Etymologiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8178 Etymol
9.1.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT PRIMUM. De Ecclesia et Synagoga.
9.1.1
1. Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur convocatio, propter quod omnes ad se vocet. CATHOLICA, universalis ἅπὸ τοῦ καθ' ὅλον, id est, secundum totum; non enim, sicut conventicula haereticorum, in aliquibus regionum partibus coarctatur, sed per totum orbem terrarum dilatata diffunditur.
9.1.2
2. Quod etiam Apostolus approbat ad Romanum dicens: Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo: hinc, et universitas ab uno cognominata est, propter quod in unitatem colligitur. Unde Dominus in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit.
9.1.3
3. Cur autem Ecclesia, cum una sit, a Joanne septem scribuntur, nisi ut una catholica septiformi plena Spiritu designetur? Sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, et excidit columnas septem, quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo: Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis. 347
9.1.4
4. Inchoavit autem Ecclesia a loco, ubi venit de coelo Spiritus sanctus, et implevit uno loco sedentes.
9.1.6
5. Pro peregrinatione autem praesenti Ecclesia Sion dicitur, eo quod ab hujus peregrinationis longitudine promissionem rerum coelestium speculatur; et idcirco Sion, id est, speculatio nomen accepit.
9.1.7
6. Pro futura vero patriae pace Jerusalem vocatur, nam JERUSALEM visio pacis interpretatur. Ibi enim absorpta omni adversitate, pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu.
9.1.8
7. Synagoga Graece congregatio dicitur, quod proprium nomen Judaeorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit.
9.1.9
8. Nostram vero apostoli nunquam Synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam: sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde, Synagoga, et convocationem, unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid, quod, scilicet, congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus: convocari autem magis est utentium ratione, sicut sunt homines.
9.2.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT II. De religione et fide.
9.2.1
1. Dogma a putando philosophi nominaverunt, id est, hoc puto esse bonum, hoc puto esse verum.
9.2.2
2. Religio appellata, quod per eam uni Deo religamus animas nostras 348 ad cultum divinum vinculo serviendi. Quod verbum compositum est a religendo, id est, eligendo, ut ita Latinum videatur religo, sicut eligo.
9.2.3
3. Tria sunt autem quae in religionis cultu ad coendum Deum in hominibus perquiruntur, id est, fides, spes, charitas. In fide quid credendum, in spe quid sperandum, in charitate quid sit amandum.
9.2.4
4. Fides est, qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Nam credere jam non possumus quod videmus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum, si omnino fiat quod dictum est aut promissum. Et inde fides vocata ab eo quod sit illud quod inter utrosque placitum est, quasi inter Deum et hominem, hinc et foedus.
9.2.5
5. Spes vocata, quod sit pes progrediendi, quasi est pes. Unde e contrario DESPERATIO, deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est, quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat.
9.2.6
6. Charitas Graece, Latine dilectio interpretatur, quod duos in se illiget. Nam dilectio a duobus incipit, quod est amor Dei et proximi, de qua Apostolus: Plenitudo, inquit, legis, dilectio.
9.2.7
7. Major est autem haec omnibus, quia qui diligit, et credit, et sperat. Qui autem non diligit, quamvis multa bona faciat, frustra laborat. Omnis autem dilectio carnalis, non dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet. 349
9.3.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT III. De haeresi et schismate.
9.3.1
1. Haeresis Graece ab electione vocatur, quod, scilicet, unusquisque id sibi eligat quod melius sibi esse videtur, ut philosophi Peripatetici, Academici, Epicurei, et Stoici, vel sicut alii, qui, perversum dogma cogitantes, arbitrio suo de Ecclesia recesserunt.
9.3.2
2. Inde ergo haeresis dicta Graeca voce, ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda, sive ad suscipienda quaelibet ipse sibi eligit. Nobis vero nihil nostro ex arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit.
9.3.3
3. Apostolos Dei habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de coelis aliter evangelizaverit, anathema vocabitur.
9.3.4
4. Secta a sequendo, et tenendo nominata. Nam sectas dicimus habitus animorum ac instituta circa disciplinam, vel propositum, quod tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam caeteri.
9.3.5
5. Schisma a scissura animorum vocatum. Eodem enim cultu, eodemque ritu credit, ut caeteri, solo congregationis delectatur dissidio. Fit autem schisma, cum dicunt homines: Nos justi sumus, nos sanctificamus immundos, et caetera similia.
9.3.6
6. Superstitio dicta, eo quod sit superflua, aut superinstituta observatio. Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites per aetatem delirant, et errant superstitione quadam, nescientes quae vetera colant, aut quae veterum ignari asciscant. 350
9.3.7
7. Lucretius autem superstitionem dicit superstantium rerum, id est, coelestium et divinarum, quae super nos stant, sed male dicit. Haereticorum autem dogmata, ut facile possint agnosci, causas eorum vel nomina demonstrare oportuit.
9.4.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT IV. De haeresibus Judaeorum.
9.4.1
1. JUDAEI confessores interpretantur. Multos enim ex iis sequitur confessio, quos antea perfidia possidebat.
9.4.2
2. HEBRAEI transitores dicuntur, quo nomine admonentur ut de pejoribus ad meliora transeant, et pristinos errores relinquant.
9.4.3
3. Pharisaei, et Sadducaei inter se contrarii sunt; nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum, quas illi δευτερώσεις vocant, justitiam praeferunt. Unde et divisi vocantur a populo, quasi per justitiam.
9.4.5
4. Sadducaei interpretantur justi; vendicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. Hi quinque tantum libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt. 351
9.4.6
5. Esseni dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam.
9.4.7
6. Masbothaei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare.
9.4.8
7. Genistaei dicti, eo quod de genere Abrahae esse se gloriantur; nam cum in Babyloniam venisset populus Dei, plerique, relinquentes uxores suas, Babylonicis mulieribus adhaeserunt; quidam autem Israeliticis tantum conjugiis contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab omni populo, et assumpserunt sibi hoc nomen jactantiae.
9.4.9
8. Meristaei appellati, eo quod separant scripturas, non credentes omnibus prophetis, dicentes aliis et aliis sipiritibus illos prophetasse; μέρος enim Graece, Latine pars dicitur.
9.4.10
9. Samaritae dicti, quod legem solam custodiunt, nam prophetas non recipiunt.
9.4.11
10. Hemerobaptistae, eo quod quotidie vestimenta sua et corpora lavent.
9.5.2
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT V. De haeresibus Christianorum.
9.5.2
1. Quidam etiam haeretici de Ecclesia recesserunt, et ex nomine auctorum suorum nuncupantur; quidam vero ex causis quas eligentes instituerunt. 352
9.5.3
2. Simoniani dicti a Simone magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit, pro eo quod ab apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere voluisset: hi dicunt creaturam non a Deo, sed a virtute quadam superna creatam.
9.5.4
3. Menandriani a Menandro mago discipulo Simonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum esse asseruit.
9.5.5
4. Basilidiani a Basilide appellati, qui, inter reliquas blasphemias, passum Jesum abnegavit.
9.5.6
5. Nicolaitae dicti a Nicolao diacono Ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et caeteris constitutus est a Petro; qui propter pulchritudinem relinquens uxorem, ut qui vellet ea uteretur, versa est in stuprum talis consuetudo, ut invicem conjugia commutarentur: quos Joannes in Apocalypsi improbat, dicens: Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum.
9.5.7
6. Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare voluerunt. Animam naturam Dei esse dicunt, bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt.
9.5.8
7. Carpocratiani a Carpocrate quodam vocantur, qui dixit Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum.
9.5.10
8. Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. Hi inter caetera circumcisionem observant, mille annos post resurrectionem in voluptate carnis futuros praedicant: unde et Graece Chiliastae, Latine Millenarii sunt appellati.
