Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
8.1.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT PRIMUM. De Deo.
8.1.1
1. Beatissimus Hieronymus, vir eruditissimus et linguarum multarum peritus, Hebraeorum nominum interpretationem primus in 294 Latinam linguam convertit. Ex quibus, pro brevitate, praetermissis multis, quaedam huic operi, adjectis interpretationibus, interponenda studui.
8.1.2
2. Vocabulorum enim expositio satis indicat quid velint intelligi. Habent enim quaedam ex propriis causis nominum rationem. In principio autem decem nomina ponimus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur.
8.1.3
3. Primum apud Hebraeos Dei nomen El dicitur, quod alii Deum, alii etymologiam ejus exprimentes, ἰσχυρὸν, id est, fortem, interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est, et sufficiens ad omnia perpetranda.
8.1.4
4. Secundum nomen Eloïm.
8.1.5
5. Tertium Eloe, quod utrumque in Latinum Deus dicitur. Est autem nomen in Latinum ex Graeca appellatione translatum. Nam Deus Graece Θεὸς dicitur, quasi δέος, id est, timor; unde tractum est nomen Deus, quod eum colentibus sit timori.
8.1.6
6. Deus autem proprie nomen est Trinitatis pertinens ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua quae in Deo infra sunt posita vocabula referuntur.
8.1.7
7. Quartum nomen Dei dicitur Sabaoth, quod vertitur in Latinum, exercituum, sive virtutum, de quo in psalmo ab angelis dicitur: Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum.
8.1.8
8. Sunt enim in hujusmodi ordinatione virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus et potestates, cunctique coelestis militiae ordines, quorum tamen ille Dominus est. Omnes enim sub ipso sunt, ejusque dominatui subjacent.
8.1.10
9. Quintum Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, 295 quia supra coelos est, sicut scriptum est de eo: Excelsus Dominus, supra coelos gloria ejus. Excelsus autem dictus, pro valde celsus. Ex enim pro valde ponitur, sicut eximius, quasi valde eminens.
8.1.12
10. Sextum nomen Eie, id est, qui est. Deus enim solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentiae nomen vere tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum.
8.1.13
11. Quaerenti enim quod esset nomen ejus qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos; tanquam in ejus comparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, ea quae mutabilia facta sunt quasi non sint.
8.1.14
12. Quod enim dicitur fuit, non est: et quod dicitur erit, nondum est. Deus autem esse tantum novit, fuisse et futurum esse non novit.
8.1.15
13. Solus enim Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est, cujus essentiae comparatum esse nostrum non esse est. Unde et in communi eloquio dicimus: Vivit Deus, quia essentia vita vivit, quam mors non habet.
8.1.16
14. Septimum Adonai, quod generaliter Dominus interpretatur, quod dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui ejus deserviat. Dominus ergo et Deus, vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis. 296
8.1.17
15. Octavum Ia, quod in Deo tantum ponitur, quod etiam in alleluia in novissima syllaba sonat.
8.1.18
16. Nonum Tetragrammaton, hoc est, quatuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur, id est, duabus ia, ia, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum nomen Dei efficiunt; dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest, et ideo quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est.
8.1.19
17. Decimum Saddai, id est, Omnipotens. Vocatus autem Omnipotens eo quod omnia potest, sed a faciendo quod vult, non a patiendo quod non vult. Quod si ei accideret, nequaquam esset Omnipotens; facit enim quidquid vult, et inde Omnipotens.
8.1.20
18. Item Omnipotens, quia ipsius sunt omnia quae ubique sunt. Solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut Immortalis, Incorruptibilis, Incommutabilis, Aeternus. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae.
8.1.22
19. Immortalis, sicut de eo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, quia in ejus natura nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur, secundum quam et anima mori dicitur, non quia in corpus, vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est aut fuit, secundum id quod destitit esse quod erat, mortalis utique deprehenditur, ac per hoc solus Deus dicitur Immortalis, quia solus incommutabilis.
8.1.23
20. Incorruptibilis appellatur, quia corrumpi et dissolvi non posset, nec dividi. Quidquid enim capit divisionem, et interitum capit. Ille nec dividi potest, nec interire; inde incorruptibilis est. 297
8.1.24
21. Incommutabilis est, quia semper manet, et mutari nescit; nec proficit, quia perfectus est; nec deficit, quia aeternus est.
8.1.25
22. Aeternus est, quia sine tempore est. Non enim habet initium, neque finem. Hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus. A quibusdam autem Aeternus ab aethere creditur dictus, quoniam coelum sedes ejus habetur: unde est illud: Coelum coeli Domino; et haec ista quatuor unum significant, nam una eademque res dicitur, sive dicatur aeternus Deus, sive immortalis, sive incorruptibilis, sive immutabilis.
8.1.26
23. Invisibilis, quia nunquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subjectae creaturae, ejusdemque corporeae; nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre, et vivere, sicut et dictum est Moysi. Unde et Joannes in Epistola sua dicit: Deum nemo vidit unquam Res est enim invisibilis, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est.
8.1.27
24. Impassibilis est, quia nullis perturbationibus afficitur quibus fragilitas humana succumbit. Non enim attingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor, moeror, invidia, et caetera quibus humana mens turbatur.
8.1.28
25. Sed cum dicitur Deum irasci, aut zelare, aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est.
8.1.29
26. Simplex autem dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse, et aliud quod in ipso est sicut in homine, cujus aliud est esse, aliud sapere.
8.1.30
27. Nam et esse potest, et sapiens non esse; Deus autem habet essentiam, habet et sapientiam; sed quod habet, hoc et est, et omnia unus est; ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid accidentis est, sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est, excepto quod relative ad quamcunque personam est.
8.1.32
28. Summe bonus, quia incommutabilis est. Creatura vero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est. Et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum.
8.1.33
29. Incorporeus autem, vel incorporalis ideo dicitur Deus, ut 298 spiritus credatur, vel intelligatur esse non corpus. Nam dum dicitur spiritus, ejus significatur substantia.
8.1.34
30. Immensus, quia cuncta concludit, ipse a nullo concluditur, sed omnia intra ejus omnipotentiam coarctantur.
8.1.35
31. Perfectus dicitur, quia nihil ei possit adjici. Attamen de consummatione alicujus facti perfectio dicitur. Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? Sed hoc vocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua verba quatenus id quod ineffabile est utcunque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit, sicut sunt et alia.
8.1.36
32. Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis; nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia dividi non potest, vel quia nihil esse aliud potest, quod tantumdem capiat potestatis.
8.1.37
33. Haec igitur, quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem, propter unam et coaeternam substantiam, sive in Patre, sive in Filio ejus Unigenito in forma Dei, sive in Spiritu sancto, qui unus est spiritus Dei Patris, et Filii ejus Unigeniti.
8.1.38
34. Sunt et quaedam vocabula ex usu nostro ad Deum sumpta, de membris nostris, sive de inferioribus, et quia in propria natura invisibilis, et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species ascribuntur, ut more locutionis nostrae facilius seipsum insinuet, ut quia omnia videt, dicatur oculus; propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod avertitur, ambulat; pro eo quod spectat, stat.
8.1.39
36. Sic, et in caeteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum, sicut et obliviscens, et memorans. Hinc est quod et propheta dicit: Juravit Dominus exercituum per animam suam; non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu.
8.1.40
37. Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed divina cognitio intelligitur eadem ratione qua per faciem conspectam 299 quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo: Ostende nobis faciem tuam, ac si dicitur: Da nobis cognitionem tuam.
8.1.41
38. Sic et vestigia Dei dicuntur, quia nunc Deus per speculum agnoscitur; ad perfectum vero Omnipotens reperietur, dum in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cujus nunc vestigia comprehendere conantur, hoc est, quem videre per speculum dicuntur.
8.1.42
39. Nam, et situs, et habitus, et locus, et tempus in Deum non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur, quippe sedere super cherubim dicitur, quod est ad situm; et abyssus, tanquam vestimentum, amictus ejus, quod est ad habitum; et, Anni tui non deficient, quod ad tempus pertinet; et, Si ascendero in coelum, tu ibi es, quod ad locum.
8.1.43
40. Nam et in propheta, plaustri portantis fenum species ad Deum dicitur. Et haec omnia per figuram Deus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae ejus.
8.2.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT II. De Filio Dei.
8.2.1
1. Multis etiam modis Christus appellari in Scripturis invenitur divinis. Nam ipse Dei Patris Unigenitus Filius, dum esset aequalis Patri, propter salutem nostram formam servi accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex divinitatis substantia, quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta sunt.
8.2.2
2. Christus namque a chrismate est appellatus, hoc est, unctus. 300 Praeceptum enim fuerat Judaeis ut sacrum conficerent unguentum quo perungi possent ii qui vocabantur ad sacerdotium, vel ad regnum; et sicut nunc regibus indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat, et inde christi dicti a chrismate, quod est unctio.
8.2.3
3. Nam chrisma Graece, Latine unctio nuncupatur, quae etiam Domino nomen accommodavit facta spiritualis, quia spiritu unctus est a Deo Patre, sicut dicitur in Actibus apostolorum: Collecti sunt enim in hac civitate, adversus sanctum Filium tuum, quem unxisti; non utique oleo visibili, sed gratiae dono, quod visibili significatur unguento.
8.2.4
4. Non est autem Salvatoris proprium nomen Christus, sed communis nuncupatio potestatis; dum enim dicitur Christus, commune dignitatis nomen est; dum Jesus Christus, proprium est vocabulum Salvatoris.
8.2.5
5. Christi autem nomen nusquam alibi omnino, nec in aliqua gente fuit, nisi tantum in illo regno ubi Christus prophetabatur, et unde venturus erat.
8.2.6
6. Messias autem Hebraice dicitur, Graece Christus, Latina autem locutione unctus.
8.2.8
7. Jesus Hebraice, Graece Σωτὴρ, Latine autem Salutaris, sive Salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit.
8.2.9
8. Etymologiam enim nominis hujus etiam evangelista significat, dicens: Vocabis nomen ejus Jesum, quia ipse salvum faciet populum suum. Sicut enim Christus significat Regem, ita Jesus significat Salvatorem.
