Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
1.1
190 Prologus.
1.1
1. Plenitudo Novi et Veteris Testamenti, quam in canone catholica recipit Ecclesia, juxta vetustam priorum traditionem ista est.
1.2
2. In principio videlicet, quinque libri Moysi, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, id est, recapitulatio legis et quasi secunda lex.
1.3
3. Huic succedunt libri Jesu Nave, Judicum, et libellus cujus 191 est titulus Ruth, qui non ad historiam Judicum, ut Hebraei asserunt, sed magis ad principium Regum pertinere videtur.
1.4
4. Hos sequuntur quatuor libri Regum. Quorum quidem Paralipomenon libri duo e latere annectuntur, quia earumdem gestarum rerum continent causas quae in libris Regum esse noscuntur,
1.5
5. Quanquam et alia sunt volumina quae in consequentibus diversorum inter se temporum texunt historias, ut Job liber, et Tobiae, et Esther, et Judith, et Esdrae, et Machabaeorum libri duo. 192
1.1
Sed hi omnes, praeter librum Job, Regum sequuntur historiam, deinceps Judaeorum annales suis quibusque temporibus persequuntur, continentes tristia, sive laeta, quae post excidium Jerusalem judaico populo acciderunt.
1.2.1
Ex quibus quidem Tobiae, Judith, et Machabaeorum Hebraei non recipiunt. Ecclesia tamen eosdem inter canonicas scripturas enumerat.
1.2.2
8. Occurrunt dehinc Prophetae, in quibus est Psalmorum liber unus, et Salomonis libri tres, Proverbiorum scilicet, Ecclesiastes, et Cantica canticorum. Duo quoque illi egregii, et sanctae institutionis libelli, 193 Sapientiam dico, et alium qui vocatur Ecclesiasticus; qui dum dicantur a Jesu filio Sirach editi, tamen propter quamdam eloquii similitudinem Salomonis titulo sunt praenotati. Qui tamen in Ecclesia parem cum reliquis canonicis libris tenere noscuntur auctoritatem.
1.2.3
9. Supersunt libri sedecim prophetarum, ex quibus quatuor sunt, qui majora volumina condiderunt, id est, Isaias, Jeremias, Ezechiel et Daniel.
1.2.4
10. Reliqui vero duodecim breves sunt, et contigui, et ob hoc uno volumine coarctati, quorum nomina haec sunt: Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias. Quidam autem Jeremiae Lamenta segregantes, de volumine ejus resecuerunt, sicque quadraginta quinque libros Veteris Testamenti suscipiunt.
1.3
Hinc occurrit Testamentum Novum, cujus primum Evangeliorum libri sunt quatuor, scilicet, Matthaeus, Marcus, Lucas et Joannes. Sequuntur deinde Epistolae Pauli apostoli quatuordecim, id est, ad Romanos, ad Corinthios duae, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses duae, ad Colossenses, ad Timotheum duae, ad Titum vero, et ad Philemonem, et ad Hebraeos singulae.
1.4.1
Epistolae quoque Joannis apostoli tres, Petri duae, Judae, et Jacobi singulae.
1.4.2
194 13. Actus etiam apostolorum, et Apocalypsis Joannis. Fiunt ergo in ordine utriusque Testamenti libri septuaginta et duo.
1.4.3
14. Haec sunt enim nova et vetera, quae de thesauro Domini proferuntur, e quibus cuncta sacramentorum mysteria revelantur. Hi sunt duo Seraphim, qui in confessione sanctae Trinitatis jugiter decantantes Τρὶς ἃγιος hymnum erumpunt.
1.4.4
15. Haec[ Forte hae] etiam duae olivae in Zacharia, quae a dextris, et sinistris lampadis astant, atque pinguedine et splendore Spiritus sancti totum orbem doctrinae claritate illuminant.
1.4.5
16. Hae litterae sacrae, hi libri integri numero et auctoritate: aliud cum istis nihil est comparandum. Quidquid extra hos fuerit, inter haec sancta et divina nullatenus est recipiendum.
1.5
Disposito igitur Veteris ac Novi Testamenti ordine librorum et numero, nunc cursim breviterque in eos parva prooemia narrationum subjiciamus.