Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
7.1.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT PRIMUM. De Veteri et Novo Testamento.
7.1.1
1. Vetus Testamentum ideo dicitur, quia veniente Novo cessavit, de quo Apostolus meminit, dicens: Vetera transierunt et ecce facta sunt omnia nova. 240
7.1.2
2. Testamentum autem Novum ideo nuncupatur, quia innovat. Non enim illud discunt nisi homines renovati ex vetustate per gratiam, et pertinentes jam ad Testamentum Novum, quod est regnum coelorum.
7.1.3
3. Hebraei autem Veteris Testamenti, Esdra auctore, juxta numerum litterarum suarum, viginti duos libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines, Legis scilicet, et Prophetarum, et Hagiographorum.
7.1.4
4. Primus ordo Legis, in quinque libris accipitur, quorum primus est Beresith, quod est Genesis; secundus Veelle Semoth, quod est Exodus; tertius Vaicra, quod est Leviticus; quartus Vajedabber, quod est Numeri; quintus Elleaddebarim, quod est Deuteronomium.
7.1.5
5. Hi sunt quinque lib. Moysi, quos Hebraei thora, Latini legem appellant. Proprie autem Lex appellatur, quae per Moysen data est.
7.1.6
6. Secundus ordo est Prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Josue Ben- Nun, qui Latine Jesu Nave dicitur; secundus Sophtin, quod est Judicum; tertius Samuel, qui est Regum primus; quartus Melachim, qui est Regum secundus; quintus Isaias, sextus Jeremias; septimus Ezechiel; octavus Thereazar, qui dicitur Duodecim prophetarum; qui libri, quia sibi pro brevitate adjuncti sunt, pro uno accipiuntur.
7.1.7
7. Tertius est ordo Hagiographorum, id est, sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Job; secundus Psalterium; tertius Misse, quod est Proverbia Salomonis; quartus Coheleth, quod est Ecclesiastes; quintus Sir hassirim, quod est Cantica canticorum; sextus Daniel; septimus Dibrehajamim, quod est Verba dierum, hoc est Paralipomenon; octavus Esdras; nonus Esther, qui simul omnes V, VIII et IX, fiunt XXII, sicut superius comprehensi sunt.
7.1.8
8. Quidam autem Ruth et Cinoth, quod Latine dicitur Lamentatio Jeremiae, hagiographis adjiciunt, et XXIV volumina Testamenti Veteris 241 faciunt, juxta viginti quatuor seniores, qui ante conspectum Domini assistunt.
7.1.9
9. Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt. Quorum primus Sapientiae liber est; secundus Ecclesiasticus; tertius Thobias; quartus Judith; quintus et sextus Machabaeorum, quos licet Judaei inter apocrypha separent, Ecclesia tamen Christi inter divinos libros, et honorat et praedicat.
7.1.10
10. In Novo autem Testamento duo sunt ordines: primus Evangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas et Joannes; secundus apostolicus, in quo sunt Paulus in quatuordecim Epistolis, Petrus in duabus, Joannes in tribus, Jacobus et Judas in singulis. Actus apostolorum et Apocalypsis Joannis.
7.1.11
11. Summa autem utriusque Testamenti trifarie distinguitur, id est, in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie dividuntur, id est, quid a Deo, quid ab angelis, vel hominibus gestum dictumque sit, quid a prophetis praenuntiatum de Christo et corpore ejus; quid de diabolo et membris ipsius; quid de veteri et novo populo; quid de praesenti saeculo, et futuro regno, atque judicio.
7.2.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT II. De scriptoribus et vocabulis sanctorum librorum.
7.2.1
1. Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses Divinae Historiae cosmographiam in quinque voluminibus edidit, quod Pentateuchum nominatur.
7.2.2
2. Pentateuchum autem a quinque voluminibus dicitur: πέντε enim Graece quinque, τεῦχος volumen vocatur.
7.2.3
3. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur. 242
7.2.4
4. Exodus vero exitum ab Aegypto vel egressum populi Israel digerit, et ex ea causa nomen accepit.
7.2.5
5. Leviticus appellatur, eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exsequitur, totusque in eo ordo Leviticus annotatur.
7.2.6
6. Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo descriptio continetur.
7.2.7
7. Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur secunda lex, id est, repetitio, et evangelicae legis praefiguratio, quae sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia quae in eo replicantur.
7.2.8
8. Josue liber nomen accepit a Jesu filio Nave, cujus historiam continet, scriptorem vero ejus eumdem Josue Hebraei asseverant, in cujus textu post Jordanis transitum regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur, et per singulas urbes, viculos, montes atque confinia Ecclesiae coelestisque Jerusalem, spiritualia regna praefigurantur.
7.2.9
9. Judicum nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in Israel post Moysen et Josue, antequam David et caeteri reges existerent. Hunc librum et Ruth edidisse creditur Samuel. Liber Samuel ejusdem Samuelis nativitatem, et sacerdotium, et gesta describit, idcirco et ab eo nomen accepit.
7.2.10
10. Et quamvis hic liber Saul et David historiam contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia ipse unxit Saul in regnum, ipse David in regem futurum. Cujus libri primam partem conscripsit idem Samuel, sequentia vero ejus usque ad calcem scripsit David.
7.2.11
11. Melachim proinde appellatur, eo quod reges Judae et Israeliticae gentis, gestaque eorum, per ordinem digerat temporum. Melachim enim Hebraice, Latine regum interpretatur. Hunc librum Jeremias primus in unum volumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias.
7.2.12
12. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum, vel reliquorum dicere possumus, quia ea quae in lege vel in Regum libris, 243 vel omissa, vel non plene relata sunt, in isto summatim et breviter explicantur.
7.2.13
13. Librum Job quidam Moysen scripsisse arbitrantur; alii unum ex prophetis; nonnulli vero eumdem Job post plagam suae passionis scriptorem fuisse existimant, arbitrantes ut qui certamina specialis pugnae sustinuit, ipse narraret quas victorias expedivit.
7.2.14
14. Principia autem et fines libri Job apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt; media autem ipsius ab eo loco in quo ait: Pereat dies in qua natus sum, usque ad eum locum: Idcirco ego me reprehendo, et ago poenitentiam, omnia heroico metro discurrunt.
7.2.15
15. Psalmorum liber, Graece psalterium, Hebraice nebel, Latine organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum quod uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderet. Titulus autem in Psalmis Hebraicus Thehilim quod interpretatur Volumen hymnorum.
7.2.16
16. Auctores autem psalmorum sunt qui ponuntur in titulis: Moyses, scilicet, et David, et Salomon, Asaph, Ethan, Idithun, et filii Core Eman Ezraithae, et reliquorum, quos Esdras uno volumine comprehendit.
7.2.17
17. Omnes autem psalmos apud Hebraeos metrico carmine constat esse compositos. Nam in morem Romani Flacci, et Graeci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc Alcaico personant; nunc Saphico nitent, trimetro, vel tetrametro pede incedentes.
7.2.19
18. Salomon, filius David, rex Israel, juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit, quorum primus est Hebraice Misle, quem Graeci Parabolas, Latini proverbiorum nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostenderit.
7.2.20
19. Ipsam autem veritatem ad intelligendum legentibus reservavit. 244 Secundum librum Coheleth vocavit, qui Graece Ecclesiastes dicitur, Latine Concionator, eo quod sermo ejus non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigatur, docens omnia quae in mundo cernimus caduca esse et brevia, et ob hoc minime appetenda.