8.2.10
9. Non itaque nos salvos facit quicunque rex, sed rex Salvator. 301 Quod verbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit, quando voluit.
8.2.11
10. Emmanuel ex Hebraeo in Latinum significat nobiscum Deus, scilicet quia per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit, ut terrenis viam salutis ad coelum aperiret. Ad divinitatis substantiam quae pertinent ista sunt, Deus, Dominus.
8.2.12
11. Deus autem dictus, propter unicam cum Patre substantiam. Dominus, propter servientem creaturam.
8.2.13
12. Deus autem et homo, quia verbum et caro. Unde, et bis genitus dicitur, sive quia Pater eum genuit sine Matre in aeternitate, sive quia Mater sine Patre in tempore.
8.2.15
13. Unigenitus autem vocatur secundum divinitatis excellentiam, quia sine fratribus; Primogenitus secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae fratres habere dignatus est, quibus esset primogenitus.
8.2.16
14. Homousios Patri ab unitate substantiae appellatur. Substantia enim, vel essentia Graece οὐσία dicitur, ὅμος unum. Utrumque igitur conjunctum sonat una substantia. Hoc enim vocatur homousion, quod est: Ego et Pater unum sumus, hoc est, ejusdem cum Patre substantiae.
8.2.17
15. Quod nomen, etsi scriptum in sanctis Litteris non inveniatur, in assertione tamen totius Trinitatis defenditur, quia datur ratio, unde recte dici ostendatur; sicut et Pater in illis libris nusquam Ingenitus legitur, 302 sed tamen dicendus esse atque credendus non dubitatur.
8.2.19
16. Omoeusios similis substantiae, quia qualis Deus, talis est et imago ejus. Invisibilis Deus, et imago invisibilis.
8.2.20
17. Principium, eo quod ab ipso sint omnia, et quia ante eum nihil.
8.2.21
18. Finis, vel quia dignatus est in fine temporum humiliter in carne nasci, et mori, et judicium novissimum ipse suscipere, vel quia quidquid agimus ad illum referimus; et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habemus.
8.2.22
19. Os Dei est, quia Verbum ejus est. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt, saepe dicimus, illa, et illa lingua, ita, et pro Dei verbo os ponitur, quia mos est ut ore verba formentur.
8.2.23
20. Verbum autem ideo dicitur, quia per eum Pater omnia condidit, sive jussit.
8.2.24
21. Veritas, quia non fallit, sed tribuit, quod promisit.
8.2.25
Vita, quia creavit.
8.2.26
Imago dicitur propter parem similitudinem Patris.
8.2.27
22. Figura est, quia suscipiens formam servi, operum virtutumque similitudine Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit.
8.2.28
23. Manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera propter effectum operis totius creaturae, quae per ipsum formata est.
8.2.29
Brachium, quia ab ipso omnia continentur.
8.2.30
24. Virtus, pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipso habeat; et omnem coeli terraeque creaturam gubernet, contineat atque regat.
8.2.31
25. Sapientia, pro eo quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. Sed tamen cum sit Pater, et Spiritus sanctus sapientia, et virtus, etlumen, et lux, proprie tamen iis nominibus Filius nuncupatur.
8.2.32
26. Splendor autem appellatur, propter quod manifestat. Lumen, quia illuminat. Lux, quia ad veritatem contemplandam cordisoculos reserat. Sol, quia illuminator.
8.2.33
27. Oriens, quia luminis fons, et illustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam. 303
8.2.34
28. Fons, quia rerum origo est, vel quod satiat sitientes. Ipse quoque Α, et Ω; alpha enim litteram nulla praecedit; prima est enim litterarum, sicut et Filius Dei; ipse enim se principium Judaeis interrogantibus esse respondit. Unde et Joannes, in Apocalypsi, proprie ipsam litteram ponens ait: Ego sum Α, et Ω, primus et novissimus. Primus, quia ante eum nihil est: novissimus, quia judicium novissimum ipse suscipiet.
8.2.35
29. Mediator, quia inter Deum et hominem medius constitutus est, ut hominem ad Deum perduceret, unde et illum Graeci μεσίτην vocant.
8.2.36
30. Paracletus, id est, advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem; sicut et de eo dicit Joannes: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum Justum.
8.2.37
31. Paracletus autem Graecum est, quod Latine dicitur advocatus. Quod nomen et Filio, et Spiritui sancto ascribitur, juxta quod et Dominus in Evangelio ait: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis.
8.2.38
32. Intercessor autem idem vocatur, quia pro culpa nostra removenda curam gerit, et pro abluendis nostris criminibus curam impendit.
8.2.39
33. Sponsus, quia descendens e coelo, adhaesit Ecclesiae, ut pace Novi Testamenti essent duo in carneuna.
8.2.40
34. Angelus dicitur propter annuntiationem paternae, ac suae voluntatis. Unde, et apud prophetam magni consilii angelus legitur, dum sit Deus, et Dominus angelorum.
8.2.41
35. Missus dicitur, eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum, unde et idem dicit: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum.
8.2.42
36. Homo autem dicitur, quia natus est.
8.2.43
Propheta, quia futura revelavit.
8.2.44
Sacerdos, quia pro nobis se hostiam obtulit.
8.2.45
Pastor, quia custos.
8.2.46
304 Magister, quia ostensor.
8.2.47
Nazaraeus, vero a loco.
8.2.48
Nazaraeus a merito, id est, Sanctus, sive mundus, quia peccatum non fecit.
8.2.49
37. Siquidem et de aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intelligatur.
8.2.50
38. Dicitur enim Panis, quia caro.
8.2.51
Vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus.
8.2.52
Flos, quia electus.
8.2.53
Via, quia per ipsum ad Deum imus.
8.2.54
Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur.
8.2.55
Mons, quia fortis.
8.2.56
Petra, quia firmitas est credentium.
8.2.57
39. Lapis angularis, vel quia duos parietes e diverso, id est, de circumcisione et praeputio venientes in unam fabricam Ecclesiae jungit; vel quod pacem in se angelis et hominibus facit.
8.2.59
40. Lapis offensionis, quia veniens humilis, offenderunt in eum increduli homines; et factus est petra scandali, sicut dicit Apostolus: Judaeis quidem scandalum.
8.2.60
41. Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo firmissima est, vel quia super eum catholica Ecclesia constructa est.
8.2.61
42. Nam et Christus Agnus pro innocentia.
8.2.62
Ovis, propter patientiam.
8.2.63
Aries, propter principatum.
8.2.64
Haedus, propter similitudinem carnis peccati.
8.2.65
43. Vitulus, pro eo quod pro nobis est immolatus.
8.2.66
Leo, pro regno et fortitudine.
8.2.67
Serpens, pro morte et sapientia.
8.2.68
Idem et vermis, quia resurrexit.
8.2.69
44. Aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum 305 passionum, seu carnis contumelias descendisse cognoscitur.
8.2.70
45. Qui cum sit coaeternus Dei Patris ante saecula Filius, postquam venit plenitudo temporis, propter salutem nostram formam servi accepit, et factus est hominis filius.
8.2.71
46. Inde quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam servi dicuntur. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. Secundum formam enim Dei de seipso dixit: Ego et Pater unum sumus; secundum formam servi: Quoniam Pater major me est.
8.2.72
47. Homines autem minus intelligentes quid pro quo dicatur, ea quae propter formam servi dicta sunt volunt transferre ad formam Dei: et rursus ea quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide.
8.2.73
48. Sic autem Dei Filio conjuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una per sona. Solus igitur homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse.
8.2.74
49. Hinc est quod scribitur: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae cruci fixissent. Filium ergo Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis; non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione.
8.3.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT III. De Spiritu sancto.
8.3.1
1. Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, 306 et substantiam eorum habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse est Pater.
8.3.2
2. Spiritus autem dictus secundum id quod ad aliquid refertur; et spirans utique spiritu inspirans est, et ex eo appellatus Spiritus est. Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus secundum quod refertur ad Patrem, et Filium, quod eorum Spiritus sit.
8.3.4
3. Nam et hoc nomen, quod Spiritus dicitur, non semper secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat.
8.3.5
4. Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur. Unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae, et animae hoc vocabulum congruit.
8.3.6
5. Ideo igitur spiritus Dei sanctus vocatur, quia Patris et Filii sanctitas est. Nam cum sit et Pater Spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, proprie tamen ipse vocatur Spiritus sanctus, tanquam sanctitas coessentialis et consubstantialis amborum.
8.3.7
6. Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate Filii suspicentur. Ideo non praedicatur ingenitus, ne duo Patres in ipsa Trinitate credantur.
8.3.9
7. Procedens autem dicitur, testimonio Domini dicentis: Multa adhuc habeo, quae vobis loquar, sed non potestis illa modo audire. Veniet autem Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, et de meo accipiet, 307 ille vobis indicabit omnia. Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda Trinitatis opera indesinenter procedit.
8.3.10
8. Hoc autem interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur; Spiritus sanctus ex utroque procedit, et ideo dicit Apostolus: Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
8.3.11
9. Spiritus sanctus ex opere etiam et angelus intelligitur; dictum est enim de illo: Et quae ventura sunt annuntiabit vobis; et utique angelus Graece, Latine nuntius interpretatur. Unde et duo angeli apparuerunt Loth, in quibus Dominus singulariter appellatur, quos intelligimus Filium et Spiritum sanctum; nam Pater nunquam legitur missus.
8.3.12
10. Spiritus sanctus, quod dicitur Paracletus, a consolatione dicitur; παράκλησις enim Graece, Latine consolatio appellatur. Christus enim eum apostolis lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in coelum ascendit.
8.3.14
11. Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam ejusdem Domini sententiam: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur, ipse etiam dixit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ablatus ab eis fuerit sponsus.
8.3.15
12. Item Paracletus pro eo quod consolationem praestet animabus quae gaudium temporale amittunt. Alii Paracletum Latine oratorem, vel advocatum interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit, ipse docet, per ipsum datur sermo sapientiae, ab ipso sancta Scriptura inspirata est.
8.3.16
13. Spiritus sanctus ideo septiformis nuncupatur propter dona, quae de unita ejus plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim Spiritus Sapientiae et intellectus, 308 Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini.
