Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
21.1
De Osee.
21.1
62. Osee propheta, qui intelligitur salvans, in duodecim prophetis primus, profundior reliquis in sententiis, et operosior intellectu. Iste ad eas tribus quae vocantur Ephraim et Samaria, domum Joseph et Israel, loquitur, sed per Ephraim haereticos arguit, qui recedentes ab Ecclesiae unitate, participes facti sunt idolorum.
21.2
63. Per Samariam autem eorumdem haereticorum demonstrat figuram, qui praeceptorum Dei custodes esse mentiuntur, et sub praetextu veritatis mendacium colunt. Hic historialiter Judaeos in Christo ultimo tempore credituros pronuntiavit. Tertium quoque resurrectionis dominicae diem praedixit. Prophetavit autem in diebus Oziae regis Juda, sive Jeroboam regis Israel, quando et Isaias.