Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8215 Prinliv
32.1
De Malachia.
32.1
81. Malachias, qui interpretatur angelus Domini, in principio vaticinii sui demonstrat odium Judaeorum in Esau, et dilectionem junioris populi in Jacob. In sequentibus autem veteres Judaeorum victimas reprobat. Et sacrificium transferri ad gentes annuntiat. In fine vero adventum Domini, diem quoque judicii justorumque praemia, et impiorum poenas. Joannem etiam praedicat ante primum adventum Domini missum, et Eliam ante secundum adventum annuntiat esse mittendum.
32.2
82. Inter haec nonnulla moralia et disciplinis congruentia explicat, in quibus corripit populum, sive sacerdotes despicientes nomen Domini, atque ejus sacramenta pollutis oblationibus et sacrificiis 213 violantes. Praemonet etiam episcopos doctos, et sine macula esse debere, et citra personarum acceptionem populos veritatem instruere; discordes quoque arguit, decimas et primitias reddendas in praedicatoribus a populis Ecclesiae praecipit.
32.3
83. Objurgat et eos qui conjuges suas despiciunt, et aliarum amore nectuntur. Similiter et illos qui, miseriam suam dolentes, felicitatem laudant eorum qui hujus mundi prosperis perfruuntur. Prophetavit autem novissimus in Babylone, quando Aggaeus et Zacharias.

Intertext edge

Open linked passage

Note