8.3.17
14. Spiritus autem principalis in psalmo quinquagesimo legitur, ubi quia tertio Spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt, ideo quia scriptum est: Deus Spiritus est. Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt ergo ibi nonnulli Trinitatem significari: in Spiritu principali Patrem, in Spiritu recto Filium, in Spiritu sancto Spiritum sanctum.
8.3.18
15. Spiritus sanctus ideo donum dicitur, eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Jesum Christum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in coelum, dedisse Spiritum sanctum, quo credentes impleti, linguis omnium gentium loquebantur.
8.3.19
16. In tantum autem donum Dei est, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem Deus est, apud nos autem donum est, sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis gratiarum dona, prout vult.
8.3.20
17. Nam et prophetias quibus vult impertit, et peccata quibus vult dimittit. Nam peccata sine Spiritu sancto non donantur.
8.3.21
18. Spiritus sanctus inde proprie charitas nuncupatur, vel quia naturaliter eos a quibus procedit conjungit, et se unum cum eis esse ostendit, vel quia in nobis id agit, ut in Deo maneamus, et ipse in nobis.
8.3.22
19. Unde, et in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum majus est donum Dei quam Spiritus sanctus.
8.3.24
20. Ipse est et gratia, quae, quia non meritis nostris, sed voluntate divina 309 gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine Sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse sapientia, ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo Charitatis, cum sit et Pater, et Filius universaliter charitas.
8.3.25
21. Spiritus sanctus Digitus Dei esse in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim unus evangelista dixisset: In digito Dei ejicio daemonia, alius hoc idem ita dixit: In Spiritu Dei ejicio daemonia. Unde et digito Dei scripta lex est, data die quinquagesimo ab occisione agni; et die quinquagesimo a passione Domini Jesu Christi venit Spiritus sanctus.
8.3.26
22. Ideo autem Digitus Dei dicitur, ut ejus operatoria virtus cum Patre et Filio significetur. Unde et Paulus ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sicut autem per baptismum in Christo morimur, et renascimur, ita spiritu signamur, qui est Digitus Dei et spirituale signaculum.
8.3.27
Spiritus sanctus idcirco in Columbae specie venisse scribitur, ut natura ejus per avem simplicitatis et innocentiae declaretur. Unde, et Dominus: Estote, inquit, simplices sicut columbae. Haec enim avis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem.
8.3.28
23. Spiritus sanctus inde nomine Ignis appellatur, propter quod in Actibus apostolorum per divisionem linguarum, ut ignis apparuit, qui, et insedit super unumquemque eorum.
8.3.29
24. Propterea autem diversarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditioni populorum.
8.3.30
25. Quod vero supra singulos sedisse memoratur, id causae est, ut intelligatur per plures non fuisse divisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est. 310
8.3.31
26. Hanc enim naturam habet ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis visum suae lucis impertiat, tantis ministerium sui muneris tribuat, et ipse nihilominus in sui integritate permaneat.
8.3.32
27. Spiritus sanctus nomine Aquae appellatur in Evangelio, Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Evangelista autem exposuit unde diceret. Secutus enim ait: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum
8.3.33
28. Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua, quae significat Spiritum Dei. Aqua enim sacramenti visi bilis est; aqua Spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima; per illum autem Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur.
8.3.35
29. Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Joanne testante apostolo, quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquori, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Unde et Dominus oleo exsultationis, hoc est, Spiritu sancto fuisse legitur unctus.
8.3.36
30. Sed et Joannes apostolus Spiritum sanctum unctionem vocat, dicens: Et vos, inquit, unctionem, quam accepistis ab eo, permaneat in vobis; et necesse non habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omni re. Ipse enim Spiritus sanctus unctio est invisibilis. 311
8.4.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT IV. De eadem Trinitate.
8.4.1
1. Trinitas appellata, quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi Triunitas, ut memoria, intelligentia et voluntas, in quibus mens habet in se quamdam imaginem divinae Trinitatis. Nam dum tria sint, unum sunt, quia et singula in se manent, et omnia in omnibus.
8.4.2
2. Pater igitur, et Filius, et Spiritus sanctus, Trinitas et unitas. Idem enim unum, idem et tria. In natura unum, in personis tria. Unum propter Majestatis communionem, tria propter personarum proprietatem.
8.4.3
3. Nam alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; sed alius quidem, non aliud, quia pariter simplex, pariterque incommutabile bonum et coaeternum.
8.4.4
4. Pater solus, non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus. Filius solus de Patre est natus, ideo solus dicitur genitus. Spiritus sanctus solus de Patre et Filio procedit, ideo solus amborum nuncupatur Spiritus.
8.4.5
5. In hac Trinitate, alia appellativa nomina, alia propria sunt. Propria sunt essentialia, ut Deus, Dominus, Omnipotens, Immutabilis, Immortalis. Et inde propria, quia ipsam substantiam significant, qua unum sunt.
8.4.6
6. Appellativa vero Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, Ingenitus, et Genitus, et Procedens. Eadem et relativa, quia ad se invicem referuntur. Cum enim dicitur Deus, essentia est, quia ad seipsum dicitur. Cum vero dicitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus relative dicuntur, quia ad se invicem referuntur.
8.4.7
7. Nam Pater non ad seipsum, sed ad Filium relative dicitur, quia est ei Filius; 312 sic et Filius relative dicitur, quia est ei Pater; sic et Spiritus sanctus, quia est Patris Filiique Spiritus.
8.4.8
8. His enim appellationibus hoc significatur, quod ad se invicem referuntur, non ipsa substantia, qua unum sunt. Proinde Trinitas in relativis personarum nominibus est; deitas non triplicatur, sed in singularitate est; quia si triplicatur, deorum inducimus pluralitatem.
8.4.9
9. Nomen autem deorum in angelis et sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur, propter quod non sint aequales.
8.4.10
10. De quibus psalmus: Ego dixi: Dii estis. De Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam et aequalem divinitatem non nomen Deorum, sed Dei esse ostenditur, sicut ait Apostolus: Nobis tamen unus Deus, vel sicut voce divina dicitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est, scilicet, ut, et Trinitas sit, et unus Dominus Deus sit.
8.4.11
11. Fides apud Graecos de Trinitate hoc modo est: una οὐσία, ac si dicatur una natura, aut una essentia; tres hypostases, quod resonat in Latinum, vel tres personas, vel tres substantias.
8.4.13
12. Nam Latinitas proprie non dicit de Deo, nisi essentiam; substantiam substantiam vero non proprie dicit, sed abusive, quoniam vere substantia apud Graecos persona intelligitur, non natura.
8.5.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT V. De angelis.
8.5.1
1. Angeli Graece vocantur, Hebraice dicuntur melachim: 313 Latine vero nuntii interpretantur, ab eo quod Domini voluntatem populis nuntient.
8.5.2
2. Angelorum autem vocabulum officii nomen est, non naturae; semper enim spiritus sunt, sed cum mittuntur, vocantur angeli.
8.5.3
3. Quibus ideo pictorum licentia pennas facit, ut celerem eorum in cuncta discursum significent, sicut et juxta fabulas poetarum venti pennas habere dicuntur, propter velocitatem, scilicet. Unde Scriptura sacra dicit: Qui ambulat super pennas ventorum.
8.5.4
4. Novem autem ordines esse angelorum sacrae Scripturae testantur, id est, angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim: quorum officiorum vocabula, cur ita dicta sint interpretando exsequemur.
8.5.5
5. Angeli vocantur, propter quod de coelis ad annuntiandum hominibus mittuntur; angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur.
8.5.6
6. Archangeli Graeca lingua, Latina summi nuntii interpretantur; qui enim parva vel minima annuntiant, angeli; qui vero summa, archangeli nuncupantur, archangeli dicti, quod primatum teneant inter angelos; ἀρχὸς enim Graece, Latine princeps interpretatur. Sunt enim duces et principes, sub quorum ordine unicuique angelorum officia deputata sunt.
8.5.7
7. Nam quia archangeli angelis praesunt, Zacharias propheta testatur, dicens: Et ecce angelus, qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre et loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem.
8.5.8
8. Si enim in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores inferiores disponerent, nullo modo hoc, quod homini diceret angelus, ab angelo cognovisset.
8.5.9
9. Quidam autem archangelorum privatis nominibus appellantur, 314 ut per vocabula ipsa in opere suo, quid valeant designetur.
8.5.11
10. Gabriel Hebraice in linguam nostram vertitur fortitudo Dei. Ubi enim potentia divina vel fortitudo manifestatur, Gabriel mittitur.
8.5.12
11. Unde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus, et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Mariam, ut illum annuntiaret, qui ad debellandas aereas potestates humilis venire dignatus est.
8.5.13
12. Michael interpretatur quis ut Deus? Quando enim aliquid in mundo mirae virtutis fit, hic archangelus mittitur. Et ex ipso opere nomen est ejus, quia nemo valet facere quod facere praevalet Deus.
8.5.14
13. Raphael interpretatur curatio, vel medicina Dei; ubicunque enim curandi et medendi opus necessarium est, hic archangelus a Deo mittitur, et inde medicina Dei vocatur.
8.5.15
14. Unde et ad Tobiam idem archangelus missus oculis ejus curationem adhibuit, et caecitate detersa visum restituit; nominis enim interpretatione et angeli officium designatur.
8.5.16
15. Uriel interpretatur Ignis Dei, sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimus etiam ignem missum desuper, et implesse quod praeceptum est.
8.5.17
16. Throni autem, et dominationes, et principatus, et potestates, et virtutes, quibus universam coelestem societatem Apostolus complectitur, ordines angelorum et dignitates intelliguntur, et pro hac ipsa distributione officiorum alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates dicuntur, pro certis dignitatibus quibus invicem distinguuntur.
8.5.18
17. Virtutes angelica quaedam ministeria perhibentur, per quae signa et miracula in mundo fiunt, propter quod et virtutes dicuntur.
8.5.19
18. Potestates sunt quibus virtutes adversae subjectae sunt, et inde 315 potestatum nomine nuncupantur, quia maligni spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum mundo noceant quantum cupiunt.
