Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
13.1
De Psalterio.
13.1
33. Liber Psalmorum, quanquam uno concludatur volumine, 199 non est tamen editus uno eodemque auctore. Decem enim prophetae sunt qui eos diverso tempore scripserunt, id est, Moyses, David, Salomon, Asaph, Eman, Ethan, Idithun, et filii Core Asir, Elcana, Abiasaph, sive Esdras. Nonnulli etiam Aggaei et Zachariae esse existimantur.
13.2
34. De iis autem qui sine titulis sunt, traditio veterum talis est, ut cujus auctoris praescriptio praecesserit, caeteri, qui sine titulo sequuntur, ipsius esse credantur. Est autem hic liber allegoricis ac typicis sacramentis signatus; specialiter autem, quod natus, quod passus, quod resurrexit Christus, pene hoc omnium psalmorum resonat organum.
13.3
35. Sciendum autem quod apud Hebraeos omnes psalmi permisti fuerunt, et inordinati, quos tamen prius Esdras in unum volumen coegit, et in ordinem, numerumque disposuit, ac perocculto mysterii sacramento aliis alios praetulit ordine, dum posteriores videantur in tempore. Nam secundum historiae cursum tertius psalmus quinquagesimo posterior est, sed propter mysterium in 200 ordine prior est. Sic enim habentur et caeteri, quia Spiritus sanctus eos praeordinavit, ut voluit.