9.5.11
9. Nazaraei dicti, qui dum Christum, qui a vico Nazaraeus est appellatus, Filium Dei confiteantur, omnia tamen veteris Legis custodiunt. 353
9.5.12
10. Ophitae a colubro nominati sunt. Coluber enim Graece ὅφις dicitur. Colunt enim serpentem, dicentes ipsum in paradisum induxisse virtutis cognitionem.
9.5.13
11. Valentiniani a Valentino quodam Platonicae sectatore vocati, qui αἰῶνας, id est, saecula quaedam in originem Dei Creatoris induxit: Christum quoque de Virgine nihil corporis assumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse asseruit.
9.5.14
12. Apellitae, quorum Apelles princeps fuit, qui creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans, dixit Christum non Deum in veritate, sed hominem in phantasia apparuisse.
9.5.15
13. Archontiaci a principibus appellantur, qui universitatem quam Deus condidit opera esse archangelorum defendunt.
9.5.16
14. Adamiani vocati, quod Adae imitentur nuditatem; unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque conveniunt.
9.5.17
15. Cainani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant.
9.5.19
16. Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui vocatus est Seth, dicentes eumdem esse Christum.
9.5.20
17. Melchisedechiani vocati pro eo quod Melchisedech sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur.
9.5.21
18. Angelici vocati, quia angelos colunt. 354
9.5.22
19. Apostolici hoc sibi nomen ideo praesumpserunt, quod nihil possidentes proprium, nequaquam recipiant eos qui aliquid in hoc mundo utuntur.
9.5.23
20. Cerdoniani a Cerdone quodam nominati, qui duo contraria principia asseruit.
9.5.25
21. Marcionistae a Marcione stoico philosopho appellati, qui, Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum justum Deum asseruit, tanquam duo principia creationis et bonitatis.
9.5.26
22. Artotyritae ab oblatione vocati. Panem enim et caseum offerunt, dicentes primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ovium fuisse celebratam.
9.5.27
23. Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt in calice sacramenti.
9.5.28
24. Severiani a Severo exorti, vinum non bibunt, Vetus Testamentum et resurrectionem non recipiunt.
9.5.29
25. Tatiani a Tatiano quodam vocati, qui et Encratitae dicti, quia carnes abominantur.
9.5.31
26. Alogii vocantur tanquam sine Verbo; λόγος enim Graece Verbum dicitur. Deum enim Verbum non credunt, respuentes Joannis Evangelium et Apocalypsim.
9.5.32
27. Cataphrygiis nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi exstiterunt auctores eorum Montanus, Prisca et Maximilla: hi adventum Spiritus sancti non in apostolis, sed in se traditum asserunt.
9.5.33
28. Cathari propter munditiam ita se nominaverunt. Gloriantes enim de suis meritis, negant poenitentibus veniam peccatorum: viduas si nupserint, tanquam adulteras damnant; mundiores se caeteris praedicant. Qui nomen suum si cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent.
9.5.34
29. Pauliani a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium. 355
9.5.35
30. Hermogeniani ab Hermogene quodam vocati, qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparavit, matremque elementorum et deam asseruit; quos Apostolus improbat, elementis servientes.
9.5.36
31. Manichaei a quodam Persa exstiterunt, qui vocatus est Manes. Hic duas naturas et substantias introduxit, id est, bonam et malam, et animas ex Deo, quasi ex aliquo fonte manare asseruit. Testamentum Vetus respuunt, Novum ex parte recipiunt.
9.5.38
32. Anthropomorphitae dicti pro eo quod, simplicitate rustica, Deum habere humana membra quae in divinis libris scripta sunt, arbitrantur. Ἄνθρωπος enim Graece, Latine homo interpretatur, ignorantes vocem Domini, qui ait: Spiritus est Deus; incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur.
9.5.39
33. Hierachitae ab Hieracha auctore exorti: monachos tantum recipiunt, conjugia respuunt, regna coelorum parvulos habere non credunt.
9.5.40
34. Novatiani a Novatiano Romae urbis presbytero exorti, qui adversus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere, haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos.
9.5.41
35. Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt, qua occasione se a catholicae Ecclesiae corpore diviserunt.
9.5.42
36. Ebionitae ab Ebione dicti, sive a paupertate; Christum enim, 356 per profectum solum, virum justum putant effectum. Unde competenter Ebionitae pro paupertate intelligentiae compellati sunt. Hi semijudaei sunt, et ita tenent Evangelium, ut Legem carnaliter servent, adversus quos Apostolus ad Galatas scribens invehitur.
9.5.43
37. Photiniani a Photino Gallograeciae Sirmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum haeresim suscitans, asseruit Christum a Maria per Joseph nuptiali coitu fuisse conceptum.
9.5.44
38. Aeriani ab Aerio, quodam nuncupati sunt: hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt.
9.5.46
39. Aetiani ab Aetio sunt vocati, iidemque Eunomiani, ab Eunomio quodam dialectico Aetii discipulo, ex cujus nomine magis innotuerunt, dissimilem Patri asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum. Dicunt etiam nullum imputari peccatum in fide manentium.
9.5.47
40. Origeniani ab Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius videre Patrem, nec Spiritus sanctus Filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et, pro diversitate peccatorum, a coelis usque ad terras diversa corpora, quasi vincula, meruisse, eaque causa factum fuisse mundum.
9.5.48
41. Noetiani a quodam Noeto vocati, qui dicebat Christum eumdem esse, et Patrem, et Spiritum sanctum; ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus non in personis accipiunt. Unde et Patripassiani vocantur, quia Patrem passum dicunt.
9.5.49
42. Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dicuntur, cujus discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cujus nomine maxime innotuerunt; unde, et Sabelliani vocati sunt. Hi unam personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti astruunt.
9.5.50
43. Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum 357 Patri Filium non agnoscens, diversas in Trinitate substantias asseruit, contra illud quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus.
9.5.51
44. Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum.
9.5.52
45. Apollinaristae ab Apollinare vocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse.
9.5.53
46. Antidicomaritae appellati sunt, pro eo quod Mariae virginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum viro suo fuisse commistam.
9.5.54
47. Metangismonitae, ideo tale nomen acceperunt, quia ἄγγος Graece vas dicitur. Asserunt enim sic esse in Patre Filium, tanquam vas minus, intra vas majus.
9.5.55
48. Patritiani a quodam Patritio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam dicunt.
9.5.56
49. Coluthiani a quodam Colutho nominati, qui dicunt Deum non facere mala, contra illud quod scriptum est: Ego Dominus creans mala.
9.5.58
50. Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse mala, contra id quod scriptum est: Fecit Deus omnia bona.
9.5.59
51. Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati, qui de Numidia veniens totam pene Africam sua persuasione decepit, asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans Catholicos.
9.5.60
52. Bonosiaci a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum 358 Filium Dei adoptivum, non proprium asserunt.
9.5.61
53. Circumcelliones dicti, eo quod agrestes sunt, quos Cotopitas vocant, supradictae haeresis habentes doctrinam. Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut violenter de hac vita discedentes martyres nominentur.
9.5.62
54. Priscillianistae a Priscilliano vocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permistum dogma composuit.
9.5.63
55. Luciferiani a Lucifero Sardiniae episcopo orti, qui episcopos catholicos qui, Constantii persecutione, perfidiae Arianorum consentientes erant, et postea correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderant, sive quod se credidisse simulaverant, quos Ecclesia catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis, hanc illi Matris charitatem superbe accipientes, eosque recipere nolentes, ab Ecclesiae communione recesserunt, et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt.
9.5.64
56. Jovinianistae a Joviniano, quodam monacho dicti, asserentes 359 nullam nuptiarum et virginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen.
9.5.65
57. Elvidiani ab Elvidio nominati, qui dicunt post natum Christum, alios Mariam filios de viro Joseph peperisse.
9.5.66
58. Paterniani a Paterno quodam exorti; inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur.
9.5.67
59. Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in novissimo utrumque resurgere.