8.5.20
19. Principatus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt. Qui pro eo quod subditos angelos ad explendum ministerium divinum disponunt, principatus vocabulum acceperunt. Nam alii sunt qui administrant, alii qui assistunt, sicut per Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.
8.5.21
20. Dominationes sunt ii qui etiam virtutibus et principatibus praeeminent, qui pro eo quod caeteris angelorum agminibus dominantur, dominationes vocantur.
8.5.22
21. Throni sunt agmina angelorum qui latino eloquio sedes dicuntur; et vocati throni, quia illis conditor praesidet, et per eos judicia sua disponit.
8.5.23
22. Cherubim autem, et ipsae sublimes coelorum potestates et angelica ministeria perhibentur: qui ex Hebraeo in linguam nostram interpretantur scientiae multitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum, qui pro eo quod vicinius positi divina scientia caeteris amplius pleni sunt, cherubim, hoc est, plenitudo scientiae appellantur.
8.5.24
23. Ipsa sunt duo illa animalia super propitiatorium arcae ficta ex metallo, propter significandam angelorum praesentiam, in quorum medio ostenditur Deus.
8.5.25
24. Seraphim quoque similiter multitudo est angelorum qui ex Hebraeo in Latinum ardentes, vel incendentes interpretantur, qui idcirco ardentes vocantur, quia inter eos et Deum nulli angeli consistunt et ideo quanto vicinius coram eo consistunt, tanto magis claritate divini luminis inflammantur.
8.5.26
25. Unde et ipsi velant faciem et pedes sedentis in throno Dei, et idcirco caetera angelorum turba videre Dei essentiam plene non valet quoniam seraphim eam tegit.
8.5.27
26. Haec igitur vocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordinum singulorum, ut tamen sint ex parte communia omnium. Nam dum throni sedes Dei in quorumdam angelorum ordine specialiter 316 designentur, tamen per Psalmistam, Qui sedes super cherubim, dicitur.
8.5.28
27. Sed ideo isti ordines angelorum privatis nominibus appellantur, quia hoc ipsum officium in proprio ordine plenius acceperunt. Et cum sint omnibus communia, propria tamen haec nomina suis ordinibus deputantur.
8.5.29
28. Unicuique enim, sicut praedictum est, propria officia sunt injuncta, quae promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia angeli et locis et hominibus praesunt, per prophetam testatur angelus dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi.
8.5.30
29. Unde apparet nullum esse locum cui angeli non praesint. Praesunt enim et auspiciis operum omnium.
8.5.31
30. Hic est ordo vel distinctio angelorum, qui post lapsum malorum in coelesti vigore steterunt. Nam post quam apostatae angeli ceciderunt, hi in perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post coeli creationem in principio repetitur: Fiat firmamentum, et vocatum est firmamentum coelum.
8.5.32
31. Nimirum ostendens, quod post ruinam angelorum malorum, hi qui permanserunt, firmitatem aeternae perseverantiae consecuti sunt, nullo jam lapsu aversi, nulla superbia cadentes, sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes, nihil aliud dulce habent, nisi eum a quo creati sunt.
8.5.33
32. Quod autem duo seraphim in Isaia leguntur, figuraliter veteris, et novi Testamenti significationem ostendunt. Quod vero faciem et pedes Dei operiunt, quia praeterita ante mundum, et futura post mundum scire non possumus, sed media tantum, eorum testimonio contemplamur.
8.5.34
33. Singuli senas alas habent, quia de fabrica tantum mundi, quae in sex diebus facta sunt, in praesenti saeculo novimus. Quod clamant ter Sanctus alter ad alterum, Trinitatis in una divinitate demonstrant mysterium. 317
8.6.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT VI. De hominibus, qui quodam praesagio nomen acceperunt.
8.6.1
1. Plerique primorum hominum ex propriis causis originem nominum habent. Quibus ita prophetice indita sunt vocabula; ut aut futuris, aut praecedentibus eorum causis conveniant.
8.6.2
2. In quibus tamen manente spirituali sacramento, nunc tantum ad litteram intellectum historiae persequemur. Ubi autem etymologiae interpretationem non attigimus, solam ipsam etymologiam in Latinum posuimus.
8.6.3
3. Quod autem unum nomen Hebraicum aliter, atque aliter interpretatur, hoc secundum accentuum et litterarum evenit diversitatem, ut in variis significationibus nomina commutentur.
8.6.4
4. Adam, sicut beatus Hieronymus tradidit, homo, sive terrenus, sive terra rubra interpretatur. Ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materies fuit.
8.6.5
5. Heva interpretatur vita, sive calamitas, sive, vae: Vita, quia origo fuit nascendi; calamitas et vae, quia per praevaricationem causa exstitit moriendi. A cadendo enim nomen sumpsit calamitas.
8.6.6
6. Alii autem dicunt ob hoc etiam Hevam vitam et calamitatem appellatam, quia saepe mulier viro causa salutis est, saepe calamitatis, et mortis, quod est vae.
8.6.7
7. CAIN possessio interpretatur; unde etymologiam ipsius exprimens pater ejus ait: Cain, id est, possedi hominem per Deum. Idem et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam sui sceleris dederit. 318
8.6.8
8. ABEL luctus interpretatur, quo nomine praefigurabatur occidendus. Idem et vanitas, quia cito solutus est, atque subtractus.
8.6.9
9. Seth interpretatur resurrectio, eo quod post fratris interfectionem natus sit, quasi resurrectionem fratris ex mortuis suscitaret. Idem, et positio, quia posuit eum Deus pro Abel.
8.6.10
10. Enos juxta propriae linguae varietatem, homo, vel vir dicitur. Et congrue hoc vocabulum habuit. De eo enim scriptum est: Tunc initium fuit invocandi nomen Domini. Licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et similitudine ejus fabricata sunt idola.
8.6.11
11. ENOCH dedicatio. In ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain.
8.6.12
12. CAINAM lamentatio, vel possessio eorum; sicut enim CAIN possessio, ita derivatum nomen, quod est Cainam, facit possessio eorum.
8.6.13
13. Mathusalem interpretatur mortuus est. Evidens etymologia nominis. Quidam enim cum patre translatum fuisse, et diluvium praeteriisse putaverunt. Ob hoc signanter transfertur mortuus est, ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in Arca diluvium evaserunt.
8.6.14
14. LAMECH percutiens. Iste enim percussit et interfecit Cain; quod etiam ipse postea perpetrasse uxoribus confitetur.
8.6.15
15. NOE requies interpretatur, pro eo, quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium. Unde et pater ejus vocans nomen ejus 319 Noe, dixit: Iste requiescere nos faciet ab omnibus operibus nostris.
8.6.16
16. Sem dicitur nominatus, quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae et prophetae, et apostoli, et populus Dei, ex ejus quoque stirpe et Christus, cujus ab ortu solis, usque ad occasum magnum est nomen in gentibus.
8.6.17
17. CHAM, calidus, et ipse ex praesagio futuri cognominatus est. Posteritas enim ejus eam terrae partem possedit, quae vicino sole calentior est. Unde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Cham dicitur.
8.6.18
18. JAPHETH latitudo. Ex eo enim populus gentium nascitur, et quia lata est ex gentibus multitudo credentium ab eadem latitudine, Japheth dictus est.
8.6.19
19. Chanaan, filius Cham, interpretatur motus eorum. Quod quid est aliud, nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est, pro opere ejus, maledictus est.
8.6.20
20. ARFAXAT sanans depopulationem.
8.6.21
21. Chus Hebraice Aethiops interpretatur, a posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt progeniti Aethiopes.
8.6.22
22. Nembrod interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populos tyrannidem, et ipse aggressus est adversus Deum impietatis aedificare turrem.
8.6.23
23. HEBER transitus. Etymologia ejus mystica est, quod ab ejus stirpe transiret Deus, nec perseveraret in eis translata in gentibus gratia. Ex ipso enim sunt exorti Hebraei.
8.6.24
24. PHALEG divisio, cui pater propterea tale nomen imposuit, quia tunc natus est, quando per linguas terra divisa est.
8.6.25
THARA Exploratio ascensionis.
8.6.26
25. MELCHISEDECH rex justus. Rex, quia ipse postea imperavit Salem; justus, pro eo quod discernens sacramenta Legis et Evangelii, non pecudum victimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificium obtulit. 320
8.6.27
26. LOTH declinans. Factis enim Sodomorum non consensit, sed eorum illicita carnis incendia declinavit.
8.6.29
27. MOAB ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Concepit enim eum primogenita filia de patre.
8.6.30
28. Ammon, cujus causa nominis redditur filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammi enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus.
8.6.31
29. Sarai interpretatur princeps mea, eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis immutata, ablata de fine i littera, dicitur Sara, id est, princeps. Omnium quippe gentium futura princeps erat, sicut et Dominus pollicitus fuerat Abraham: Dabo tibi ex Sara filium, et benedicam ei, et erit in gentes; sed et reges populorum erunt ex ea.
8.6.32
30. AGAR advena, vel conversa. Fuit enim Aegyptia, complexui Abrahae advena causa generandi data, quae post contemptum, angelo increpante, conversa est ad Saram.
8.6.33
31. CETURA thymiama.
8.6.34
32. Ismael interpretatur auditio Dei; sic enim scriptum est: Et vocavit nomen ejus Ismael, quia exaudivit eum Deus.
8.6.36
33. Esau trinomius est, et ex propriis causis varie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est, rufus, ob coctionem rufae lentis ita appellatus, cujus edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus dicitur. Seir vero, quod fuerit hispidus et pilosus; quando enim natus est, totus, sicut pellis, pilosus erat.
8.6.37
34. Atque ideo tribus nominibus appellatur, ESAU, id est, rufus; EDOM, id est, sanguineus; SEIR, id est, pilosus, quia non habuit lenitatem.
8.6.38
35. REBECCA patientia, sive, quae multum acceperit.
8.6.39
36. LIA laboriosa, utique generando. Plurimos enim dolores quam Rachel fecunditate pariendi experta est. 321
8.6.40
37. Rachel interpretatur ovis, pro ea enim Jacob pavit oves Laban.
8.6.41
38. ZELPHA os hians.
8.6.42
BALA inveterata. Dina transfertur in causam, jurgii enim in Sichimis causa exstitit.