7.2.21
20. Tertium librum Sir hassirim praenotavit, qui in Latinam linguam vertitur Canticum canticorum; ubi per epithalamium carmen conjunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit. Dictum autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis praeferatur, quae in Scripturis sacris habentur, sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus majora sunt sancta sanctorum.
7.2.22
21. Horum autem trium librorum carmina hexametris et pentametris versibus apud suos composita perhibentur, ut Josephus, Hieronymusque scribunt.
7.2.23
22. Isaias, evangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cujus omnis textus eloquentia prosa incedit. Canticum vero hexametro, et pentametro versu discurrit.
7.2.24
23. Jeremias similiter edidit librum suum cum threnis ejus, quos nos lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur, in quibus quadruplex diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi Saphico metro scripta sunt, quia tres versiculos, qui sibi nexi sunt, et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit.
7.2.25
24. Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris iidem versus terni incipiunt. Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. 245
7.2.26
25. Ezechiel et Daniel a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur, quorum Ezechiel principia et fines multis habet obscuritatibus involuta. Daniel vero claro sermone regna orbis pronuntiat, et tempus adventus Christi manifestissima praedicatione adnotat.
7.2.27
26. Hi sunt quatuor prophetae qui Majores vocantur, quia prolixa volumina condiderunt. Liber duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotatur, qui propterea dicuntur Minores, quia sermones eorum breves sunt.
7.2.28
27. Unde et connexi sibimet invicem in uno volumine continentur, quorum nomina sunt: Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias.
7.2.29
28. Esdrae liber auctoris sui titulo praenotatur, in cujus textu ejusdem Esdrae, Nehemiaeque sermones pariter continentur. Nec quemquam moveat quod unus Esdrae dicitur liber, quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebraeos, sed inter apocryphos deputantur. 246
7.2.30
29. Esther librum Esdras creditur conscripsisse, in quo eadem regina sub figura Ecclesiae Dei populum a servitute et morte eripuisse scribitur, atque, interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur.
7.2.31
30. Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, unde et ipse stylus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Judaei Philonis esse affirmant, qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris, et passio ejus evidenter exprimitur.
7.2.32
31. Librum autem Ecclesiasticum certissime Jesus, filius Sirac, Hierosolymita, nepos Jesu sacerdotis magni, composuit, de quo meminit Zacharias; qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem Salomonis titulo praenotatur.
7.2.33
32. Dictus autem Ecclesiasticus, eo quod de totius Ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna cura et ratione sit editus. Hic et apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur.
7.2.34
33. Judith vero et Tobias, sive Machabaeorum libri, quibus auctoribus scripti sint minime constat. Habent autem vocabula ex eorum nominibus quorum gesta scribuntur.
7.2.35
34. Quatuor libros Evangeliorum quatuor evangelistae singulariter conscripserunt.
7.2.36
35. Primus Matthaeus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis, et sermonibus in Judaea, initians evangelizare ab humana Christi nativitate, dicens: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. 247
7.2.37
36. Secundus Marcus plenus Spiritu sancto scripsit Evangelium Christi eloquio Graeco, in Italia secutus Petrum, ut discipulus. Is initium a spiritu prophetali fecit, dicens: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domino, ut ostenderet Christum post assumptionem carnis Evangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est: Et prophetam in gentibus posui te.
7.2.38
37. Tertius Lucas, inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, Evangelium scripsit Theophilo episcopo, initians a sacerdotali spiritu, dicens: Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias, ut manifestaret Christum, post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii, hostiam fuisse effectum pro salute mundi.
7.2.39
38. Ipse est enim Sacerdos de quo dictum est in Psalmis: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Ubi enim Christus advenit, sacerdotium Judaeorum obmutuit, lex et prophetia cessavit.
7.2.41
39. Quartus Joannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eumdem Salvatorem qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum a coelo venisse, et post mortem ad coelum iterum remeasse.
7.2.42
40. Hi sunt quatuor evangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quatuor animalibus. Propterea autem quatuor animalia, quia per quatuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est.
7.2.43
41. Animalia autem dicta sunt quoniam propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus, et foris, quoniam pervident quae dicta sunt a prophetis, et quae promissa erant impleri.
7.2.45
42. Crura autem eorum recta, quia nihil pravum in Evangeliis. Et alas senas tegentes crura, et facies suas, revelata sunt enim quae tegebantur in adventu Christi. 248
7.2.46
43. Evangelium autem interpretatur bona annuntiatio. Graece enim εὗ bene, ἀγγελία dicitur annuntiatio. Unde, et angelus nuntius interpretatur.
7.2.47
44. Paulus apostolus suas scripsit Epistolas quatuordecim, ex quibus novem septem Ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis Timotheo, Tito et Philemoni.
7.2.48
45 Ad Hebraeos autem Epistola a plerisque Latinis ejus esse incerta est propter dissonantiam sermonis, eamdemque alii Barnabam conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur.
7.2.49
46. Petrus scripsit duas nominis sui Epistolas, quae Catholicae ideo nominantur, quia non uni tantum populo, vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt.
7.2.51
47. Jacobus, et Joannes, et Judas, suas scripserunt Epistolas.
7.2.52
48. Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis Ecclesiae historiam digerit. Actuum apostolorum scriptorem Lucam esse( constat) evangelistam; in quo opere nascentis Ecclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur. Unde et Actus apostolorum dicitur.
7.2.53
49. Apocalypsim librum Joannes evangelista scripsit, eo tempore quo ob Evangelii praedicationem in insula Pathmos traditur relegatus. Apocalypsis autem ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur. Revelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondita erant, juxta quod et ipse Joannes dicit: Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis.
7.2.54
50. Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui, per Spiritum sanctum 249 loquentes ad eruditionem nostram, et praecepta vivendi et credendi regulam conscripserunt
7.2.55
51. Praeter haec et alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est, secreta, quia in dubium veniunt. Est enim eorum occulta origo, nec patet Patribus, ex quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. In iis apocryphis, etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte a prudentibus judicantur non esse eorum credenda quibus ascribuntur.
7.2.56
52. Nam multa, et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.
7.3.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT III. De bibliothecis.
7.3.1
1. Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi recondantur libri. Nam βιβλίων librorum θήκη repositio interpretatur.
7.3.2
2. Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam legem a Chaldaeis, dum Judaei regressi fuissent in Jerusalem, 250 divino afflatus Spiritu, reparavit; cunctaque legis ac prophetarum volumina, quae fuerant a gentibus corrupta, correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in lege quot habebantur et litterae.
7.3.3
3. Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur, Atheniensium tyrannus; quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, avexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Graeciam retulit.
7.3.4
4. Hinc studium regibus urbibusque caeteris natum est comparandi volumina diversarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam vertendi.
7.3.5
5. Dehinc magnus Alexander, vel successores ejus, instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt, maxime Ptolemaeus cognomento Philadelphus, omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam et divinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta miliia librorum hujus temporibus Alexandriae inventa sunt.
7.4.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT IV. De interpretibus.
7.4.1
1. Hic etiam, et ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti, in Graecam vocem ex Hebraica lingua per septuaginta interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit.
7.4.2
2. Siquidem singuli in singulis cellulis separati, ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicujus eorum codice 251 inventum esset quod in caeteris, vel in verborum ordine, discreparet
7.4.3
3. Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila Symmachus et Theodotion, sicut etiam et vulgaris illa interpretatio, cujus auctor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretis. Quinta Editio nuncupatur.
