Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
20.1.1
De Daniele.
20.1.1
Daniel, qui interpretatur judicium Dei, quique etiam de Christo cunctorum manifestior prophetarum est. Denique iste non solum venturum praedicavit, ut caeteri, sed etiam et tempus incarnationis et passionis per ordinem regum et numerum definivit annorum, ita ut potius non videatur futurum praedicere, sed quasi transacta narrare. Hic autem quatuor regnorum cernit frequentius visiones, eorumque differentias sub diversis imaginibus intromittit.
20.1.2
60. De Antichristo quoque ostendit quod ipse sit cornu pusillum, id est, parvo tempore regnaturus, et, decem regibus subjugatis, solus postremis temporibus regnaturus. De consummatione Jerusalem vel mundi plura scribit, sive de die judicii, et regno sanctorum. In fine autem voluminis prophetiae suae Susannae historiam et Belis draconisque fabulas ponit.
20.2
Hic autem liber apud Hebraeos Hebraicis quidem litteris, 207 sed Chaldaica lingua scriptus est. Prophetavit autem in Babylone, quando et Ezechiel.