Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
5.1.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT PRIMUM. De medicina.
5.1.1
1. Medicina est quae corporis vel tuetur vel restaurat salutem, cujus materia versatur in morbis et vulneribus
5.1.2
2. Ad hanc itaque pertinent, non ea tantum quae ars eorum exhibet qui proprie medici nominantur, sed etiam cibus, et potus, et tegumen; 168 defensio denique omnis, atque munitio, qua corpus nostrum adversus externos ictus casusque servatur.
5.2
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT II. De nomine ejus.
5.2
1. Nomen autem medicinae a modo, id est, temperamento impositum aestimatur, ut non satis, sed paulatim adhibeatur. Nam in multo constristatur natura, mediocri autem gaudet; unde et qui pigmenta et antidota satis vel assidue biberint, vexantur. Immoderatio enim omnis, non salutem, sed periculum affert.
5.3.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT III. De inventoribus medicinae.
5.3.1
1. Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo. Hanc filius ejus Aesculapius laude vel opere ampliavit.
5.3.2
2. Sed postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta fertur 169 medendi cura, et ars simul cum auctore defecit, latuitque per annos pene quingentos, usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum. Tunc eam revocavit in lucem Hippocrates, Asclepio patre genitus in insula Coo.
5.4.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT IV. De tribus haeresibus medicorum.
5.4.1
1. Hi itaque tres viri totidem haereses invenerunt.
5.4.2
Prima, Methodica, inventa est ab Apolline, quae remedia sectatur et carmina. Secunda, Empirica, id est, experientissima, inventa est ab Aesculapio, quae non indiciorum signis, sed solis constat experimentis. Tertia, Logica, id est rationalis, inventa ab Hippocrate.
5.4.3
2. Iste enim, discussis aetatum, regionum vel aegritudinum qualitatibus, artis curam rationabiliter perscrutatus est. Empirici enim experientiam solam sectantur; logici experientiae rationem adjungunt; methodici, nec elementorum rationem observant, nec tempora, nec aetates, nec causas, sed solas morborum substantias. 170
5.5.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT V. De quatuor humoribus corporis.
5.5.1
1. Sanitas est integritas corporis, et temperantia naturae ex calido et humido, quod est sanguis; unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis status.
5.5.2
2. Morbi generali vocabulo omnes passiones corporis continentur, quod inde veteres morbum nominaverunt, ut ipsa appellatione mortis vim quae ex eo nascitur demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem.
5.5.3
3. Morbi autem omnes ex quatuor nascuntur humoribus, id est, ex sanguine, et felle, melancholia, et phlegmate. Sicut autem quatuor elementa, sic et quatuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quatuor humores, sicut quatuor elementa, quae conservant corpora nostra.
5.5.4
4. Sanguis ex Graeca etymologia vocabulum sumpsit, quod vegetet, et sustentet, et vivat. Choleram Graeci vocaverunt, quod unius diei spatio terminetur, unde et cholera, id est, fellicula nominata est, hoc est, fellis effusio; Graeci enim fel χολὴν dicunt.
5.5.5
5. Melancholia dicta eo quod ex nigri sanguinis fece admista sit abundantia fellis. Graeci enim μέλαν nigrum vocant, fel autem χολὴν appellant.
5.5.6
6. Sanguis Latine vocatus, quod sit suavis; unde et homines 171 quibus dominatur sanguis, dulces et blandi sunt.
5.5.7
7. Phlegma autem dixerunt, quod sit frigidum. Graeci enim rigorem φλέγμονα appellant. Ex his quatuor humoribus reguntur sani, ex his laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt.
5.5.9
8. Ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Graeci ὀξέα vocant. Ex phlegmate vero et melancholia veteres causae procedunt, quas Graeci χρόνια dicunt.
5.6.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT VI. De acutis morbis.
5.6.1
1. Oxea est acutus morbus, qui aut cito transit, aut celerius interficit, ut pleurisis, phrenesis; ὀξὺ enim acutum apud Graecos, et velocem significat. Χρόνια est prolixus corporis morbus, qui multis temporibus remoratur, ut podagra, phthisis; χρόνος enim apud Graecos tempus dicitur. Quaedam autem passiones ex propriis causis nomina acceperunt.