7.4.4
4. Praeterea sextam et septimam Editionem Origenes miro labore reperit, et cum caeteris Editionibus comparavit.
7.4.5
5. Presbyter quoque Hieronymus, trium linguarum peritus, ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquenterque transfudit, cujus interpretatio merito caeteris antefertur. Nam est, et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior, atque, utpote a Christiano interprete, verior.
7.5.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT V. De eo qui primum Romam libros advexit
7.5.1
1. Romam primus librorum copiam advexi Aemilius Paulus, Perse Macedonum rege devicto; deinde Lucullus e Pontica praeda. 252 Post hos Caesar dedit Marco Varroni negotium quam maximae bibliothecae construendae.
7.5.2
2. Primum autem Romae bibliothecas publicavit Pollio, Graecas simul atque Latinas, additis auctorum imaginibus in atrio quod de manubiis magnificentissimum instruxerat.
7.6.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT VI. Qui apud nos bibliothecas instituerunt.
7.6.1
1. Apud nos quoque Pamphilus martyr, cujus Vitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecae studio primus adaequare contendit. Hic enim in bibliotheca sua prope triginta voluminum millia habuit.
7.6.3
2. Hieronymus quoque atque Gennadius Ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno voluminis indiculo comprehenderunt. 253
7.7.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT VII. Qui multa scripserunt.
7.7.1
1. Marcus Terentius Varro apud Latinos innumerabiles libros scripsit. Apud Graecos quoque Chalcenterus miris attollitur laudibus, quod tantos libros ediderit quantos quisque nostrum alienos scribere propria manu vix possit.
7.7.2
2. De nostris quoque apud Graecos Origenes, in Scripturarum labore, tam Graecos quam Latinos operum suorum numero superavit. Denique Hieronymus sex millia librorum ejus selegisse fatetur.
7.7.4
3. Horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sua vicit. Nam tanta scripsit, ut diebus ac noctibus non solum scribere libros ejus quisquam, sed nec legere quidem occurrat.
7.8.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT VIII. De generibus opusculorum.
7.8.1
1. Opusculorum genera sunt tria. Primum genus excerpta sunt, quae Graece scholiam nuncupantur; in quibus ea quae videntur obscura vel difficilia, summatim ac breviter praestringuntur.
7.8.2
2. Secundum genus homiliae sunt, quas Latini verba appellant quae proferuntur in populis. Tertium, tomi, quos nos libros vel volumina nuncupamus. Homiliae autem ad vulgus loquuntur; tomi vero, id est, libri, majoris sunt disputationis. Dialogus est collatio 254 duorum, vel plurimorum, quam Latini sermonem dicunt. Nam quos Graeci dialogos vocant nos sermones vocamus.
7.8.3
3. Sermo autem dictus, quia inter utrumque seritur. Unde et in Virgilio; Multa inter sese vario sermone serebant. Tractatus est unius rei multiplex expositio, eo quod trahat sensum in multa. sententiam contrectando secum.
7.8.4
4. Differt autem sermo, tractatus et verbum. Sermo enim altera eget persona, tractatus specialiter ad se ipsum est, verbum autem ad omnes. Unde et dicitur: Verbum fecit ad populum.
7.8.5
5. Commentaria dicta quasi cum mente. Sunt enim interpretationes, ut commenta juris, commenta Evangelii.
7.8.6
6. Apologeticum est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere. In defensione enim aut negatione sola positum est, et est nomen Graecum.
7.8.7
7. Panegyricum est licentiosum, et laciniosum genus dicendi in laudibus regum, in cujus compositione homines multis mendaciis adulantur. Quod malum a Graecis exortum est, quorum levitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendaciorum nebulas suscitavit
7.8.8
8. Fastorum libri sunt in quibus reges vel consules scribuntur, a fascibus dicti, id est, potestatibus. Unde et ob id libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt.
7.8.9
9. Prooemium est initium dicendi. Sunt enim prooemia principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures 255 coaptantur. Cujus nomen plerique Latinitatis periti sine translatione posuerunt; hoc autem vocabulum apud nos interpretatum praefatio nuncupatur, quasi praelocutio.
7.8.10
10. Praecepta sunt quae aut quid faciendum, aut quid non faciendum sit, docent. Quid faciendum, ut: Dilige Deum tuum, et honora patrem tuum, et matrem tuam. Quid non faciendum, ut: Non maechaberis; non furtum facies.
7.8.11
11. Similiter et gentilium praecepta vel jubent, vel vetant. Jubent faciendum, ut: Nudus ara, sere nudus. Vetant, ut: Neve inter vites corylum sere, neve flagella Summa pete.
7.8.12
12. Primus autem praecepta apud Hebraeos Moyses scripsit, apud Latinos Martius vates primus praecepta composuit. Ex quibus est illud: Postremus dicas, primus taceas.
7.8.13
13. Parabolae et problemata nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere, Parabola quippe alicujus rei similitudinem per se gerit, quod licet sit vocabulum Graecum, jam tamen pro Latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis, quae dicuntur rerum similitudines, rebus de quibus agitur comparantur.
7.8.14
14. Problemata autem, quae Latine appellantur propositiones, quaestiones sunt habentes aliquid quod disputatione solvendum sit.
7.8.15
15. Quaestio autem est quaesitio, cum quaeritur an sit, quid sit, quale sit.
7.8.16
16. Argumentum vero dictum quasi argutum, vel quasi argute inventum, ad comprobandas res.
7.8.17
17. Epistolam proprie Graeci vocant quod interpretatur Latine missa.
7.8.18
18. Ante chartae et membranarum usum, in dedolatis ex ligno codicillis epistolarum alloquia scribebantur. Unde et portitores earum tabellarios vocaverunt. 256
7.9.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT IX. De ceris.
7.9.1
1. Cerae litterarum materies, parvulorum nutrices, ipsae... Dant ingenium pueris primordia sensus, quarum studium primi Graeci tradidisse produntur. Graeci autem et Thusci primum ferro in ceris scripserunt, postea Romani jusserunt ne graphium ferreum quis haberet.
7.9.2
2. Unde et apud scribas dicebatur: Ceram ferro ne caedito. Postea institutum est ut ceram ossibus scriberent, sicut indicat Atta in satyra dicens: Vertamus vomerem in ceram, mucroneque aremus Osseo..... Graphium autem Graece, Latine scriptorium dicitur. Nam γραφὴ scriptura est.
7.10.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT X. De chartis.
7.10.1
1. Chartarum usum primum Aegyptus ministravit coeptum apud Memphiticam urbem; Memphis enim civitas Aegyptiorum est, ubi chartae usus inventus est primum, sicut ait Lucanus: Conficitur bibula Memphitis charta papyro. Bibulani autem papyrum dixit, quod humorem bibat. 257
7.10.2
2. Charta autem dicta, quod carptim papyri tegmen decerptum glutinatur. Cujus genera quam plura sunt. Prima, et praecipua Augustaea, regia, et majoris formae, in honorem Octavii Augusti appellata.
7.10.3
3. Secunda Liviana ob honorem Liviae; tertia hieratica dicta, eo quod ad sacros libros eligebatur, similis Augustaeae, sed subcolorata.
