit parvum. Nam superiora, quae dicuntur contraria, ita sibi opponuntur, ut eorum non sint quibus opponuntur, nec ad ea quocunque modo referantur. Siquidem iniquitas justitiae ita contraria est, ut non ejusdem justitiae iniquitas sit, aut ad illam sit iniquitas.
3.31.6
6. Tertium genus oppositorum est habitus, vel orbatio. Quod genus Cicero privationem vocat, quia ostendit aliquid quempiam habuisse unde privatus est. Cujus species sunt tres, quarum prima est in re, secunda in loco, tertia in tempore congruo. In re, ut caecitas, et visio. In loco, ut:« Caecitatis et visionis in oculis locus est.» In tempore congruo, ut:« Infantem non dicere sine dentibus eum 118 cui dentes aetas adhuc parva negavit;» non enim est privatus dentibus quos nondum habuit.
3.31.7
7.« Quartum vero genus ex affirmatione et negatione opponitur, ut: Socrates disputat, Socrates non disputat. Haec a superioribus ideo differunt, quod illa singulatim dici possunt, haec nisi connexe dici non possunt. Quod genus quartum apud dialecticos multum habet conflictum, et appellatur ab eis valde oppositum, siquidem et tertium non recipit.
3.31.8
8. Nam ex illis quaedam habere tertium possunt, ut in contrariis candidum et nigrum; tertium ejus nec candidum nec nigrum, sed fuscum, vel pallidum. In relativis quoque, ut multa, et pauca, tertium ejus nec multa nec pauca, sed mediocria. In habitu, vel orbatione, ut visio et caecitas; tertium ejus nec caecitas nec visio, sed lippitudo. Hoc ergo: legit, non legit, tertium nihil habet.