9.5.68
60. Tertullianistae dicti a Tertulliano presbytero Africanae provinciae, civitatis Carthaginensis, animam immortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas hominum peccatorum post mortem in daemones verti putantes.
9.5.69
61. Tessares Caedecatitae dicti, quod, quarta decima luna, Pascha cum Judaeis observandum contendunt; nam τέσσαρες quatuor, δέκα decem significat.
9.5.70
62. Nyctages a somno nuncupati, quod vigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes jura temerari divina, qui noctem ad requiem tribuit.
9.5.71
63. Pelagiani a Pelagio monacho exorti: hi liberum arbitrium divinae gratiae anteponunt, dicentes sufficere voluntatem ad implenda jussa divina.
9.5.72
64. Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam virginem Mariam, non Dei, sed hominis tantummodo asseruit Genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis; neque unum Christum in verbo Dei, et carne credidit, sed separatim, atque sejunctim alterum Filium Dei, alterum hominis praedicavit.
9.5.73
65. Eutychiani dicti ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumptionem negavit existere de duabus naturis, sed solam in eo divinam asseruit esse naturam. 360
9.5.74
66. Acephali dicti, id est, sine capite; nullus enim eorum reperitur auctor, a quo exorti sint. Hi trium Chalcedonensium capitulorum impugnatores, duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in ejus persona naturam praedicant.
9.5.75
67. Theodosiani et Gaianitae appellati, a Theodosio et Gaiano, qui, temporibus Justiniani principis, in Alexandria populi perversi electione uno die sunt ordinati episcopi. Hi, errores Eutychetis et Dioscori sequentes, Chalcedonense concilium respuunt, ex duabus unam in Christo naturam asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt.
9.5.76
68. Agnoitae et Tritheitae a Theodosianis exorti sunt, ex quibus Agnoitae ab ignorantia dicti, quia perversitati a qua exorti sunt, id adjiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura quae sunt scripta de die et hora novissima, non recordantes Christi personam in Isaia loquentis: Dies judicii in corde meo. TRITHEI TAE vero vocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres astruunt deos esse, contra illud, quod scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est.
9.5.77
69. Sunt et aliae haereses sine auctore et sine nominibus: ex quibus aliae triformem putant Deum esse, aliae Christi divinitatem passibilem dicunt, aliae Christi de Patre nativitati initium temporis dant, 361 aliae liberationem omnium apud inferos factam Christi descensione credunt, aliae animam imaginem Dei negant, aliae animas converti in daemones et in quaecunque animalia existimant, aliae de mundi statu dissentiunt, aliae innumerabiles mundos opinantur, aliae aquam Deo coaeternam faciunt, aliae nudis pedibus ambulant, aliae cum hominibus non manducant.
9.5.78
70. Hae sunt haereses adversus catholicam fidem exortae, et ab apostolis et sanctis Patribus, vel conciliis praedamnatae: quae dum in se, multis erroribus divisae, invicem sibi dissentiunt, communi tamen nomine adversus Ecclesiam Dei conspirant. Sed et quicunque aliter Scripturam sanctam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest.
9.6.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT VI. De philosophis gentium.
9.6.1
1. Philosophi Graeca appellatione vocantur, qui Latine amatores sapientiae interpretantur. Est enim philosophus qui divinarum et humanarum rerum scientiam habet, et omnem bene vivendi tramitem tenet.
9.6.2
2. Nomen philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. Nam dum antea Graeci veteres sophistas, id est, sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos jactantius nominarent, iste interrogatus, quid profiteretur? verecundo nomine philosophum, id est, amatorem sapientiae se esse respondit, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur.
9.6.3
3. Ita deinceps posteris placuit ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque, vel sibi, vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. Iidem autem philosophi triplice genere dividuntur: nam aut physici sunt, aut ethici, aut logici.
9.6.4
4. Physici dicti, quia de naturis tractant. Natura quippe φύσις Graece vocatur. 362
9.6.5
5. Ethici, quia de moribus disputant. Mos enim ἦθος apud Graecos appellatur.
9.6.6
6. Logici autem quia in naturis et moribus rationem adjungunt. Ratio enim Graece λόγος dicitur. Divisi sunt autem et hi in haeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pythagorici; alii a locis conventiculorum, et stationum suarum, ut Peripathetici, Stoici, Academici.
9.6.8
7. Platonici a Platone philosopho dicti. Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt, post multos annorum circulos in diversa corpora redire animas dicunt.
9.6.9
8. Stoici a loco dicti. Porticus enim fuit Athenis, quam Pisianactiam et Poecilenstoam appellabant, in qua picta erant gesta sapientium atque virorum fortium historiae. In hac porticu sapientes philosophabantur, ex qua et Stoici dicti sunt. Graece enim porticus στοὰ dicitur. Hanc sectam primus Zeno instituit.
9.6.10
9. Hi negant sine virtute effici quemquam beatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes: Sic ille nocens erit qui paleas furatus fuerit, quam qui aurum; qui mergum occiderit quam qui equum; non enim animal crimen, sed animus facit.
9.6.12
10. Hi etiam animam cum corpore perire dicunt. Amant quoque virtutem continentiae, affectant gloriam aeternam, cum se fateantur non esse aeternos.
9.6.13
11. Academici appellati a villa Platonis Academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur; sed sicut fatendum est multa incerta et occulta esse quae voluit Deus excedere intelligentiam hominis, sic tamen plurima esse quae possint et sensibus capi, et ratione comprehendi.
9.6.14
12. Hanc sectam Arcesilaus Cyrenaicus philosophus reperit; 363 cujus sectator fuit Democritus, qui dixit tanquam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita in occulto jacere veritatem.
9.6.15
13. Peripatetici a deambulatione dicti, eo quod Aristoteles auctor eorum deambulans disputare solitus esset. Hi dicunt quamdam particulam animae esse aeternam, de reliquo magna ex parte mortalem.
9.6.16
14. Cynici ab immunditia impudentiae nuncupati. Contra humanam enim verecundiam in propatulo coire cum conjugibus eis mos erat: censentes licitum honestumque esse palam cum uxore concumbere, quia conjugium justum est, publice id praedicantes agendum, ut canes in vicis, vel plateis. Unde et a canibus, quorum vitam imitabantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt.
9.6.17
15. Epicurei dicti ab Epicuro, quodam philosopho amatore vanitatis, non sapientiae, quem etiam ipsi philosophi porcum nominaverunt, quia se volutans in coeno carnali, voluptatem corporis summum bonum asseruit, qui etiam dixit nulla providentia divina instructum esse aut regi mundum.
9.6.18
16. Sed originem rerum atomis, id est, insecabilibus ac solidis corporibus assignavit, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur et nata sint. Asseruit autem Deum nihil agere, omnia constare corporibus, animam nihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit: Non ero postea quam mortuus fuero.
9.6.19
17. Gymnosophistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina; gymnasium enim eo dictum est, quod juvenes nudi exercentur in campo, ubi pudenda sola tantum operiunt, hi et a generando se cohibent.
9.6.20
18. Theologi autem idem sunt, qui et Physici: dicti autem Theologi, quoniam in scriptis suis de Deo dixerunt; quorum varia constat opinio, quid Deus esset, dum quaererent. Quidam enim corporeo sensu hunc mundum visibilem ex quatuor elementis Deum esse dixerunt, 364 ut Dionysius Stoicus. Alii vero spiritualiter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius.
9.6.21
19. Quidam animum in omnibus commeantem, et lucidum, ut Pythagoras. Quidam Deum sine tempore incommutabilem, ut Plato. Quidam mentem solutam, ut Cicero. Quidam, et spiritum, et mentem ut Maro. Inventum enim solummodo Deum non, ut invenerunt, exposuerunt, quia evanuerunt in cogitationibus suis; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
9.6.22
20. Platonici quidem Deum curatorem, et arbitrum, et judicem asserunt. Epicurei otiosum et inexercitatum. De mundo autem Platonici affirmant incorporalem, Stoici corporalem, Epicurus ex atomis, Pythagoras ex numeris, Heraclitus ex igne.
