Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
25.1
De Jona.
25.1
68. Jonas, qui interpretatur columba, tam sermone quam naufragio suo passionem Christi mortemque, et resurrectionem, figurat, sive quod de navi in mare, tanquam de cruce in terram, projectus est, sive quod, in ventre ceti exceptus, tanquam in sepultura terrae tribus diebus ac noctibus reconditus est, vel quod in figura Ninive poenitentiam mundo praedixerit. In sequentibus autem typum gerit Judaeorum, qui salutem gentium, non tantum advenire noluerunt, sed dum venit, invisi[ Al., invidi] sunt. Ninive quoque gentium significat speciem, Jonas vero in hoc loco Judaeorum.
25.2
69. Nam quemadmodum Ninivitarum salus ad aemulationem provocavit Jonam, ita redemptio gentium scandalum exstitit Judaeorum. Merito et contra Orientem civitatis sedisse legitur sub umbra hederae, quia eadem plebs separans se a salute Ecclesiae, dolore tabida, contra Christum, id est, Orientem Ecclesiae, linguam suam movere nititur, sedens sub umbra legis, quae umbra a verme arefacta est, quia, adveniente Christo, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Prophetavit autem sub Ozia rege Juda, quando et Osee, et Amos, et Isaias prophetaverunt.