7.10.4
4. Quarta Taeniotica, a loco Alexandriae, qui ita vocatur, ubi fiebat; quinta Saitica ab oppido Sai.
7.10.5
5. Sexta Corneliana, a Cornelio Gallo, praefecto Aegypti, primum confecta; septima emporetica, quod ea merces involvuntur, cum sit scripturis minus idonea.
7.11.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT XI. De pergamenis.
7.11.1
1. Pergameni reges cum charta indigerent, membrana primi excogitaverunt. Unde et pergamenarum nomen hucusque tradente sibi 258 posteritate servatum est. Haec membrana dicuntur, quia ex membris pecudum detrahuntur.
7.11.2
2. Fiebant autem primum coloris lutei, id est, crocei, postea vero Romae candida membrana reperta sunt, quod apparuit inhabile esse, quod, et facile sordescant, aciemque legentium laedant. Cum peritiores architecti neque aurea lacunaria ponenda in bibliothecis putent, neque pavimenta alia quam e Carysteo marmore, quod auri fulgor hebetet, et Carysti viriditas reficiat oculos.
7.11.3
3. Nam et qui nummulariam discunt, denariorum formis myrteos pannos subjiciunt, et gemmarum sculptores scarabeorum terga, quibus nihil est viridius, subinde respiciunt, et pictores idem faciunt, ut laborem visus eorum viriditate recreent.
7.11.4
4. Membrana autem aut candida, aut lutea, aut purpurea sunt. Candida naturaliter existunt. Luteum membranum bicolor est, quod a confectore una tingitur parte, id est crocatur, de quo Persius: Jam liber, et positis bicolor membrana capillis.
7.11.5
5. Purpurea vero inficiuntur colore purpureo, in quibus aurum et argentum liquescens patescat in litteras. 259
7.12.2
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT XII. De libris conficiendis.
7.12.2
1. Quaedam genera librorum apud gentiles certis modulis conficiebantur. Breviore forma, carmina atque epistolae. At vero historiae majori modulo scribebantur, et non solum in charta, vel membranis, sed etiam, et in omentis elephantinis, textilibusque malvarum foliis, atque palmarum.
7.12.3
2. Cujus generis Cinna sic meminit: Haec tibi Arataeis multum invigilata lucernis Carmina, queis ignes novimus aerios, Levis in aridulo malvae descripta libello Prusiaca vexi munera navicula.
7.12.4
3. Circumcidi libros Siciliae primum increbuit. Nam initio pumicabantur. Unde et ait Catullus: Cui dono lepidum novum libellum Arido modo pumice expolitum?
7.13.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT XIII. 260 De librorum vocabulis.
7.13.1
1. Codex multorum librorum est, liber unius voluminis. Et dictus Codex per translationem a caudicibus arborum, seu vitium, quasi caudex, quod in se multitudinem librorum quasi ramorum contineat.
7.13.3
2. Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebraeos volumen legis, volumina prophetarum.
7.13.4
3. Liber est interior tunica corticis quae ligno cohaeret. De quo Virgilius: Alta liberaret in ulmo. Unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum chartae vel membranorum de libris arborum volumina fiebant, id est, compaginabantur. Unde et scriptores a libris arborum librarios vocaverunt.
7.14.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT XIV. De librariis, et eorum instrumentis.
7.14.1
1. Librarios( constat) ante bibliopolas dictos. Librum enim Graeci βίβλον vocant. Librarii autem idem et antiquarii vocantur; sed 261 librarii sunt qui et nova et vetera scribunt, antiquarii qui tantummodo vetera, unde et nomen sumpserunt.
7.14.2
2. A scribendo autem scriba nomen accepit, officium exprimens vocabuli qualitate.
7.14.3
3. Instrumenta scribae calamus et penna. Ex his enim verba paginis infiguntur, sed calamus arboris est, penna avis, cujus acumen in duo dividitur, in toto corpore unitate servata( credo) propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Novum Testamentum signaretur, quibus exprimitur verbi sacramentum sanguine passionis effusum.
7.14.4
4. Dictus autem calamus quod liquorem ponat. Unde et apud nautas CALARE ponere dicitur.
7.14.5
5. Penna autem a pendendo vocata, id est, volando. Est enim, ut diximus, avium.
7.14.6
262 6. Folia autem librorum appellata, sive ex similitudine foliorum arborum, seu quia ex follibus fiunt, id est, ex pellibus quae de occisis pecudibus detrahi solent, cujus partes paginae dicuntur, eo quod sibi invicem compingantur.
7.14.7
7. Versus autem vulgo vocati, quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stylum; deinde convertebantur ad inferiora et rursum ad dexteram versus, quos hodieque rustici versus vocant.
7.14.8
8. Scheda est, quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est, et est nomen Graecum, sicut et tomus.
7.15.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT XV. De canonibus Evangeliorum.
7.15.1
1. Canones Evangeliorum Ammonius, Alexandriae episcopus, primus excogitavit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus, plenius 263 composuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus qui reliquorum evangelistarum similia aut propria dixerunt.
7.15.2
2. Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quatuor eadem dixerunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, et Joannes; secundus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Lucas; tertius, in quibus tres, Matthaeus, Lucas, Joannes; quartus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Joannes.
7.15.3
3. Quintus, in quibus duo, Matthaeus, Lucas; sextus, in quibus duo, Matthaeus, Marcus; septimus, in quibus duo, Matthaeus, Joannes; octavus, in quibus duo, Marcus, Lucas; nonus, in quibus duo, Lucas, Joannes.
7.15.4
4. Decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt, quorum expositio haec est. Per singulos enim evangelistas numerus quidam capitulis affixus adjacet, quibus numeris subdita est aera quaedam minio notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus cui subjecta est aera.
7.15.5
5. Verbi gratia: si est aera prima, in primo canone; si secunda, in secundo; si tertia, in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum perveniens.
7.15.6
6. Si igitur, aperto quolibet Evangelio, placuerit scire qui reliquorum evangelistarum similia dixerunt, assumes adjacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, ibique invenies quot et qui dixerint, et ita demum in corpore inquisita loca quae ex ipsis numeris indicantur per singula Evangelia de iisdem dixisse invenies.
7.16.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT XVI. De canonibus conciliorum.
7.16.1
1. Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem 264 dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque quid corrigat.
7.16.2
2. Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas.
7.16.3
3. Inde Christianitas in diversas haereses est scissa, quia non erat licentia episcopis in unum convenire, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse namque dedit facultatem Christianis libere congregari.
7.16.5
4. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes, juxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum post apostolos symbolum tradiderunt.
7.16.6
5. Inter caetera autem concilia quatuor esse( scimus) venerabiles synodos, quae totam principaliter fidem complectuntur, quasi quatuor Evangelia, vel totidem paradisi flumina.
7.16.7
6. Harum prima Nicaena synodus trecentorum octodecim episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est. In qua Arianae perfidiae damnata blasphemia, quam de inaequalitate sanctae Trinitatis idem Arius asserebat; consubstantialem Deo Patri, 265 Deum Filium eadem sancta synodus per symbolum definivit.
7.16.9
7. Secunda synodus centum quinquaginta Patrum sub Theodosio seniore Constantinopoli congregata est, quae Macedonium, Spiritum Sanctum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio sanctum Spiritum demonstravit, dans symboli formam, quam tota Graecorum et Latinorum confessio in Ecclesiis praedicat.
7.16.10
8. Tertia synodus Ephesina prima, ducentorum episcoporum sub juniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem justo anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini Jesu Christi personam.
