Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
31.1
De Zacharia.
31.1
76. Zacharias, qui nominatur memoria Domini, postquam jam Domini patribus prophetavit, vidit virum sedentem super equum rufum, in figura corporis Christi, roseum sanguine passionis, sive myrteta, gentium populum significantia; aspicit et cornua quatuor, sive fabros in figura gentium, quae Judam et Israel dispergentes, gravi pondere depresserunt.
31.2
77. Intuetur similiter et Jesum, sordibus carnis et mortalitate vestitum, quibus ablatis, indutum immortalitate et gloria. Cernit et lapidem, qui est Christus, septem habentem oculos, id est, septiformis spiritus plenitudinem. Inter haec intuetur torrem et titionem exstinctum, id est, diabolum. Candelabrum videt in figura Christi cum lucernis septem, quae sunt Ecclesiae; necnon et duas olivas, ad dexteram et ad sinistram candelabri positas, duorum Testamentorum typum significantes.
31.3
78. Assumit quoque idem duas virgas funiculi et decoris in typo Judaeorum et gentium. Aspicit deinde duas mulieres, id est, haereticorum plebes, sive Judaeorum, in alis suis levantes amphoram, id est, diabolicam doctrinam, massamque plumbi, quod est 212 pondus peccati gravissimum, sive volumen volans, in quo peccata hominum et supplicia describuntur.
31.4
79. Videt et quadrigas quatuor, uno praedicationis evangelicae jugo currentes. Post hoc aspicit equos missos ad praedicationem mundi: primum rufum, passione martyrii. Secundum nigrum, squalore poenitentiae. Tertium album, candore baptismatis. Quartum varium, expositione et doctrina fidei. Cernit quoque et tubas, sanctorum gestantes figuram, per quas Dominus mundo canit, atque angulum, in quo duo ex adverso populi conjunguntur, sive paxillum, figuraliter Christum, infixum in cordibus populorum, describit et pastorem, Antichristum, opus et intentionem in sinistro habentem.
31.1
Equum quoque in figura plebis haereticorum, et ascensorem ejus diabolum. Praedicat etiam fontem in domo veri David, patentem in lavacro regenerationis. Alia quaecunque scribit, aut de adventu Domini, aut de ejus passione sunt, aut de saeculi fine, sive judicio. Prophetavit autem secundo anno Darii regis Medorum, iisdem temporibus quibus et Aggaeus, anno septuagesimo desolationis templi et captivitatis populi.