8.6.43
39. THAMAR amaritudo pro viris mortuis. Eadem, et commutans. Mutavit enim se in habitum meretricis, quando cum socero suo concubuit.
8.6.44
40. PHARES divisio, ab eo quod diviserit membranulam secundinarum, divisionis, id est, Phares sortitus est nomen. Unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo separabant, divisi appellabantur.
8.6.45
41. Zara frater ejus, in cujus manu erat coccinum, interpretatur oriens: sive quia primus apparuit, sive quod plurimi ex eo justi nati sunt, ut in Libro Paralipomenon continetur, Zara, id est, oriens, appellatus est.
8.6.46
42. Job in Latinum vertitur dolens, et recte, propter percussionem carnis et passiones dolorum. Calamitates enim suas nominis etymologia praefiguravit.
8.6.47
43. Pharao nomen est non hominis, sed honoris; sic enim et apud nos Augusti appellantur reges cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in Latinum PHARAO denudans eum, utique Deum, sive dissipator ejus, populi enim Dei fuit afflictor.
8.6.48
44. JANNES marinus, sive ubi est signum. Cessit et defecit signum ejus coram signis Moysi: unde, et dixerunt magi: Hic digitus Dei est.
8.6.49
45. MAMBRES, mare pelliceum sive mare in capite.
8.6.50
46. Moyses interpretatur sumptus ex aqua. Invenit enim eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis, quem colligens 322 adoptavit sibi; vocavitque nomen ejus Moyses, eo quod de aqua sumpsisset eum.
8.6.51
47. AARON mons fortitudinis interpretatur, propter quod thuribulum accipiens in medio superstitum et interemptorum obviam stetit, et ruinam mortis quasi quidam mons fortis exclusit.
8.6.52
48. ELEAZAR, Dei adjutorium.
8.6.53
BALAC, praecipitans, sive devorans.
8.6.54
BALAAM, vanus populus.
8.6.55
49. PHINEES, ori parcens, transfixit enim pugione Zambri, cum scorto Madianitide, et Domini furorem placavit, ut parceret.
8.6.56
50. ZAMBRI, iste lacessens, vel amaricans. Proprie enim nomen ab amaritudine praefiguratum, quod peccando amaricaverit populum.
8.6.57
51. RAAB, latitudo, vel fames, sive impetus.
8.6.58
Josue interpretatur salvator. Ipse enim in figura Christi populum a deserto salvavit, et in terram repromissionis induxit.
8.6.59
52. CALEB, quasi cor, aut canis.
8.6.60
OTHONIEL, tempus ejus Deus, vel responsio Dei.
8.6.61
AOTH, gloriosus.
8.6.62
BARACH, fulgurans
8.6.63
53. DEBBORA, apis, vel loquax. Apis, quia fuit ad bellum promptissima, dimicans adversus Sisaram; quo perempto, cecinit canticum, inde loquax.
8.6.64
JAHEL, ascensio.
8.6.65
54. GEDEON, experimentum iniquitatis eorum. Frequentibus enim documentis informatus est quali praesagio contra hostes futuram victoriam expediret, ex quo futuro experimento etymologiam nominis sumpsit.
8.6.66
55. ABIMELECH, pater meus rex.
8.6.67
THOLAH, vermiculus, vel coccinum.
8.6.68
JAIR, illuminans.
8.6.69
JEPHTE, aperiens, vel apertus.
8.6.70
HESEBON, cogitatio, sive vinculum moeroris.
8.6.71
ABDO, servus ejus.
8.6.72
56. SAMSON sol eorum, vel solis fortitudo. Fuit enim virtute clarus, et liberavit Israel de hostibus.
8.6.73
DALILA, paupercula, vel situla.
8.6.74
BOOZ, in fortitudine, sive in quo robur.
8.6.75
57. Noemi, quam interpretari possumus consolatam, eo quod, marito et liberis peregre mortuis, nurum Moabitidem in consolationem suam tenuit.
8.6.76
58. Ruth, interpretatur festinans. Alienigena enim erat ex populo gentili, 323 quae relicta patria festinavit transire in terram Israel, dicens socrui suae: Quocunque perrexeris, pergam.
8.6.77
59. ANNA gratia ejus interpretatur, quia dum esset prius sterilis natura, postremo Dei gratia fecundata est.
8.6.78
HELI, Deus meus.
8.6.79
60. OPHNI, discalciatus. Filius enim fuit Heli electus in ministerium sacerdotii, cujus amissionem suo expressit vocabulo. Apostolus enim ait: Calciati pedes in praeparationem Evangelii pacis.
8.6.80
61. Et propheta: Quam speciosi pedes qui annuntiant pacem. Iste ergo discalciatus interpretatur, ut ejus nomine veteris Testamenti sacerdotium a veteri populo significaretur ablatum.
8.6.81
62. Phinees, frater Ophni, os mutum interpretatur, quo significatur sacerdotii veteris et doctrinae silentium.
8.6.82
SAMUEL, nomen ejus Deus.
8.6.83
JESSAI, insulae sacrificium, vel incensum.
8.6.84
63. SAUL petitio interpretatur; notum est enim quomodo Hebraeorum populus eum sibi regem petierit, et accepit non secundum Deum, sed secundum suam voluntatem.
8.6.85
64. DAVID, fortis manu, utique, quia fortissimus in praeliis fuit. Ipse et desiderabilis, in stirpe scilicet sua, de qua praedixerat propheta: Veniet Desideratus cunctis gentibus.
8.6.86
65. Salomon trinomius fuisse perhibetur. Primum vocabulum ejus Salomon dicitur, id est, pacificus, eo quod in regno ejus pax fuerit. Secundum nomen Idida, eo quod fuerit dilectus, et amabilis Domino. Tertium vocabulum ejus Coheleth, quod Graece appellatur ecclesiastes, Latine concionator, quod ad populum loqueretur.
8.6.87
66. JONATHAS, columbae donum.
8.6.88
67. ABSALOM, patris pax per antiphrasin, eo quod bellum adversus patrem gessisset, sive quod in ipso bello David placatus 324 fuisse legitur filio, adeo ut etiam magno cum dolore exstinctum plangeret.
8.6.89
68. ROBOAM, latitudo populi, et ipsum per antiphrasin, quod decem tribubus ab eo separatis, duae tantum ei relictae sint.
8.6.90
69. ABIA, pater dominus, vel pater fuit.
8.6.91
ASA, tollens, sive sustollens.
8.6.92
JOSAPHAT, Domini judicium.
8.6.93
JORAM, qui est excelsus.
8.6.94
ACHAZIAS, apprehendens Dominum.
8.6.95
70. ATHALIA, tempus Domini.
8.6.96
JOAS, spirans, vel Domini robur.
8.6.97
AMASIAS, populum tollens.
8.6.98
OZIAS, fortitudo Domini.
8.6.99
AZARIAS, auxilium Domini.
8.6.100
71. Ozias, autem ipse est qui et Azarias, duplici nomine.
8.6.101
Ipse est qui illicitum sibi sacerdotium vendicare conatus, lepra in fronte percussus est.
8.6.102
72. Joathan est perfectus. Pulchram etymologiam nominis habet; fecit enim rectum in conspectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam.
8.6.103
73. ACHAZ, apprehendens.
8.6.104
EZECHIAS, fortis Dominus.
8.6.105
MANASSES, obliviosus. Per multa enim scelera et sacrilegia reliquerat et oblitus fuerat Dei, sive quod oblitus est Deus peccatorum illius.
8.6.106
74. AMON, fidelis vel onustus.
8.6.107
JOSIAS, ubi est incensum Domini, propria etymologia nominis. Iste est enim qui simulacra combussit.
8.6.108
75. JOACHAZ, robustus.
8.6.109
JOACHIM, ubi est praeparatio.
8.6.110
ELIACHIM, Dei resurrectio.
8.6.111
JECHONIAS, praeparatio Domini.
8.6.112
SEDECHIAS, justus Domini.
8.6.113
76. JEROBOAM, judicatio, sive causa populi, vel, ut quidam aiunt, 325 divisio interpretatur, pro eo quod in regno ejus divisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis David. Divisionis enim populi causa iste exstitit.
8.6.114
77. ZAMBRI, Psalmus, vel Canticum meum.
8.6.115
OMRI, crispans meus.
8.6.116
ACHAB, frater patris.
8.6.118
78. JEZABEL, fluxus sanguinis, vel fluens sanguinem, sed melius, ubi est sterquilinium. Praecipitata enim deorsum, comederunt carnes ejus canes, sicut praedixerat Elias: Et erunt, inquit, carnes Jezabel sicut stercus super faciem terrae.
8.6.119
79. OCHOZIAS, apprehendens Deum.
8.6.120
JEHU, ipse, vel est.
8.6.121
JOATHA, rebustus.
8.6.122
SELLA, umbra ejus, vel petitio
8.6.123
MANAHEM, consolans.
8.6.124
PHACEAS, aperiens.
8.6.125
80. NABUCHODONOSOR, prophetia lagunculae angustae, sive prophetans istiusmodi signum, per somnium scilicet futurorum, quod vidisse narratur, et Daniel interpretatus est; sive, sessio in agnitione angustiae pro iis qui in captivitatem ab eo ducti sunt.
8.6.126
81. Zorobabel, apud Hebraeos ex tribus integris nominibus traditur esse compositus. Zo, iste; RO, magister; BABEL proprie Babylonium sonat; et efficitur nomen ZOROBABEL, iste magister de Babylone, in Babylone enim ortus est, ubi et princeps gentis Judaeae exstitit.
8.7.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT VII. De patriarchis.
8.7.1
1. Quorumdam patriarcharum etymologiae notandae sunt, ut sciamus quid in suo vocabulo resonent. Nam plerique eorum ex causis propriis nomina acceperunt. Patriarcha interpretatur patrum princeps. Ἄρχος enim Graece princeps est.
8.7.2
2. Abram primum vocatus est pater videns populum, propter 326 Israel, scilicet, tantum; postea appellatus Abraham, quod transfertur pater multarum gentium, quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine, sed subauditur, juxta illud: Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te.
8.7.3
3. Isaac, ex risu nomen accepit. Riserat enim pater quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit et mater, quando per illos tres viros promissus est, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit Isaac, interpretatur enim risus.
8.7.4
4. Sciendum autem quod quatuor in veteri Testamento absque ullo velamine nominibus suis, antequam nascerentur, vocati sunt; Ismael, Isaac, Salomon, et Josias. Lege Scripturas.
8.7.6
5. JACOB, supplantator interpretatur, sive quod in ortu plantam nascentis fratris apprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Unde et Esau dixit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob, supplantavit enim me ecce secundo.
8.7.7
6. ISRAEL, vir videns Deum. Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota nocte luctatus vicit in certamine angelum, et oriente lucifero benedictus est. Inde propter visionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait: Vidi Dominum, et salva facta est anima mea.
8.7.8
7. Ruben, interpretatur visionis filius. Sic enim quando eum peperit Lia vocavit nomen ejus Ruben dicens: Quia vidit Deus humilitatem meam.
8.7.9
8. Simeon, interpretatur auditio. Sic enim dixit Lia quando peperit eum: Quia exaudivit me Deus.
8.7.10
9. LEVI, additus. Dixit enim Lia quando peperit eum, non 327 ambigens de amore viri: Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios.
8.7.12
10. JUDAS confessio dicitur. Quando enim peperit cum Lia, laudem Domino retulit dicens: Nunc super hoc confitebor Domino; et ob id vocatus est Judas. A confessione itaque nomen ejus est dictum, quod est gratiarum actio.
8.7.13
11. Issachar interpretatur, est merces. IE quippe dicitur est, SACHAR merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia. Unde et dum natus est, dixit Lia: Dedit Deus mercedem meam.
8.7.14
12. ZABULON interpretatur habitaculum. Sextum enim hunc filium genuerat Lia; propterea jam secura dixit: Habitavit mecum vir meus. Unde, et filius ejus vocatus est habitaculum.
8.7.15
13. Nephthalim de conversione, sive comparatione causa nominis ejus est. Unde et dixit Rachel, cum eum peperisset ancilla ejus Bala: Habitare me fecit Deus habitationem cum sorore mea.
8.7.16
14. Dan interpretatur judicium. Bala enim dum eum peperisset, dixit Rachel domina ejus: Judicavit me Dominus, et exaudiens dedit mihi filium. Causam nominis expressit, ut ab eo quod judicasset se Dominus, filio ancillae judicii nomen imponeret.
8.7.17
15. Gad ab eventu, sive procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelpha, dixit domina ejus Lia: In fortuna, id est quod dicitur, in procinctu, vel eventu.
8.7.18
16. ASER beatus dicitur, dum enim peperisset eum Zelpha, dixit Lia: Beata ego, et beatificant me mulieres; et ab eo quod beata dicatur, ex etymologia nominis Beatum vocavit.
8.7.19
17. Joseph, ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocavit augmentum. Hunc Pharao Zaphanath Phaaneca appellavit, 328 quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit, et sterilitatem praedixit.
8.7.20
18. Tamen, quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Zaphanath Phaaneca Aegyptio sermone Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberarit.
8.7.21
19. Benjamin interpretatur filius dextrae, quod est virtutis. Dextra enim appellatur Jamin. Mater quippe ejus moriens vocaverat nomen ejus Benoni, id est, filius doloris mei. Pater hoc mutavit, filium dextrae nominans.
8.7.22
20. Manasses dictus ab eo quod sit pater ejus oblitus laborum suorum. Ita enim Hebraice vocatur oblivio.
8.7.23
21. Ephraim, eo quod auxerit eum Deus, et ex hoc vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.
8.8.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT VIII. De prophetis.
8.8.1
1. Quos gentilitas vates appellat, hos nostri prophetas vocant, quasi praefatores, quia porro fantur, et de futuris vera praedicunt. Qui autem a nobis prophetae, in veteri Testamento videntes appellabantur, quia videbant ea quae caeteri non videbant, et praespiciebant ea quae in mysterio abscondita erant.
8.8.2
2. Hinc est quod scriptum est in Samuele: Eamus ad videntem. Hinc Isaias: Vidi, inquit, Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum. Et Ezechiel: Aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei.
8.8.3
3. Quorumdam autem prophetarum nominum etymologiae annotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt quid in futurum factis dictisque suis praenuntiassent.
8.8.4
4. Elias interpretatur Dominus Deus. Ex futuri igitur praesagio sic vocatur. Nam dum altercaretur in sacrificio cum quadringentis 329 sacerdotibus Baal, invocato nomine Domini, descendit de coelo ignis super holocaustum. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus.
8.8.5
5. Ex hac igitur causa tale prius nomen accepit pro eo quod per eum postea cognoverit populus Dominum Deum. Idem et fortis Domini interpretatur, vel propter quod interfecit eosdem sacerdotes, vel propter quod Achab adversitatem toleravit.
8.8.6
6. ELISAEUS Domini salus interpretatur, vocabulum autem idem ex futuri praesagio accepit. Denique et multas virtutes fecit, et famem pellens populum a morte salvavit.
8.8.7
7. NATHAN, dedit, sive dantis.
8.8.8
Isaias interpretatur Salvator Domini. Et merito; Salvatorem enim universarum gentium, ejusque sacramenta amplius quam caeteri praedicat.
8.8.9
8. JEREMIAS excelsus Domini, pro eo quod dictum est ei: Constitui te super gentes et regna.
8.8.10
9. EZECHIEL, fortitudo Dei.
8.8.11
DANIEL, judicium Dei, sive quia in presbyterorum judicio sententiam divinae examinationis exhibuit, dum, reperta eorum falsitate Susannam ab interitu liberavit; sive quod visiones et somnia, quibus per signa[ forte sigla] quaedam et aenigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit. Hic, et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit, et vinum concupiscentiae non bibit.
8.8.12
10. OSEE, salvator, aut salvans. Dum enim iram Dei in populum Israel ob crimen idololatriae prophetasset, domui Judae salutem praenuntiavit. Propter quod Ezechias rex Juda, sublatis idolis quae praecedentes reges consecraverant, templum Domini purgasse ac purificasse monstratur.
8.8.13
11. JOEL, Dominus Deus, sive incipiens Deo, vel fuit Dei. Haec enim ejus vocabulum resonat etymologia incerta. 330
8.8.14
12. AMOS, populus avulsus. Prophetia enim ejus ad populum fuit Israel, quia jam avulsus erat a Domino, et aureis vitulis serviebat, sive avulsus a regno stirpis David.
8.8.15
13. NAHUM, gemens, sive consolator. Increpat enim civitatem sanguinum, et post eversionem illius consolatur Sion dicens: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem.
8.8.16
14. HABACUC amplexans, quia, vel ex eo quod amabilis Domini fuit, vocatur amplexatio, vel quod in certamen cum Deo congreditur, amplexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem justitiae provocare, cur in rebus humanis, et mundi istius πολιτεία tanta rerum versatur iniquitas.
8.8.17
15. MICHEAS, quis hic, vel quis iste? Comminatur enim Samariae ob causam simulacrorum illo modo, quo de Eliu dicitur: Quis est iste involvens sententias( Job, XXXVIII, 2)?
8.8.18
16. SOPHONIAS, specula, vel arcanum Domini interpretatur, utrumque ad prophetam convenit. Ipsi enim sciunt mysteria Dei. Unde ad Ezechielem dicitur: Speculatorem te posuit domui Israel. Et alibi: Non faciet Dominus quidquam, nisi revelaverit servis suis prophetis( Amos, III, 7).
8.8.19
17. ABDIAS, servus Domini. Sicut enim Moyses famulus Domini, et apostolus servus Christi, ita iste legatus ad gentes missus 331 videt, et praedicat, quae prophetali digna sunt ministerio, et servitute, inde servus Domini.
8.8.20
18. Jonas interpretatur columba, sive dolens. Columba pro gemitu, quando in ventre ceti triduo fuit. Dolens autem, vel propter tristitiam, quam habuit de salute Ninivitarum, vel propter hederam subito arescentem, cujus umbraculo tegebatur contra solis ardorem.
8.8.21
19. Ipse est, et Amathi Sareptanae viduae filius, ut Judaei affirmant, quem resuscitavit Elias, matre postea ad eum dicente: Nunc cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo verum est. Ob hanc causam ipsum puerum Amathi vocitatum. Amathi enim ex Hebraeo in Latinam linguam veritas dicitur, et ex eo quod verum Elias locutus est, ille, qui suscitatus est, filius nuncupatus est veritatis.
8.8.22
20. ZACHARIAS, memoria Domini. Septuagesimo enim anno desolationis templi completo, Zacharia praedicante, memoratus est Dominus populi sui; jussuque Darii reversus est Dei populus, et reaedificata est, et Urbs, et templum.
8.8.23
21. Aggeus in Latinum festivus et laetus resonat. Destructum enim templum aedificandum prophetat, et post luctum captivitatis regressionis laetitiam praedicat.
8.8.24
22. Malachias interpretatur angelus Domini, id est, nuntius; quidquid enim loquebatur, quasi a Domino essent mandata, ita credebantur, et inde ita nomen ejus Septuaginta transtulerunt, dicentes: Assumptio Verbi Domini super Israel in manu angeli ejus.
8.8.25
23. ESDRAS, adjutor.
8.8.26
NEHEMIAS, consolator a Domino. Quodam enim praesagio futurorum nomina ista sortiti sunt. Fuerunt enim in adjutorium et consolationem omni illi populo redeunti ad patriam. Nam et templum Domini idem reaedificaverunt, et murorum ac turrium opus ipsi restauraverunt.
8.8.27
24. ANANIAS, gratia Dei. Idem, et Sidrac lingua Chaldaea, quod interpretatur decorus meus. 332
8.8.28
25. AZARIAS, auxilium Domini. Idem et Abdenago, quod in Latinum vertitur serviens taceo.
8.8.29
26. MISAEL, quae palus Domini; ipse, et Misach, quod interpretatur risus, vel gaudium.
8.8.30
27. AHIA, frater ejus.
8.8.31
SEMEIA, audiens Dominum.
8.8.32
ASAPH, congregans.
8.8.33
ETHAN, robustus, sive accensus.
8.8.34
28. IDHITUM, transiliens eos, sive saliens eos.
8.8.35
Quosdam enim inhaerentes humo, curvatos in terram, et ea quae in imo sunt cogitantes, et in rebus transeuntibus spem ponentes transilivit canendo iste qui vocatur transiliens.
8.8.36
29. EMAN, accipiens, vel formido eorum.
8.8.37
BARACHIA, benedictus Dominus, vel benedictus Domini. OLDA, distritio, sive diverticulum. JUDITH, laudans, vel confitens. ESTHER, absconsa.
8.8.38
30. ZACHARIAS, memoria Domini, ob hoc, quia canit:.... Memorari testamenti sui Sancti.
8.8.39
31. JOANNES BAPTISTA, Domini gratia, eo quod sit limes prophetiae, praenuntius gratiae, sive initium baptismatis, per quod gratia ministratur.
8.8.40
32. Hi sunt prophetae Veteris, Novique Testamenti, quorum finis Christus, cui dicitur a Patre: Et prophetam in gentibus posui te.
8.8.41
33. Prophetiae autem genera septem sunt: Primum genus, Ecstasis, quod est mentis excessus, sicut vidit Petrus vas illud submissum de coelo in stupore mentis cum variis animalibus.
8.8.42
34. Secundum genus, visio sicut apud Isaiam dicentem: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Tertium genus, somnium, sicut Jacob subnixam in coelo scalam dormiens vidit. Quartum genus, per nubem, sicut ad Moysen, et ad Job post plagam loquitur Deus. 333
8.8.43
35. Quintum genus, vox de coelo, sicut ad Abraham sonuit dicens: Ne injicias manum tuam in puerum,. Et ad Saulum in via: Saule, Saule, quid me persequeris( Act IX, 4)?
8.8.44
36. Sextum genus, accepta parabola, sicut apud Salomonem in Proverbiis, et apud Balaam, cum evocaretur a Balac. Septimum genus, repletio sancti Spiritus, sicut pene apud omnes prophetas.
8.8.45
37. Alii tria genera visionum esse dixerunt. Unum secundum oculos corporis, sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre, et Moyses ignem in rubo, et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen, et Eliam, et caetera hujusmodi.
8.8.46
38. Alterum secundum spiritum, quod imaginamur ea quae per corpus sentimus, sicut vidit Petrus, discum illum submitti de coelo cum variis animalibus, et sicut Isaias Dominum in sede altissima non corporaliter, sed spiritualiter vidit.
8.8.47
39. Non enim Deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate, non proprie multa dicuntur, ita etiam figurate multa monstrantur.
8.8.49
40. Tertium autem genus visionis est, quod neque corporeis sensibus, neque illa parte animae, qua corporalium rerum imagines capiuntur, sed per intuitum mentis, quo intellecta conspicitur veritas, sicut Daniel hoc praeditus mente vidit, quod Balthasar viderat corpore, sine quo genere illa duo, vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt. Omnia tamen haec genera Spiritus sanctus moderatur.
8.8.51
41. Habere autem Prophetiam, non solum bonus, sed etiam malus potest; nam invenimus Saulem regem prophetasse. Persequebatur enim sanctum David, et impletus Spiritu prophetare coepit. 334
8.9.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT IX. De apostolis.
8.9.1
1. Apostoli missi interpretantur: hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut Graece ἄγγελοι, Latine nuntii vocantur, ita Graece apostoli, Latine missi appellantur. Ipsos enim misit Christus evangelizare per universum mundum, ita ut quidam Persas, Indosque penetrarent, docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut, attestantibus signis et prodigiis crederetur illis in iis quae dicebant et viderant. Habent autem plerique ex iis causas suorum vocabulorum.
8.9.2
2. Petrus a petra nomen accepit, hoc est, a Christo super quem est fundata Ecclesia. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra nomen sortitus est, sicut non Christus a Christiano, sed Christianus a Christo vocatur, ideoque ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram, etc., quia dixerat Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi; deinde ei Dominus: Super hanc, inquit, petram, quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim erat Christus, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus.
8.9.3
3. Cephas dictus, eo quod in capite sit constitutus apostolorum; 335 κεφαλὴ enim Graece caput dicitur, et ipsum nomen in Petro Syrum est.
8.9.4
4. Simon Barjona in linguam nostram sonat filius columbae, et est nomen Syrum pariter et Hebraeum. BAR quippe Syra lingua filius, JONA columba, utroque sermone, dicitur.
8.9.5
5. Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est, Petrus filius sit Joannis, juxta illam interrogationem: Simon Joannis, diligis me? et volunt Scriptorum vitio depravatum, ut pro Barjoanna, hoc est, filius Joannis, Barjona scriptum sit, una detracta syllaba. Joanna autem interpretatur Domini gratia.
8.9.6
6. Et fuisse constat Petrum trinomium: Petrum, Cepham, et Simonem Barjona; Simon autem Hebraice interpretatur obediens.
8.9.7
7. Saulus Hebraico sermone tentatio dictus, eo quod prius in tentatione Ecclesiae sit versatus. Persecutor enim erat, et inde nomen habebat istud, quando persequebatur Christianos.
8.9.8
8. Postea, mutato nomine, de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis, sive electus. Mirabilis, vel quia multa signa fecit, vel quia ab Oriente usque ad Occasum Evangelium Christi in omnibus gentibus praedicavit.
8.9.10
9. Electus, sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit: Segregate mihi Barnabam, et Saulum ad opus, ad quod elegi eos. Latino autem sermone Paulus a modico dictus; unde et ipse ait: Ego sum minimus apostolorum omnium. Quando enim Saulus, superbus, elatus; quando Paulus, humilis et modicus.
8.9.11
10. Ideo sic loquimur: Paulo post videbo te, id est, post modicum. Nam quia modicus factus est, ipse dicit: Ego enim sum novissimus apostolorum; et: Mihi minimo omnium sanctorum. Cephas autem et Saulus ideo mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, sicut Abraham et Sara.
8.9.12
11. Andraeas, frater Petri carne, et cohaeres gratiae, secundum Hebraeam etymologiam, interpretatur decorus, sive respondens, sermone autem Graeco a viro virilis appellatur. 336
8.9.13
12. Joannes, quodam vaticinio ex merito nomen accepit; interpretatur enim in quo est gratia, vel Domini gratia. Amplius enim eum caeteris apostolis dilexit Jesus.
8.9.14
13. Jacobus Zebedaei a patre cognominatur, quem relinquens, cum Joanne verum Patrem secuti sunt. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Jacobus filius Zebedaei, frater Joannis, qui post Ascensionem Domini ab Herode manifestatur occisus.
8.9.15
14. Jacobus Alphaei ob distinctionem prioris cognominatus qui dicitur filius Zebedaei, sicut iste filius Alphaei: cognomentum igitur ambo a patre sumpserunt.
8.9.17
15. Iste est Jacobus minor, qui in Evangelio frater Domini nominatur, quia Maria uxor Alphaei, soror fuit Matris Domini, quam Mariam Cleophae Joannes evangelista cognominat, a patre, sive a gentilitate familiae, aut quacunque alia causa ei nomen imponens. Alphaeus autem Hebraeo sermone in Latinum exprimitur, millesimus, sive doctus.
8.9.18
16. PHILIPPUS, os lampadarum vel os manuum.
8.9.19
THOMAS, abyssus, vel geminus, unde Graece Didymus appellatur.
8.9.20
BARTHOLOMAEUS, filius suspendentis aquas, vel filius suspendentis me. Syrum est, non Hebraeum.
8.9.21
17. Matthaeus, in Hebraeo donatus exprimitur. Idem et appellatus Levi ex tribu a qua ortus fuit. In Latino autem ex opere Publicam nomen accepit, quia ex Publicanis fuit electus, et in apostolatum translatus.
8.9.22
18. Simon Cananaeus, ad distinctionem Simonis Petri, de vico Galilaeae Cana; ubi aquas Dominus mutavit in vinum: ipse est qui in alio evangelista scribitur Zelotes, Cana quippe zelus interpretatur.
8.9.23
19. Judas Jacobi, qui alibi appellatur Lebbaeus, figuratum nomen 337 habet a corde, quod nos diminutive corculum possumus appellare: ipse in alio evangelista Thaddaeus scribitur, quem ecclesiastica tradit Historia missum Edessam ad Abagarum regem.
8.9.24
20. Judas Iscariotes, vel a vico, in quo ortus est, vel ex tribu Issachar vocabulum sumpsit, quodam praesagio futuri in condemnationem sui. Issachar enim interpretatur merces, ut significaretur pretium proditoris, quo vendidit Dominum, sicut scriptum est: Et acceperunt mercedem meam, triginta argenteos, pretium quo appretiatus sum ab eis.
8.9.25
21. Matthias, qui inter apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut subaudiatur pro Juda; iste enim in locum ejus electus est ab apostolis, cum pro duobus sors mitteretur.
8.9.27
22. MARCUS excelsus mandato, utique propter Evangelium Altissimi, quod praedicavit.
8.9.28
23. LUCAS, ipse consurgens sive ipse elevans, eo quod elevaverit praedicationem Evangelii post alios.
8.9.29
24. BARNABAS, filius Prophetae, vel filius consolationis.
8.10.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT X. De reliquis in Evangelio nominibus.
8.10.1
1. MARIA, illuminatrix, sive stella maris; genuit enim Lumen mundi. Sermone autem Syro MARIA Domina nuncupatur, et pulchre, quia Dominum genuit.
8.10.2
2. ELISABETH, Dei mei saturitas, vel Dei mei juramentum.
8.10.3
3. MAGDALENA, turris. MARTHA, irritans, aut provocans; sermone autem Syro interpretatur dominans. 338
8.10.4
4. NATHANAEL, donum Dei, quia dolus, id est, simulatio, dono Dei, in eo non fuit.
8.10.5
5. ZEBEDAEUS, donatus, sive fluens iste.
8.10.6
ZACCHAEUS, justus, sive justificatus, sive justificandus: Syrum est nomen, non Hebraeum.
8.10.7
6. LAZARUS, adjutus, eo quod sit a morte resuscitatus.
8.10.8
HERODES, pelliceus, gloriosus, clara etymologia.
8.10.9
7. CAIPHAS, investigator, aut sagax, aut vomens ore; iniquo enim ore suo justum condemnavit, quamvis hoc mysterio prophetali annuntiasset.
8.10.10
8. PONTIUS, declinans consilium, utique Judaeorum; accepta enim aqua lavit manus suas, dicens: Innocens ego sum a sanguine hujus Justi.
8.10.12
9. PILATUS, os malleatoris, quia dum Christum ore suo, et justificat, et condemnat, more malleatoris utraque ferit.
8.10.13
10. BARRABA, filius magistri, eorum absque dubio Judaeorum magistri, qui est diabolus, homicidiorum auctor, qui usque hodie regnat in eis.
8.11.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT XI. De martyribus.
8.11.1
1. Martyres Graeca lingua Latine testes dicuntur, unde, et testimonia Graece martyria nuncupantur. Testes autem ideo vocati sunt, quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt.
8.11.2
2. Quod vero non testes( quod Latine utique possemus), sed Graece martyres appellamus, familiarius Ecclesiae auribus hoc Graecum verbum sonat, sicut multa Graeca nomina, quae pro Latinis utimur.
8.11.3
3. Martyrum primus in Novo Testamento Stephanus fuit qui sermone Hebraeo interpretatur norma, quod prior fuerit in martyrio 339 ad imitationem fidelium: idem autem ex Graeco sermone in Latinum vertitur coronatus, et hoc prophetice, ut quod sequeretur in re, vaticinio quodam futuri prius in vocabulo resonaret; passus est enim, et quod vocabatur accepit. Stephanus enim corona dicitur, humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus.
8.11.4
4. Duo autem sunt martyrii genera, unum in aperta passione, alterum in occulta animi virtute. Nam multi hostis insidias tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes, per hoc quod se Omnipotenti Deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt, qui etiam, si persecutionis tempore existerent, martyres esse potuerunt.
8.12.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT XII. De clericis.
8.12.1
1. Cleros et clericos hinc appellatos( credimus) quia Matthias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum, κλῆρος enim Graece, sors, vel haereditas dicitur.
8.12.2
2. Propterea ergo dicti clerici, quod de sorte sunt Domini, vel quia Dominum partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes qui in Ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina haec sunt:
8.12.3
3. Ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter et episcopus.
8.12.4
340 4. Ordo episcoporum quadripertitus est, id est, in patriarchis, archiepiscopis, metropolitis atque episcopis.
8.12.5
5. Patriarcha Graeca lingua summus Patrum interpretatur, quia primum, id est, apostolicum retinet locum, et ideo quia summo honore fungitur, tali nomine censetur, sicut Romanus, Antiochenus et Alexandrinus.
8.12.6
6. Archiepiscopus Graeco vocabulo, quod sit summus episcoporum, tenet enim vicem apostolicam, et praesidet, tam metropolitanis quam episcopis caeteris.
8.12.7
7. Singulis enim provinciis praeeminent, quorum auctoritati et doctrinae caeteri sacerdotes subjecti sunt, sine quibus nihil reliquos episcopos agere licet, sollicitudo enim totius provinciae ipsis commissa est.
8.12.9
8. Omnes autem superius designati ordines uno eodemque vocabulo episcopi nominantur, sed ideo privato nomine quidam utuntur propter distinctionem potestatis, quam singulariter acceperunt.
8.12.10
9. PATRIARCHA, patrum princeps; Αρχος enim princeps.
8.12.11
10. ARCHIEPISCOPUS, princeps episcoporum, sicut metropolitanus a mensura civitatum. 341
8.12.12
11. Episcopatus autem vocabulum inde ductum, quod ille qui superefficitur superintendat, curam scilicet subditorum gerens, σκοπεῖν enim Graece, Latine intendere dicitur.
8.12.13
12. Episcopi autem Graece, Latine speculatores interpretantur; nam speculator est praepositus in Ecclesia, dictus, eo quod speculetur, atque prospiciat populorum infra se positorum mores et vitam.
8.12.14
13. PONTIFEX, princeps sacerdotum est, quasi via sequentium, ipse et summus sacerdos, ipse et pontifex maximus nuncupatur; ipse enim efficit sacerdotes atque levitas, ipse omnes ordines ecclesiastices disponit, ipse quid unusquisque facere debeat ostendit.
8.12.15
14. Antea autem pontifices et reges erant; nam majorum haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos et pontifex. Unde et romani imperatores pontifices dicebantur.
8.12.16
15. Vates a vi mentis appellatus, cujus significatio multiplex est; nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo poetam.
8.12.17
16. ANTISTES sacerdos dictus, ab eo quod ante stat, primus est enim in ordine Ecclesiae, et supra se nullum habet.
8.12.18
17. Sacerdos autem nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans, sicut enim rex a regendo, ita sacerdos, 342 a sanctificando vocatus est; consecrat enim, et sanctificat.
8.12.19
18. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Hi in capite habebant pileum, in quo erat brevis virga desuper, habens lanae aliquid. Quod cum per aestum ferre non possent, filo tantum capita religare coeperunt.
8.12.20
19. Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat: unde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito, pileum imponebant pro sacerdotii eminentia.
8.12.21
20. Presbyter Graece, Latine senior interpretatur non modo pro aetate, vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur: unde et apud veteres idem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis.
8.12.22
21. Ideo autem et PRESBYTERI sacerdotes vocantur quia sacrum dant, sicut et episcopi; qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, quia nec chrismate frontem signant, nec Paracletum Spiritum dant, quod solis deberi episcopis lectio Actuum apostolorum demonstrat.
8.12.23
22. Levitae ex nomine auctoris vocati; de Levi enim Levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mystici sacramenti ministeria explebantur. Hi Graece diaconi, Latine ministri dicuntur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono mysterii dispensatio habetur.
8.12.24
23. Hypodiaconi Graece, quos nos subdiaconos dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subjacent praeceptis et officiis levitarum. 343 Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et levitis superponendas altaribus deferunt: hi apud Hebraeos Nathinaei vocantur.
8.12.25
24. Lectores a legendo; PSALMISTAE, a psalmis canendis vocati; illi enim praedicant populis quid sequantur; isti canunt ut excitent ad compunctionem animos audientium, licet et quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant.
8.12.26
25. Iidem etiam pronuntiatores vocantur, quod porro annuntient; tanta enim, et tam clara erit eorum vox, ut quamvis longe positorum aures adimpleant.
8.12.27
26. Cantor autem vocatus, quia vocem modulatur in cantu. Hujus duo genera dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt, praecentor, et succentor.
8.12.28
27. Praecentor, qui vocem praemittit in cantu.
8.12.29
Succentor autem, qui subsequenter canendo respondet.
8.12.30
28. Concentor autem dicitur, quia consonat; qui autem non consonat, nec concinit, nec concentor erit.
8.12.31
29. Acolythi Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis quando legendum Evangelium est, aut sacrificium offerendum.
8.12.32
30. Tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur de qua in Evangelio legitur: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
8.12.33
31. Exorcistae ex Graeco in Latinum adjurantes, sive increpantes vocantur. Invocant enim super energumenos, vel super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini Jesu, adjurantes per eum ut egrediatur ab eis. 344
8.12.34
32. Ostiarii, iidem et janitores, qui in veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur illud immundus in omni re: dicti autem ostiarii, quod praesint ostiis templi. Ipsi enim tenentes clavem, omnia intus extraque custodiunt, atque inter bonos et malos habentes judicium, fideles recipiunt, respuunt infideles.
8.13.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT XIII. De monachis.
8.13.1
1. Monachus Graeca etymologia vocatus, eo quod sit singularis; μονὰς enim Graece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur vocabulum monachi, quid facit in turba qui solus est? Plura sunt autem genera monachorum.
8.13.2
2. Coenobitae, quos nos in commune viventes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est.
8.13.3
3. Anachoritae sunt qui post coenobialem vitam deserta petunt, et soli habitant per deserta; et ab eo quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur; sed anachoritae Eliam et Joannem, coenobitae apostolos imitantur.
8.13.4
4. Eremitae ii sunt qui et anachoritae, ab hominum conspectu remoti, eremum et desertas solitudines appetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum.
8.13.5
5. Abba autem Syrum nomen, significat in Latinum pater, quod Paulus Romanis scribens exposuit, dicens: In quo clamamus: Abba, pater, in uno nomine duabus usus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem, et rursus Latine nominat itidem patrem. 345
8.14.1
LIBER SEPTIMUS. DE DEO, ANGELIS, ET FIDELIUM ORDINIBUS. CAPUT XIV. De caeteris fidelibus.
8.14.1
1. Christianus, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine Auctoris et Creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati, sicut a JUDA Judaei. De Magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est.
8.14.2
2. Christiani autem olim a Judaeis, quasi opprobrio, Nazaraei vocabantur, pro eo quod Dominus noster atque Salvator a vico quodam Galilaeae Nazaraeus sit appellatus.
8.14.3
3. Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet, et facta non habet. Ubi autem nomen secutum fuerit opus, certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum, ambulans sicut et ille ambulavit, a quo et nomen traxit.
8.14.4
4. CATHOLICUS universalis, sive generalis interpretatur; nam Graeci universale καθολικὸν vocant.
8.14.5
5. Orthodoxus est recte credens, et ut credit vivens; ὀρθῶς enim Graece recte dicitur δόξα gloria: hoc est, vir rectae gloriae. Quo nomine non potest vocari qui aliter vivit quam credit.
8.14.7
6. Neophytus Graece, Latine novellus, et rudis, fidelis, vel nuper renatus interpretari potest.
8.14.8
7. Catechumenus dictus pro eo quod adhuc doctrinam fidei audit, nec dum tamen baptismum percepit, nam κατηχούμενος Graece auditor dicitur.
8.14.9
8. Competens vocatur qui post instructionem fidei competit 346 gratiam Christi, inde et a petendo competentes vocati.
8.14.10
9. LAICUS, popularis; λαὸς enim Graece populus dicitur.
8.14.11
10. Proselytus, id est, advena, et circumcisus, qui miscebatur populo Dei, Graecum est.