7.16.11
9. Quarta synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Martiano principe habita est, in qua Euthychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et ejus defensorem Dioscorum quemdam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis una Patrum sententia praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum Dominum de Virgine sic natum, ut in eo substantiam et divinae et humanae confiteamur naturae.
7.16.12
10. Quatuor hae sunt synodi principales, fidei doctrinam plenissime 266 praedicantes; sed et si qua sunt concilia quae sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritatem omni manent stabilita vigore, quorum gesta in hoc corpore condita continentur.
7.16.13
11. Synodus autem ex Graeco interpretatur comitatus, vel coetus.
7.16.14
12. Concilii vero nomen tractum est ex more Romano. Tempore enim quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum, quasi communicilium. Nam cilia oculorum sunt. Unde, et CONSIDIUM, consilium, d in l litteram transeunte. 267
7.16.15
13. Coetus vero conventus est, vel congregatio, a coeundo, id est, conveniendo in unum. Unde et conventus est nuncupatus; sicut conventus coetus, vel concilium a societate multorum in unum.
7.17.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT XVII. De cyclo paschali.
7.17.1
1. Paschalem cyclum Hippolytus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit. Post quem probatissimi auctores Eusebius 268 Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus, atque Victorius, amplificatis ejusdem festivitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt.
7.17.2
2. Cujus quidem rationem beatissimus Cyrillus Alexandrinae urbis episcopus in XCV annos per quinquies decem novies calculans, quoto Kalendas, vel luna debeat paschalis solemnitas celebrari, summa brevitate notavit.
7.17.4
3. Cyclus autem vocatus, eo quod in orbem digestus sit, et quasi in circulo dispositum ordinem complectatur annorum sine varietate et sine ulla arte.
7.17.5
4. Unde factum est ut cujusque materiae carmina simplici formitate facta cyclica vocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat stratum annorum.
7.17.6
269 5. Primus cyclus decemnovenatis. Lunae. XX XVI XVII XX XV XVI XIX XX XV XVIII XIX XV XVII XVIII XXI XVII XVII
7.17.7
6. Secundus cyclus lunae. XX XXI XVIII XX XXI XVII XX XX XVI XVII XX XV XVI
7.17.8
7. Tertius Cyclus lunae. XIX XV XV XVIII XXI XV XVII XVIII XV XVIII XVIII XXI XVII XVIII XX XVI XXII XX XX XVI XIX XX XV XVIII XVIII
7.17.9
8. Quartus cyclus lunae. XIX XV XIX XV XVI XVIII XXI XV XVIII XVIII XXI XVII XVIII XX
7.17.10
9. Quintus cyclus lunae. XVI XVI XX XV XVI XIX XX XVI XIX XX XVI XVII XIX B. Com. an. II Idus April. XV C. VI Kal. April. XVI Em. XVI Kal. Maii XVIII C. VI Idus. April. XXI B. C. IX Kal. April. XV E. II Idus. April. XVIII C. II Non. April. XX E. VIII Kal. Maii XXI B. C. V Idus April. XVII C. II Kal. April. XX E. XII Kal. Maii XX C. Non. April. XVI B. C. V Kal. April. XVI
7.17.11
10. Post cujus expletionem ad primum exordium recurrendum. Antiquitus Ecclesia Pascha decima quarta luna cum Judaeis celebrabat, quocunque die occurreret: quem ritum sancti Patres in Nicaena synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem et mensem inquirere, sed etiam et diem Resurrectionis dominicae observare, et ob hoc Pascha a quarta decima luna usque ad vigesimam primam extenderunt, ut dies Dominicus non omitteretur.
7.17.13
11. Paschae autem vocabulum non Graecum, sed Hebraeum est; nec a passione, quoniam πάσχειν Graece dicitur pati, sed a transitu Hebraeo verbo Pascha appellatum est, eo quod tunc populus Dei 273 ex Aegypto transierit. Unde et in Evangelio: Cum vidisset, inquit, Jesus, quia venit hora ut transiret de mundo ad Patrem.
7.17.14
12. Cujus nox ideo pervigil ducitur, propter adventum Regis ac Dei nostri, ut tempus resurrectionis ejus nos non dormientes, sed vigilantes inveniat. Cujus noctis duplex ratio est, sive quod in ea vitam tunc recepit cum passus est; sive quod postea eadem hora qua resurrexit ad judicandum venturus est.
7.17.15
13. Eo autem modo agimus Pascha, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam revocemus, sed etiam caetera( quae circa eum attestantur) ad sacramentorum significationem inspiciamus.
7.17.16
14. Propter initium enim novae vitae, et propter novum hominem, quem jubemur induere, et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus; propter hanc ergo vitae novitate primus mensis in anni mensibus celebrationi paschali mystice attributus est.
7.17.17
15. Quod vero tertiae hebdomadae die Pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam, hoc significat quia in toto tempore saeculi, quod septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit.
7.17.18
16. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Ubi jam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico aenigmate, ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est.
7.17.19
17. Quod vero a quarta decima luna usque ad vigesimam primam 274 per dies septem paschalis dies quaeritur, hoc fit propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur propter instar universitatis, unde et Joannes apostolus, in Apoc., ad septem scribit Ecclesias.
7.17.20
18. Ecclesia vero in ista adhuc mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis significatur.
7.17.21
19. Varia autem observantia opinionum paschalis festivitatis interdum errorem gignit. Latini namque a tertio Nonas Martii, usque in tertium Nonas Aprilis primi mensis lunam inquirunt, et si quarta decima luna die Dominico provenerit, in alio die Dominico Pascha protrahunt.
7.17.22
20. Graeci primi mensis lunam ab octavo Idus Martias usque in diem Non. April. observant, et si quinta decima luna die Dominico incurrerit, sanctum Pascha celebrant. Hujusmodi igitur dissensio inter utrosque Paschalem regulam turbat.
7.17.23
21. Communis annus dicitur qui duodecim tantum lunas, hoc est, dies CCCLIV habet. Dictus autem communis, quia saepe duo ita conjuncti incedunt, ut invicem se in Paschali solemnitate sequantur; nam embolismus annus semper solus est.
7.17.24
22. Embolismus annus est qui tredecim menses lunares, id est, CCCLXXXIV dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi divinitus revelatus, in quo jubentur ii qui longius habitabant in secundo mense Pascha celebrare.
7.17.25
23. Embolismus autem nomen Graecum est, quod interpretatur Latine superaugmentum, eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur.
7.17.26
24. Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur. Si enim a quarta decima luna Paschae praecedentis, usque ad quartam decimam sequentis CCCLXXXIV dies fuerint, embolismalis annus est; si CCCLIV, communis.
7.17.27
25. Bissextus est post annos quatuor unus dies adjectus. Crescit enim per singulos annos quarta pars assis. At ubi quarto anno assem compleverit, bissextum unum facit.
7.17.28
26. Dictus autem bissextus, quia bis sexies ductus assem 275 facit, quod est unus dies; sicut quadrantem propter quater ductum, quod est bissextus, quem super dierum cursum in anno sol facit; sive quod nequeat annus subintroduci, nisi bissexto Kal. Mart. computaveris, hoc est, et prima die sexta Kal. Martias, et addito bissexto alio die sexto Kal. Martias iteraveris.
7.17.29
27. A sexto autem Kal. Martias usque in diem pridie Kalendas Januarias, in lunae cursu bissextus apponitur, atque inde detrahitur.