5.6.2
2. Febris a fervore dicta est, est enim abundantia caloris.
5.6.4
3. Phrenesis appellata, sive ab impedimento mentis, quia Graeci mentem φρένας vocant, seu quod dentibus infrendant, nam frendere est dentes concutere. Est autem perturbatio cum exagitatione et dementia ex cholerica vi effecta.
5.6.5
4. Cardiace vocabulum a corde sumpsit, dum ex aliquo timore, 172 aut dolore afficitur. Cor enim Graeci καρδίαν vocant. Est enim cordis passio cum formidabili metu.
5.6.6
5. Lethargia a somno vocata. Est enim oppressio cerebri, cum oblivione, et somno jugi, veluti stertentis.
5.6.7
6. Synanche a continentia spiritus et praefocatione dicta. Graeci enim συνάγχειν continere dicunt; qui enim hoc vitio laborant, dolore faucium praefocantur.
5.6.8
7. Phlegmone est fervor stomachi cum extensione et dolore. Nam cum coeperit fieri, inquietudo et febris consequitur. Unde et dicta est φλεγμονὴ ἀπὸ τοῦ φλέγειν, id est, inflammare; sic enim sentitur, et inde nomen accepit.
5.6.9
8. Pleurisis est dolor lateris acutus, cum febre et sputo sanguinolento. Latus enim Graece πλεῦρον dicitur, unde et pleuritica passio nomen accepit.
5.6.10
9. Peripneumonia est pulmonis vitium, cum dolore vehementi et suspirio; Graeci enim pulmonem πνεύμονα vocant, unde et aegritudo dicta est.
5.6.11
10. Apoplexia est subita effusio sanguinis, qua suffocati intereunt. Dicta autem apoplexia, quod ex lethali percussu repentinus casus fiat. Graeci enim percussionem ἀπόπληξιν vocant.
5.6.12
11. Spasmus Latine contractio subita partium aut nervorum, cum dolore 173 vehementi. Quam passionem a corde nominatam dixerunt, quod in nobis principatum vigoris habet. Fit autem duobus modis, aut ex repletione, aut ex inanitione.
5.6.13
12. Tetanus majorum est contractio nervorum a cervice ad dorsum.
5.6.14
13. Telum, lateris dolor est, dictum est autem ita a medicis, quod dolore corpus transverberet, quasi gladius.
5.6.15
14. Ileos, dolor intestinorum, unde et ilia dicta sunt; Graece enim εἰλεῖν obvolvere dicitur: quod se intestina prae dolore involvant. Hi et torminosi dicuntur ab intestinorum tormento.
5.6.16
15. Hydrophobia, id est, aquae metus; Graeci enim ὕδωρ aquam vocant, φόβον timorem dicunt; unde et Latini hunc morbum ob aquae metum lymphaticum vocant. Fit autem, vel ex canis rabidi morsu, aut ex ejus spuma in terram projecta, quam si homo, vel bestia tetigerit, aut dementia repletur, aut in rabiem vertitur.
5.6.17
16. Carbunculus dictus, quod in ortu suo rubens sit, ut ignis, postea niger, ut carbo exstinctus.
5.6.18
17. Pestilentia est contagium, quod dum unum apprehenderit, celeriter ad plures transit. Gignitur autem ex corrupto aere, et in visceribus penetrando innititur. Haec etsi plerumque per aereas potestates fiat, tamen sine arbitrio Omnipotentis Dei omnino non fit. 174
5.6.19
18. Dicta autem pestilentia, quasi pastulentia, quod veluti incendium depascat, Et toto descendat corpore pestis. Idem et contagium a contingendo, quia quemque tetigerit, polluit.
5.6.20
19. Ipsa et inguinaria ab inguinum percussione. Eadem et lues a labe, et luctu vocata, quae tanto acuta est, ut non habeat spatium temporis, quo aut vita speretur, aut mors, sed repentinus languor simul cum morte venit.
5.7.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT VII. De chronicis morbis.
5.7.1
1. Chronia est prolixus morbus, qui multis temporibus remoratur, ut podagra, phthisis, χρόνος enim, apud Graecos tempus dicitur.
5.7.2
2. Cephalea ex causa vocabulum habet, capitis enim passio est; Graeci enim caput κεφαλὴν vocant.
5.7.3
3. Scotoma ab accidenti nomen sumpsit, quod repentinas tenebras ingerat oculis, cum vertigine capitis. Vertigo autem est, quotiescunque ventus consurgit, et terram in circuitum mittit.
