Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8215 Prinliv
12.1.1
De libro Job.
12.1.1
Job liber continet ejusdem sancti viri damna, funera, vel flagella, et contumeliosa consolantium dicta, lamenta quoque ejus, in quibus totius mundi deplorat miseriam; consolationes etiam Dei ad eum per turbinem, ejusque duplicem bonorum in fine remunerationem. Hic autem ex suis passionibus et verbis Christi expressit imaginem; conjux vero ejus carnalium typum designat, qui, intra Ecclesiam positi, vitam spiritualium moribus suis scandalizant.
12.1.2
32. Amici vero ejus speciem praebuerunt haereticorum, figuramque dogmatum perversorum. Porro Eliu, qui adversus Job gravi exprobratione innititur, significat eos qui intra sanctam Ecclesiam arroganter praedicant, et per tumorem cordis ac scientiae fastum, quidquid proferunt superbiae exemplis ostentant.

Intertext edge

Open linked passage

Note