7.17.30
28. Intercalares autem dies idcirco vocantur, quia interponuntur, ut ratio lunae solisque conveniant. Calare enim ponere dicitur; intercalare, interponere.
7.17.31
29. Epactas Graeci vocant, Latini adjectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium in se revolvuntur. Quas ideo Aegyptii adjiciunt, ut lunaris emensio rationi solis aequetur.
7.17.32
30. Luna enim juxta cursum viginti novem semis dies lucere dignoscitur, et fiunt in annum lunarem dies CCCLIV. Remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Aegyptii adjiciunt.
7.17.33
31. Unde et adjectiones vocantur: absque his non invenies lunam quota sit in quolibet anno, et mense, et die. Istae epactae semper XI Kal. April. reperiuntur in eadem luna quae fuerit eo die.
7.17.34
32. Continentur autem circulo decemnovenali: sed cum ad XXIX Epactas pervenerit, qui est circulus decemnovenalis, jam sequenti anno non addes super viginti novem, undecim, ut decem annunties detractis triginta, sed inde reverteris, ut undecim pronunties.
7.18.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT XVIII. De reliquis festivitatibus.
7.18.1
1. Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis 276 sola res divina fit. Quibus contrarii sunt fasti, in quibus jus fatur, id est, dicitur. Solemnitas a sacris dicitur, ita suscepta, ut mutari ob religionem non debeat a solo, id est, firmo, atque solido nominata.
7.18.2
2. Celebritas autem nominatur, quod non ibi terrena, sed coelestia tantum agantur.
7.18.3
3. Pascha festivitatum omnium prima est, de cujus vocabulo jam superius dictum est.
7.18.4
4. Pentecoste sicut et Pascha apud Hebraeos celebris dies erat, quae post quinque decadas Paschae celebratur; unde et vocabulum sumpsit. Πέντε enim Graece quinque, in quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur.
7.18.5
5. Cujus figuram annus jubilaeus in Testamento veteri gessit; quae nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat.
7.18.6
6. Epiphania Graece, Latine apparitio, sive manifestatio vocatur. Eo enim die Christus sideris indicio magis apparuit adorandus. Quod fuit figura primitiae credentium gentium.
7.18.8
7. Quo die et dominici baptismatis sacramentum, et permutatae in vinum aquae, factorum per Dominum signorum principia exstiterunt.
7.18.9
8. Duae sunt autem Epiphaniae: prima in qua natus Christus pastoribus Hebraeorum angelo nuntiante apparuit; secunda, ex qua in gentium populis stella indice praesepis cunabula magis adoraturis exhibuit. 277
7.18.10
9. Scenopegia solemnitas Hebraeorum, de Graeco in Latinum, tabernaculorum dedicatio interpretatur, quae celebrabatur a Judaeis in memoriam expeditionis, cum ab Aegypto promoti, in tabernaculis agebant, et ex eo Scenopegia; σκήνη enim Graece tabernaculum dicitur. Quae solemnitas apud Hebraeos Septembri mense celebrabatur.
7.18.11
10. Neomenia, apud nos Kalendae; apud Hebraeos autem( quia secundum lunarem cursum menses supputantur), et Graece μήνη luna appellatur; inde Neomenia, id est, nova luna.
7.18.12
11. Erant enim apud Hebraeos ipsi dies Kalendarum ex legali institutione solemnes, de quibus dicitur in psalmo: Canite initio mensis tuba, in die insigni solemnitatis vestrae.
7.18.13
12. Encaenia autem est nova templi dedicatio. Graece enim καινὸν dicitur novum. Quando enim aliquid novum dedicatur, encaenia dicitur. Hanc dedicationis templi solemnitatem Judaei Octobri mense celebrant.
7.18.14
13. Dies Palmarum ideo dicitur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Jerusalem tendens asellum sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamaverunt: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel.
7.18.15
14. Vulgus autem ideo eum diem Capitilavium vocant, quia tunc moris est lavandi capita infantium, qui ungendi sunt, ne observatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. 278
7.18.16
15. Hoc autem die symbolum competentibus traditur propter confinem dominicae Paschae solemnitatem: ut qui jam ad Dei gratiam percipiendam festinant fidem, quam confiteantur agnoscant.
7.18.17
16. Coena dominica dicta est, eo quod in illo die Salvator Pascha cum discipulis suis fecerit; quod hodie, sicut est traditum, celebratur, sanctamque in eo chrisma conficitur, atque initium novi, et veteris cessatio Testamenti declaratur.
7.18.18
17. Sabbatum ab Hebraeis ex interpretatione vocabuli sui requies nominatur, quod Deus in ipso, perfecto mundo, requievisset.
7.18.20
18. Siquidem et eo die requievit in sepulcro Dominus, ut quietis illius mysterium confirmaret, quod Judaeis observandum in umbra futuri praeceptum est. Sed postquam Christus in sepultura sua ejus figuram adimplevit, observatio ejus quievit.
7.18.21
19. Dominicus dies proinde vocatur, quia in eo resurrectionis Domini nostri gaudium celebratur. Qui dies non Judaeis, sed Christianis in resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam.
7.18.22
20. Illis enim solum celebrandum Sabbatum traditum est, quia erat ante requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur.
7.18.24
21. Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae quod corpus Ecclesiae speraret in fine, jam dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus, celebrari coepit. 279
7.19.1
LIBER SEXTUS. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS. CAPUT XIX. De officiis.
7.19.1
1. Officiorum plurima sunt genera, sed praecipuum illud quod in sacris divinisque rebus habetur. Officium autem ab efficiendo dictum, quasi efficium propter decorem sermonis una mutata littera, vel certe ut quisque illa agat quae nulli officiant, sed prosint omnibus.
7.19.2
2. Vespertinum officium est in noctis initio vocatum, a stella Vespere, quae surgit oriente nocte.
7.19.3
3. Matutinum vero officium est in lucis initio, a stella Lucifero appellatum, quae inchoante mane oritur. Quorum duorum temporum significatione ostenditur ut die ac nocte semper Deus laudetur.
7.19.4
4. Missa, tempore sacrificii, est quando catechumeni foras mittuntur, clamante levita: Si quis catechumenus remansit, exeat foras, et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt qui nondum regenerati noscuntur. 280
7.19.5
5. Chorus est multitudo in sacris collecta, et dictus chorus, quod initio in modum coronae circum aras starent, et ita psallerent. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate consistit, quia si charitatem non habeat, respondere convenienter non potest.
7.19.6
6. Cum autem unus canit, Graece monodia, Latine sincinnium dicitur; cum vero duo canunt, bicinium appellatur: cum multi, chorus. Nam chorea ludicrum cantilenae, vel saltationes classium sunt.
7.19.7
7. Antiphona ex Graeco interpretatur vox reciproca, duobus scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, sive de uno ad unum, quod genus psallendi Graeci invenisse traduntur.
7.19.8
8. Responsorios Itali tradiderunt, quod inde responsorios cantus vocant, quod alio desinente, id alter respondeat. Inter responsorios autem et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus versum dicit, in antiphonis autem versibus alternant chori.
7.19.9
9. Lectio dicitur, quia non cantatur, ut psalmus, vel hymnus, sed legitur tantum. Illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur.
7.19.10
10. Canticum est vox cantantis in laetitiam.
7.19.12
11. Psalmus autem dicitur qui cantatur ad psalterium, quo 281 usum esse David prophetam in magno mysterio prodit historia. Haec autem duo in quibusdam psalmorum titulis juxta musicam artem alternatim sibi apponuntur.