5.7.4
4. Sic et in vertice hominis arteriae et venae ventositatem ex resoluta humectatione gignunt, et in oculis gyrum faciunt, unde et vertigo nuncupata est.
5.7.5
5. Epilepsia vocabulum sumpsit, quod mentem apprehendens pariter, etiam corpus possideat; Graeci enim apprehensionem ἐπιληψίαν appellant. Fit autem ex melancholico humore, quoties exuberavit et ad cerebrum conversus fuerit. Haec passio et caduca vocatur, eo quod cadens aeger spasmos patiatur.
5.7.6
6. Hos etiam vulgus lunaticos vocat, quod pro lunae cursu comitetur 175 eos insania; eadem et larvatio. Ipse est et morbus comitialis idem major, et divinus, quo caduci tenentur. Cujus tanta vis est, ut homo valens concidat spumetque.
5.7.7
7. Comitialis autem dictus, quod apud gentiles, cum comitiorum die cuiquam accidisset, comitia dimittebantur. Erat autem apud Romanos comitiorum dies solemnis III Kal. Januar.
5.7.8
8. Mania ab insania vel furore vocata. Nam Graecorum vetustas 176 furorem μαντικὴν appellabat, sive ab inanitate, quam Graeci μανίαν vocaverunt, sive a divinatione, quia divinare Graece μανεῖν dicitur.
5.7.9
9. Melancholia dicta est a nigro felle; Graeci enim nigrum μέλαν vocant, fel autem χολὴν appellant. Epilepsia autem in phantasia fit, melancholia in ratione, mania in memoria.
5.7.10
10. Typi sunt frigidae febres, quia τύπος Latine forma, atque status dicitur; est enim accessionum vel recessionum revolutio per statuta temporum intervalla.
5.7.11
11. Rheuma Graece, Latine eruptio, sive fluor appellatur. Catarrhus est fluor rheumae jugis ex naribus, quae dum ad fauces venerit βράγχος vocatur, dum ad thoracem, vel pulmonem πτύσις, dicitur.
5.7.12
12. Coryza est quoties influxio capitis in ossa venerit narium, et provocationem fecerit, cum sternutatione; unde, et coryza nomen accepit. 177
5.7.13
13. Branchos est praefocatio faucium a frigido humore. Graeci enim guttur βράγχος dicunt, circa quod fauces sunt, quas nos corrupte branchias dicimus.
5.7.14
14. Raucedo, amputatio vocis. Haec et arteriasis vocatur, eo quod vocem raucam et clausam reddat ab arteriarum injuria. Suspirium nomen sumpsit, quia inspirationis difficultas est, quam Graeci δύσπνοιαν dicunt, id est, praefocationem.
5.7.16
15. Peripneumonia a pulmonibus nomen accepit. Est enim pulmonis tumor, cum spumarum sanguincarum effusione.
5.7.17
16. Haemoptois, emissio sanguinis per os, unde et nomen sumpsit, αἷμα enim sanguis dicitur.
5.7.18
17. Phthisis est ulceratio, et tumor in pulmonibus, qui juvenibus facilius evenire solet; φθίσις autem apud Graecos dicta, quod sit totius corporis consumptio.
5.7.19
18. Tussis Graece ab altitudine vocatur, quod a profundo pectoris veniat, cujus contraria est superior in faucibus ubi uva distillat.
5.7.20
19. Apostema a collectione nomen accepit; nam collectiones Graeci apostemata vocant.
5.7.22
20. Empye dicta est apostema intrinsecus, vel in latere, vel in stomacho, eum dolore, et febribus, et tussi, et abundantibus sputis, et purulentiis.
5.7.23
21. Hepaticus morbus a jecoris passione nomen accepit, Graeci enim jecur ἧπαρ vocant.
5.7.24
22. Lienosis a splene vocabulum sumpsit. Graeci σπλὴν lien vocant.
5.7.25
23. Hydrops nomen sumpsit ab aquoso humore cutis, nam Graeci ὕδωρ aquam vocaverunt, est enim humor subcutaneus, cum inflatione turgente, et anhelitu fetido.
5.7.26
24. Nephritis a renum languore nomen accepit, Renes enim Graeci νεφροὺς dicunt. 178
5.7.27
25. Paralysis dicta a corporis impensatione, facta ex multa infrigidatione, aut in toto corpore, aut in parte.
5.7.28
26. Cachexia nomen sumpsit a corporis malo habitu; καχεξίαν enim Graeci malam vexationem vocaverunt. Fit autem haec passio ex intemperantia aegrotantis, vel curatione mala medicantis, aut post aegritudinem tarda resumptione.
5.7.29
27. Atrophia nomen accepit a diminutione corporis; nam Graeci nutrimenti cessationem ἀτροφίαν dicunt. Est enim tenuitas corporis ex causis latentibus, et paulatim convalescentibus.
5.7.30
28. Sarcia est superfluum carnis incrementum, quo ultra modum corpora saginantur; Graeci enim carnem σάρκα vocant.
5.7.31
29. Ischias, vocata a parte corporis quam vexat. Nam vertebrorum ossa, quorum summitas iliorum initio terminatur, Graeci ἰσχία vocant. Fit autem de phlegmate quoties descenderit in recta ossa, et efficitur ibi glutinatio.
5.7.32
30. Podagram Graeci a retentione pedum dicunt nominatam, vel a ferali dolore, siquidem omne quod immite fuerit abusive agreste vocamus.
5.7.33
31. Arthriticus morbus ab articulorum passione vocabulum sumpsit.
5.7.34
32. Calculus petra est quae in vesica fit, unde et nomen accepit. Gignitur autem ex materia phlegmatica.
5.7.35
33. Stranguria dicta est, eo quod stringat urinarum difficultate. 179
5.7.36
34. Satyriasis, juge desiderium veneris cum extensione naturalium locorum, dicta passio a Satyris.
5.7.37
35. Diarrhoea, jugis ventris fluxus sine vomitu.
5.7.38
36. Dysenteria est divisio continuationis, id est, ulceratio intestini, Δὺς enim divisio est, ἔντερα intestina. Fit autem antecedente fluore, quam Graeci Διάῤῥοιαν vocant.
5.7.39
37. Lienteria dicta, quod cibum tanquam per laevia intestina nullis obstantibus faciat prolabi.
5.7.40
38. Colica passio nomen sumpsit ab intestino quod Graeci κῶλον appellant.
5.7.41
39. Ragades[ Al. Ragadiae] dicuntur, eo quod fissurae sint rugis collectae circa orificium. Hae et haemorrhoides a sanguinis fluore dictae. Graeci enim sanguinem αἷμα dicunt.
5.8.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT VIII. De morbis qui in superficie corporis videntur.
5.8.1
1. Alopecia est capillorum fluor circumscriptis pilis fulvis aeris qualitatem habentibus: vocata hoc nomine a similitudine animalis vulpeculae, quam Graeci ἀλώπεκα vocant.
5.8.2
2. Parotides sunt duritiae, vel collectiones, quae ex febribus, 180 vel aliquo alio nascuntur in aurium vicinitate; unde et παρωτίδες sunt appellatae, ὦτα enim Graece auriculae dicuntur.
5.8.3
3. Lentigo, vestigia macularum parvula in rotunditatem formata, a specie lenticulae dicta.
5.8.4
4. Erysipelas est quam Latini sacrum ignem appellant, id est, exsecrandum per antiphrasim. Siquidem in superficie rubore flammeo cutis rubescit. Tunc moto rubore quasi ab igne vicina invaduntur loca, ita ut etiam febris excitetur.
5.8.5
5. Serpedo est rubor cutis cum pustularum exstantia, et nomen sumpsit a serpendo, eo quod serpat per membra.
5.8.6
6. Impetigo est sicca scabies, prominens a corpore, cum asperitate et rotunditate formae. Hanc vulgus sarnam appellat.
5.8.7
7. Prurigo vocata a perurendo et ardendo.
5.8.8
8. Nyctalmus est passio qua per diem visus patentibus oculis denegatur, et nocturnis irruentibus tenebris redhibetur, aut, versa vice( ut plerique volunt), die redditur, nocte negatur.
5.8.9
9. Verrucae aliud sunt, satyriasis aliud. Verrucae singulatim sunt, satyriasis vero una fortior, ac circa ipsam plures inveniuntur.
5.8.10
10. Scabies et lepra, utraque passio, asperitas cutis cum pruritu, et squammatione; sed scabies tenuis asperitas et squammatio est. 181 Hinc denique nomen accepit, quae ita veluti purgamenta amittat. Nam scabies quasi squammies.
5.8.11
11. Lepra vero cutis asperitas squammosa lepidi similis, unde et nomen sumpsit, cujus color nunc in nigredinem vertitur, nunc in alborem, nunc in ruborem. In corpore hominis ita lepra dignoscitur, si variatim inter sanas cutis partes color diversus appareat, aut si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamvis adulterini faciat.
5.8.12
12. Elephantiacus morbus dicitur ex similitudine elephantis, cujus naturaliter dura et aspera pellis nomen morbo in hominibus dedit, quia corporis superficiem similem facit elephantorum cuti, sive quia ingens passio est, sicut animal ipsum, ex quo derivatum ducit nomen.
5.8.13
13. Icteris Graece appellatur a cujusdam animalis nomine, quod sit coloris fellis. Hunc morbum Latini arcuatum appellant ad similitudinem coelestis arcus. Auruginem vero Varro appellari ait a colore auri. Regium autem morbum inde aestimant dictum, quod vino bono et regalibus cibis facilius curetur.
5.8.14
14. Cancer a similitudine maritimi animalis vocatum vulnus( sicut medici dicunt) nullis medicamentis sanabile. Aut ergo praecidi solet a corpore membrum ubi nascitur, ut aliquanto diutius vivat, 182 tamen inde mortem quamlibet tardius affuturam.
5.8.15
15. Furunculus est tumor in acutum surgens, dictus quod ferveat, quasi fervunculus; unde et Graece ἄνθραξ dicitur, quod sit ignitus.
5.8.16
16. Ordeolus est parvissima, et purulenta collectio in capillis palpebrarum constituta, in medio lata, et ex utroque conducta, hordei granum similans; unde et nomen accepit.
5.8.17
17. Oscedo est qua infantum ora exulcerantur, dicta ex languore oscitantium.
5.8.18
18. Frenusculi ulcera circa rictum oris, similia his quae fiunt jumentis asperitate frenorum.
5.8.20
19. Ulcus putredo ipsa, vulnus quod ferro fit quasi vi. Et ulcus, quod olet quasi olcus.
5.8.21
20. Pustula est in superficie corporis turgida, veluti collectio.
5.8.22
21. Papula est parvissima cutis erectio, circumscripta cum rubore, et ideo papula dicta, quasi pupula. Sirimpio.....
5.8.23
22. Sanies dicta, quia ex sanguine nascitur, excitato enim calore vulneris, sanguis in saniem vertitur. Nam sanies non fit in quocunque loco, nisi ubi sanguis advenerit, quia omne quod putrescit, nisi calidum, et humidum fuerit, quod est sanguis, putrefieri non potest. Sanies autem, et tabes sibi differunt. Fluere enim sanie vivorum est, tabe mortuorum.
5.8.24
23. Cicatrix est obductio vulneris, naturalem colorem partibus servans, dicta, quod obducat vulnera, atque obcaecet. 183
5.9.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT IX. De remediis et medicaminibus.
5.9.1
1. Medicinae curatio spernenda non est. Meminimus enim et Isaiam Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse, et Paulus apostolus Timothaeo modicum vinum prodesse dixit.
5.9.2
2. Curatio autem morborum tribus generibus constat: pharmacia, quam Latini medicamina vocant; chirurgia, quam Latini manuum operationem appellant, manus enim apud Graecos χεὶρ vocatur; diaeta, quam Latini regulam nuncupant, est enim observatio legis et vitae.
5.9.3
3. Sunt autem omnium curationum species tres: primum genus diaeticum; secundum pharmaceuticum; tertium chirurgicum. Diaeta est observatio legis et vitae. Pharmacia est medicamentorum curatio. Chirurgia est ferramentorum incisio; nam ferro exciduntur quae medicamentorum non senserint medicinam.
5.9.4
4. Antiquior autem medicina herbis tantum et succis erat. Talis namque medendi usus coepit; deinde ferro et caeteris medicamentis.
5.9.5
5. Omnis autem curatio, aut ex contrariis, aut ex similibus adhibetur. Ex contrariis, ut frigidum calido, vel siccum humido, sicut et in homine superbia sanari non potest, nisi humilitate sanetur.
5.9.6
6. Ex similibus vero, sicut ligamentum vel rotundo vulneri rotundum, vel oblongo oblongum apponitur. Ligatura enim ipsa non eadem membris et vulneribus omnibus, sed similis simili coaptatur, quae duo etiam ipsa adjutoria nominibus suis significant.
5.9.7
7. Nam antidotum Graece, Latine ex contrario datum dicitur. Contraria enim contrariis medicinae ratione curantur. At contra ex simili, 184 ut πικρὰ, quod interpretatur amara, quia gustus ejus amarus est. Ex convenienti enim nomen accepit, quia amaritudo morbi amaritudine solvi solet.
5.9.8
8. Omnia autem medicamenta ex propriis causis habent vocabula. Hiera enim dicta quasi divina. Arteriaca, quod apta sint gutturis meatui, et tumores faucium et arteriarum leniant. Theriaca est antidotum serpentinum, quo venena pelluntur, ut pestis peste solvatur. Cathartica Graece, Latine purgatoria dicuntur.
5.9.9
9. Catapotia, eo quod modicum potetur, seu inglutiatur. Diamoron a succo mori nomen sumpsit, ex quo conficitur; sicut diacodion, quia ἐκ τῆς κωδείας, id est, ex papavere fit; sicut diaspermaton, quia ex seminibus componitur.
5.9.10
10. Electarium vocatum, eo quod molle sorbeatur. Trochiscus dictus, quia in modum rotulae deformatur, τροχὸς enim Graece rota dicitur. Collyria, Latine sonant, quod vitia oculorum detergant. Epithema, eo quod superponatur, aliis adjutoriis praecedentibus.
5.9.11
11. Cataplasma, eo quod inductio sola sit. Emplastrum, eo quod inducatur. Malagma, eo quod sine igne maceretur et comprehendatur. Enema Graece, Latine relaxatio dicitur. Pessaria dicta, quod intus injiciantur.
5.9.12
12. Medicinam jumentorum Chiron quidam Graecus invenit; inde pingitur dimidia parte homo, dimidia equus. Dictus autem Chiron ἀπὸ τοῦ χειρίζειν, quia chirurgus fuit.
5.9.13
13. Criticos dies medici vocant, quibus, credo, ex judicio infirmitatis illud nomen impositum est, quod quasi judicent hominem, et sententia sua, aut puniant, aut liberent 185
5.10.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT X. De libris medicinalibus.
5.10.1
1. Aphorismus est sermo brevis, integrum sensum propositae rei scribens.
5.10.2
2. Prognostica praevisio aegritudinum, a praenoscendo vocata. Oportet enim medicum et praeterita agnoscere, et praesentia scire, et futura praevidere.
5.10.3
3. Dynamidia potestas herbarum, id est, vis et possibilitas. Nam in herbarum cura vis ipsa δύναμις dicitur. Unde et Dynamidia nuncupatur, ubi eorum medicinae scribuntur.
5.10.4
4. Botanicum herbarium dicitur, quod ibi herbae notentur.
5.11.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT XI. De instrumentis Medicorum.
5.11.1
1. Enchiridion dictum, quod manu astringatur, dum plurima contineat ferramenta. χείρ enim Graece manus vocatur.
5.11.2
2. Phlebotomum ab incisione vocatum. Nam incisio Graece τομὴ dicitur.
5.11.3
3. Simile... Angistrum... Spatomele...
5.11.5
4. Guva, quae a Latinis a similitudine cucurbita, a suspirio ventosa vocatur. 186 Denique animata spiritu per igniculum, dehinc praeciso corpori superposita, omne quod intra cutem vel altius aestuat, sive humorem, sive sanguinem evocat in superficiem. Clyster...
5.11.6
5. Pila a pinsendis seminibus, id est, terendis. Hinc et pigmenta, eo quod in pila et pilo aguntur, quasi pilagmenta. Est enim pila vas concavum, et medicorum aptum usui, in qua proprie ptisanae fieri et pigmenta concidi solent.
5.11.7
6. Varro autem refert Pilumnum quemdam in Italia fuisse, qui pinsendis praefuit arvis, unde et pilumni, et pistores. Ab hoc ergo pilum et pila inventa, quibus far pinsitur, et ex ejus nomine ita appellata. Pilum autem est unde contunditur quidquid in pilam mittitur.