9.6.23
21. Unde et Varro ignem mundi animum dicit, proinde quod in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. Quam vanissime: Qui cum est, inquit, in nobis, ipsi sumus; cum exit, emorimur. Ergo, et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.
9.6.24
22. Hi philosophorum errores etiam apud Ecclesiam induxerunt haereses. Inde αἰῶνες, et formae, nescio quae, inde apud Arium Trinitas nominis, et apud Valentinum Platonicus furor. 365
9.6.25
23. Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate, a Stoicis enim venerat; et ut anima interire dicatur, Epicurus observatur; et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus intervenit. Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, iidem retractatus implicantur.
9.7.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT VII. De poetis.
9.7.1
1. Poetae unde sint dicti, sic ait Tranquillus:« Cum primum homines, exuta feritate, rationem vitae habere coepissent, seque ac Deos suos nosse, cultum modicum ac sermonem necessarium commenti sibi utriusque magnificentiam ad religionem deorum suorum excogitaverunt.
9.7.2
2. Igitur, ut templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio, etiam quasi augustiore honorandos putaverunt, laudesque eorum, et verbis illustrioribus, et jucundioribus numeris extulerunt.» Id genus, quia forma quadam efficitur, quae poesis dicitur, poema vocitatum est, ejusque fictores poetae. 366
9.7.3
3. Vates a vi mentis appellatos, Varro auctor est; vel a viendis carminibus, id est, flectendis, hoc est, modulandis; et proinde poetae Latine vates olim, et scripta eorum vaticinia dicebantur, quod vi quadam et quasi vesania in scribendo commoverentur, vel quod modis verba connecterent; viere enim antiquis pro vincire ponebant. Etiam per furorem divini eodem erant nomine, quia et ipsi quoque pleraque versibus efferebant.
9.7.5
4. Lyrici poetae ἀπὸ τοῦ λυρεῖν, id est a varietate carminum. Unde, et lyra dicta.
9.7.6
5. Tragici dicti, quod initio canentibus praemium erat hircus, quem Graeci τράγον vocant. Unde et Horatius: Carmine, qui tragico vilem certavit ob hircum. Jam dehinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, excellentes in argumentis fabularum ad veritatis imaginem fictis.
9.7.7
6. Comici appellati, sive a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci κώμας vocant, sive a comessatione. Solebant enim post cibum homines ad eos audiendos venire. Sed comici privatorum hominum praedicant acta, Tragici vero res publicas, et regum historias; item tragicorum argumenta ex rebus luctuosis sunt, comicorum ex rebus laetis.
9.7.9
7. Duo sunt autem genera comicorum, id est, veteres et novi. 367 Veteres, qui et joco ridiculares exstiterunt, ut Plautus, Actius, Terentius. Novi, qui et Satyrici a quibus generaliter vitia carpuntur, ut Flaccus, Persius, Juvenalis, et alii; hi enim universorum delicta corripiunt; nec vetabatur eis pessimum quemque describere, nec cujuslibet peccata moresque reprehendere. Unde et nudi pinguntur, eo quod per eos vitia singula denudentur.
9.7.10
8. Satyrici autem dicti, sive quod pleni sint omni facundia, sive a saturitate, et copia, de pluribus enim simul rebus loquuntur; seu ab illa lance quae referta diversis frugum vel pomorum generibus ad templa gentilium solebat deferri, aut a Satyris nomen tractum, qui inulta habent ea quae per vinolentiam dicuntur.
9.7.12
9. Quidam autem poetae theologi dicti sunt, quoniam de diis carmina faciebant.
9.7.13
10. Officium autem poetae in eo est, ut ea quae vere gesta sunt in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa transducat. Unde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur, quia videtur historiam composuisse, non poema.
9.7.14
11. Apud poetas autem tres characteres sunt dicendi: unus in quo tantum poeta loquitur, ut est in libris Virgilii Georgicorum. Alius dramaticus, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis. Tertius mistus, ut est in Aeneide. Nam poeta illic et introductae personae loquuntur.
9.8.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT VIII. De sibyllis.
9.8.1
1. Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae vates lingua Graeca. Nam Σιὸς Aeolico sermone Deus, βουλὴν Graeci mentem nuncupant, 368 quasi Dei mentem. Proinde igitur, quia divinam voluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt.
9.8.2
2. Sicut enim omnis vir prophetans, vel vates dicitur, vel propheta ita omnis femina prophetans Sibylla vocatur. Quod nomen ex officio, non ex proprietate vocabuli est.
9.8.4
3. Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus traduntur fuisse. Quarum prima de Persis fuit. Secunda Lybissa. Tertia Delphica in templo Delphici Apollinis genita, quae ante Trojana bella vaticinata est, cujus plurimos versus operi suo Homerus inseruit.
9.8.5
4. Quarta Cimmeria in Italia. Quinta Erythraea nomine Herophyla in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus vaticinata est perituram esse Trojam, et Homerum mendacia scripturum. Dicta autem Erythraea, quia in eadem Insula ejus inventa sunt carmina. Sexta Samia, quae Phemonoe dicta est a Samo Insula, unde fuit cognominata.
9.8.6
5. Septima Cumana nomine Amalthaea, quae novem libros attulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta. Ipsa est et Cumaea, de qua Virgilius: Ultima Cumaei venit jam carminis aetas. 369 Dicta autem Cumana a civitate Cumis, quae est in Campania, cujus sepulcrum in Sicilia adhuc manet.
9.8.7
6. Octava Hellespontia in agro Trojano nata, quae scribitur Solonis, et Cyri fuisse temporibus. Nona gria, quae vaticinata est Ancyrae. Decima Tyburtina Phynomine Albunea.
9.8.8
7. Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo, et gentibus multa scripsisse manifestissime comprobantur, celebrior autem inter caeteras ac nobilior Erythraea perhibetur.
9.9.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT IX. De magis.
9.9.1
1. Magorum primus Zoroastes rex Bactrianorum, quem Ninus rex Assyriorum praelio interfecit, de quo Aristoteles scribit quod vicies centum millia versuum ab ipso condita indiciis voluminum ejus declarentur.
9.9.2
2. Hanc artem multa post saecula Democritus ampliavit, quando et Hippocrates medicinae disciplina effloruit. Apud Assyrios autem magicae artes copiosae sunt, testante Lucano:.... quis noscere fibra Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli Servet et Assyria scrutetur sidera cura.
9.9.3
3. Itaque haec vanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit, per quamdam scientiam futurorum, et infernorum evocationes. Eorum inventa sunt aruspicia, augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula, et necromantia.
9.9.4
4. Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem. 370
9.9.5
5. Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulyssis mutavit in bestias. Legitur et de sacrificio, quod Arcades deo suo Lycaeo immolabant, ex quo quicunque sumerent, in bestiarum formas convertebantur.
9.9.6
6. Hinc apparet, non esse in totum dubium quod nobilis ille poeta scripsit de quadam femina quae magicis artibus excellebat: Haec se carminibus promittit solvere mentes, Quas velit, ast aliis duras immittere curas; Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; Nocturnosque ciet manes, mugire videbis Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
9.9.7
7. Quid plura, si credere fas est, de Pythonissa, ut prophetae Samuelis animam de inferni abditis evocaret, et vivorum praesentaret conspectibus, si tamen animam prophetae fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam illusionem Satanae fallacia factam?
9.9.8
8. Prudentius quoque de Mercurio sic ait: Traditur exstinctas, sumptae moderamine virgae, In lucem revocasse animas.... Ast alias damnasse neci.... Et post paululum adjecit: Murmure nam magico tenues excire figuras, Atque sepulc ales scite incantare favillas. Vita itidem spoliare alios ars noxia novit.
9.9.9
9. Magi sunt qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt.
9.9.10
10. Unde et Lucanus: Mens hausti nulla sanie polluta veneni Incantata perit. Daemonibus enim accitis, audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur, et victimis, et saepe contingunt, corpora mortuorum. 371
9.9.11
11. Necromantii sunt, quorum praecantationibus videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. Νεκρὸς enim Graece mortuus, μαντεία divinatio nuncupatur, ad quos sciscitandos cadaveri sanguis adjicitur; nam amare daemones sanguinem dicunt; ideoque, quoties necromantia fit, cruor aqua miscetur, ut colore sanguinis facilius provocentur.
9.9.12
12. Hydromantii ab aqua dicti. Est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum evocare, et imagines vel ludificationes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur sciscitari.
9.9.13
13. Quod genus divinationis a Persis dicitur allatum. Varro dicit divinationis quatuor esse genera, terram, aquam, aerem, ignem. Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam.
9.9.14
14. Divini dicti, quasi Deo pleni; divinitate enim se plenos assimilant, et astutia quadam fraudulenta hominibus futura conjectant.
9.9.15
Duo sunt autem genera divinationis, ars et furor.
9.9.16
15. Incantatores dicti sunt qui artem verbis peragunt.
9.9.17
16. Arioli vocati, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, 372 et funesta sacrificia offerunt, iisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt.
9.9.18
17. Aruspices nuncupati, quasi horarum inspectores( dies enim, et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora observare debeat homo intendunt). Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt.
9.9.19
18. Augures sunt qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum vel observationes improvisas hominibus occurrentes; iidem et auspices. Nam auspicia sunt, quae iter facientes observant.
9.9.20
19. Dicta sunt autem auspicia, quasi avium aspicia; et auguria, quasi avium garria, hoc est, avium voces et linguae, Item augurium, quasi avigerium, quod aves gerunt.
9.9.21
20. Duo sunt autem genera auspiciorum: unum ad oculos, alterum ad aures pertinens. Ad oculos, scilicet, volatus; ad aures, vox avium.
9.9.22
21. Pythones a Pythio Apolline dicti, quod is auctor fuerit divinandi.
9.9.23
22. Astrologi dicti, eo quod in astris augurantur.
9.9.24
23. Genethliaci appellati propter natalium considerationes dierum. Geneses enim hominum per duodecim coeli signa describunt, siderumque cursu nascentium mores, actus et ventus praedicere conantur, id est, quis quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vitae, qui nascitur.
9.9.25
24. Hi sunt qui vulgo mathematici vocantur; cujus superstitionis genus 373 constellationes Latini vocant, id est, notationes siderum, quomodo se habeant cum quisque nascitur.
9.9.27
25. Primum autem iidem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in Evangelio natum Christum annuntiaverunt; postea hoc nomine soli mathematici.
9.9.28
26. Cujus artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicujus de coelo interpretaretur.
9.9.29
27. Horoscopi dicti, quod horas nativitatis hominum speculantur dissimili, et diverso fato.
9.9.30
28. Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt.
9.9.31
29. Salisatores vocati sunt, quia dum eis membrorum quaecunque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt.
9.9.33
30. Ad haec omnia pertinent et ligaturae exsecrabilium remediorum quae ars medicorum condemnat, sive in praecantationibus, sive in characteribus, vel in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis. 374
9.9.34
31. In quibus omnibus ars daemonum est ex quadam pestifera societate hominum, et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt a Christiano, et omni penitus exsecratione repudianda atque damnanda.
9.9.35
32. Auguria autem avium Phryges primi invenerunt.
9.9.36
33. Praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum autem praestigium, quod praestingat aciem oculorum.
9.9.37
34. Aruspicinae artem primus Etruscis tradidisse dicitur quidam Tages. Hic ex oris aruspicinam dictavit, et postea non apparuit.
9.9.38
35. Nam dicitur fabulose, arante quodam rustico, subito hunc ex glebis exsiluisse, et aruspicinam dictasse, qua die et mortuus est. Quos libros Romani ex Etrusca lingua in propriam mutaverunt.
9.10.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT X. De paganis.
9.10.1
1. Pagani ex pagis Atheniensium dicti ubi exorti sunt. Ibi enim in locis agrestibus 375 et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio vocabulum pagani sortiti sunt.
9.10.2
2. Gentiles sunt qui sine lege sunt, et nondum crediderunt. Dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est, sicut in carne descenderunt sub peccato, scilicet, idolis servientes, et necdum regenerati.
9.10.3
3. Proinde gentiles primitus nuncupantur: ipsi dicuntur Graece ethnici; ETHNICI enim ex Graeco in Latinum interpretantur gentiles, ἔθνος enim Graece gens dicitur.
9.10.4
4. Post fidem autem non debent vocari gentes, sive gentiles, hi qui ex gentibus credunt; sicut post fidem dici jam non potest Judaeus, testante Paulo apostolo, et dicente jam Christianis: Quoniam cum gentes essetis, hoc est, infideles.
9.10.5
5. Apostatae dicuntur qui, post baptismum Christi susceptum ad idolorum, cultum et sacrificiorum contaminationes revertuntur. Est autem nomen Graecum.
9.11.1
LIBER OCTAVUS. DE ECCLESIA ET SECTIS DIVERSIS. CAPUT XI. De diis gentium.
9.11.1
1. Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro uniuscujusque vita vel meritis, coli apud suos post mortem coeperunt, 376 ut apud Aegyptum Isis, apud Cretam Jovis, apud Mauros Juba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus.
9.11.2
2. Eodem quoque modo, apud Athenas Minerva, apud Samum Juno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delphos Apollo; in quorum etiam laudibus accesserunt poetae, et, compositis carminibus, in coelum eos sustulerunt.
9.11.3
3. Nam quarumdam adinventiones artium cultum peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Ab actibus autem vocantur, ut Mercurius, quod mercibus praeest; Liber a libertate.
9.11.4
4. Fuerunt etiam et quidam viri fortes, aut urbium conditores, quibus mortuis, homines qui eos dilexerunt simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium, sed paulatim hunc errorem, persuadentibus daemonibus, ita in posteris constat irrepsisse, ut quos illi pro sola nominis memoria honoraverunt successores deos existimarent, atque colerent.
9.11.6
5. Simulacrorum usus exortus est cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, vel effigies, tanquam in coelum receptis, pro quibus se in terris daemones colendos supposuerunt, et sibi sacrificari a deceptis, et perditis persuaserunt.
9.11.7
6. Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis ex lapide aliave materia eorum vultus imitantur in quorum honorem finguntur. Ergo simulacra, vel pro eo, quod sunt similia, vel pro eo, quod simulata, atque conficta, unde et falsa sunt.
9.11.8
7. 377 Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebraeis. Apud eos enim IDOLUM, sive SIMULACRUM selem dicitur. Judaei dicunt, quod Ismael primus simulacrum luto fecerit.
9.11.9
8. Gentiles autem primum Prometheum simulacra hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simulacra et statuas fingendi. Unde, et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies.
9.11.10
9. Apud Graecos autem Cecrops sub quo primum in arce oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione nomen sortita est.
9.11.11
10. Hic primus omnium Jovem appellavit, simulacra reperit, aras statuit, victimas immolavit, nequaquam istius modi rebus in Graecia unquam visis.
9.11.12
11. IDOLOLATRIA idolorum servitus, sive cultura interpretatur. Nam λατρεία Graece, Latine servitus dicitur, quae quantum ad veram religionem attinet, non nisi uni et soli Deo debetur.
9.11.13
12. Hanc sicut impia superbia, sive hominum, sive daemonum, sibi exhiberi, vel jubet, vel cupit, ita pia humilitas, vel hominum, vel angelorum sanctorum, sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit.