7.19.13
12. Nam canticum psalmi est cum id quod organum modulatur vox postea cantantis eloquitur. Psalmus vero cantici cum quod humana vox praeloquitur ars organi modulantis imitatur. Psalmus autem a psalterio dicitur, unde nec mos est ex alio opere eum componi.
7.19.14
13. Tres autem gradus sunt in cantando: primus succentoris, secundus incentoris, tertius accentoris.
7.19.15
14. Diapsalma Hebraeum verbum quidam esse volunt, quo significatur semper, id est, quod illa quibus hoc interponitur sempiterna esse confirment.
7.19.17
15. Quidam vero Graecum verbum existimant, quo significatur intervallum psallendi, ut psalma sit quod psallitur; diapsalma vero interpositum in psallendo silentium, ut quemadmodum sympsalma dicitur vocum copulatio in cantando, ita diapsalma disjunctio earum, ubi quaedam requies disjunctae continuationis ostenditur.
7.19.18
16. Unde illud probabile est non conjungendas sententias in psallendo, ubi diapsalma interpositum fuerit, quia ideo interponitur, ut 282 conversio sensuum vel personarum esse noscatur.
7.19.19
17. Hymnus est canticum laudantium, quod de Graeco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laetitiae et laudis. Proprie autem hymni sunt cantus continentes laudem Dei. Si ergo sit laus, et non sit Dei, non est hymnus; si sit et laus, et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Si ergo et in laudem, et Dei, et cantatur, tunc est hymnus.
7.19.20
18. Cui contrarius est threnus, quod est lamenti carmen et funeris
7.19.21
19. Alleluia duorum verborum interpretatio est, hoc est, laus Dei, et est Hebraeum. Ia enim unum est de decem nominibus quibus apud Hebraeos Deus vocatur.
7.19.22
20. Amen significat vere, sive fideliter, quod et ipsum Hebraeum est. Quae duo verba amen et alleluia, nec Graecis, nec Latinis, nec barbaris, licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua enuntiare. Nam quamvis interpretari possint, propter sanctiorem tamen auctoritatem servata est ab apostolis in iis propriae linguae antiquitas.
7.19.24
21. Tanto enim sacra sunt nomina, ut etiam Joannes in Apocalypsi referat se, Spiritu revelante, vidisse et audivisse vocem coelestis exercitus tanquam vocem aquarum multarum, et tonitruum validorum dicentium amen et alleluia; ac per hoc sic oportet in terris utraque dici sicut in coelo resonant.
7.19.25
22. Osianna in alterius linguae interpretationem in toto transire 283 non potest. Osi enim salvifica interpretatur; anna interjectio est, motum animi significans sub deprecantis affectu.
7.19.26
23. Integre autem dicitur osianna, quod nos, corrupta media vocabuli littera, et elisa, dicimus osanna, sicut fit in versibus cum scandimus. Littera enim prima verbi sequentis extremam prioris verbi veniens excludit, et dicitur Hebraice osianna, quod interpretatur salvifica, subaudiendo vel populum tuum, vel totum mundum.
7.19.27
24. Offertorium tali ex causa sumpsit vocabulum. Fertum enim dicitur oblatio quae altari offertur et sacrificatur a pontificibus, a quo offertorium nominatur, quasi propter fertum.
7.19.28
25. Oblatio vocatur, quia offertur.
7.19.29
26. Dona proprie divina dicuntur munera hominum.
7.19.30
27. Nam munera dicuntur obsequia quae pauperes divitibus loco munerum solvunt; itaque munus homini datur, donum Deo; unde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem vocantur, quia manibus vel accipiuntur, vel dantur.
7.19.31
28. Duo autem sunt quae offeruntur: donum et sacrificium.
7.19.32
29. Donum dicitur quidquid auro argentoque, aut qualibet alia specie, efficitur.
7.19.33
30. Sacrificium autem est victima, et quaecunque cremantur in ara, seu ponuntur. Omne autem quod Deo datur, aut dedicatur, aut consecratur. Quod dedicatur, dicendo datur, unde et appellatur. Unde errant qui dedicationem consecrationem putant significare. 284
7.19.34
31. Immolatio ab antiquis dicta eo quod in mole altaris posita victima caederetur, unde et mactatio post immolationem est. Nunc autem immolatio pani et calici convenit, libatio autem tantummodo calicis oblatio est.
7.19.35
32. Hinc est illud: Et libavit de sanguine uvae, sic et saecularium quidam poetarum: Nunc pateras libate Jovi.... Libare enim proprie fundere est, sumptumque nomen de Libero quodam, qui in Graecia usum reperit vitis.
7.19.37
33. Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant antequam ad hostem pergerent.
7.19.38
34. Victimae vero sacrificia quae post victoriam, devictis hostibus, immolabantur; et erant victimae majora sacrificia quam hostiae. Alii victimam dictam putaverunt, quia ictu percussa cadebat, vel quia vincta ad aras ducebatur.
7.19.39
35. Holocaustum illud est ubi totum igne consumitur quod offertur. Antiqui enim cum maxima sacrificia administrarent, solebant totas hostias in sacrorum consumere flamma, et ipsa erant holocaustomata. Ὅλον enim Graece totum dicitur, καῦσις incensio, et holocaustum totum incensum.
7.19.40
36. Ceremoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia quae apud Graecos orgia vocantur. Proprie autem visum est doctoribus a 285 carendo appellari ceremonias, quasi carimonias, eo quod iis quae in sacris divinis offeruntur, in suo usu carerent homines; quod etiam nomen in usu est litterarum sanctarum.
7.19.41
37. Alii ceremonias proprie in observationibus Judaeorum credunt: abstinentiam scilicet quarumdam escarum secundum veterem legem, eo quod observantes careant his rebus quibus se abstinuerint.
7.19.42
38. Sacrificium dictum, quasi sacrum factum, quia prece mystica consacratur in memoriam pro nobis dominicae passionis; unde hoc eo jubente corpus Christi et sanguinem dicimus, quod, dum sit ex fructibus terrae, sanctificatur, et fit sacramentum, operante visibiliter Spiritu Dei, cujus panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur. Et quid melius corpore et sanguine Christi?
7.19.43
39. Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit ut aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta baptismus et chrisma, corpus et sanguis.
7.19.44
40. Quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem 286 sacramentorum operatur, unde et a secretis virtutibus, vel a sacris sacramenta dicuntur.
7.19.45
41. Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus eumdem sacramentorum latenter operatur effectum.
7.19.46
42. Unde seu per bonos seu per malos ministros intra Dei Ecclesiam dispensentur, tamen quia Spiritus sanctus mystice illa vivificat, qui quondam apostolico in tempore visibilibus apparebat operibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; unde et Graece mysterium dicitur quod secretam et reconditam habeat dispositionem.
7.19.47
43. Baptismus Graece, Latine tinctio interpretatur, quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius immutatur, et longe aliud quam erat efficitur.
7.19.48
44. Prius enim deformitate peccatorum foedi eramus, in ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione virtutum, unde in Canticis scribitur canticorum: Quae est ista quae ascendit dealbata?
7.19.49
45. Cujus mysterium non aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti cognominatione completur, dicente Domino ad apostolos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
7.19.50
46. Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum. 287
7.19.51
47. Quod autem per aquam baptismus datur, haec ratio est. Voluit enim Dominus ut res illa invisibilis, per congruens, sed profecto contrectabile et visibile, impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus.
