Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
23.1
De Amos.
23.1
65. Amos, qui interpretatur onus, vaticinavit in Samariam et Jerusalem, tria et quatuor scelera gentium sub totius mundi figura describens. Primum itaque scelus, quia omnes in Adam peccaverunt. Secundum, quia insitam naturae legem immemores rationis 208 non intellexerunt. Tertium quoque eorum qui datae legi non obedierunt. Quartum inexpiabile eorum qui in Christo non crediderunt, pro quibus sceleribus intonat Dominus ignem, id est, sententiam aeterni judicii illaturum.
23.2
66. Hic autem adventum Christi sub dominica voce ita praedicat: Ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in hominibus Christum. Reliqua autem, quae de Amasia et Jeroboam, sive Israel loquitur, tropologice ad haereticos sunt referenda. Prophetavit autem sub rege Ozia, eo tempore quo Osee et Isaias.