9.11.14
13. Idolum autem est simulacrum quod humana effigie factum 378 et consecratum est, juxta vocabuli interpretationem, εἶδος enim Graece formam sonat, ab eo per diminutionem idolum deductum, aeque apud nos formulam facit.
9.11.15
14. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa idolum famulatus et servitus. Quidam vero Latini ignorantes Graece imperite dicunt idolum ex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus creaturae cultum divini nominis invexit.
9.11.16
15. Daemonas a Graecis dictos aiunt, quasi δαήμονας, id est, peritos, ac rerum scios. Praesciunt enim futura multa, unde et solent responsa aliqua dare.
9.11.17
16. Inest enim illis cognitio rerum plusquam infirmitati humanae, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimae vitae, partim per Dei jussum, angelica revelatione, hi corporum aereorum natura vigent.
9.11.18
17. Ante transgressionem quidem coelestia corpora gerebant. Lapsi vero in aeream qualitatem conversi sunt, nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis quasi carcer est, usque ad tempus judicii. Hi sunt praevaricatores angeli, quorum princeps diabolus est.
9.11.19
18. Diabolus Hebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in coeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. Graece vero DIABOLUS criminator vocatur, vel quod crimina in quae ipse inlicit ad Deum referat, vel quia electorum innocentiam criminibus fictis accuset; unde et in Apocalypsi voce angelica dicitur: Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos in conspectu Dei nostri die, ac nocte.
9.11.20
19. SATANAS in Latinum sonat adversarius, sive transgressor; 379 ipse enim est adversarius, qui est veritatis inimicus, et semper sanctorum virtutibus contraire nititur; ipse et transgressor, quia praevaricator effectus in veritate qua conditus est non stetit; idem, et tentator, quia tentandam justorum innocentiam postulat, sicut in Job scribitur.
9.11.21
20. Antichristus appellatur, quia contra Christum venturus est. Non quomodo quidam simplices intelligunt, Antichristum ideo dictum, quod ante Christum venturus sit, id est, post eum veniat Christus; non sic, sed Antichristus Graece dicitur, quod est Latine contrarius Christo; ἀντὶ enim Graece in Latinum contra significat.
9.11.23
21. Christum enim se mentietur, dum venerit, et contra eum dimicabit, et adversabitur sacramentis Christi, ut veritatis ejus Evangelium solvat.
9.11.24
22. Nam et templum Hierosolymis reparare, et omnes veteris legis caeremonias restaurare tentabit; sed et ille Antichristus est qui negat esse Deum Christum, contrarius enim Christo est; omnes enim qui exeunt de Ecclesia, et ab unitate fidei praeciduntur, et ipsi Antichristi sunt.
9.11.25
23. Bel, idolum Babylonium est, quod interpretatur vetus; fuit enim hic Belus pater Nini primus rex Assyriorum, quem quidam Saturnum appellant, quod nomen et apud Assyrios, et apud Afros postea cultum est, unde et lingua Punica Bal DEUS dicitur. 380 Apud Assyrios autem Bel vocatur, quadam sacrorum suorum ratione, et Saturnus, et Sol.
9.11.26
24. Beelphegor interpretatur simulacrum ignominiae; idolum enim fuit Moab, cognomento Baal, super montem Phegor, quem Latini Priapum vocant, deum hortorum.
9.11.27
25. Fuit enim de Lampsaco civitate Hellesponti, de qua pulsus est, et propter virilis membri magnitudinem in numerum deorum suorum eum Graeci transtulerunt, et in numen sacraverunt hortorum, unde et dicitur praeesse hortis propter eorum fecunditatem.
9.11.28
26. Beelzebub idolum fuit Accaron, quod interpretatur vir muscarum; ZEBUB enim musca vocatur. Spurcissimum igitur idolum ideo vir muscarum vocatur, propter sordes idololatriae, sive propter immunditiam.
9.11.29
Belial . . . .
9.11.30
27. Behemoth ex Hebraea voce in Latinam linguam animal sonat, propter quod de excelsis ad terrena cecidit, et pro merito suo ut animal brutum effectus sit. Ipse est et Leviathan, id est, serpens de aquis, quia in hujus saeculi mari volubili versatur astutia.
9.11.31
28. Leviathan autem interpretatur additamentum eorum, quorum, scilicet, 381 nisi hominum, quibus in paradiso semel culpam praevaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem quotidie persuadendo adjicit, vel extendit.
9.11.32
29. Quaedam autem nomina deorum suorum gentiles per vanas fabulas ad rationes physicas conantur traducere, eaque in causis elementorum composita esse interpretantur, sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac decoris infamia plenos fuisse historiae confitentur; omnino enim fingendi locus vacat, ubi veritas cessat.
9.11.34
30. Saturnus origo deorum, et totius posteritatis a paganis designatur, hunc Latini a satu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum, vel a temporis longitudine, quod saturetur annis.
9.11.35
31. Unde eum Graeci Κρόνος nomen habere dicunt, quasi Χρόνος, id est, tempus, quod filios suos fertur devorasse, hoc est, annos quos tempus produxerit in se revolvit, vel eo quod semina unde oriuntur iterum redeunt.
9.11.36
32. Hunc Coeli patris abscidisse genitalia dicunt quia nihil in coelo de seminibus nascitur. Falcem tenet, inquiunt, propter agriculturam significandam, vel propter annos et tempora quod in se redeant, vel propter sapientiam quod intus acuta sit.
9.11.37
33. In aliquibus autem civitatibus Saturno liberos suos gentiles immolabant, quod Saturnum poetae liberos suos devorasse solitum tradiderunt
9.11.38
382 34. Jovis fertur a juvando dictus, et Jupiter quasi juvans pater, hoc est, omnibus praestans. Hunc et privato titulo Jovem optimum dixerunt, dum fuisset incestus in suis, impudicus in extraneis.
9.11.39
35. Quem modo taurum fingunt propter Europae raptum, fuit enim in navi cujus insigne erat taurus; modo Danaes per imbrem aureum appetiisse concubitum, ubi intelligitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam; modo in similitudinem aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit; modo serpentem, quia reptaverit, et cygnum, quia cantaverit.
9.11.40
36. Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de veritate scelera, unde turpe erat tales deos credi, quales homines esse non debeant.
9.11.41
37. Janum dicunt, quasi mundi, vel coeli, vel mensium januam: duas Jani facies faciunt, propter Orientem et Occidentem. Cum vero faciunt eum quadrifrontem, et Janum geminum appellant, ad quatuor mundi partes hoc referunt, vel ad quatuor elementa, sive tempora. Sed dum hoc fingunt, monstrum non deum faciunt.
9.11.42
38. Neptunum aquas mundi praedicant, et dictus ab eis Neptunus, quasi nube tonans.
9.11.43
39. Vulcanum volunt ignem, et dictus Vulcanus, quasi volans candor, vel quasi volicanus, quod per aerem volet, ignis enim de nubibus nascitur.
9.11.44
40. Unde etiam Homerus dicit eum praecipitatum de aere in terras, 383 quod omne fulmen de aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femore Junonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascuntur.
9.11.46
41. Claudus autem dicitur Vulcanus, quia per naturam nunquam est rectus ignis, sed quasi claudus ejusmodi speciem motumque habet. Ideo autem in fabrorum fornace eumdem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest.
9.11.47
42. Pluton Graece, Latine Diespiter, vel Ditis pater, quem alii Orcum vocant, quasi receptorem mortium. Unde et orca nuncupatur vas quod recipit aquas. Ipse et Graece Charon.
9.11.48
43. Liberum a liberamento appellatum volunt, quod quasi mares in coeundo per ejus beneficium emissis seminibus liberentur. Quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur; dicunt enim mulieres ei attributas, et vinum propter excitandam libidinem.