7.19.52
48. Nam sicut aqua purgatur exterius corpus, ita latenter ejus mysterio per Spiritum sanctum purificatur et animus. Cujus sanctificatio ita est.
7.19.53
49. Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis, sanctificat eas de semetipso; et accipiunt vim purgationis, ut in eis, ut caro, et anima delictis inquinata mundetur.
7.19.54
50. Chrisma Graece, Latine unctio nominatur, ex cujus nomine, et Christus dicitur, et homo post lavacrum sanctificatur.
7.19.55
51. Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur, ita per unctionem sanctificatio spiritus adhibetur, et hoc de pristina disciplina, qua ungi in sacerdotium et in regnum solebant, ex quo et Aaron a Moyse unctus est.
7.19.56
52. Quae dum carnaliter fit, spiritualiter proficit; quomodo et in ipsa baptismi gratia visibilis actus est quod in aqua mergimur, sed spiritalis effectus quod delictis mundamur.
7.19.57
53. Hoc significat illud unguentum quod peccatrix mulier 288 super pedes, et ea quae dicitur non fuisse peccatrix super caput Jesu fudisse scribuntur.
7.19.58
54. Manus impositio ideo fit, ut per benedictionem advocatus invitetur Spiritus sanctus. Tunc enim ille Paracletus, post mundata et benedicta corpora, libens a Patre descendit, et quasi super baptismi aquam, tanquam super pristinam, sedem recognoscens, quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur Spiritus sanctus
7.19.60
55. Exorcismus Graece, Latine conjuratio, sive sermo increpationis est adversus diabolum, ut discedat, sicut est in Zacharia: Et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei, et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem.
7.19.61
56. Hoc est exorcismus, increpare et conjurare adversus diabolum; unde sciendum quod non creatura Dei in infantibus exorcizatur, aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur. Est enim princeps peccatorum.
7.19.62
57. Symbolum per linguam Graecam signum, vel collatio interpretatur. Discessuri enim apostoli ad evangelizandum in gentibus, hoc sibi praedicationis signum, vel indicium posuerunt.
7.19.63
58. Continet autem confessionem Trinitatis, et unitatem Ecclesiae, et omne Christiani dogmatis sacramentum. Quod symbolum fidei et spei nostrae non scribitur in charta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus. 289
7.19.64
59. Oratio petitio dicitur. Nam orare est petere, sicut EXORARE impetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique, cum prohibeamur a Christo orare in publico, sed ubi opportunitas dederit, aut necessitas importaverit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodibus orabant, et canebant Deo.
7.19.65
60. De tempore vero dictum est: Sine intermissione orate, sed hoc singularibus. Nam est observatio quarumdam horarum communium, quae diei inter spatia signant, tertia, sexta, et nona; similiter et noctis.
7.19.66
61. Sed ideo orandi hae horae divisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat, quae tempora in Scripturis inveniuntur.
7.19.67
62. Primum enim sanctus Spiritus, congregatis discipulis, hora tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communicationis in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat. Idem etiam cum Joanne hora nona templum adiit, quando paralyticum sanitati reformavit.
7.19.68
63. Sed et Danielem legimus haec tempora in oratione observasse, et utique ex Israelis disciplina, ut ne minus quam ter 290 die adoremus. Debitores enim sumus trium personarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur in ingressu lucis ac noctis, sive vigiliarum; sed et cibum non prius sumere quam interposita oratione.
7.19.70
64. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria, quia priora coelestia quam terrena. Qui autem vult orationem suam volare ad Dominum, faciat illi duas alas, jejunium et eleemosynam, et ascendet celeriter, et exaudietur.
7.19.71
65. Jejunium est parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen est inditum ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo jejunum vocatur. Unde jejunii nomen creditur derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existunt.
7.19.72
66. Jejunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia, sive tristitia, obveniens castris stationem militum rescindat. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrat disciplinam; unde et milites nunquam immemores sacramenti magis stationibus parent.
7.19.73
67. Discernunt autem quidam inter jejunium et stationem. 291 Nam jejunium est indifferenter cujuslibet diei abstinentia, non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem, statio autem est observatio statutorum dierum, vel temporum.
7.19.74
68. Dierum, ut quartae feriae et sextae jejunium ex veteri lege praeceptum, de qua statione in Evangelio dixit ille: Jejuno bis in Sabbato, id est, quarta et sexta Sabbati.
7.19.75
69. Temporum autem, quae legalibus ac propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt ut jejunium quarti, quinti, septimi et decimi; vel, sicut in Evangelio, dies illi in quibus ablatus est sponsus; vel sicut observatio quadragesimae, quae in universo orbe institutione apostolica observatur circa confinium dominicae passionis.
7.19.76
70. His tertium genus quidam adjiciunt, quam xerophagiam dicunt, abstinentiam scilicet humentium ciborum. Unde, et nomen hoc datum, eo quod siccis quidam escis utantur.
7.19.77
71. Poenitentia appellata, quasi punitentia, eo quod ipse homo in se puniat poenitendo quod male admisit; nam nihil aliud agunt, quos veraciter poenitet, nisi ut id quod male fecerunt impunitum esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentibus ille parcit, cujus altum justumque judicium nullus contemptor evadit.
7.19.78
72. Perfecta est autem poenitentia, praeterita deflere, et futura non admittere. Haec secunda in similitudinem fontis purgatio est, ut si forte, impugnante diabolo, aliquod peccatum irrepserit, hujus satisfactione purgetur. 292
7.19.79
73. Satisfactio autem est causas peccatorum, et suggestiones excludere, et ultra peccatum non iterare.
7.19.80
74. Reconciliatio vero est quae post complementum poenitentiae adhibetur; nam sicut conciliamur Deo quando primum a gentilitate convertimur, ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur.
7.19.81
75. Exomologesis Graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur, cujus nominis duplex significatio est. Aut enim in laude intelligitur confessio, sicut est: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli, et terrae. Aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cujus indeficiens est misericordia.
7.19.82
76. Ex hoc igitur Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, qua delictum nostrum Domino confitemur, non quidem ut ignaro, cujus cognitioni nihil occultum est, sed confessio est rei, scilicet, ejus quae ignoratur professa cognitio.
7.19.83
77. Utile enim sibi ac jucundum quisquam esse existimaverat, rapere, adulterari, furari; sed ubi haec aeternae damnationi obnoxia esse cognovit, cognitis iis, confitetur errorem.
7.19.84
78. Confessio autem erroris professio est desinendi; desinendum ergo a peccatis, dum confessio est. Confessio autem antecedit, remissio sequitur; caeterum extra veniam est qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur.
7.19.86
79. Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, habitu atque victu, sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare.
7.19.87
80. Litaniae autem Graeco nomine appellantur, quae Latine 293 dicuntur rogationes. Inter litaniam vero et exomologesin hoc differt, quod exomologeses pro sola confessione peccatorum aguntur; litaniae vero indicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandum in aliquo misericordiam ejus.
7.19.88
81. Sed nunc jam utrumque vocabulum sub una designatione habetur, nec distat vulgo utrum litaniae an exomologeses dicantur. Supplicationis autem nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur.
7.19.90
82. Nam feriae, aut legitimae erant apud eos, aut indictae. Indictae autem, quia paupertas antiqua Romanorum ex collatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Unde supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis passorum supplicia. Sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant.