Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
11.1
De Paralipomenon.
11.1
29. Paralipomenon apud Hebraeos sub unius libri volumine continetur, appellaturque ab eis Dibrehaiamin, id est, Verba dierum, apud nos autem propter prolixitatem sui in duabus decisus est partibus. Haec est autem historia ordinem generationum et temporum continens. In qua scilicet non parva sanctarum Scripturarum eruditio continetur.
11.2
30. Namque in historia Veteris Testamenti in locis suis aut omnino 198 omissa sunt, aut fortasse non plene digesta, in isto summatim ac breviter explicata sunt, cujus quidem series e latere legis, sive Regnorum adjuncta procedit, perveniens ad illud usque tempus quo et regnorum textus finitur. Namque ab exordio fabricae mundi incipiens, protenditur per ordinem rerum gestarum usque ad ruinam Jerusalem in annis tribus mille septuaginta duobus per generationes septuaginta duas.