9.11.49
44. Unde et frons ejus pampino cingitur; sed ideo coronam viteam et cornu habet, quia cum grate et moderate vinum bibitur, laetitiam praestat; cum ultra modum, excitat lites, id est, quasi cornua dat. Idem autem et Lyaeus ἀπὸ τοῦ λύειν, quod multo vino membra solvantur. Iste et Graece Διόνυσος monte Indiae Nyso, ubi dicitur esse nutritus. Caeterum est Nysa civitas, in qua colitur idem Liber, unde et Nysaeus dictus est. 384
9.11.50
45. MERCURIUM sermonem interpretantur. Nam ideo Mercurius, quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius. Ideo et ἕρμῆς Graece, quod sermo, vel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, ἑρμηνεία dicitur.
9.11.51
46. Ideo et mercibus praeesse, quia inter vendentes et ementes sermo fit medius. Qui ideo fingitur habere pennas, quia citius verba discurrunt. Unde et velox et errans inducitur; alas enim ejus in capite, et in pedibus, significare volucrem fieri per aera sermonem.
9.11.53
47. Nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Ideo autem hunc furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua serpentes dividit, id est, venena.
9.11.54
48. Nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur; unde et secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur. Sicut enim per faeciales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat.
9.11.55
49. Hermes autem Graece dicitur ἀπὸ τῆς ἑρμηνείας, Latine interpres, 385 qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trismegistus, id est, ter maximus nominatus est. Cum autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, quod inter omnia animalia canis sagacissimum genus et perspicax habeatur.
9.11.56
50. Martem deum belli esse dicunt, et Martem appellatum, quia per viros pugnatur, ut sit MARS, maris ars, licet et tria sint genera consuetudinum, sicut Scytharum ubi et feminae et viri in pugnam eunt; Amazonum, ubi solae feminae; Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares.
9.11.57
51. Item Martem dicunt, quasi effectorem mortium. Nam a MARTE mors nuncupatur. Hunc, et adulterum dicunt, quia belligerantibus incertus est.
9.11.58
52. Quod vero nudo pectore stat, ut bello se quisque sine formidine cordis objiciat. Mars autem apud Thracas Gradivus dicitur, eo quod in bello gradum inferant qui pugnant, aut quod impigre gradiantur.
9.11.59
53. Apollinem quamvis divinatorem et medicum vellent, ipsum tamen 386 etiam Solem dixerunt, quasi solum; ipsum Titan, quasi unum ex Titanis qui adversum Jovem non fecit.
9.11.60
54. Ipsum Phoebum, quasi Ephaebum, hoc est, adolescentem; unde, et Sol puer pingitur, eo quod quotidie oriatur, et nova luce nascatur. Pythium quoque eumdem Apollinem vocari aiunt, a Pythone immensae molis serpente, cujus non magis venena quam magnitudo terrebat.
9.11.61
55. Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens, nominis quoque spolia reportavit, ut Pythius vocaretur; unde et ob insigne victoriae Pythia sacra celebranda constituit.
9.11.62
56. Dianam quoque germanam ejus similiter Lunam, et viarum praesidem aiunt. Unde et virginem volunt, quod via nihil pariat. Et ideo ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de coelo radios usque ad terras emittant, Dianam autem vocatam, quasi Duanam, quod luna die ac nocte appareat.
9.11.63
57. Ipsam et Lucinam asseverant, eo quod luceat. Eamdem et Triviam, quod tribus fingatur figuris. De qua Virgilius:.... Tria virginis ora Dianae, quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina vocatur.
9.11.64
58. Sed cum Luna fingitur:.... Sublustri splendet amictu. Cum succincta jacit calamos, Latonia virgo est: Cum subnuxa sedet solio, Plutonia conjux.
9.11.65
Latonia autem Diana, eo quod Latoniae fuerit filia. 387
9.11.66
59. Cererem, id est, terram, a creandis frugibus asserunt dictam, appellantes eam nominibus plurimis. Dicunt etiam eam et opem, quod opere melior fiat terra.
9.11.67
60. Proserpinam, quod ex eo proserpant fruges.
9.11.68
61. Vestam, quod herbis, vel variis vestita sit rebus, vel a vi sua stando. Eamdem et Tellurem, et Matrem magnam fingunt turritam, cum tympano, et gallis, et strepitu cymbalorum. Matrem vocatam, quod plurima pariat; magnam, quod cibum gignat; almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim alimentorum nutrix terra.
9.11.69
62. Quod simulacrum ejus cum clavi fingitur, quia tellus hieme clauditur, vere aperitur, ut fruges nascantur. Quod tympanum habet, significari volunt orbem terrae.
9.11.70
63. Quod curru vehi dicitur, quia ipsa est terra, quae pendet in aere. Quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur, et volubilis est. Quod leones illi subjiciunt mansuetos, ut ostendant nullum genus esse terrae tam ferum quod non subigi possit aut superari ab ea.
9.11.71
64. Quod in capite turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae civitates, quas insignitas turribus constat. Quod sedes finguntur circa eam, quia cum omnia moveantur, ipsam non moveri.
9.11.72
65. Quod corybantes ejus ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. Quod gallos, huic deae ut servirent fecerunt, significant qui semine indigeant terram sequi oportere, in ea quippe omnia reperiri.
9.11.73
66. Quod se apud eam jactant, praecipitur, inquiunt, ut qui terram 388 colunt ne sedeant, semper enim esse quod agant. Cymbalorum autem aereorum sonitus, ferramentorum crepitus in colendis agris; et ideo aere, quod terram antiqui colebant aere, prius quam ferrum esset inventum.
9.11.74
67. Eamdem Vestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est ut ex Aetna Vulcanoque datur intelligi. Et ideo virginem putant, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.
9.11.75
68. Ovidius in Fastis: Nec tu aliud vestam, quam vivam intellige flammam; Nataque de flamma corpora nulla vides; propterea, et virgines ei servire dicuntur, eo quod sicut de virgine, ita nihil ex igne nascatur.
9.11.76
69. Junonem dicunt, quasi janonem, id est, januam pro purgationibus feminarum, et quod quasi portas matrum natis, et naturas pandat nubentium maritis. Sed hoc philosophi. Poetae autem Junonem Jovis asserunt sororem et conjugem; ignem enim et aerem Jovem, aquam et terram Junonem interpretantur, quorum duorum permistione universa gignuntur.
9.11.77
70. Et sororem dicunt, quod mundi pars est; conjugem, quod commista concordat, unde et Virg. Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether 389 Conjugis in gremium laetae descendit...
9.11.78
71. Minerva apud Graecos ἀθήνη dicitur, id est, femina. Apud Latinos autem Minervam vocatam, quasi Deam et munus artium variarum. Hanc enim inventricem multorum ingeniorum perhibent, et inde eam artem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri.
9.11.79
72. Quae ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Jovis esse natam, quia sensus sapientis, qui invenit omnia in capite est.
9.11.80
73. In cujus pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios, et imperitos ac saxeos comprobat, quod, et in antiquis imperatorum statuis cernimus in medio pectore loricae, propter insinuandam sapientiam et virtutem.
9.11.81
74. Haec Minerva, et Tritonia dicitur. Triton enim Africae palus est, circa quam fertur virginali apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuncupata est. Unde et tanto proclivius dea credita, quanto minus origo ejus innotuit.
9.11.82
75. Pallas autem dicta, vel ab insula Pallene in Thracia, in qua nutrita est; vel ἀπὸ τοῦ πάλλειν τὸ δόρυ, id est, ab hastae concussione, vel, quod Pallantem gigantem occiderit. 390
9.11.83
76. Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine vi femina virgo esse non desinat. Hanc Graeci ἀφροδίτην vocant, propter spumam sanguinis generantem, ἄφρος enim Graece spuma vocatur.
9.11.84
77. Quod autem fingunt Saturnum Coelo patri genitalia abscidisse, et sanguinem fluxisse in mare, et quod ex spuma maris concreta Venus nata est, illud, aiunt, quod per coitum salsi humoris substantia est; et inde ἀφροδίτην Venerem dici, quia coitu spuma est sanguinis, quae ex succo viscerum liquido salsoque constat.
