Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
17.1
De Isaia.
17.1
42. Isaias propheta, qui interpretatur salus Domini, hic, postquam de altari missus calculus labia ejus purgavit, dignus efficitur Spiritus sancti prophetia. Speculaturque duo seraphim in aenigmate duorum Testamentorum, cum duodecim alis, id est, apostolis, qui praedicatione sua totum mundum volucri celeritate discurrunt, tegentes faciem et pedes sedentis in throno Dei, id est, occultantes ea, sive quae ante saeculi fuerunt exordia, sive quae post transactam hujus mundi figuram futura sunt.
17.1
Hic tamen post visionem Judae et Jerusalem adversus caeteras gentes, quae in cicuitu ejus sunt, prophetiae convertit sermonem, et juxta qualitatem locorum, et vitae diversitatem, quae essent eis mala ventura denuntiat. Post captivitatem enim Jerusalem ruinam Babyloniae comminatur. 203
17.2.1
Deinde necem Philisthiim, vastitatem Moab, exterminium Damasci, et Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, obsidionem quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium vallis Sion, subversionem etiam Tyri, sive quadrupedum. Sed figuraliter in visione Judae Synagoga projicitur, et Ecclesia Domino copulatur. In ruina Babyloniae confusio totius mundi superbiaque arguitur, et finis ejus monstratur. In vastitate Moab error scientiae saecularis in silentium luctumque mutatur.
17.2.2
45. In eversione Aegypti totius mundi idololatriae destruuntur, templique Domini aedificatio praedicatur. In contritione Philisthiim luctus eorum monstratur, qui abijciunt jugum Christi, et elevant se contra scientiam Dei. Porro per Damascum praedicatio gentium, et ruina ostenditur populi Judaeorum. Per onus maris deserti hujus saeculi tentatio declaratur, et quae illi ventura sunt ostenduntur.
17.3.1
Per Idumaeam oritur sol justitiae gentium, et tenebrae veniunt populo Judaeorum. Per Arabiam praedicatur aqua baptismatis praebenda iis qui fugerunt gentium errores, vel eorum blasphemias. Per vallem Sion perditio praedicatur Jerusalem, et haereticorum, qui de sublimitate Ecclesiae ceciderunt. Per Tyrum gentibus praedicatur, ut, saeculi errore deposito, ad Christum Dominum convertantur.
17.3.2
47. Reliqua vero ejus vel de Christo, vel de Ecclesia gentium sunt, sive de consummatione mundi. Prophetavit autem annis ferme LXX, sub regibus quatuor Judae, ordine atque genere sibimet 204 succedentibus, id est, Ozia, Joathan, Achaz, ad ultimum Ezechia: sub quo pars magna voluminis ejus usque ad calcem texitur prophetiae.