Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
14.1
De libris Salomonis.
14.1
36. Salomon tria volumina edidit: primus ex his Proverbiorum liber est; secundus, qui appellatur Ecclesiastes; tertius, cujus titulus est Cantica canticorum. In quibus quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam, id est, moralem; post haec physicam, quae qualitatem naturae comprehendit; ad ultimum theoricam, id est, contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens, per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum et doctrinae coelestis institutionem succinctis versibus brevibusque sententiis coaptavit.
14.1.1
Sunt autem proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, vel significantia, quae aliter quam dicuntur intelliguntur, plus in virtute sententiarum quam in sono verborum, quae Graeci paroemias vocant. In Ecclesiaste vero rerum naturam discutiens, cuncta in mundo caduca et vana esse reprehendit[ Forte, deprehendit]; rerumque omnium fragilitate perspecta, renuntiare mundo admonuit.
14.1.2
38. In Canticis autem canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quae sunt coelestia, vel divina, sub specie sponsi et sponsae, Christi Ecclesiae unitatem declarat, atque animam ad 201 amorem coelestium excitans provehendam ad consortium Dei provocat. Illud etiam non est omittendum, quod a doctoribus nostris traditur, apud Hebraeos hanc fuisse observationem, ne cuiquam librum hunc legere permitterent, nisi viro jam perfectae scientiae, et laboratae fidei, ne forte per imbecillitatem infantiae, et fidei imperitiam, non tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam potius ad concupiscentias corporales converteret.
14.1.3
39. Omnes enim Scripturas a doctoribus eorum tradi pueris solitum est, etiam eas quas deuteroseis vocant. Quatuor tantum ista ad ultimum reservari, id est, principium Genesis de mundi creatione, Ezechielis quoque principia, in quibus de cherubim scripsit, et finem ejus, in quo templi descriptio continetur, et Cantica Canticorum.