5.11.9
7. Mortarium, quod ibi jam semina in pulverem redacta et mortua condiantur.
5.11.10
8. Coticula est, in qua circumducta collyria resolvuntur, erit enim lenis. Nam aspera frangi potius quam resolvi collyrium facit. 187
5.12.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT XII. De odoribus et unguentis.
5.12.1
1. Odor vocatus ab aere.
5.12.2
2. Thymiama lingua Graeca vocatur, quod sit odorabile. Nam thymus dicitur flos, qui odorem refert, de quo Virgilius:.... redolentque thymo fragrantia mella.
5.12.3
3. Incensum dictum, quia igne consumitur dum offertur.
5.12.4
4. Tetraidos, formulae incensi in longitudinem porrectae, quae fiunt ex quatuor pigmentis. Quatuor enim Graece τέτταρα, formula εἶδος dicitur.
5.12.5
5. Stacte est incensum quod ex pressura manat, dictum a Graecis ἀπὀ τοῦ στάζειν, quod est manare, et distillare.
5.12.7
6. Myrobalanum, quia fit ex glande adorata, de quo Horatius: Et pressa tuis balanus capillis. Oleum est purum, nullique rei admistum. Unguentum vero est omne quod ex communi oleo confectum, aliarum specierum commistione augetur, odoris jucunditatem sumens, et longius redolens.
5.12.8
7. Unguenta autem quaedam dicuntur a locis, ut Telinum, cujus Julius Caesar meminit, dicens: Corpusque suavi Telino unguimus. Hoc conficiebatur in insula Telo, quae est una ex Cycladibus. 188
5.12.9
8. Sunt et quaedam ab inventorum nomine, ut Amaracinum. Nam quidam tradunt regium quemdam puerum, Amaracum nomine, complura unguentorum genera ferentem casu prolapsum esse, et majorem ex commistione odorem creasse. Unde nunc optima unguenta Amaracina dicuntur, sunt autem ex genere florum.
5.12.10
9. Item alia quae a materiae suae qualitate dicuntur, ut rosaceum a rosa; Cyprinum a flore Cypri; unde et propriae materiae odorem referunt.
5.12.11
10. Ex his quaedam simplicia unguenta sunt, quae ex una tantum specie existunt, unde et sui nominis referunt odoratum, ut Anethinum; est enim sincerum ex oleo et anetho tantum. Composita autem sunt, quae pluribus admistis fiunt; unde et nominis sui odorem non habent; quia obtinentibus aliis quae admiscentur, incertum odorem ducunt.
5.12.12
11. Cerotum.... Chalasticum.... Martiatum....
5.13.1
LIBER QUARTUS. DE MEDICINA. CAPUT XIII. De initio medicinae.
5.13.1
1. Quaeritur a quibusdam, quare inter caeteras Ne percuncteris fundus meus, optime Quincti, Arvo pascat herum, an baccis opulentet olivae, liberales disciplinas medicinae ars non contineatur. Propterea, quia illae singulares continent causas, ista vero omnium. Nam et grammaticam medicus scire jubetur, ut intelligere vel exponere possit quae legit.
5.13.2
2. Similiter et rhetoricam, ut veracibus argumentis valeat definire quae tractat. Nec non et dialecticam propter infirmitatum causas ratione adhibita perscrutandas atque curandas. Sic et arithmeticam propter numerum horarum in accessionibus et periodis dierum.
5.13.3
3. Non aliter et geometriam propter qualitates regionum et locorum situs in quibus doceat quid quis observare debeat. Porro musica incognita illi non erit, nam multa sunt quae in aegris hominibus 189 per hanc disciplinam facta leguntur, sicut de David legitur, quia a spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit. Asclepiades quoque medicus phreneticum quemdam per symphoniam pristinae sanitati restituit.
5.13.4
4. Postremo et astronomiam notam habebit, per quam contempletur rationem astrorum, et mutationem temporum, nam sicut ait quidam medicorum, cum ipsorum qualitatibus et nostra corpora commutantur.
5.13.5
5. Hinc est quod medicina secunda philosophia dicitur. Utraque enim disciplina totum sibi hominem vindicat. Nam sicut per illam anima, ita per hanc corpus curatur.