9.11.85
78. Ideo autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venereum officium non nisi calore consistitur, unde est: Frigidus in Venerem senior.
9.11.86
79. Nam, quod Saturnus dicitur patri Coelo virilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt, ideo fingitur, quia nisi humor de Coelo in terram descenderit, nihil creatur.
9.11.87
80. Cupidinem vocatum ferunt propter amorem: est enim daemon fornicationis. Qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus levius, nihil mutabilius invenitur. Puer pingitur, quia stultus est et irrationabilis amor. Sagittam et facem tenere fingitur; sagittam, quia amor cor vulnerat; facem, quia inflammat.
9.11.89
81. Pan dicunt Graeci, Latini Silvanum: deum rusticorum, quem in naturae similitudinem formaverunt; unde et Pan dictus est, id est, omne. Fingunt enim eum ex universali elementorum specie.
9.11.90
82. Habet enim cornua in similitudinem radiorum Solis et Lunae. Distinctam maculis habet pellem, propter coeli sidera. Rubet ejus facies ad similitudinem aetheris. Fistulam septem calamorum gestat, propter harmoniam coeli, in qua septem sunt soni, et septem discrimina vocum.
9.11.91
83. Villosus est, quia tellus est convestita, et agitata ventis. 391 Pars ejus inferior foeda est, propter arbores, et feras, et pecudes. Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem volunt rerum et totius naturae Deum; unde Pan, quasi omnia dicunt.
9.11.93
84. Isis lingua Aegyptiorum terra appellatur, quam Isim volunt esse. Fuit autem Isis regina Aegyptiorum, Inachi regis filia, quae de Graecia veniens Aegyptios litteras docuit, et terras colere instituit, propter quod et terram ejus nomine appellaverunt.
9.11.94
85. Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Ipse est Apis rex Argivorum, qui navibus transvectus in Aegyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est; propterea, quia arca in qua mortuus ponitur, quam sarcophagum vocant, σορὸς dicitur Graece, et ibi eum venerari sepultum coeperunt, priusquam templum ejus esset instructum; velut σορὸς Apis: SORAPIS primo, deinde, et littera commutata, Serapis dictus est.
9.11.95
86. Apis fuit apud Aegyptios taurus Serapi consecratus, et ab eo ita cognominatus, quem Aegyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quaedam manifesta signa; apparebat enim in Memphi. Quem centum antistites prosequebantur, et repente velut lymphatici praecinebant: hujus capitis imaginem sibi in eremo Judaei fecerunt.
9.11.96
87. Fauni a fando, velut ἀπὸ τῆς φωνῆς dicti, quod voce non signis ostendere viderentur futura; in lucis enim consulebantur a paganis, et responsa illis non signis, sed vocibus dabant.
9.11.97
88. Genium autem dicunt, quod quasi vim habeat omnium rerum gignendarum, seu a gignendis liberis; unde et geniales lecti dicebantur a gentibus, qui novo marito sternebantur.
9.11.98
89. Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta, quae interpretata sic habent, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorentur.
9.11.99
90. Fatum autem dicunt esse quidquid dii fantur; quidquid Jupiter fatur: 392 a fando igitur fatum dicunt, id est, a loquendo. Quod nisi hoc nomen jam in alia re soleret intelligi, quo corda hominum nolumus inclinare, rationabiliter possemus a fando FATUM appellare.
9.11.100
91. Non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis: Semel locutus est Deus, duo haec audivi, etc. Quod enim dictum est, semel locutus est, intelligitur immobiliter, hoc est, incommutabiliter est locutus, sicut novit incommutabiliter omnia, quae futura sunt, et quae ipse facturus est.
9.11.101
92. Tria autem fata fingunt in colo, et fuso, digitisque fila ex lana torquentibus, propter tria tempora: praeteritum, quod in fuso jam netum atque involutum est; praesens, quod inter digitos neentis trajicitur; futurum, in lana, quae colo implicata est, et quod adhuc per digitos neentis ad fusum, tanquam praesens ad praeteritum trajiciendum est.
9.11.102
93. Parcas dicunt κατ' ἀντίφρασιν appellatas, quod minime parcant. Quas tres esse voluerunt, unam, quae vitam hominis ordiatur: alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat. Incipimus enim cum nascimur; sumus, cum vivimus; desinimus, cum interimus.
9.11.103
94. Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, quasi deam quamdam res humanas variis casibus et fortuitis illudentem, unde et caecam appellant, eo quod passim in quolibet incurrens sine ullo examine meritorum, et ad bonos, et ad malos venit. Fatum autem a Fortuna separant, et Fortunam, quasi sit in his quae fortuitu veniunt, nulla palam causa; Fatum vero appositum singulis et statutum aiunt.
9.11.104
95. Aiunt et tres Furias feminas crinitas serpentibus, propter tres affectus, 393 qui in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae, nec periculi sui respectum habere permittant. Ira, quae vindictam cupit; cupiditas, quae desiderat opes; libido, quae appetit voluptates. Quae ideo Furiae appellantur, quod stimulis suis mentem feriant, quietam esse non sinant.
9.11.105
96. Nymphas deas aquarum putant dictas a nubibus; nam ex nubibus aquae, unde derivatum est; nymphas aquarum deas, quasi numina lympharum. Ipsas autem dicunt et Musas, quas et nymphas, nec immerito, nam aquae motus musicem efficit.
9.11.107
97. Nympharum apud gentiles varia sunt vocabula, Nymphas quippe montium Oreades dicunt, silvarum Dryades, camporum Hamadryades, fontium Naiades, maris Nereides.
9.11.108
98. Heroas dicunt a Junone traxisse nomen, Graece enim Juno ἥρη appellatur, et ideo nescio quis filius ejus, secundum Graecorum fabulam, Ἥρως fuit nuncupatus? Hoc videlicet, velut mysticum significante fabula, quod aer Junoni deputetur, ubi volunt Heroas habitare. Quo nomine appellant alicujus meriti animas defunctorum, quasi ἀηρῶας, id est, viros aerios, et coelo dignos propter sapientiam et fortitudinem.
9.11.109
99. Penates gentiles dicebant omnes deos quos domi colebant. Et penates dicti, quod essent in penetralibus, id est, in secretis. Hi dii qui vocabantur, vel quae nomina habuerint, ignoratur.
9.11.110
100. Manes dicunt deos mortuorum, quorum potestatem inter lunam 394 et terram asserunt: a quibus et mane dictum existimant, quos putant ab aere, qui manus, id est rarus est, Manes dictos, sive quia late manant per auras; sive quia mites sunt immanibus, contrario nomine hoc appellantur. Apuleius autem ait eos κατ' ἀντίφρασιν dici Manes( hoc est, mites, ac modestos, cum sint terribiles, et immanes), ut Parcas et Eumenides.
9.11.111
101. Larvas ex hominibus factos daemones aiunt, qui meriti mali fuerint. Quarum natura esse dicitur terrere parvulos, et in angulis garrire tenebrosis.
9.11.112
102. Lamias, quas fabulae tradunt infantes corripere, ac laniare solitas, a laniando specialiter dictas.
9.11.113
103. Pilosi, qui Graece Panitae, Latine Incubi appellantur; sive Invi ab ineundo passim cum animalibus: unde, et Incubi dicuntur ab incumbendo, 395 hoc est, stuprando. Saepe enim improbi existunt, etiam mulieribus, et earum peragunt concubitum, quos daemones Galli Dusios nuncupant, quia assidue hanc peragunt immunditiam.
9.11.114
104. Quem autem vulgo Incubonem vocant, hunc Romani Faunum Ficarium dicunt, ad quem Horatius dicit: Faune Nympharum fugientum amator, Per meos fines, et aprica rura Lenis incedas.